Hucbaldus S. Amandi840-930
Vita S. Aldegundis
Alde 3.6.1
Choose a text
More by Hucbaldus S. Amandi
—
9380 Visal4
3.6.1
INCIPIT VITA. CAPUT VI. Visiones. Prophetia. Aegritudo.
3.6.1
Inter alia divinae consolationis beneficia quae gratia Domini salvatoris huic virgini conferebat, illud non mediocriter admirandum est, quod eam angelica visitatione saepe familiariter confortans, aliqua moestitia affici diutius non permittebat. Quod etiam ex parvis facile conjectari potest. Audierat enim aliquando de se prolatum detractionis verbum a quibusdam perversis et otio vacantibus, quibus est pessima consuetudo semper derogare melioribus. Cumque virginis animus, ut est humanae fragilitatis, aliquantulum inde cruciaretur, adest angelus solito consolans eam, verbisque dulcibus permulcens. Quid, inquit, o dulcissima virgo, sponsa Domini Jesu Christi, quid in verbis otiosorum et invidorum contristaris, cum tibi sedes parata sit regni coelestis, illis autem, nisi resipiscant, aeternum supplicium et poena servetur infernalis? Talibus virgo recreata sermonibus, obloquentium vanitates non curavit ulterius.
3.6.2
Post haec autem, ut in Vita beati Gisleni plenius invenitur, dum beatus Amandus Dominica nocte plenus dierum, tanquam frumentum maturum in horreum coeleste condendum, palea carnis deposita migraret; in ipsa vero hora, beatae Aldegundis vigiliis et hymnis in ecclesia coenobii Melbodiensis, coram altari gloriosae genitricis Domini Nostri Jesu Christi Mariae, incumbebat suppliciter. Et quoniam illum in hac vita multum dilexerat, utpote cujus doctrina culmina virtutum edocta conscenderat, Domini salvatoris gratia revelavit ei, et cujus esset meriti, quem exhortantem susceperat; et quod illa sequeretur in proximo, quo dux ille praecedebat. Orans enim, in exstasi mentis elevata, contemplabatur senem virum, cano vertice reverendum, sacerdotalibus et praeclaris vestibus indutum, baculum manu tenentem, ad superna transire, turbamque copiosam albatorum ante et post eum iter habere: seipsam quoque virgo sancta laetabatur in eodem comitatu simul properare. Cumque requisita, quis esset dux ille tam gloriosae multitudinis, respondisset se nescire, sic angelus inquit: Amabilis Deo Amandus a saeculo migravit, et quoniam in vita sua sine macula seipsum gratia Dei servare curavit, atque sibi commissa talenta dispensando fideliter duplicavit, modo cum sanctis animabus, quas verbo et exemplo Domino acquisivit, ad gaudia sui Domini tam gloriosus ascendit. Hanc visionem prudentissima virgo nulli secum habitantium eo die revelans, beato Gisleno mandavit, ut cum sorore sua beata Waldetrude gratia visionis ad se dignaretur venire. Quibus venientibus in locum, qui dicitur Meruius festinavit obviam ire. Cumque visionem suam inter alia salutis colloquia beato Gisleno manifestasset, intelligens vir Dei, quid illa visio praesignaret, alte suspirans: O charissima soror, inquit, amabilis et devota sponsa Regis aeterni Domini Nostri Jesu Christi, gratias age sine intermissione divinae dignationi, quae tibi dulcissimi pastoris et jam factum ad coelestia transitum, et tuum in proximo futurum, praemonstravit. Unde quia coelestis jam dulcedinem patriae saporemque. Domino revelante, praegustasti, necessarium est, ut omni instantia in ejus obsequio perseveres, donec ea quae se diligentibus repromisit, merearis adipisci.
3.6.3
Vidit etiam aliquando beata Aldegundis in visu, demonstrante Domino, valde tristem generis humani inimicum: ac percunctans illum sollicite, requisivit quae tanta contra genus humanum esset ejus pervicacia? Quid emolumenti sibi futurum speraret, dum tot millia hominum ad infernum impellere non cessaret? Cui malignus respondit, invidiae non modicae se dolore torqueri contra filios Adae; qui quotidie illuc ascenderent, unde miser ipse cum suis exsularet.
