Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hugo de S. Victore-1141
Adnotatiunculae in Threnos
Thre 1.51
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11058 Adinth
1.1
Adnotatiunculae in Threnos
1.1
Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quantum ad litteram spectat, desolationem Jerusalem plangit Jeremias, et admirantis vel dolentis vox est ista. Ideo autem ab admiratione inchoat, ut magnitudinem calamitatis ostendat, ac per hoc attentos faciat auditores: ut in quibus sint malis agnoscant, et ad poenitentiam convertantur. Quomodo sedet sola civitas plena populo? quasi diceret: Civitas, quae olim in tempore David, et aliorum bonorum regum qui Deo placuerunt, plena populo fuit, attendite quare nunc sola remansit. Cur enim nisi, quia Deum offenderunt? Solam autem dicit, hoc est desolatam, propter populum abductum captivatum in Babylonem. Vel si ad idem tempus referatur, plena populo est, et tamen sola sedet; quia Deum propitium non habet, quoniam prodesse non potest multitudo populi, ubi deest auxilium Dei. Quod autem dicit: Sedet, ad dejectionem pertinet, et humiliationem.
1.2
Facta est quasi vidua, hoc est vivente adhuc viro suo derelicta: et ideo non vidua, sed quasi vidua; quia si poenituerit, adhuc reconciliari poterit. Propterea vero Deus vir dicitur plebis illius; quia eam ad cultum suum casto sibi amore copulaverat, ne per varias idolorum culturas fornicaretur.
1.3
Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. Sic erat olim, quod gentes alienigenarum serviebant Judaeis, et provinciae nationum subditae erant illis; nunc vero ipsi a Deo derelicti tributarii facti sunt nationibus. Commemoratio igitur prioris gloriae, praesentis miseriae est exaggeratio.
1.4
Secundum allegoriae sensum Jeremias in Ecclesia quoslibet spiritales viros designat: qui cum videant multitudinem hominum ad fidem confluxisse, et nomen Christi per totum pene mundum dilatatum esse, nullos autem vel admodum paucos inveniant, qui in veritate Christum sequantur et sincere fidem ejus teneant, omnibus quae sua sunt quaerentibus, dolentes et gementes dicunt: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Ut quid tantum in Ecclesia populum cernimus, et tamen solam esse Ecclesiam videmus? quia vix aliquem, qui vere cum Ecclesia sit, invenire possumus. Simile quiddam in Evangelio reperi, constituto in turba Domino undique circumvallante, et premente se populo: Venit mulier fluens sanguine; et accedens retro tetigit fimbriam vestimenti ejus: et ille confestim: Quis, inquit, tetigit me? Tetigit me aliquis? Quia, qui muliere fimbriam contingente, quasi novum aliquid passus interrogat, quis me tetigit, profecto declarat quod prius( quamvis cunctis pungentibus et prementibus) tactus non fuerit. Sicut ergo Christus turba premente intactus permanet, ita Ecclesia corpus Christi inter multos sola sedet; quia fides catholica professores multos habet, imitatores paucos, sicut et tunc, qui Domino prope erant per praesentiam corporalem, non eum contingere poterant; quia longe erant per fidem et dilelectionem. Plangit ergo spiritualis Jeremias, et dicit: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quia ubicunque servi Dei sunt sine dolore et gemitu, haec videre non possunt. Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. Per gentes recte accipimus carnales quosque intra Ecclesiam positos; per provincias vero quoscunque extra Ecclesiam constitutos, sicut sunt pagani, Judaei et haeretici. Tunc ergo sancta Ecclesia domina est gentium, quando carnales quosque intus positos per disciplinae rigorem ad serviendum subjicit: Princeps provinciarum est, quando extra positos infideles per potentiam, ne nocere possint, repellit. Sed si forte quando peccatis exigentibus a Deo derelinquitur, quatenus nec eos qui intus turbant, cohibere valeat, nec ab iis qui se foris impugnant, defendere: tunc domina gentium quasi vidua relinquitur, et princeps provinciarum efficitur tributaria. Quando enim fideles, vel ab haereticis deceptos, vel a potestatibus hujus mundi premio, sive terrore fractos ad infidelitatem trahi conspicit, quid aliud quam alienigenis tributum solvit?
1.5
Secundum intellectum moralem civitas significat animam quae sola sedet, quando a Deo derelinquitur; plena autem populo virtutum, quando a Deo inhabitatur. Si autem civitatem invenimus, cujus desolatio plangitur, ubi Jeremias invenitur? Unusquisque nostrum debet esse Jeremias, et plangere desolationem sui quemadmodum ille plangebat desolationem Jerusalem. Et certe si ille sic plangebat ruinam lapidum; nos multo magis plangere debemus desolationem animarum nostrarum, et dicere unusquisque: Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quomodo anima mea desolata est? Quomodo bonum illum habitatorem perdidit, quo praesente olim plena populo virtutum fuit? Facta est quasi vidua domina gentium. Gentes sunt desideria carnis, quae nobis secundum corruptionem primae nativitatis ingenita sunt, et legi mentis contradicunt: quibus tunc bene anima dominatur, quando Deo perfecte subjicitur. Princeps provinciarum facta est sub tributo. Per provincias accipere possumus sensus corporeos, quia, sicut in una provincia multi sunt homines, ita quisque sensuum diversos habet motus, et diversas operationes, per quas foris in visibilibus diffunditur; et dum singulorum sensuum appetitus ad nutum rationis moventur, quasi quibusdam provinciis anima principatur. Si ergo anima suo inferiori, hoc est sensualitati principari desiderat, necesse est ut suo superiori, hoc est Deo, se subjiciat, quia nequaquam subtus se a suo inferiori turbari poterit, dum supra se rectorem Deum habebit. Si vero oblita timoris Domini secuta sit concupiscentias suas, aufert Deus gratiam suam ab ea, et tunc ex necessitate desideriis enerviter succumbit, quae prius cum Deo subjecta esset et ab ipso regeretur suorum sensuum appetitus ad imperium rationis potenter strinxit.
1.6
Et nota, quod dicit domina, non princeps gentium, et princeps, non domina provinciarum; quia vitia, quae naturalia non sunt, comprimi debent; sensus enim quia naturales sunt non comprimi, sed regi necesse habent, ut in illis exstirpandis homo esse studeat districtus, in istis moderandis et custodiendis discretus. Sed fit nonnunquam ut, dum homo licitis carnis suae desideriis resistere et motus sensuum suorum custodire negligit, ita tandem prava consuetudine alligetur, ut postmodum etiam volens eisdem resistere non possit. Quando ergo vitiis servire cogitur, quibus prius sponte consensit, quid aliud quam pravae consuetudini tributum solvit? Tria ergo bona et tria mala enumeravit. Bona sunt: civitas plena populo, domina gentium, princeps provinciarum; mala: sola, vidua, tributaria. Sed videamus primum quomodo bona obtineat, postea quomodo ad mala descendat. Priusquam Spiritus sanctus veniat ad cor nostrum, sterilis est anima nostra; cum autem venerit, fecundat eam, ut pariat et nascantur virtutes in ea. Quae videlicet virtutes, quandiu adhuc inperfectae sunt et incipientes, et necdum foras prodire possunt, sed intrinsecus adhuc per gratiam ejusdem Spiritus nutriuntur, ut crescant et robustae fiant, quid aliud quam parvuli quidam in domo patris educantur, donec ad legitimam aetatem perveniant? Cum vero ad perfectum venerint incrementum, et solido quodam sapientiae cibo uti coeperint, tunc jam non ut parvuli nutriri indigent, sed quasi ut quidam populus in civitate sub lege imperatoris sui vivere debent. Sed cum Deus intus praesidens nos regit, tunc caro subjecta foris servit; et quanto humilius ei intus subdimur, tanto robustius foris principamur. Si ergo anima nostra intus plena populo virtutum, quando regem Deum habuit; extra etiam domina gentium, hoc est carnalium desideriorum, et provinciarum, hoc est sensuum corporis, princeps fuit. Nunc autem sola, quia regem perdidit; vidua, quia maritum amisit; tributaria, quia vitiis subjecta servit.
1.7
Plorans ploravit in nocte. Inculcatio verbi abundantiam doloris designat. Plorans ploravit in nocte, hoc est in tempore quietis, in tempore oblivionis, quando solent homines oblivisci malorum suorum. Et attendite quanta sit miseria illius, cui et tunc dolores deesse non possunt, quando alii a doloribus requiescunt.
1.8
Et lacrymae ejus in maxillis ejus. Est aliquando dolor, qui quomodocunque cor tangit, sed lacrymas extorquere non sufficit. Non est talis dolor hujus; lacrymae enim ejus in maxillis ejus.
1.9
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Vel quia in tribulatione positam contemnunt, vel quia in tanto malo subvenire non possunt. Charos autem populi illius vocat prophetas et principes, qui consolari eos consueverant: prophetae a Deo promittendo auxilium; et principes, contra inimicos purgando et patriam defendendo. Nunc autem plebem in tribulatione positam minime consolabantur, quia et illi Deum iratum praedicabant, et isti inimicis regionem vastantibus, et populum captivantibus resistere non poterant. Vel aliter legi potest: plorans ploravit in nocte, hoc est in secreto, in abscondito: quod amatum[ amicum] est flentibus, qui consolari nolunt, sed pascuntur doloribus suis. Vel ideo plebs in captivitate posita in abscondito plorat, quia tristitiam suam manifestare non audet, propter crudeles dominos, quibus subjecta est, ne erga se majorem eorum excitaret iracundiam, si de sua servitute tristis appareret. Sed tantus dolor abscondi non potest, quia lacrymae ejus in maxillis ejus, hoc est in aperto, in manifesto, quia ex assiduitate flendi facies intumuit. Et in tantis malis istis, quam consolationem exspectare poterant, quibus etiam charissimi consolationem non ferunt!
1.10
Omnes amici ejus spreverunt eam. Per amicos vult intelligi finitimas nationes olim foedere junctas populo Judaeorum, qui nunc in pressuris constitutum non solum spreverunt, auxilium non ferendo, sed etiam inimici facti sunt persequendo. Secundum sensum allegoriae nox sunt peccatores, maxillae vero praedicatores qui cibum verbi Dei exponendo comminuunt, et sic ad infirmos, et sensu hebetes transmittunt. Quando vero Ecclesia in hoc vitae praesentis exsilio in membris suis perfectioribus lapsus infirmantium plorat, quasi plebs in captivitate posita per noctem lacrymas in maxillis portat. Vel nox hanc ipsam, qua vivimus, praesentem vitam significare potest, quando adhuc invicem conscientias nostras, non videmus. Et, sicut supra diximus, maxillae significant illos, qui scientiam verbi Dei habent. Tunc ergo sancta Ecclesia per noctem lacrymas in maxillis portat, quando perfecti quique quanto vicinius per illuminationem mentis diem aeternitatis conspiciunt, tanto magis praesentis vitae tenebras plangunt, secundum sententiam Salomonis, qua dicit: Qui addit scientiam, addit dolorem[ laborem] Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Charos Ecclesiae eosdem peccatores accipimus, quos supra per noctem significare dicebamus; quos profecto, dum plangit, diligit, quia nequaquam de eorum perditione plangeret, nisi salutem eorum et conversionem amaret. Sed tunc ab illis consolationem nullam accipit, quando nullus eorum ad poenitentiam redit, quia consolatio flentium esset conversio peccatorum. Vel chari Ecclesiae sunt illi beati angelici spiritus, vel animae sanctorum, ad quorum consortium de hujus exsilii nocte suspirat; qui ei tunc consolationem non ferunt, dum eam adhuc a sua societate peregrinari sinunt. De qua adhuc subditur. Omnes amici ejus spreverunt eam. Quos hic amicos Ecclesiae dicit, nisi potentes hujus saeculi, qui nonnunquam dum temporaliter sublimatam vident, honorant, et se diligere fingunt, sed dum in pressuris constitutam conspiciunt, persequuntur et spernuntur? Secundum moralem sensum habet anima diem suum, habet noctem suam. Diem habet, quando in lucem contemplationis erigitur; noctem habet quando tentationum caligine tenebratur. Sed in die ridet, in nocte plorat, quia mens, quae tentationum pondere pressa gemit, sublevata postmodum in gaudio contemplationis hilarescit. Plorat ergo anima in nocte, quando tenebrosam intus conscientiam salubri dolore compungit. Lacrymas in maxillis fert, quando districta foris castigatione carnem affligit. Tunc enim lacrymae in maxillis sunt quando dolores cordis usque ad macerationem carnis perveniunt. De quo ad majorem adhuc doloris exaggerationem subjungitur:
1.11
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Tribus modis homo a Deo derelinquitur, aliquando intus et non foris, aliquando foris et non intus, aliquando et foris et intus. Foris et non intus derelictus fuit Job, qui exterius flagella carnis sustinuit, sed intus constantiam mentis non amisit. Intus et non extra derelictus fuit David, cujus mentem intus sibi libido per consensum subdidit, sed prophetica foris admonitio ad poenitentiam revocavit. Intus et foris derelictus fuit prodigus ille in Evangelio filius, qui et luxuriose vivens intus defluxit, et fame tabescens foris consolationem non invenit. Sed quos hoc modo Deus deserit, alios ad probationem deserit, ut per tentationem exerceantur; alios ad subversionem deserit, ut per tentationem dejiciantur. Propter quod et Psalmista precatur: Ne declines in ira a servo tuo; quasi diceret: Et si me tentari permittis, ne dimittas in tentationem induci, hoc est a tentatione superari. Sed quia divinorum judiciorum profunditatem homo penetrare non potest, tunc maxime quisque in tentatione positus se derelictum esse pertimescit, cum et intus et foris tentationibus sollicitari se conspicit. Facilius autem foris adversa tolerat, cujus conscientiam intus delectatio peccati non conturbat. Et rursus, facilius intus tentationem sustinet qui foris consolationem habet. Unde et magna tribulatio hujus ostenditur, quae et intus et foris derelicta esse demonstratur; hoc namque, quod dictum est: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, intus derelictam esse insinuat; quod vero dictum est: Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, foris desolatam esse declarat. Sequitur: Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Videte quam multae sint tribulationes justorum. Fortassis parum erat in pressuris constitutae, quod consolationem a charis non acciperet, nisi etiam ab amicis persecutionem sustineret. Sed qui sunt amici isti qui nos persequuntur, nisi illi de quibus dicetur in Evangelio: Inimici hominis domestici ejus? Ergo isti sunt inimici nostri, persecutores nostri, domestici nostri, amici nostri, secundum carnis affinitatem nobis propinqui, qui nos per amorem carnis ad vitam praesentem diligunt, sed ambulantibus in via Dei contradicunt. Cum enim ab amore hujus mundi nos elongare cupimus, confestim eos qui prius amici videbantur, adversarios invenimus. Primum si quidem ad Deum converti volentes, sub obtentu pestiferae dilectionis blandis persuasionibus revocare contendunt. Quos si in proposito bono fixos et immobiles viderint, mox quasi adversarios abdicant et spernunt, et nonnunquam etiam odiis atrocissimis insectando et poenis affligendo de falsis amicis veri persecutores fiunt. Dicat ergo, non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, quia in tribulatione verba justorum ad consolationem accipere non meretur; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici, quia ab iniquis contumeliam et contemptum patitur.
