Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hucbaldus S. Amandi840-930
Vita S. Aldegundis
Alde 3.3.3.2
Choose a text More by Hucbaldus S. Amandi
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9380 Visal4
3.3.3.1
Mater vero, filiam ac si mortuam lugens, tanto dolore afficiebatur, ut usque ad divisionem corporis et animae periclitaretur. Videns autem supernae bonitatis clementia benignam matrem absentiam filiae ultra modum graviter ferre, ipsius immisit pectori desiderium videndi filiam, cujus non leniter pati poterat absentiam. Assumptis igitur comitibus nonnullis, properat filiam invisere, cujus adventu filia quanto exsultavit gaudio, non est nostrae possibilitatis evolvere. Suscipiens itaque matrem filia, post salutationes et oscula cum dilectione charitatis exhibita, monet, hortaturque piam matrem ut penitus spernat terrestria, appetat coelestia, amicosque se faciat ex iniquitatis mammona, a quibus in aeterna recipi possit tabernacula( Luc. XVI, 9), sic subjungens inter alia:
3.3.3.2
Videns igitur felix mater meliorem sibi viam elegisse filiam, quae jure haereditario ipsi debita proposuerat ad virginitatis corruptelam conferre, ad incorruptionis gloriam properat concedere, a Christo centuplum receptura, vitamque aeternam insuper in aeterna beatitudine Igitur utriusque sexus familiae a pia matre filiae fit absque mora traditio praediorum, silvarumque traditur non minima possessio. Cujus rei testamento fit coram omnibus confirmatio. Gaudet filia matrem sua Domino tradidisse; laetatur mater, filiam in maritali copula non sibi paruisse. Sic utrinque laetatur mater de filia, et filia de matre.

Intertext edge

Open linked passage

Note