3.6.4
Studiosissima divinae legis, indesinenter esuriens verbo coelesti satiari, virorumque sanctorum ac religiosorum vitam cupiens imitari, Humbertum apud Maricolas habitantem, virum sanctitate magnificum, illustratum scientia divinae Scripturae, signum crucis ab angelo impressum gestantem in vertice, virgo prudens visitaverat. Pabulo divini verbi per aliquot dies affluentis ab ore ejus epulata, cum illo circa vicina monasterii quadam vice deambulabat: sed aestuante fervore diei, cum pene siti deficeret, orante viro Dei cum ipsa virgine, fons illico dulcis e terra novus emanavit: virgo reficitur; fons usque in praesens non deficit. Beatus autem Humbertus depositionis suae diem praenoscens, lineas vestes ad usus exsequiarum suarum ab ipsa virgine postulavit: propter quas dum mitteret deferendas, missus alter a virgine praesaga futuri, legato beati viri in medio itinere cum vestibus postulatis occurrit.
3.6.5
Beata igitur Aldegundis, quae sibi Dominum salvatorem elegerat sponsum, frequentibus angelorum confortata visionibus, qui saepius illam multis modis, utpote conservam et concivem recognoscentes, familiariter alloquebantur, praesciens ex revelatione Spiritus sancti dormitionis suae diem appropinquare, deprecata est Dominum, ut qui sanctos sanctificat adhuc, et justos justificat adhuc, et qui flagellat omnem filium quem recipit, dignaretur ancillam suam in praesenti, sic flagellando carnem, purgare, quatenus anima post hanc vitam in requiem Domini sui sine macula valeret introire. Sciebat enim neminem in hac vita tam perfectum esse, qui posset omnis peccati contaminatione prorsus carere. Non distulit divina bonitas praestare misericorditer, quod illa petivit humiliter. Nam in dextera mamilla non post multum tempus morbus, qui vocatur cancer, subortus est, qui carnem illius excrucians, usque ad ultimum diem vitae depastus est. Virgo vero prudens, exemplo beati Job aliorumque sanctorum, patienter sustinebat, et tanquam accepto divinitus dono congaudens, supernae dignationi sapienter gratias agebat.
3.6.6
Cum autem adesse tempus resolutionis ejus angelus praemonuisset, praedictoque die nulla molestia corporis eam fatigaret, apparente sibi rursus angelo, coepit queri cum eo, cur differretur a regno sibi parato. Cui ille: Scias, inquit, sanctos angelos hoc tibi a Domino impetrasse, ut ad perfectionem virtutum adhuc habeas spatium temporalis vitae. Sed cum aliquando tertiana febre laboraret, hebdomada transacta, circa mediam noctem immittente diabolo tantus illam sitis ardor invasit, ut, nisi mox biberet, videretur exanimari. Cumque viriliter reluctans, a potu vellet abstinere, vimque febris, non hostis tentationem reputaret, confugit ad orationem. Et ecce ante lucem videt antiquum hostem, tetra et horrenda facie sibi adstantem, qui fateri coactus est, quod tantum sitis illi immisisset ardorem: addiditque blasphemus, dicens beatae virgini, restare adhuc illi duram atque arctam viam, incertumque esse utrum in Dei servitio perseveraret. Cui virgo constanter: Dominus, inquit, mihi adjutor est, non curo minas tuas. Continuo Satanas aufugit confusus, et sitis ab ea recessit. Post tentationem vero diabolicam, adest multipliciter consolatio divina. Videt enim in visu tanquam a Domino se postulantem in ejus amore perseverantiam, ac velut apparentem sibi sacerdotem ipsum Dominum, quod petebat, clementer annuentem. Videt etiam B. Petrum apostolum, sibi panem candidum deferentem, seque de manu illius illum cum ingenti laetitia suscepisse. Soror quoque ejus audivit coelitus per soporem et suam a Domino acceptam poenitentiam, et sororem suam virginem Aldegundem sponsum promeruisse Christum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).