1.12
Migravit Judas. Transivit, recessit, fugit de terra sua in Babylonem, quia sustinere non poterat multam servitutem, qua affligebatur a nationibus, existimans tolerabilius sibi fore, si uni genti serviret in terra aliena, quam si omnibus gentibus praeda esset in propria.
1.13
Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Proprium est afflictorum, quod semper praesens periculum gravius judicant. Sicut aegroti in nocte diem exspectant, et in die noctem desiderant, et dum semper dolorem transire cupiunt, semper ad dolorem tendunt, sic nimirum populus iste, dum in terra sua affligeretur, fugam appetiit, dum vero in exsilio desolatus esset, et vagus oberrans requiem invenire non posset, ad reditum suspiravit. Exprimit autem hic affectum fluctuantium, non quia sponte migraverint, sed quia in angustia constituti in diversam mentem vota mutaverunt.
1.14
Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Coarctatus undique locum evadendi invenire non potuit; fugiens Chaldaeos, incidit in Aegyptios; et cum ab Aegyptiis fugeret, occurrit Assyriis.
1.15
Mystice, Judas, qui interpretatur confitens, designat quosdam in Ecclesia, qui nomen Christi confitentur; sed quia in amore Christi adhuc firmi non sunt pati pro Christo adversa erubescunt. De qualibus dictum est: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Isti ergo propter afflictionem et multitudinem servitutis, in qua dum passionibus justorum communicare nolunt, a consortio justorum alieni fiunt. Habitavit inter gentes. Habitare inter gentes, est vitam et conversationem pravorum imitari. Requiem non invenire, est mundi hujus actionibus implicari; quia enim in hujus mundi actionibus finis non est, sectantibus eas requies esse non potest. Saepe tamen homo pro amore praesentis vitae libenter labores tolerat, quos pro amore Dei ferre recusabat. Fit ergo magna exprobratio recedentibus a Deo, simulque excusatio tollitur eis, quoniam aperte monstratur quod sine causa praevaricati sunt, dum utiles labores declinando ad labores inutiles descenderunt. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Quandiu cor hominis charitate et spe aeternorum bonorum dilatatum est, si forte foris tribulatione sustinet, intus tamen angustiam non habet. Quantum ergo bonum perdat, qui fiduciam, quae est in Deum, perdit, hinc agnoscere potest homo quod semper angustiam in adversis cor patitur, nisi per spem futurorum bonorum dilatetur. Inter angustias, inquit, comprehenderunt eam. Et attende, quae sint angustiae eorum, qui a Deo recedunt nunquam securi sunt, semper trepidant; in prosperitate timent, in adversitate desperant.
1.16
Migravit Judas. Sunt nonnulli qui, dum peccata sua aspiciunt, transitoria quadam compunctione accensi, usque ad confessionem perveniunt; melioris vitae vias aggredi proponunt, ac se deinceps ad perpetrata vitia non redituros esse promittunt. Sed quia pro commissis condigna satisfactione semetipsos affligere, et cum Apostolo corpus castigare, et in servitutem redigere nolunt, cito superveniente tentatione ad ea, quae dereliquerant, peccata revertuntur; quia non facile vitiis resistere possunt, qui vitiorum affectus in semetipsis mortificare negligunt. De quibus hic dicitur: Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis. Quid enim Judas nisi peccata sua confitentes significat? qui migrant propter afflictionem, et multitudinem servitutis, quando victi post concupiscentias suas abeunt; quia eas per afflictionem, et servitutem carnis suae mortificare pertimescunt. Contra quos Sapientia dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara cor tuum ad tentationes. Nam qui peccata sua confitentur, et vitam suam emendare instituunt, isti nimirum ad servitutem Dei accedunt. Sed ibi stare negligunt, quando adversitatibus victi, a bono proposito cadunt. Hoc est, quod monuit, praepara cor tuum ad tentationes, ut in via Dei ambulantes, ad toleranda adversa parati simus: qui priusquam in via Dei essemus, illicita non perpetrasse intumuimus. Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Quid est inter gentes habitare, nisi desideriis carnalibus morem gerere, ubi requies non invenitur; illa nimirum, quam Dominus in Evangelio laborantibus promittit, dicens: Invenietis requiem animabus vestris; et de qua peccatori dicitur: Peccasti, ne adjicias iterum; sed quiesce. Et merito: qui in corpore laborem sustinere noluerunt, ad laborem animae perveniunt, eorumque mentem furor malorum desideriorum exagitat, quorum carnem debita poena non castigat. Sic nimirum Samson ille, erutis oculis, ad molam ponitur; quia animus, amisso lumine veritatis, per appetitum terrenorum desideriorum circumfertur. Qui videlicet Samson quandiu capillum capitis habuit, insuperabilis fuit; sed postquam in sinu mulieris obdormivit, et abrasus caput capillum perdidit, continuo ab hostibus capitur, et caecatur, servituti etiam addicitur. Samson interpretatur sol eorum, et significat animum divina cognitione illuminatum. Caput Samsonis principale est mentis. Capillus capitis radius est contemplationis. Sinus mulieris, blandimentum est carnis. Quandiu enim animus contemplationi inhaeret, a tentatione superari non potest. Quod si incarnis delectationem resolutus fuerit, ibique obdormierit, continuo veritatis intimae lumen amittit, et interciso radio contemplationis, pravis motibus repugnare non sufficit; tandemque erutis oculis ad molam ponitur, quando internae dulcedinis oblitus, per terrena desideria dissipatur. Quid enim est mola, nisi mens instabilis et inquieta quae, dum semper nititur comprehendere, quod appetit, quasi desideriis suis circumagitata, nunquam requiescit? Bene ergo dicitur: Habitavit inter gentes; nec invenit requiem. Quia mens, quae desideria carnis sequitur, tantum ab interna quiete aliena est, quantum foris per labentia dissipatur. Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Pejores sunt nonnunquam qui a proposito virtutum corruunt quam qui ad virtutis propositum nondum pervenire potuerunt: quia isti ad id, quod nondum habuerunt, se sperant posse pertingere; illi vero tanto longius a salute sunt, quanto evidentius cum desperatione inchoatam virtutem perdiderunt. Magis ergo hi insidiis daemonum patent, quam illi; quia illos spes futurae correctionis quodammodo retrahit, istos vero desperatio sua ad ruinam impellit. Propterea de illis, qui post inchoationem boni, ad vomitum redeunt, hic dicitur: Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Qui enim sunt persecutores nostri, nisi maligni spiritus et desideria carnis, quae militant contra nos in membris nostris? Et quae est angustia, nisi desperatio peccatricis conscientiae, quae intus cor stringit? Ille ergo ab omnibus persecutoribus inter angustias comprehenditur, qui propterea daemonibus suggerentibus peccatum, et propriis desideriis non contradicit in culpa; quia ex lapsu praecedenti, jam desperat de venia. Migravit ergo Judas propter afflictionem, quando hic, qui per confessionem jam vitam suam emendare coeperat, fractus molestia tentationum a proposito cadit. Habitat inter gentes, quando mentem in delectationem carnalium desideriorum figit. Non invenit requiem, quando cor ejus concucupiscentia per abrupta vitiorum distrahit. Ab omnibus persecutoribus inter angustias comprehenditur, quando jam desperatione pressus nullis suggestionibus pravis reluctatur.
1.17
Totius alphabeti primi epilogus. Medicus noster aegrotum in manibus tenens, ecce quomodo artis suae peritiam probat. Primum stupida membra diu palpando ad sensum revocat, et tactu leni vulnera dolentia attrectando ad ictum confirmat, deinde secat, deinde ungit, deinde ligat, deinde fovet, et ad plenam sanitatem reparat. Sic alphabetum istud in quinque partitiones distinguitur. Prima est conquestio; secunda est increpatio; tertia est consolatio; quarta est praeceptio; quinta est deprecatio. Per conquestionem palpat; per increpationem secat; per consolationem ungit; per praeceptionem ligat; per deprecationem fovet. Conquestio est a principio alphabeti usque ad eum locum, ubi dicitur: Cui comparabo te, etc. Ibi increpatio incipit, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Fecit Dominus quae cogitavit, etc. Ibi consolatio incipit, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Deduc quasi torrentem lacrymas. In qua praeceptione peccatores informantur ad poenitentiam, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Vide, Domine. Et illinc usque in finem deprecatio est, in qua propheta Dominum pro peccatoribus exorat. His breviter praelibatis nunc ipsius conquestionis ordinem inspiciamus. Primum quasi absentes plangit, quia eos, qui in amaritudine erant, tam cito praesenti allocutione sollicitare non debuit. Incipit quoque ea in primis quae minima sunt plangere, ne animos moerentium improvisi doloris pondus opprimat, sicque paulatim a minoribus ad majora enumerando progrediens, sensim ad luctum excitat animos auditorum. Primum ergo luget depopulationem regionis; deinde destructionem aedificiorum communium, deinde eversionem sacrarum aedium, deinde contaminationem sanctorum, deinde a rebus inanimatis progreditur ad miseriam hominum, dejectionem scilicet et inopiam deplorandam, et sic tandem finit conquestionem suam.
1.18
Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion. Lamentabile principium ab admiratione inchoat, quod tam subito dejectus est populus ille qui prius usque ad coelum exaltatus videbatur. Caligo tristitiam tribulationis designat. Filiam, inquit, Sion, ipsam Sion, id est gentem Judaeorum, quam paterno affectu dilexit et custodivit; vel ipsius Sion filiam, id est regionem Judaeam. Mos enim Scripturarum habet ut metropolitanae civitates matres appellentur, et circumjacentes regiones, oppida quoque, et castella et vici, filiae, Incipit ergo, sicut supra dictum est, e longinquo plangere ipsam, scilicet regionem, ut tandem ad ipsum caput regionis Jerusalem perveniat. Sequitur:
1.19
Et non recordatus scabelli pedum suorum. Id est populi, qui servituti ejus humiliter subjectus erat.
1.20
Praecipitavit Dominus, nec pepercit. Hic distingue.
1.21
Omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo. Hic iterum distingue. Deinde sequitur:
1.22
Munitiones virginis Juda dejecit in terram. Hic rursum distingue. Deinde sequitur:
1.23
Polluit regnum, et principes ejus. Quod in praecedenti clausula generaliter sub nomine terrae praemiserat, hoc hic per partes exsequitur speciosa, munitiones, regnum, principes; et vide quomodo lamentum crescit: prius solum, inde terram nominaverat; sed ne forte ipsa terra sterilis, et inculta atque ideo minus plangenda putaretur, subsequenter de ejus opulentia et sublimitate lamentum confirmat. Praecipitavit, inquit, plus est praecipitare quam projicere; et quod est adhuc gravius, nec pepercit. Hoc veraciter in ultima captivitate completum est, quia jam amplius revocandi non sunt, praecipitavit. Quid omnia speciosa Jacob destruxit, munitiones virginis Juda dejecit. Per speciosa intellige opulentiam: per munitiones fortitudinem atque potentiam. Per Jacob et virginem Juda, idem populus signatur. Jacob tamen generale nomen est duodecim tribuum: Juda vero ad duas tribus tantum pertinet. Ideo generali nomine praemisso statim speciale nomen adjunxit, ut duarum se tribuum captivitatem plangere demonstraret. Jacob ergo et Juda idem populus est, Jacob, quia in potentia robustus; virgo Juda, quia in opulentia delicatus. Quid est ergo speciosa Jacob, nisi opulentiam fortium? et quid est munitiones virginis Juda, nisi fortitudinem opulentorum. Sequitur:
1.24
Polluit regnum et principes ejus. Hoc est virginis Juda. Polluit, dicit, propter gentes inter quas dispersi sunt: ex quarum consortio et ritu profanati sunt, qui prius in Dei protectione securi regnabant, et in principum suorum fortitudine confidebant. Nunc autem regnum totum cum principibus suis polluitur, quia populus, cum protectoribus suis, gentibus subjugatur.
1.25
Confregit in ira furoris sui omne cornu, et simul avertit retrorsum dexteram suam. Per cornu, fortitudo principum ejus signatur; per dexteram vero Dei, protectio divina intelligitur. Quid est ergo quod de Deo dicitur, confregit omne cornu Israel, avertit retrorsum dexteram, nisi quod in populo praevaricatore, et omnem humanam fortitudinem comminuit, et suam tandem protectionem abstulit, ut omnino desolati ostendantur quibus post humana praesidia etiam divinum adjutorium tollitur. Avertit, inquit, dexteram suam. Dexteram avertit, ne protegeret; et sinistram extendit, ut feriret. Unde sequitur:
1.26
Et succendit in Jacob quasi ignem fiammae devorantis in gyro. Sicut etiam ignis, accensus late vagatur et consumit omnia, sic hostes Judaeorum, postquam in eis omnis fortitudo defecerat, et divinum auxilium subtractum erat, nullo sibi obsidente, universa vastabant.
1.27
Tetendit arcum suum quasi inimicus. In arcu comminatio intelligitur. Arcum ergo tendere est comminationem amplificare vel differre; qui autem post comminationem percutit, quasi inimicus arcum tetendit. Unde sequitur:
1.28
Firmavit dexteram suam quasi hostis. Quando in Scriptura dextera Dei ponitur, aliquando protectio, aliquando gravis percussio designatur, eo quod dextera naturali habilitate ad percutiendum sit promptior. Prius ergo Deus dexteram avertit, ne protegeret; postea dexteram firmavit, ut feriret. Quod autem dicitur, firmavit dexteram, gravem indignationem percutientis exprimit. Vel super percussos dexteram firmat, quia plagam, quam semel iratus intulit, sanare amplius non disponit; quod proprie ad ultimam captivitatem refertur. Unde convenienter adjungitur, quasi hostis, qui scilicet ad interniciem percutit, non ad correctionem. Non enim, quasi hostis dexteram firmaret, si illo ad perdendum percutiente, ipse ad corrigendum percuteret. Unde cum gravi dolore pronuntiandum est, quasi inimicus, quasi hostis. Ille, cujus nec iram reus effugere, nec misericordiam hostis potest impedire. Sequitur:
1.29
Et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion. Non occiditur, nisi quod vivit. Superius dixerat: Destruxit omnia speciosa; sed hic jam aliquid amplius dicere volens, occidit, inquit, omnia pulchra, ut per hanc calamitatem, non tantum divitias, sed ipsas etiam animas abstulisse ostendat. Unde recte subinfertur cum dicitur:
1.30
Effudit quasi ignem indignationem suam. Non quasi aquam, sed quasi ignem. Violentia enim aquarum dejicere et dissipare res solet, non consumere. Quarum inundationem per alium prophetam Dominus comminatur, dicens. Adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est. Ignis vero non tantum destruit, sed consumit. Atque ideo recte indignatio Dei, quasi ignis effundi dicitur, quando divina ultio usque ad consumptionem evagatur. Postremo etiam in ipso effusionis nomine violentia, et, ut ita dicam, abundantia tribulationis exprimitur.
1.31
Factus est Dominus velut inimicus; praecipitavit Israel: praecipitavit omnia moenia ejus. Hucusque desolationem filiae Sion, id est regionis Judae planxisse videtur. Nunc ad ipsam matrem Sion, scilicet civitatem Jerusalem deplorandam se convertit, dicens: Factus est Dominus velut inimicus: gravis dolor. Dominus, qui fovere, qui diligere consueverat, factus est velut inimicus, quia jam non ut pater ad correctionem percutit, sed ut hostis ad consumptionem. Praecipitavit moenia ejus, id est Sion, dissipavit munitiones ejus. Moenia in civitate ad decorem fiunt, munitiones ad tutamen. Quid est ergo, praecipitavit moenia, dissipavit munitiones, nisi sublimia dejecit, et fortia confregit? Quod ergo superius de regione planxerat, hoc idem nunc etiam in Jerusalem factum esse deplorat; ut ibi, per speciosa Jacob, pulchritudinem regionis; hic per moenia Sion, decorem civitatis; ibi per munitiones virginis Juda, munitiones regionis; hic per munitiones Sion, ipsius Jerusalem munitiones significari intelligas. Unde satis convenienter ibi speciosa tantum, hic moenia posuit, quia alius regionis, et alius civitatis decor est. Decor namque regionis magis consideratur in ubertate frugum et fecunditate pecorum. Decor civitatis in sublimitate aedificiorum, et ideo speciosa destrui, et moenia praecipitari dicuntur, ut omnia vastata cognoscas, et ea videlicet quae intus civitatem decorabant specie, et quae foris regionum utilitate.
1.32
Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Descripta desolatione regionis, et civitatis quasi ad utramque respondens infert: Et replevit in filia Juda, id est gente Judaea, quam quasi filiam paterno effectu dilexerat, humiliatum et humiliatam, hoc est utriusque sexus humiliatis illam replevit, ut humiliatis, id est dejectis plena sit. Vel per humiliatum, ordinem praelatorum accipere possumus; per humiliatam, plebem subjectam. Contra quod superius in vastatione regionis dixerat: Polluit regnum et principes ejus, ut idem per regnum quod per humiliatam, idem per principes quod per humiliatum intelligamus.
1.33
Et dissipavit quasi hortum tentorium suum. Nunc ad destructionem sacrarum aedium deplorandam accedit. Et quantum ad litteram spectat, per tentorium et tabernaculum significat templum Domini, quod erat in Jerusalem, quod primum a Chaldaeis, deinde a Romanis subversum est. Ideo autem templum tentorium sive tabernaculum vocat, quia vice illius antiquitus filii Israel primum in deserto, ac postmodum in Silo ad cultum Dei tentorio, et tabernaculo fungebantur. Caeterum tentorium dicitur proprie, ubi cortinae funibus ad palos terrae affixos extenduntur. Tabernaculum autem quibusdam tabulatis construitur, sicut de tabernaculo foederis scriptum est, quod Moyses in deserto exstruxit, cui extrinsecus vela oppansa sunt et cortinae ex omni latere distentae. Dicitur ergo de subversione templi, dissipavit tentorium suum.
1.34
Demolitus est tabernaculum suum. Secundum litteram autem congrua sunt verba, ut id quod expansum est, dissipetur; id quod terrae fixum est, quadam quasi suffossione demoliatur. Quasi hortum, inquit, dissipavit tentorium suum. Quod Isaias his verbis ante praedixerat: Derelinquetur filia Sion quasi umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. Ac si diceret: Sicut ab horto et a vinea, postquam collecti fuerint fructus, custodia hominum tollitur, sic a populo isto, quia a fructu boni operis sterilis est, custodia divina auferetur, ut sit in dissipationem et direptionem inimicorum suorum. Vel, per hortum, locum voluptatis et luxuriae intelligere possumus. Unde per legem prohibitum ne lucus in atriis Domini plantaretur, quia et idolorum cultores sub frondosis arboribus et in locis virentibus sacrificare solebant, lasciviae et voluptati servientes. Dicit ergo, dissipavit quasi hortum tentorium suum, ac si diceret: Quia in locum sanctitatis impudicitia, et voluptas introiit, ideo dissipatio et desolatio venit. Sequitur:
1.35
Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et Sabbatum. Id est non solum repulit haec, sed post repulsam amplius non requirit. Quod proprie ad ultimam captivitatem pertinet, quando jam manifestata gratia, prioris legis observantiae penitus eversae sunt et repudiatae. Sequitur:
1.36
Et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Subauditur, tradidit. Regi honor debetur, devotio in sacerdote diligitur. Ac nunc pro honore opprobrium regi, ac pro devotione indignatio redditur sacerdoti, ut omnis Judaici populi excellentia et religio destructa ostendatur. Sequitur:
1.37
Repulit Dominus altare suum. Hic jam de contaminatione sanctorum agere incipit. Repulit Dominus altare suum, implacabilem se esse ostendit, quando etiam illud, unde placari consueverat, abjicit. Sequitur:
1.38
Maledixit sanctificationi suae. Id est sacrificiis, quibus offerentes sanctificare prius solebant. Quod nunc plane impletum cernimus, quando jam legales hostiae, quae suo tempore offerentes sanctificare poterant, si post impletionem gratiae teneantur, amplius Deum ad iracundiam provocent. Sequitur:
1.39
Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Id est sanctificationis; ut enim ostenderet se amplius priora illa sacrificia non recipere, ipsum locum in quo offerri consueverant, funditus everti permisit, quatenus ex hoc liquido cunctis patesceret quod desolato priore loco, ritus prior cessare deberet. Quod autem dicit, muros turrium, quantum ad litteram sic intelligendum est ac si diceret, turres munitas ejus intransitive, hoc est non solum muros civitatis extrinsecus, sed etiam muros turrium intrinsecus. Unde sequitur:
1.40
Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. Ipsi videlicet inimici nullo sibi obsistente, universa occupabant, et se praevaluisse gaudebant.
1.41
Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Ne haec tanta mala inconsiderate Deus intulisse videatur, ante factum cogitasse, id est deliberasse dicitur. Per murum filiae Sion, robur et munimen Judaici populi intelligere debemus. Sequitur:
1.42
Tetendit funiculum suum. Ut merita mensuraret, et unicuique secundum opera sua redderet. Vel tetendit funiculum, id est poenam. qua peccatores ligaret, protraxit diu per patientiam exspectans; sed tanto gravius tandem feriens, propter quod sequitur:
1.43
Non avertit manum suam a perditione. Id est quia neminem invenit liberum a culpa, neminem reliquit immunem a poena. Sequitur:
1.44
Luxitque antemurale, et murus dissipatus est. Ita ambigue positum est pariter, ut ad utrumque referri posse videatur, videlicet quod vel antemurale pariter cum muro dissipatum sit, vel quod murus pariter cum antemurali luxerit. Possumus autem non incongrue per antemurale custodiam hominum, per murum autem intelligere custodiam angelorum, quae utraque a populo Judaeorum justo Dei judicio ablata est, ut nec homines foris, nec angeli intus ab instanti tribulatione populum, a Deo derelictum defendere possent, secundum quam acceptionem conveniens est distinctio quod antemurale luxisse et murum dissipatum esse deplorat, ut videlicet illos, id est, bonos praelatos etiam subversione populi sui per compassionem tribulatos, istos vero, id est, angelos ab eorum custodia sublatos ostendat.
1.45
Defixae sunt in terra portae ejus. Id est Sion. Ad monimentum perpetui doloris, post eversionem omnium signa ruinae permanent. Neque enim portae ad munimentum, sed in signum calamitatis permanent, quae, ut late pateant, in terra fixae sunt, et ne defensaculum praebeant, perditis et contritis vectibus, seras non habent. Sequitur:
1.46
Reges ejus, et principes ejus in gentibus. Subauditur, perdidit et contrivit: et respicit ad id, quod dixerat: Portae et vectes, id est reges et principes, qui munimen et fortitudo populi erant, dejecti et abjecti, et contriti sunt. Sequitur causa tanti mali, quia:
1.47
Non est lex Domini apud eos. Id est quia praevaricatores legis sunt, et quia:
1.48
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Id est quia illos prophetas audierunt, qui ex Spiritu Domini locuti non sunt.
1.49
Quomodo obtexit, etc. Sub unius gentis specie totius humani generis casum deplorat. Primus homo tribus modis percussus est, ignorantia, concupiscentia, mortalitate. Mortalitas autem mors ipsa cum universis defectibus et poenis ipsam mortem praecurrentibus intelligitur. Dicit ergo: Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; quia hominem, quem ad contemplandum lumen aeternitatis creaverat, peccantem deserens, in tenebris ignorantiae reliquit: Sion namque interpretatur specula, ubi hostium incursus de longe prospicitur. Primo autem homini dictum est: De ligno scientiae boni et mali ne comedas: quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris. Homo ergo quasi in quadam specula erigitur, quando imminentis mali periculum per circumspectionem cavere jubetur. Quid ergo per filiam Sion, nisi animam hominis nondum adhuc usu circumspectionis roboratam accipere debemus? Nam, sicut dicitur filia Babylonis, id est filia confusionis, et filia Hierusalem, id est filia contemplationis, sic dicitur filia Sion, id est filia speculationis, quasi in speculatione adhuc tenera et novella, et necdum in virile robur solidata. Ac si diceret: Vel hoc furorem judicantis mitigasse potuit, quod ille, qui deliquerat, necdum usu et experimento obediendi in praecepto solidatus fuit. Quo modo obtexit, inquit, quod tegitur, absconditur quidem, non aufertur; quia lumen rationis per peccatum in homine obscuratum est, non ablatum. Quomodo obtexit, texitne superiora, hoc est coelestia videre posset. Sequitur: projecit de coelo terram inclytam Israel. Israel interpretatur vir videns Deum. Primus autem homo, antequam peccaret, Israel fuit, quia per contemplationis internae praesentiam Deum vidit. Per terram ergo Israel congrue corpus hominis accepimus; quod Deus quidem per creationem de terra sumpsit, sed per immortalitatem quodammodo ad coelum transtulit, quod quia rursus exigente peccato hominis in mortem dissolvi jussit: quasi de coelo, id est de incorruptione ad corruptionem terram Israel projecit. Recte autem propheta plangendo casum hominis, primum caliginem mentis, ac deinde corruptionem carnis commemorat; quia merito praecedere debuit in poena, quae praecessit in culpa: ut sicut caro, nisi prius corrupta mente in delectationem illicitam non venisset, ita quoque, nisi prius per ignorantiam caecata mente, caro in corruptionem non descenderet; quia et ipse Adam prius, dum quaereretur, se abscondit ac deinde inventus sententiam mortis accepit. Sequitur:
1.50
Et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. Per pedes Domini, praecepta ejus intelliguntur, vestigia pedum, cognitio praeceptorum. Per scabellum pedum intelliguntur ii, qui per obedientiam praeceptis Dei subjecti sunt; quasi ergo in scabello pedes Deus posuit, quando primo homini ad obediendum vitae praeceptum injunxit; sed hujus scabelli in die furoris quasi recordatus non est: qui cum magna districtione ab eo poenam transgressionis exigebat, cui prius mansuete obediendi praeceptum dederat.
1.51
Praecipitavit Dominus, nec pepercit. Praecipitatio ad magnam et ad subitam ruinam pertinet. Videte quam magna ruina de paradiso in hunc mundum, de hoc mundo in infernum, de immortalitate in mortem, de morte in damnationem. Unde bene adjungitur: Nec pepercit. Quasi enim peccanti pepercisset si reatum ejus per poenam examinaret, sed ipsum per mortem carnis in corruptionem ire non compelleret; vel si post mortem carnis, saltem in damnationem animam etiam non praecipitaret. Sequitur: Omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo, Jacob interpretatur supplantator. Et homo quodammodo non per pugnam, sed per gratiam diabolum supplantavit, quando illuc, unde diabolus ceciderat, ascendendi potestatem accipit. Iste Jacob in prima sui conditione intus, et extra speciosus fuit cujus conscientia per innocentiam, et caro per castitatem floruit. Sed destructa sunt speciosa Jacob; quia et castitatis decorem concupiscentia polluit, et conscientiam reatus sui sceleris foedam pariter et tenebrosam fecit. Vel speciosa Jacob habuit quia eum intrinsecus aspectus invisibilium bonorum laetificabat, et foris rerum visibilium pulchritudo ad Creatoris sui gloriam excitavit. Sed destructa sunt speciosa Jacob, quia Deus in ultionem primi reatus a mente ejus invisibilium bonorum cognitionem abscondit, et visibilium rerum aspectum ab illa spiritali jucunditate in concupiscentiam carnis commutavit. Unde bene adjungitur: Munitiones virginis Juda projecit in terram. Quid enim per virginem Juda, nisi castam animae intentionem accipimus: quae videlicet intentio, cum ubique ad arbitrium divinae voluntatis dirigitur, quid aliud quam Domino confitetur? Cujus intentionis munitiones fuerunt bona desideria animae et naturales appetitus corporis. Quandiu enim nec caro foris, nec anima intus aliquid inordinatum appetiit, quasi munita, et secura intentio hominis in omni actione fuit. Sed cum naturalia desideria in illecebrosos appetitus et terrenos affectus degeneraverunt, quasi munitiones virginis Juda in terram projectae sunt, ut jam nunc in bonis intentio hominis secura non sit, cum facile e vicino per inordinata desideria corrumpi ac decipi possit. Unde subjungitur: Polluit regnum, et principes ejus. Regnum animae caro fuit, quandiu ipsa in se Deum per amorem regnantem habuit. Principes regni, virtutes animae fuerunt, per quas anima motus carnis et appetitus rexit. Postquam autem spiritus contra Deum tumuit, statim contumaciam contradictionis in carne sua invenit; quia Deo disponente actum est, ut munditia, castitatis in pollutionem concupiscentiae transiret, ut ubi prius humilis gloriabatur, ibi superbus erubesceret. Regnum ergo ejus, hoc est animae et principes ejus, scilicet regni, Deus polluit; quia ex concupiscentia, per quam carnis integritas violata est, etiam virtutes animae maculari sinit.
1.52
Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, etc. Per cornu fortitudo virtutis signatur, per Israel homo, per dexteram Dei protectio, per inimicum diabolus, per faciem inimici instantia diaboli per ignem concupiscentia, per gyrum corpus quod circumdat animam. Cornu cum animali non nascitur, et tamen inest ei naturaliter causa unde cornu oriatur. Sic anima non ex natura, sed ex gratia virtutes habet, quas tamen virtutes eadem gratia, non sine naturali consensu liberi arbitrii in homine operatur. Sed quia homo libertatem arbitrii peccando perdidit, et Deus homini peccanti juste gratiam suam subtraxit, quasi omne cornu Israel confractum est; quia et jam habitas virtutes perdidit, et eas etiam, quas habiturus erat, obtinere non meruit. Est etiam aliud, quod in cornu notare possumus. Cornu namque crescendo ex humore carnis indurescit, et rationalis creatura cooperante gratia ex promotione virtutum robur accipit. Item sicut cornu caput et pedes munit, sic virtus mentem intrinsecus, et foris opera a laesione custodit. Avertit retrorsum, etc. Primum hominem in via obedientiae ambulantem diabolus sequebatur ut eum revocaret, sed accessum nocendi ad hominem habere non potuit, quia dextera Dei inter eum et hominem fuit. Cum vero homo ad suasionem diaboli sponte se convertit, statim Deus dexteram suam retrorsum a facie inimici avertit, ut eum jam instantem a laesione hominis non repelleret; quatenus transgressionis suae culpam praevaricator vel in poena sentiret. Sequitur: Et succendit in Jacob quasi ignem, etc. Ignis est concupiscentia carnis, quam nascendo contrahimus; et quandiu in hac concupiscentia vivimus, quasi quemdam domesticum hostem intra nosmetipsos portantes toleramus. Iste ignis semper in nobis est, sed non semper ardet, non semper flammam habet. Tunc autem ignis in flammam accenditur, quando peccati fomes usque ad delectationem et consensum suscitatur. Quae videlicet flamma in gyro devorat; quia sicut tinea vestimentum consumit, ita quoque integritatem carnis, qua anima vestitur, prava delectatio corrumpit. In gyro devorat, quia per omnes sensus corporis ad castitatem animae violandam circumquaque virus corruptionis infundit, vel per gyrum mundum istum accipere possumus. Concupiscentia autem carnis in gyro devorat; quia per omnia hujus mundi oblectamenta discurrens, desideria sua mala satiare laborat. Tetendit arcum suum, etc. In arcu comminatio accipitur: in dextera firmata vehemens percussio notatur. Deus ergo et arcum tendit, et dexteram firmat quia peccanti homini, et in futuro poenas perpetuas comminatur: et interim praesentibus etiam flagellis reatum ejus ulciscitur. Quod tamen quoniam non ex ira, sed ex misericordia operatur, non inimicus sed quasi inimicus, et quasi hostis dicitur. Quod legi etiam aliter potest. Arcum Deus tendit, quando comminatur peccatoribus poenam, et tamen adhuc exspectando differt sententiam: sed quia quosdam differt ut correcti emendentur; quosdam vero, ut perseverantes gravius puniantur in iis quos ad emendationem exspectat arcum tendit, non quasi inimicus, sed quasi propitius; in iis vero, quos ad cumulum damnationis vivere sinit, quasi inimicus arcum tendit. Similiter in iis, quos per flagella corrigit, firmat dexteram, sed non quasi hostis; quos autem ad internecionem percutit, in iis dexteram firmat quasi hostis.
1.53
Quod autem dicitur, firmavit dexteram, sic intelligi potest. Primo namque homini quasi dexteram Deus imposuit, quando peccanti plagam mortalitatis inflixit; quam dexteram Deus adhuc confirmat, quoties primo vulneri quotidiana flagella supra adjicit. Quod vero supradixit. Avertit dexteram suam, et hic dicit, firmavit dexteram suam, contrarium non est. Avertit enim, ne protegeret; convertit, ut percuteret; firmavit, ut flagella multiplicaret, quatenus praesens poena percussos doceat, qualis eos, qui in malo perseveraverint, poena in futuro exspectat. Unde dicitur in psalmo: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, et liberentur dilecti tui. Sequitur: Et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion. Tabernaculum animae corpus est, quia illud sensificando inhabitat. Tabernaculum etiam animae conscientia est, quia in illa quisque secum cum domesticis cogitationum suarum pausat. Omne igitur quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion, Dominus occidit, quia et foris omnem vigorem, et pulchritudinem corporis humani ab illo immortalitatis statu arescere fecit, et intrinsecus conscientiam hominis rectarum cogitationum honestate spoliavit. Vel per omne quod pulchrum erat accipere possumus foris disciplinam, et decorem bonorum operum, et intus( ut dictum est) munditiam bonarum cogitationum. Et nota quod non occiditur nisi quod vivit. Vivunt bona opera, quando recta intentione fiunt; vivunt bonae cogitationes, quando amoris intimi affectum sentiunt. Cavendum autem est, cum Deus ab homine virtutes perimere et auferre dicitur, quatenus hoc non agendo, sed permittendo facere credatur. Facit enim, quia justo judicio fieri permittit. Sequitur: Et effudit quasi ignem indignationem suam. In effusione abundantia signatur; ac si diceret, non stillavit, sed effudit, quasi ignem, non quasi aquam, sed quasi ignem. Ignis enim dura et fortia consumit; quasi ignis ergo indignatio effunditur, quia in vindictam praevaricationis peccatoris, non solum caro, sed anima quoque cruciatur. Vel quia ignis lutum indurat, dura vero aut liquefacit, aut incinerat: quasi ignis indignatio effunditur, ut in una eademque poena duri et rebelles confundantur et pereant; qui vero suam infirmitatem humiliter agnoscere voluerint, confirmentur, et salvi fiant.
1.54
Factus est Dominus velut inimicus. Nos fecimus quare inimicus sit, qui prius inimicus non fuit quia non id quod ipse creavit, sed quod nos fecimus, odit. Sequitur: Praecipitavit moenia ejus: dissipavit munitiones ejus. Alia sunt moenia animae, aliae sunt munitiones. Moenia ad decorem, munitiones ad tutamen pertinent. Sic sunt quaedam dona gratiarum, quae ornant, ut est prophetia, genera linguarum, interpretatio sermonum; quaedam quae muniunt, ut est fides, spes, charitas. Illa, si adsint, praebent virtutibus ornamentum; ista si desint, periculum. Illa, et si desint, salutem tamen non impediunt; sine istis homines ad salutem pervenire non possunt. Bene autem prius dicitur: Praecipitavit moenia, ac deinde subjungitur dissipavit munitiones, quia, cum peccatrix anima relinquitur, prius auferuntur ab ea dona quae ad manifestationem data sunt, ac deinde fidei, spei et charitatis fundamenta evertuntur. Praecipitavit, inquit, moenia. Quod sublime est, praecipitatur; quod solidum est, dissipatur: quia, ut dictum est, moenia ad gloriam, munitiones pertinent ad tutelam. Sequitur: Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam, id est, spiritum et carnem in homine miseria et dolore replendo humiliavit, ut qui bene humiliari noluerunt per virtutem, humiliarentur per afflictionem. Vel per humiliatum et humiliatam sensum et cogitationem accipere possumus, ut intus et foris contumeliis agatur, donec confusa ad poenitentiam redeat. Ad populum etiam Judaicum hoc specialiter referri potest. Considerans namque propheta qualiter Deus post ejectionem primi hominis, misereri volens humano generi, solum hunc populum elegit, ut in eo nostrae salutis exordia praepararet, quomodo illum datae legis mandatis coluit, et sua ubique protectione sublimavit, et post haec omnia peccantem et praevaricantem abjecit, et ita primae adjectioni secundam adnumerans, plangit dicens: Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit moenia ejus, dissipavit munitiones ejus. Quando enim a populo Judaeorum prophetiam, et doctrinam, et miraculorum signa abstulit, quasi moenia ejus praecipitavit. Quando vero per infidelitatem eos excaecari permisit, et a spe permissionis et haereditatis suae alienos, quasi munitiones ejus dissipavit. Sequitur: Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Quid per humiliatum, nisi ordinem praelatorum; et quid per humiliatam, nisi plebem subjectam accipiemus? Utrique enim in adventu Christi humiliati sunt, quia veritatem quam venturam praedicaverant et crediderant, praesentem negaverunt. De quibus adhuc subditur.
1.55
Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, etc. Tentorium deforis est, tabernaculum intrinsecus: sicut et tabernaculum foederis, in quod Moyses intravit ad consulendum Dominum. Recte ergo per tentorium populus, per tabernaculum ordo praelatorum signatur. Quando enim populum illum antiquum Deus ita temporali gloria sublimavit, quasi tentorium ad decorem expandit. Cum vero quosdam ex illis ad cognitionem secretorum suorum illuminans, etiam familiari alloquio suo dignos habuit, quasi tabernaculum ad inhabitandum exstruxit. Sed, quia postmodum in carne veniens populum illum, exigentibus peccatis ejus, et cognitione veritatis privavit, et deinde per Romanos in omnes mundi nationes dispersit; recte nunc dicitur: Dissipavit tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Et notandum quod tentorium non demolitum, sed dissipatum dicit; et tabernaculum non dissipatum, sed demolitum asserit. Quod enim demolitur, sensim et latenter destruitur. Quid ergo hoc loco per demolitionem, nisi latens odium exprimitur? Tabernaculum ergo demolitum est, et tentorium dissipatum, quia nisi Scribas et Pharisaeos doctores populi in necem Salvatoris compulisset invidia, populum ipsum tam crudeliter non dissipasset captivitatis vindicta. Et videte qua similitudine tentorium dissipatum dicat: quasi hortum, inquit. Sicut hortus dissipatur, quando, collectis ex eo fructibus, sepis destruitur, et custodia removetur; sic ille populus, postquam fructum justitiae ferre desiit, statim custodia et tutela Dei ab eo recessit; secundum vaticinium Isaiae dicentis: Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. Et ipse Dominus in Evangelio Judaeis loquitur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus. Hortus enim sterilis, et non faciens fructum, id est Synagoga Judaeorum, dissipatur; et hortus fructum faciens, id est Ecclesia gentium, munitur atque concluditur, sicut in Cantico canticorum dicitur: Hortus conclusus, soror mea, hortus conclusus, fons signatus. Bene autem sororem vocat, quam hortum conclusum nominat, quia Ecclesia gentium per fidem de Synagoga nata est, de qua etiam Christus carnem sumpsit: sed tamen eamdem Synagogam, quia fructum justitiae non habebat, quasi hortum sterilem dissipavit. Mater ergo Christi, hoc est Synagoga, hortus est dissipatus. Soror Christi, id est Ecclesia, hortus conclusus. Sequitur: Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum. Legales enim observantiae umbrae quaedam fuerunt futurorum; et ideo postquam ipsa Veritas venit, jam ultra Deus ad cultum suum priora non admittit. Quasi enim oblitum dicit, quia amplius illa sibi exhiberi non praecipit. Sequitur: In opprobrium et indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Subauditur, tradidit. His duabus personis regebatur populus ille, legali scilicet et sacerdotali. Et convenientia sunt verba: Honor ad regem, devotio pertinet ad sacerdotem; nunc autem contra honorem opprobrium, contra devotionem indignatio ponitur. Et sacrificiis eorum Deus non placatur, sed irascitur. Sicut per Isaiam dicitur: Sanguinem hircorum, et vitulorum, et arietum nolui: incensum abominatio est mihi. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris? Et per Psalmistam: Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua.
1.56
Si autem ea, quae supradicta sunt ad moralem sensum convertimus, per tentorium non incongrue accipere possumus bonam actionem, quae foris ad decorem panditur. Per tabernaculum vero conscientiam, in qua quisque familiari quadam et domestica conversatione secum commoratur. Nam quod tabernaculum conscientiam significet, Psalmista manifestat cum dicit: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Justi namque quasi in tabernaculis vocem proferunt, quia de bonis actibus suis intus in conscientia soli Deo innotescere volunt. Quasi ergo tentorium dissipatur, quando boni operis nitor a statu rectitudinis vento adulationis conquassatus impellitur. Tabernaculum autem demolitur, quando munditia conscientiae illicita delectatione latenter corrumpitur. Et recte dicitur: Dissipavit quasi hortum tentorium suum. In hoc enim quisque sterilis esse incipit, quod de bono opere suo in oculis hominum gloriari quaerit, ut jam de reliquo ad bene operandum tutela Dei indignus sit, quia germinis sui fructum, id est operis sui mercedem apud Deum non custodit. Hoc etiam in tentorio notare possumus: quod sicut tentorium primum funibus extenditur, deinde ipsi funes palis affixis terrae retinentur, ita quoque bona operatio per intentionis perseverantiam tendi debet, ne laxetur: et ipsa intentio, ne a proposito suo lentescat, per spem aeternae remunerationis, quasi palis quibusdam soliditati terrae affixis, confirmari. Sequitur: Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum. Quid per festivitatem, nisi gaudium internum; et quid per sabbatum, nisi quies mentis accipitur? Duo enim supradixerat scilicet, dissipavit tentorium suum, et demolitus est tabernaculum suum. Ad haec duo respondere videtur. Ac si diceret: Quia dissipavit tentorium suum, ideo oblivioni tradidit festivitatem. Quia vero demolitus est tabernaculum suum, ideo oblivioni tradidit sabbatum. Nam quanta sit interni gaudii dulcedo, non meminit quisquis in laudibus hominum et in rebus transitoriis gaudium quaerit; et nequaquam vera pace intus mens fruitur, cum per incentiva vitiorum et affectus carnalium desideriorum conturbatur. Sequitur: In opprobrium et in indignationem regem et sacerdotem. Anima nostra et rex debet esse et sacerdos. Rex, quia regere debet carnem suam. Sacerdos, quia Deo jugiter offerre debet devotionem suam. Sed rex in opprobrium traditur, quando anima carni suae subjecta turpibus desideriis famulatur. Sacerdos in indignationem traditur, quando ab illa quam erga Deum habere consueverat devotione obstinata mens ex peccati consuetudine obduratur. Deus ergo nos dissipat, nos demolitur: in oblivionem, in opprobrium, in indignationem tradere dicitur, quia afflicta mens hoc quasi a Deo fieri conqueritur, quod ab ipso, judicio suo permittente, non impeditur. Permittit enim ut nos dissipemur ut dissipati ejus obliviscamur, ut obliti ejus in opprobrium, et in indignationem veniamus. Sequitur:
1.57
Repulit Dominus altare suum. Supra de excaecatione Judaeorum locutus fuit; nunc quo ordine eadem facta sit subjungit, dicens: Repulit Dominus altare suum. Quod est enim altare Dei, nisi Christus? Quia cum per ipsum mediatorem humano generi Deus placatus redditur, quasi propitiationis nostrae sacrificium super ipsum Deo offertur. Hoc altare Deus Pater quasi repulit, quando Christum usque ad crucis patibulum in manibus persequentium Judaeorum in passione dereliquit. Sanctificationi quoque suae Deus Pater maledixit, quia ipse quem singulariter sanctificaverat, et ad sanctificandos nos miserat, prius maledictionis nostrae poenam expiandam imposuit, ac deinde nos a reatu maledictionis absolutos sanctificationis illius participes fecit. Sequitur: Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Muri turrium, qui in civitate eminentiores sunt, apostolos designant, qui tunc in sancta Ecclesia et dignitate eminentiores, et constantia fortiores fuerunt. Sed isti quoque in manus inimici traditi sunt, quia, cum Christum mori cernerent, quodammodo per infidelitatem corruerunt. Sequitur: Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. Domus Domini Ecclesia intelligitur. Vocem ergo exsultationis inimici in domo Domini dederunt, quando, ipso pastore mortuo, et dispersis ovibus, omnino se praevaluisse gloriati sunt. Vel per domum Domini ipsum Christum accipere possumus, sicut dicit Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. In domo itaque Domini vocem inimici dederunt, quando ipsi in cruce pendenti insultabant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Unde bene adjungitur, sicut in die solemni. Solemnitas enim generalis et communis est festivitas. Quasi ergo in die solemni vocem dant, qui impleto gaudio nihil jam desideriis suis superesse exsultant. Repulit Dominus altare suum. Altare Dei in nobis fides nostra est, supra quam sacrificium boni operis immolamus. Quod videlicet altare tunc repellitur, quando fides nostra bonis operibus nudata, a Deo reprobatur. De qua adhuc subditur: Maledixit sanctificationi suae. Sanctificatur quippe fides nostra, quando ei per incrementa virtutum merita augentur; sanctificationi maledicitur, quando amissis virtutibus, fides ipsa pravis actionibus violatur. Unde adhuc additur: Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Quid enim muri turrium, nisi eminentiores virtutes significant, quae et solidae sunt per fortitudinem, et erectae per circumspectionem? Muri ergo turrium in manus inimici traduntur, quando, subjecta sibi per consensum iniquitatis anima, etiam summis virtutibus adversarius dominatur. De quo recte subinfertur. Vocem dederunt in domo Domini. Tunc enim in domo Domini inimici vocem dant, quando maligni spiritus intra conscientiam admissi, non jam foris pulsantes renitenti peccatum suadent, sed intus praesidentes consentienti imperant. Unde pulchre per similitudinem subinfertur: Sicut in die solemni. Tunc quippe diabolus plene exsultat, quando nihil in nobis invenit quod ejus voluntati contradicat.
1.58
Cogitavit Dominus, etc. Deus quasi homo factum cogitare dicitur, ne quid temere et absque deliberatione facere credatur. Deliberatio autem Dei nihil aliud est quam patientia et justitia ejus. Patientia, qua delinquentes, ut corrigantur, diu tolerat; justitia, qua perseverantibus digna meritis recompensat. Unde subjungitur: Tetendit funiculum suum. Quid est enim super delinquentes funiculum tendere, nisi prius modum et quantitatem delicti diligenter examinare; ac deinde, secundum mensuram culpae, mensuram moderari vindictae? Propter quod subditur: Et non avertit manum suam a perditione. Ac si diceret: Neminem excepit a poena, quia neminem invenit liberum a culpa. Quod legi etiam aliter potest. Cogitavit Dominus, etc. Per cogitationem quippe Dei, occulta dispensatio incarnationis ejus intelligi potest. Et quia in carne veniens, occulto quodam consilio Judaeos repulit, ut gentes ad fidem colligeret, quasi prius murum filiae Sion dissipavit, id est protectionem suam a populo Judaeorum abstulit, ac sic deinde funiculum haereditatis suae super populum gentium dilatavit. Quasi enim contractus erat funiculus ejus, quando de populo Judaeorum tantum dicebatur: Jacob funiculus haereditatis ejus; sed tunc funiculus tenditur, quando, ut dictum est, sors haereditatis super omnes gentes dilatatur. Quia vero illuminationem gentium praecessit excaecatio Judaeorum, recte subinfertur cum dicitur: Et non avertit manum suam a perditione. Quasi enim funiculum tendens manum a perditione averteret, si gentes colligens Judaeos non reprobaret. Hinc est quod Isaias propheta cum fidem gentium, et futuram per spiritum cerneret excaecationem Judaeorum, ait: Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam. Multiplicata quippe gente, laetitia magnificata non est, quia priores patres, quamvis quidem laetarentur de futura salute gentium, simul tamen doluerunt de perditione Judaeorum. Unde, et hic quoque recte subjungitur: suxitque autemurale, et murus dissipatus est. Quid namque in hoc loco antemurale, nisi priores patres; et quid murus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum designat. Sicut per Isaiam dicitur: Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ipse enim secundum formam assumptae humanitatis, quasi murus nobis factus est; quia quos per fidem in se credentes recepit, et contra impugnationem malignorum spirituum defendendo custodit. Sed quia sancti Patres etiam ad custodiendam Ecclesiam Dei jugiter praedicatione et exemplo spiritualibus excubiis invigilant, quasi antemurale in civitate Dei foris stant dicatur ergo: Luxit antemurale, et murus pariter dissipatus est; quia inde omnis priorum Patrum multitudo doluit quod perfidus Judaeorum populus Salvatorem ad se missum non recipit. Quod autem dicitur, murus dissipatus est, quantum ad eos dictum est a quibus est ablatus. Dissipatus est Judaeis, ut aedificaretur gentibus, quia per hoc fides ejus ad gentes transiit, quod Judaea illam in perfidia manens reprobavit, sicut per Psalmistam dicitur: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
1.59
Per hoc namque quod a perfidis Judaeis reprobatus est gentium pariter, et Judaeorum fidelium, quasi duorum parietum ex diverso in unum concurrentium, caput factus est. Quod autem dixit, pariter sic accipi potest: vel quod murus pariter, cum antemurali luxerit; vel quod murus pariter cum antemurali dissipatus sit. Neutrum enim a sana intelligentia discordat. Nam quod ipse etiam humani generis Redemptor cum caeteris fidelibus illius populi perfidiam et dissipationem fleverit, Evangelium manifeste declarat ubi dicitur. Cum appropinquaret Dominus Jerusalem, videns civitatem flevit super eam et ait: Quia si cognovisses, et tu, quia venient dies in te, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te. Item quod societas sanctorum cum ipso suo capite ab eis dissipata sit, aperte in Actibus apostolorum ostenditur, ubi narratur quomodo gens Judaica Christi fidem recipere noluit, et fideles illius a suis finibus ejecit. Cogitavit Dominus, etc. Quid est quod Dominus ante factum cogitare dicitur, nisi quod Deus peccatores prius per patientiam diu tolerat, ut districtius postmodum per justitiam, culpam exquirat. Unde recte nunc dicitur: Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Quid namque per murum filiae Sion, nisi virtutes animae accipimus: Et saepe omnipotens Deus eos, quos jam per fidem et gratiam spiritualium donorum in visceribus Ecclesiae suae in filios adoptaverat, propter prava opera postmodum reprobans, ipsis etiam quas jam tribuerat virtutibus privat. Sed quia nobis peccantibus nunquam tam graviter irasci solet, nisi nostris prius iniquitatibus diu provocatus fuerit, recte nunc dicitur: Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Ac si diceretur: Deliberat prius quam feriat, nec cito profert sententiam, quousque subtili consideratione examinet culpam. Quod etiam evidentius explanatur, cum dicitur. Tetendit funiculum suum. Quid est enim funiculum tendere, nisi subtiliter mensuram peccati examinare? Vel funiculum tendere est diu in peccato perseverantes tolerare, non quod ipse patiendo iniquitatem augeat, sed quod justo judicio suo, vel non corrigendo vel non puniendo in nobis prolongari permittat; quae iniquitas funiculus Dei dicitur, quia in nobis invenit unde ligamur. Propter quod necesse est ut semper solliciti simus, ne nos per accepta dona virtutum, aut superbia elevet, aut negligentia dissolvat, quia fortassis, dum nos male securi acceptam gratiam custodire negligimus, quam horrendum sit quid de nobis invisibilis judex cogitet ignoramus: qui quamvis peccantes nos dissimulans quidem, non ignorans diu patiatur, scire tamen debemus quod ubi longa deliberatio praecedit, gravis animadversio sequitur, quemadmodum cernimus quod quanto quis attentius ictum vibrat, tanto periculosius jaculatur. Unde subjungitur: Non avertit manum suam a perditione. Ac si aperte diceretur: Quanto magis prius patiendo sustinuit, tanto minus nunc feriendo parcit, quia profecto justum valde est, ut si nos manus nostras, dum possumus, ab illicito opere non retrahimus, Dei quoque manus in ulciscendo a perditione non avertatur. Sequitur: Luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. Si per murum, ut dictum est, virtutes animae significantur, recte per antemurale opera virtutum accipimus. Quid est ergo quod Deo in nos vindicante antemurale luget et murus dissipatur, nisi quod, ejus gratia recedente, et virtus tollitur, et opera virtutis infatuantur. Tunc enim opera nostra bona lugent, quando amissa virtute, et si ad tempus manent, meritum tamen non habent. Sunt qui per murum opera, per antemurale fidem accipere volunt, et bene fides destructis operibus bonis lugere dicitur, quia absque bono opere apud Deum fides non approbatur.
1.60
Defixae sunt in terra portae ejus; perdidit et contrivit vectes ejus. In portis sublimitas regni; in vectibus fortitudo notatur. Portae ergo in terra defixae sunt, sublimitas humiliata et dejecta. Vectes perditi et contriti, fortitudo amissa atque comminuta. Quod qualiter factum sit, adjungit dicens: Reges ejus et principes ejus in gentibus subauditur, perdidit Dominus, hoc est dispersit et contrivit, id est in nihilum redegit. Quo merito etiam hoc evenerit subinfert: Non est lex, videlicet apud eos, quia legem Domini non custodiunt: et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Cum amaritudine pronuntiandum est, prophetae ejus. Ac si diceret: Illos magis dilexit, qui suo spiritu falsa prophetabant, quam illos qui a Domino visionem invenerunt. Defixae sunt in terra portae ejus, etc. Quid per portas, et vectes civitatis, nisi praelatos populi accipere debemus? Idem namque et portae sunt per verbum, et vectes per consilium, et viae per exemplum. Per verbum disertum, portae aereae; per consilium firmum, vectes ferrei; per exemplum bonum, viae planae. Portae enim sunt, quando extra positos per verbum praedicationis ad fidem introducunt. Vectes sunt, quando intus per fidem constitutos per consilium salutis confirmant et dirigunt. Viae sunt, quando jam incipientibus, recte incedendi per bonam operationem exemplum fiunt. Recte ergo per portas Jerusalem Scribas et Pharisaeos doctores Judaeorum intelligere possumus. De quibus hic dicitur: Defixae sunt in terra portae ejus. Portae, si quidem erectae et solidos vectes habentes pro tempore claudi et aperiri possunt, claudi videlicet inimicis et amicis aperiri. Portae autem solutae a vectibus suis, et ablatae, aditum non muniunt, neque intrare volentibus obsistunt. Portae vero, quae contritis vectibus in terra delixae sunt, munimentum quidem non praebent, sed tamen intrare volentibus impediunt. Quid ergo sunt portae erectae, nisi doctores coelestia praedicantes, quae bene in vectibus pendent, quia de consilio cordis firmatur verbum praedicationis? Et quae sunt portae destructae, et ablatae, nisi praedicatores negligentes et tepidi, quos Dominus per prophetam increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare? Et alibi: Non ascendisti in die Domini ex adverso, ut poneretis vos murum pro domo Domini. De quibus etiam superius dixerat: Portae ejus destructae. Hic autem amplius aliquid insinuare volens, ait: Defixae sunt in terra portae ejus. Talibus namque in Evangelio Dominus dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia tulistis clavem scientiae. Ipsi non introistis, et alios intrare volentes prohibuistis. Dicatur ergo: Defixae sunt in terra portae ejus. Per terram enim vel amor terrenarum rerum, vel humanitas Christi, vel carnales observantiae legis intelligi possunt. Bene ergo portae in terra defixae dicuntur, quia Scribae et Pharisaei doctores populi, propter hoc quod mentem in terrenis desideriis fixerant non solum Christum recipere noluerunt, imo etiam, ne terram illam amitterent, Christum occiderunt. Vel in terra defixi sunt, quia solam in Christo carnem attendentes, in laqueum perfidiae inciderunt. Vel in terra defixi sunt, quia translata spirituali intelligentia legis ad gentes, ipsi in carnalibus observantiis remanserunt. Unde bene subditur: Perdidit et contrivit vectes ejus. Quid enim vectes nisi occulta et fortia consilia Scribarum et Pharisaeorum designant, quibus consiliati sunt Christum occidere, ne terram perderent? Sed vectes perdidit et contrivit, quia consilium eorum ad nihilum redegit. Consilium perditum est, quia Christum occidendo exstinguere non potuerunt. Consilium contritum est, quia ob hoc terram perdiderunt, quod Christum occiderunt. Propter quod subditur: Reges ejus, et principes ejus in gentibus, subauditur constituit Deus, ut scilicet gentiles regnent et principentur super eos. Sic igitur perditi sunt et contriti vectes, ut non solum regibus gentium tributum solverent, sed etiam praefecti et praesides regum inter eos habitarent, et eos opprimerent, tandemque rebelles a terra ejicerent et per totum mundum dissiparent. De quibus adhuc subditur: Non est lex, scilicet apud eos, quia, etsi libros legis habeant, quia tamen in Christum non credunt, legem non observant. Sed quia ipsi Christum suum adhuc sibi venturum promittunt, contra hoc recte respondetur, cum dicitur:
1.61
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Ac si diceret: Quod de adventu Christi falso sibi blandientes praedicant hoc a semetipsis, non a Domino revelante invenerunt. Defixae sunt in terra portae ejus. Quid per portas animae, nisi sensus corporis accipimus? Quas videlicet portas tunc in terra defigimus, quando ipsos sensus nostros ad terrena desideria inclinamus. Sed quia nunquam foris sensus turpibus desideriis succumbit, nisi prius interius mentis custodia per negligentiam fracta et dissipata fuerit, recte subinfertur, cum dicitur: Perdidit, et contrivit vectes ejus, vectes etenim perdit, quando, sublato timore bono, mentem vagam et dissolutam relinquit. Vectes conterit, quando ingredientibus vitiis constantiam mentis frangi et emolliri permittit. De quo sequitur: Reges ejus, et principes ejus in gentibus. Per gentes enim vitia signantur. Reges ergo et principes animae in gentibus sunt, quando ipsa vitia ei per consensum dominari incipiunt. Vel per reges, et principes ipsas animae virtutes, per quas prius regebatur, accipere possumus. Reges quia intus voluntatibus praesident; principes quia foris animum ad bene agendum movent. Et referendum est ad hoc quod praemiserat, perdidit et contrivit vectes ejus, videlicet reges et principes, id est virtutes perdidit et contrivit in gentibus, id est per vitia frangi et opprimi permisit. Hinc est enim quod adjungit, dicens: Non est lex. Animus enim legem intrinsecus habere debet, timorem videlicet et amorem Dei, et ad hujus legis judicium sensus suos foris regere. Timorem videlicet, ne cum concupiscentia carnis per lasciviam dissolvat; amorem vero, ne in bono opere desidia torpentem reddat. Quod si forte portas suas, id est sensus suos animus in terrenis oblectamentis defigit, ipse sibi judicio est, quod contritis vectibus, id est amissis virtutibus, etiam legem vitae intrinsecus, scilicet timorem Dei et amorem perdidit. Cui bene adhuc exprobrando dicitur:
1.62
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Postquam enim animus, amisso moderamine mentis, judicium sensuum sequi incipit, jam solummodo ea refugit quae affectus sensuum mala esse renuntiat, et ea sequitur quae carnis affectus probat. Unde necesse est eum saepe decipi: qui cum praesentes solummodo delectationes considerat, futuras amaritudines non evitat. Hinc est, quod tam saepe Moyses ad tabernaculum recurrit, ut Dominum consulat; quia nihil homo temere foris, vel appetere, vel declinare debet, nisi prius intus quid Dei voluntati placitum sit, judicio mentis discernat. Perversae aut animae, quae affectum carnis non judicium mentis ubique sequitur: recte hic per exprobrationem dicitur: Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Quia ille profecto se in foveam perditionis praecipitat, qui semper considerat, quid carni suae dulce sit, et quid Deo placeat, non attendit.
1.63
Sederunt in terra, conticuerunt senes, etc. Hucusque quasi destructionem aedificiorum descripsit: deinceps miseriam et dolorem hominum plangit. Sederunt in terra, conticuerunt senes. Sessio dejectionem, silentium stuporem designat. Et congrue senes, in quibus consilii auctoritas esse debuit, siluisse dicuntur; quia tanta calamitas fuit cui nullo consilio subveniri potuit. Sequitur:
1.64
Consperserunt cinere capita sua virgines. Ultro speciem decoris sui foedant, ut ipso squalore foris interni doloris vehementiam ostendant. Pulchre autem in tribulatione senes conticescunt, virgines autem cinere capita sua spargunt; quia malum cum vehementer ingruit, maturos sensus in stuporem, et lascivos ad impatientiam vertit: de quibus adhuc subditur:
1.65
Accincti sunt ciliciis. Hoc ad senes.
1.66
Abjecerunt in terram capita sua. ALLEG. Hoc ad virgines. Mortem accelerare volunt, qui ingruentibus malis spontaneas etiam afflictiones adjiciunt. Sederunt in terra, conticuerunt senes, etc. Prophetae mens universa mala praesentis vitae considerans, compunctionis oculum ab exordio ducens, ab ipso primi hominis lapsu, usque ad excaecationem Judaici populi, ac deinde descendens per mala praesentis Ecclesiae, usque ad finem temporis planctum extendit. In superioribus enim aedificia diruta, moenia destructa, quasi a minori incipiens descripsit: hinc jam quasi ad majora progrediens, hominum miseriam et dolorem, plangit haec igitur, quae sequuntur, non incongrue ad praesentem Ecclesiam referri possunt. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion. Quid per filiam Sion, nisi praesens Ecclesia accipitur: quae de Synagoga per fidem nata est? Senes ergo filiae Sion praelati Ecclesiae dicuntur, quorum senectus non in numero annorum quaeritur, sed in provectu sapientiae et morum maturitate. Et bene senes, quia non ut parvuli sub lege, quasi sub paedagogo constituti. Populus enim antiquus quasi parvulus erat; quia per virgam legis, et per terrenas promissiones nutriebatur, quousque ad sensum maturum conscenderet, ut Deo non pro terrenis, sed pro coelestibus deserviret. Isti ergo senes filiae Sion in terra sedere non debent, id est terrena et transitoria quaerere; sed conversatione et desiderio in coelis esse, ut quod verbo praedicant, moribus ostendant. Sed quia plerosque propheta in sancta Ecclesia futuros praevidit, qui praelationis locum obtinentes perversis moribus dignitatem officii sui macularent, in vocem doloris erumpent, sic ait: Sederunt in terra senes filiae Sion. Quid est enim in terra sedere, nisi terrenis delectationibus incumbendo a bono opere cessare? Sed quia ii, qui a bono cessando perversa agunt, ne suae pravitatis testes fiant, verbum veritatis loqui erubescunt, recte secutus adjunxit: Conticuerunt, quia profecto, ubi conscientiam remordet reatus sceleris, a praedicatione linguam ligat timor confusionis. Sequitur:
1.67
Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem. Quid per virgines Jerusalem nisi boni subjecti in Ecclesia, qui fidei integritatem sinceritate morum conservantes ad visionem supernae pacis festinant? Et quid per caput, nisi actio spiritualis? Quid per cinerem, qui ab igne relinquitur, nisi terrenae cogitationes signantur? Quasi enim ab igne cinis nascitur, quando cogitationum inanium reliquiae a concupiscentia carnali generantur. Bene ergo, postquam senes in terra sedent et tacent, virgines capita sua cinere conspergunt; quia simplices quique in Ecclesia cum praelatos suos, postposito studio praedicationis, terrenis delectationibus vident incumbere, etiam in bonis quae agunt, carnaliter delectari incipiunt. Recte autem senes filiae Sion, et virgines Hierusalem nominavit, quia praelati in sancta Ecclesia per providentiam circumspectionis sublimes debent esse. Subjecti autem in bonis quae humiliter peragunt, semper per intentionem mentis ad visionem aeternae pacis respicere; quatenus, et illi in alto per virtutem constituti, ea quae subjecta sunt custodiant; et isti per humilitatem in imo positi, intentione semper ad superiora contendant. Hoc ergo propheta plangit, quod sedent ii, qui erecti esse debuerant, et qui coelestia contemplari consueverant, cinerem sibi supermittunt ne visum ad sublimia levare queant. Et nota, quod perfecti etiam in pedibus pulverem habere dicuntur; qui autem pulvere capita sua aspergunt, jam inter plangendos numerantur, quia in terrenis quidem actionibus boni per infirmitatem aliquando leves maculas contrahunt; mali vero in iis etiam, quae fortiter agere videntur, per intentionem laudis sordescunt. Sequitur:
1.68
Accincti sunt ciliciis. Quid per cilicium, nisi cura terrenarum rerum signatur, quae conscientiam assiduis occupationum aculeis pungit? Prius ergo senes in terra sedentes describuntur et postea ciliciis accincti, quia ubi mens in amore carnalium delectationum primum resoluta fuerit, mox deinde cura sequitur, quae illam pro adimplendis desideriis suis sollicitando compungit. Virgines quoque prius capita sua cinere aspergere, ac postea ipsa capita sua in terram abjicere, dicuntur, quia hic perditionis ordo est, ut primum quisque bona, quae agit, per intentionem laudis humanae offuscet, ac deinde etiam ipsa bona opera in pravas actiones commutet. MORALIS. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion. Per diversas aetates, et sexus, atque officia personarum, interni motus animae distinguuntur. Nam quod foris officia personarum discernant, hoc intrinsecus affectionum motus discrete peragunt. Quid ergo per senes filiae Sion, nisi consilia fidelis animae accipere debemus? Sed sciendum est, quod alia sunt electorum consilia, et alia reproborum. Consilia namque electorum sunt praesentem vitam et ejus delectationes despicere, in adversis patientiam conservare, per praesentes tribulationes ad futuram gloriam per tingere. Consilia reproborum sunt, adversa fugere, praesentem vitam amare, carnalibus desideriis moram gerere; vitam futuram aut despicere, aut desperare. De consilio impiorum per Psalmistam dicitur: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum; et de justorum consilio in eodem postea consequenter adjungitur: Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Si ergo ii qui ad consilium justorum convertuntur surgunt, merito sedere perhibentur qui in consilio impiorum dilapsi sunt, quia et illa sursum, et ista deorsum tendunt, illa coelum, et ista terram appetunt. Senes ergo filiae Sion in terra sedent, quando affectus animae aeternae promissionis oblitae terrenis et transitoriis delectationibus inhaerent. De quibus recte dicitur, conticuerunt. Internum enim desiderium quasi clamor quidam est in auribus Dei. Et ideo prava mens quanto magis foris transitoria appetit, tanto amplius intus a desiderio aeternorum conticescit. Sequitur: Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem. Per virgines Jerusalem mundas animae cogitationes intelligere debemus. Quid est ergo quod postquam senes in terra sedent, virgines cinere capita sua spargere dicuntur, nisi quod quando affectus animae depravati sunt, statim caligo cogitationum generatur? Unde adhuc subjungitur: Accincti sunt ciliciis. Post sessionem enim et aspersionem cineris cilicium sequitur, quia pravam delectationem et confusionem mentis aspera peccatrici conscientiae de reatu sui sceleris compunctio generatur. Postremo autem in fine cumulus infelicitatis apponitur, cum subinfertur: Abjecerunt in terram capita sua virgines Juda. Post accinctionem enim cilicii capita in terram abjicere, est post angustiam et trepidationem malae conscientiae etiam de venia desperare. Propter quod etiam recte virgines Juda dicuntur. Ad augmentum namque doloris postrema in eis confessio nominatur, quia et illa novissima post omnes alias virtutes amissas a desperatis excluditur.
1.69
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, etc. LITTERAL. Propheta in persona Ecclesiae membra sua plangentis, enumeratis malis perditorum, compassionem bonorum adjungit; prius enim mali planguntur a bonis quam a semetipsis; et dum male sani in sui adhuc perditione exsultant, quantum fiendi sint aliena suspiria indicant. Dicit ergo:
1.70
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terram jecur meum. Oculi in sancta Ecclesia sunt provisores, viscera, misericordes, jecur studiosi et in bono opere ferventes. Ut enim ferunt physici, in jecore calor decoctionis est. Sicut ergo jecut, vel hepar, suo calore crudum cibum in ipso stomacho decoquit, et exinde succum nutritivum in omnes corporis partes transmittit, sic nimirum ii qui alios per fervorem suae devotionis a torpore ad bene operandum excitant, quasi ex sua decoctione alimentum corpori Christi subministrant. Quid est ergo, quod peccato vastante populum fidelem, oculi Ecclesiae deficiunt, et viscera turbantur, jecur in terram effunditur, nisi quod ii qui vere charitatem Christi habent semper alienis miseriis compatiuntur? Sicut Apostolus dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?. Nullum enim certius indicium est verae charitatis, quam affectus fraternae compassionis. Bene autem dixit oculos deficere prae lacrymis, quia saepe tam vehementi plaga vitam subditorum culpa exulcerat, ut omnis ratio et diligentia praelatorum succumbat, et jam in tantis malis aliud consilium non sit, nisi ad lacrymas solum confugere et divinam clementiam implorare. Hoc pulchre Psalmista significat, dicens: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. Bene ergo oculi prae lacrymis deficiunt, quia saepe cum malum vehementer ingruit, discretionis oculum moeror caligare facit. Viscera turbantur, quia intrinsecus affectus pietatis concutitur. Jecur in terram offunditur, quia saepe in electis prae moerore alieni periculi alacritas mentis obligatur, ut tanto amplius etiam in semetipsis ad bona agenda reddantur tepidi, quanto magis sunt in compassione fraternae tribulationis afflicti. Per oculos igitur, et viscera, et jecur, significantur ii qui plangunt, non qui planguntur. Unde et mox per sequentia verba de iis qui planguntur sententiam adnectens, causam doloris exponit, dicens:
1.71
Super contritione filiae populi mei. Quid enim per muliebrem sexum, nisi plebs infirma significatur? quam tamen, cum filiam nominat, fidei professionem habere demonstrat; per contritionem autem irreparabilis calamitas ostenditur, sicut quod contritum est amplius non reparatur. Sequitur
1.72
Cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi. Determinat contritionem per parvulum, populum rudem, et fide simplicem. Per lactentem, pravos doctores. Per plateas oppidi, voluptates hujus saeculi accipere debemus. Parvulus ergo et lactens in plateis oppidi deficiunt, quando carnales quique, et stulti cum perversis doctoribus per latam viam voluptatum ad perditionem vadunt; et nota quod ait, deficeret. Magis enim sunt plangendi, qui a bono deficiunt, quam qui nunquam boni fuerunt.
1.73
Defecerunt, etc. ALLEG.: Proprium est electorum aliena mala tanquam sua plangere. Sicut enim bonis congaudendo in eorum meritis participes fiunt, ita quoque malis per compassionem condolendo, de illorum perditione sibi lucrum faciunt. Discat ergo peccator quomodo mala propria flere debeat, cum justus pro alienis delictis tanta contritione se affligat. Defecerunt, inquit, prae lacrymis oculi mei. Quantum putatis compunctus erat iste, qui sic ploravit? Non enim semel tantum se lacrymas fudisse ostendit, qui oculos suos prae lacrymis defecisse dicit. Sed quia multi lacrymas fundunt et non compunguntur corde, secutus adjunxit: Conturbata sunt viscera mea, id est usque ad cordis intima sagitta doloris penetravit, dolor sensum tetigit, et contremuit affectus pietatis. Sequitur: Effusum est in terra jecur meum. Quid per effusionem, jecoris, nisi afflictio carnis signatur? Nam quia in jecore decoctio stomachi calorem accipit, qui in afflictione sui corporis curam postponunt, quid aliud quam jecur in terra effundunt. Ne igitur inanes lacrymae, ne ficta suspiria, ne simulati gemitus credantur, ecce carnis afflictio manifesta sequitur. Sed fortassis pro parentibus aut cognatis dolet iste. Audite quid dicit. Super contritione, inquit, filiae populi mei: non patris, non matris, non fratris, non sororis, non cognati, non affinis, sed populi mei, inquit, ne affectus carnis et non charitatis stimulus doloris putaretur. Sed credo famosos et divites in populo iste planctu suo honorat? Attendite quid dicat. Cum deficeret, inquit, parvulus, et lactens. In primis animadvertite discretionem. Plangit quod deficiunt, nec plangit quod divites non sunt. Quis parvulus, inquit, et lactens. Videte quod infirmitati compatitur, non fortitudinem aut pompam veneratur. Sed adhuc fortassis in infirmitate sexus et aetatis honorat nobilitatem generis: In plateis, inquit, oppidi. Non in aula, non in urbe, non in civitate, non saltem in domo, sed in plateis oppidi, quia quanto major est contritorum abjectio, tanto gravior est, ideoque pretiosior dolentis compassio.
1.74
Defecerunt, etc. MORALIS. Quid per oculos, nisi claritas contemplationis; et quid per viscera, nisi sensus internae dulcedinis; et quid per jecur, nisi fervor divini amoris accipitur? Quid est ergo, quod propheta in contritionem filiae populi sui oculos suos defecisse, et viscera conturbata, jecurque effusum in terram commemorat, nisi quod spiritualis quisque quanto magis animum suum in tribulatione proximorum ad compassionem foras effundit, tanto amplius interna illa gaudia, quae quietus gustare consueverat, ex ipsa moeroris sui perturbatione subtracta deplorat? Sequitur: Super contritione, etc. Per filiam populi, carnalis anima; per parvulum, sensus carnis, per lactentem, virtus mentis accipitur. Sensus enim carnis, quantum in se est, puerilia quaedam et levia semper appetit, nisi quantum mentis constantia eum per disciplinam restringit. Quasi parvulus igitur lacte pascitur, quia per virtutem animi ad maturitatem constantiae velut ad robur virile paulatim enutritur. Sequitur: In plateis oppidi. Per oppidum non incongrue corpus, quod anima inhabitat, et per plateas oppidi fluxa desideria carnis intelligere possumus. Quare ergo in contritione filiae populi parvulus, et lactens in plateis oppidi deficere dicuntur, nisi quod in anima carnali prius per illecebrosa desideria foris sensus corrumpitur, ac deinde virtus quoque ac constantia animi emollitur?
1.75
Matribus suis dixerunt, etc. LITTERAL. In matribus tenerior affectus dilectionis notatur, quae filiorum affectus, si possunt, non solum audiunt, sed praeveniunt. Cur igitur filios rogantes exspectant, nisi quia non habent, quod egentibus offerant? Et ne maternam pietatem naturali vitio induruisse existimes, audi quales se olim filiis exhibuerint. Non petunt hordeum et aquam, scilicet alimenta servilia, quia nihil ejusmodi dare solebant; sed:
1.76
Ubi est, inquiunt, triticum et vinum. Hoc petunt, quod soliti fuerunt accipere. Non tamen petunt, sed admirantes interrogant, quia nec petere solebant, sed habere. Sed fortassis dices, lascivi erant filii isti et delicati, superflua quaerebant, quibus etiam materna pietas contradicere deberet; audi quid sequatur.
1.77
Cum deficerent, inquit, quasi vulnerati in plateis civitatis. Duplex malum, egestas et ignominia. Tolerabilius saltem fuisset in domo deficere, et in occulto fame consumi quam in plateis, cum tabe famis confusionem ignominiae sustinere. Sequitur:
1.78
Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Omnia cooperantur ad malum. In plateis deficiunt. In sinu matrum animas exhalant, ut et manifesta tabes confusionem et mors praesens dolorem multiplicent.
1.79
Matribus suis, etc. ALLEG. Praelati sanctae Ecclesiae, senes prudentia, atque consilio, et matres pietate esse debent. Sed quia pravi quilibet et negligentes cum locum praelationis obtinent, curam subjectorum postponunt, et suae potius avaritiae aut luxui suo student; recte nunc per prophetam dicitur: Matribus suis dixerunt: ubi est triticum et vinum. Magnus dolor, quia quod petentibus subtrahunt, hoc etiam non petentibus offerre debuerunt. Sciendum autem quod tribus modis vita subditorum praelatis loquitur, per miseriam, per desiderium, per obedientiam. Petunt enim quando indigent, petunt quando desiderant, petunt quando audire parati sunt. Per miseriam petunt, quia visa afflictorum indigentia, dum pias mentes ad subveniendum provocat, etiamsi lingua silet, vita clamat. Per desiderium quoque petunt, quia quodammodo petere est velle habere. Item per obedientiam petunt, quia, dum paratos se ad recipiendum offerunt, quasi velle et desiderare se dicunt. Negligentibus igitur praelatis subjectorum et si non lingua, vita tamen semper loquitur, quia et malorum periculo et bonorum desiderio atque obedientia ad praedicationis studium, et bonae conversationis exemplum impendendum commoventur. Et attendite quod in tempore necessitatis filii non patres, sed matres vocant. Ac si dicant: Si debitum obliti estis, pietatem saltem oblivisci non debetis. Erubescant canes muti et non valentes latrare. Erubescant, qui de pastoribus lupi facti sunt. Erubescant, qui non sicut pastores, sed sicut mercenarii gregem Domini pascunt. Qui ad laniandum sunt fortes, et ad protegendum imbecilles. Ad accipiendum prompti, ad tribuendum pigri. Ad circumveniendum diserti, ad bene dicendum indocti: qui aut plus debito exigunt; minus, vel nihil, debito impendunt; qui judicia veritatis in causas forenses mutaverunt. Vae eis quare non attendunt quid debeant; et si petitionem praevenire noluerint, saltem petentes audiant, quia et in ipsa fortassis petitione discere etiam poterunt quid debeant. Ubi est, inquiunt illi, triticum et vinum? Non petunt hordeum et aquam, sed triticum et vinum. Videamus ergo quod sit istud triticum, et vinum; et quare hordeum et aquam non petant filii, quamvis in necessitate famis sint constituti. In Evangelio legimus quod quinque millia hominum quinque panibus hordeaceis pasta sunt. Postea vero quatuor millia satiantur, et tamen nihil ibi dicitur de panibus hordeaceis. Item legimus in Evangelio quod sex hydriae lapideae prius aqua impletae sunt, postea vero aquae ipsae in vinum commutatae. De tritico quoque in Evangelio Dominus ipse mentionem facit, dicens: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Quid igitur per triticum, nisi Christus; quid per hordeum, nisi lex; quid per aquam, nisi carnalis sensus; quid per vinum, nisi intelligentia spiritualis accipitur? Servis igitur qui sensu carnali legem tenuerunt, hordeum et aqua sufficere poterant; filii autem, qui jam per gratiam in Christo adoptati sunt, et Christum spiritualiter edere sciunt, non nisi triticum et vinum desiderant. Haec omnia, inquit Apostolus, videlicet legales observantias, arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Vide quomodo isti hordeum legis abjicit; et non nisi triticum, id est Christum, edere quaerit. Et bene per hordeum, quod asperum est ad edendum, lex, et per triticum, quod suave est et dulce, Christus accipitur, quia lex venit peccata punire, et Christus solvere.
1.80
Quare ergo Christus triticum dicatur, jam per Dei gratiam et legendo discimus, et edendo sentimus. Quatuor autem modis Christum comedimus. Christum enim edimus, quando corporaliter sacramentum corporis et sanguinis ejus sumendo, spiritualiter animas nostras saginamus. Christum edimus, quando Christum credendo diligimus. Christum edimus, quando Christum imitamur. Christum edimus, quando verbum Dei audiendo in novae vitae conversationem transimus. Quid est ergo quaerere triticum, nisi quaerere Christum, quaerere verbum Dei, doctrinam veritatis, et conversationem novi hominis? Triticum igitur quaerimus, quando verbum vitae audire, et Christum imitari desideramus. Sed si triticum edimus, vinum, et non aquam hibere debemus, id est verbum Dei audiendo sumere, et per spiritualem intelligentiam illud in nobis irrigare. Hoc est enim quod in lege nobis praecipitur ne carnes agni paschalis aqua coquamus, quia carnaliter nobis sapere non debet, quod ad pastum spiritualem datum est. Interrogent ergo boni subjecti malos praelatos suos, et dicant: Ubi est triticum? Ac si dicerent: Ubi est doctrina veritatis? ubi exempla novi hominis? Ac si apertius dicerent: Vos nec loquendo veritatem ostenditis, nec bene vivendo imitatione dignos exhibetis. Ubi est vinum? Quasi dicerent: Vos, qui etiam spiritualia carnaliter tractatis, quomodo nos de carnalibus ad spiritualia evocare poteritis? Vos, qui terrena, quae abjecisse videbamini, oblivisci non potestis; quomodo nos ad oblivionem eorum quae possidemus inebriabitis? Manducate prius, et postea reficite; inebriamini, et deinde inebriate. Proh pudor! Quid dicemus ad haec? Quid mirum est, si populus carnalia diligit, quando clerus spiritualia etiam pro carnalibus vendit? Unde recte subinfertur, cum dicitur. Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis. Duae sunt civitates, Babylonia, et Jerusalem. Sed Babylonia plateas habet, id est vias latas, quae ducunt ad mortem. In plateis ergo civitatis deficiunt, qui per carnis illecebras defluentes a virtute mentis emollescunt, vel per civitatem, ipsam Ecclesiam non inconvenienter accipimus; habet namque sancta Ecclesia plateas, habet et semitas. Quid enim terrenae actiones sunt, nisi quaedam plateae; et quid spirituales actiones, nisi semitae? In plateis ergo civitatis sunt qui in sancta Ecclesia licite terrenis actionibus inserviunt. In plateis autem civitatis deficiunt, qui terrenis negotiis occupati spirituales consolatores non inveniunt. Qui profecto nequaquam deficerent, si detrimenta, quae foris saepe patiuntur, consilio et admonitione bonorum praelatorum intus semper repararentur. Unde bene de ejusmodi dicitur, quasi vulnerati. Quid enim peccata sunt, nisi vulnera? Quasi vulnerati igitur deficiunt, qui sic per negligentiam, sicut alii per culpam, ad interitum tendunt. Cum magno igitur dolore pronuntiandum est, quasi vulnerati, ac si diceretur: Cur isti per negligentiam praelatorum pereunt qui criminibus et flagitiis vulnerati non sunt? Unde sequitur: Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Quid namque est sinus matrum, nisi blanda adulatio praelatorum? Quasi morientes; namque filios matres in sinu tenent, quando carnalium mentes in corpore suo pereuntes mali praelati, non solum ad bonam operationem non exsuscitant, sed etiam blandis favoribus palpando in sua perditione fovent.
1.81
Matribus suis dixerunt, etc. MORAL. Quid spiritualiter per filios matrum, nisi multitudinem cogitationum accipere debemus, quae dum in una mente de diversis affectionibus prodeunt, quasi multarum matrum soboles in una domo, sed non ex una origine procedunt? De affectionibus autem cogitationes nasci idcirco diximus, quia profecto illarum rerum frequentissime memoria nobis per cogitationem occurrit, quarum amore affecti sumus. Hoc per singula vitia, atque virtutes facile verum esse probamus. Hinc est enim quod in Evangelio dicitur: Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum. Ac si diceretur: Ubi est amor tuus, ibi est animus tuus. Qualis est affectio tua, talis etiam est cogitatio tua. Sed sciendum est quod sicut affectus de se cogitationes generant, sic ipsae rursum cogitationes eos a quibus oriuntur affectus amplius inflammant. Unde etiam in his, qui cor suum ab illicitis cogitationibus diligenter custodiunt, funditus tandem malarum radices affectionum arescunt. E contrario vero illi, qui mentem suam meditationibus sanctis exercere negligunt, etiamsi aliqua divini amoris scintilla prius incaluerint, paulatim tepescunt, ita tandem ut, etsi forte bonarum affectionum cogitationes aliquando habuerint, nihil tamen ex ipsis internae dulcedinis in sinum mentis vel tenuiter eliquari praesentiant. Propter quod recte in hoc loco dicitur: Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? Quid enim per triticum, nisi cibus sapientiae; et quid per vinum, nisi internum gaudium signatur? Nam, sicut panis corporeus ventrem reficit, sic sapientia mentem pascit; et sicut vinum avide potatum inebriat, sic internum gaudium mentem a carnalibus desideriis alienat. Quid est ergo quod filii famelici a matribus triticum et vinum quaerunt, nisi quod cogitationes, de bonis affectionibus natae, sed per negligentiam arefactae, pristinae dulcedinis saporem in eis invenire non possunt? De quibus recte subditur: Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis. Quid enim sunt plateae civitatis, nisi vagationes mentis? In plateis ergo civitatis deficiunt, quia, dum vaga mens eas ad internam quietem non colligit, usque ad gustum intimi saporis non pertingunt. Quibus hoc etiam bene congruit quod dicitur quasi vulnerati. Prava quippe desideria vulnera sunt bonarum cogitationum, quia, dum sua eas admistione inficiunt, quasi plagae quaedam integritatem rectitudinis earum corrumpunt. Bene ergo steriles cogitationes animae quasi vulnerati deficere dicuntur, quia sic a fructu justitiae inanes permanent, sicut illae quae per illicita desideria corruptae sunt. Sequitur: Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Sinus matrum tepor, et desidia est bonarum affectionum; in quo merito parvuli cogitatus animas exhalare dicuntur, quia, cum mens a fervore divini amoris tepescit, omnis mox bonarum cogitationum vigor emoritur
1.82
Cui comparabo te? etc. LITTERAL. Paulatim planctum promovet. Primum aedificia, et deinde homines, et ipsos quasi absentes luxit; nunc tandem velut emollitis et assuefactis longo fletu animis ad praesentes verba convertit, dicens: Cui comparabo te, et cui assimilabo te? ac si diceret: Quia tam magna est contritio tua, cui comparabo te? et, quia tam gravis es, cui assimilabo te? Quod est aperte dicere. Mala tua et magnitudine et modo omnem miseriam superant. Sed quia etiam magna minimis quadam differenti similitudine comparari aliquando possunt: subdit: Et exaequabo te, etc. Quod est dicere. Alia mala etsi per differentiam quamdam tibi comparari possunt, tamen nulla per aequalitatem possunt. Quare? Sequitur: Magna enim velut mare contritio tua. Mirum est quod calamitatem ejus nulli coaequari posse commemorat, et statim magnitudinem maris, ei in comparatione coaequat. Sed sic intelligendum est ac si diceret: Quemadmodum mare super omnes, alias aquas et mole et amaritudine excellens est, ita tuae contritioni nulla calamitas coaequari potest. Sequitur: Quis medebitur tui? Sicut exsiccari non potest aqua maris, sic contritio tua ab homine aestimari non poterit, nec est in quo speres nisi solus Deus. Cui comparabo te? Illi, qui post agnitam veritatem retro abeunt, pejores sunt iis, qui nunquam veritatem agnoverunt. Et quanto cuique excellentior gradus est, tanto periculosior est lapsus. Unde propheta cum superius malorum praelatorum in Ecclesia negligentiam, et subjectorum interitum planxisset, statim secutus adjunxit.
1.83
Cui comparabo te, et cui assimilabo te, et exaequabo, virgo filia Sion? Inculcatio verborum magni doloris vim exprimit. Ac si ipsi Ecclesiae de membris ejus arefactis loquatur et dicat: Sicut prius cum fidem recte vivendo tenuisti, nulli comparabilis fuit gloria tua, ita nunc, cum per vitam reprobam a fide cecideris, nulli comparabilis est ignominia tua. Sequitur:
1.84
Magna enim velut mare contritio tua. ALLEG. Quid per mare, nisi vita saecularis accipitur; quae, dum semper motu instabili nunc de adversis ad prospera, nunc de prosperis in adversa trahitur, quasi quibusdam procellis fluctuantibus exagitatur? et quia nunquam vel in prosperis timorem, vel in adversis dolorem excludit, quasi mare, in quamcunque partem refluat, amaritudinem non amittit: Dicatur ergo illi, quae a dulcedine spiritualis vitae per concupiscentiam carnalem, et curas saeculares amarescit, dicatur, inquam: Magna velut mare contritio tua. Ac si aperte diceretur: Tu, quae per mundi contemptum, et desiderium aeternorum bonorum ab amore carnali dulcorata fuisti, quomodo iterum in amaritudinem versa es? Sequitur:
1.85
Quis medebitur tui? MORAL. Audiant hoc praelati Ecclesiae, qui medici animarum constituti sunt; audiant quod dicitur. Quis medebitur tui? Ac si diceretur: Alios aegros medici curant, sed medicos infirmantes quis curabit? Si populus peccat, orant sacerdotes pro eo. Sed pro sacerdotibus si peccaverint, quis orabit? Periculosa prorsus haec sunt, et tamen vera. Quae, etsi audire timemus, negare tamen non possumus.
1.86
Cui comparabo te, etc. Increpatur anima peccatrix, cujus tanta mala superius numerata sunt, quae ab amore Dei fornicata tanto turpiorem incestum suum fecit, quanto pretiosior ruit integritas ejus. Cui bene dicitur. Magna velut mare contritio tua. Quid enim per mare, nisi conscientia prava accipitur, quam et memoria praeteritorum scelerum, et delectatio praesentium huc illucque impellendo exagitant? Quasi enim fluctus quidam e regione venientes ad invicem se collidunt, quando infelicem animam quodammodo semper et poenitentia praeteritorum errorum suorum retrahit, et amor praesentium impellit. Et quia in hac tanta contradictione illa qualiscunque miserae delectationis dulcedo semper admisto dolore inficitur, recte prava conscientia non solum inquietudine, sed etiam amaritudine mare appellatur. Sequitur: Quis medebitur tui? Ostendit magnum prorsus, et difficile esse, non tamen Deo impossibile: ut talis ad sanitatem redeat. Hinc est, quod Joannes de peccante ad mortem dicit: Non pro eo dico ut oret quis. Ac si diceret: Sicut desiderare salutem ejus non prohibeo, sic orare pro eo praecipere non praesumo, quia tam mortalis vulneris curatio, quamvis potentiam Dei non excedat, omnem tamen humanam existimationem superat, et ideo consideratius agitur si interim humiliter suppressa oratione desiderium tantum Deo offeratur, quia fortassis citius impetrabit, in causa tam difficili, humilis et timorata devotio, quam petitio praesumptuosa. Dicit ergo: Quis medebitur tui? Quasi dicat: Periculosa est plaga tua, cui per humanam industriam subveniri non potest, et quae propter culpam praeteritam a Deo sanari digna non est.
1.87
Prophetae tui, etc. LITTERAL. Cum exprobratione dicitur: Prophetae tui. Ac si diceretur: Ecce ad quantam miseriam devoluta es, prophetas falsos audiendo, quos tu dilexisti, et prophetas Dei vera dicentes audire noluisti. Viderunt tibi. Tibi viderunt, quia prophetae tui fuerunt. Ideo mendacium illorum ad te redundavit, quia malitia illorum tibi placuit. Prophetae tui viderunt tibi. Quid tibi viderunt? Falsa et stulta. Falsa, in quibus decepta es. Stulta, in quibus excusari non potes. Si tantum falsa vidissent, in quibus saltem fuisset aliqua veritatis similitudo, poterat fortassis excusari per ignorantiam simplicitas tua; nunc autem, quia stulta etiam viderunt, et tamen credere non timuisti merito punitur insipientia tua. Quae autem falsa et quae stulta viderunt? Falsas assumptiones, ecce stulta; falsas ejectiones, ecce falsa. Quando, et quibus volebant promittebant prospera. Quando, et quibus volebant, minabantur adversa. Sed utrumque falsum, quia ejiciendis promittebant assumptiones, et assumendis ejectiones. Quando Deus iratus erat, nuntiabant quod te ad protegendum assumeret; quando placatus fuit, minabantur quod te ad tribulandum ejiceret. Sed comminatio falsa fuit, et promissio stulta. In promissione non tantum falsitas, sed etiam stultitia, quia etsi terrores timuisti, valde alienum est a ratione quod, tanti sceleris conscia, vanis promissionibus decipi potuisti. Ecce nesciebas quod futurum fuerat; non tamen ignorabas malum meritum tuum, quod praesens erat. Ipsi autem falsa, et stulta videndo, non aperiebant tibi iniquitatem tuam, quia cum perversis in suo scelere prospera promitterent, et simpliciter gradientes vanis terroribus sollicitarent, non aperiebant, imo velabant iniquitatem tuam, ne eam agnosceres. Vel aliter distingui potest. Quod dixit falsa, et stulta, hoc pertinet ad promissiones; quod autem sequitur, falsas assumptiones et falsas ejectiones, utrumque referendum est ad terrores. Tribulationem namque et ejectionem vocat, eo quod populus a Deo ejiciendus erat, et assumptionem ad similitudinem oneris, quod assumptum portantem gravat. Hinc est enim, quod ubi beatus Hieronymus transtulit onus Babylonis, sive Tyri, sive Damasci, etc. Simmachus et Theodotion assumptio interpretati sunt. Et bene, propter supradictam causam, terrores solummodo falsos vocat; promissiones autem non solum falsas, sed et stultas nominat, quia, etsi homo quid futurum sit, non possit semper agnoscere, stultum tamen valde est in praesenti semetipsum ignorare. Unde statim postquam dixerat, viderunt tibi falsa et stulta, subjungit. Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam. Qui enim peccatori praemium justi promittit, quasi iniquitatem illius, ne videatur, abscondit.
1.88
Prophetae tui, etc. ALLEG. Sicut culpa malis praelatis est quod per eorum negligentiam subjecti pereunt, ita quoque subjectis in culpam deputatur quod, spretis bonis, malorum praelatorum exempla imitantur, et perversas doctrinas audiunt. Congrue igitur postquam praelatorum perversitatem arguit, nunc ad ipsos quoque subjectos verba doloris per exprobrationem convertit, dicens: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta. Praelati Ecclesiae prophetae sunt, quando ad instruendam fidem moresque subjectorum, nunc occulta Scripturarum reserant, nunc de praemiis bonorum, sive poenis malorum ventura praedicunt. Perversi autem quique, quia in loquendo non tam correctionem audientium, quam favorem quaerunt, recte nunc de eis dicitur: Viderunt tibi falsa et stulta. Falsa etenim et stulta vident, quia in discernendis moribus subjectorum judicium veritatis non tenent. Et cum pravos quoslibet pro gratia favoris in suis perversitatibus laudant, stultos per negligentiam amplius per adulationem infatuant. Unde recte subditur: Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Quia vero nonnunquam mali praelati subjectos etiam innocentes odio prosequuntur, et, cum suas injurias vindicent, causam Dei se patrocinari simulant, recte subinfertur, cum dicitur: Viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. Ac si diceretur: Quibus ipsi irati fuerant, illis iram et ultionem divinam imminere nuntiabant, quatenus cum Deum suarum injuriarum ultorem dicerent, animos populi ad exhibendam sibi reverentiam provocarent.
1.89
Prophetae tui, etc. MORAL. Qui sunt prophetae peccatricis animae, qui falsa et stulta eis vident, nisi foris sensus corporis et versuti cogitatus intrinsecus, quos providentia carnis gignit? Consideremus paulo attentius quam falsi sint isti prophetae. Ecce unus de illis. Visus quomodo falsa prophetando decipit. Si rem videris concupiscibilem, quid tibi praedicit? Ama, inquit, sequere, apprehende, fruere; felix eris, si tali desiderio potitus fueris. Sed infelix anima, dum male credula fallacem promissionem sequitur, ampliori miseria per effectum sceleris obligatur. Sic auditus, sic olfactus, sic gustus et tactus falsa prophetant, et credentes sibi illaqueant, quia, priusquam concupiscentia experimentum capiat, prospera omnia et blanda futura promittunt; cum vero misera delectatio brevi degustata transierit, stupentem et horrore plenam conscientiam relinquunt. Sed isti prophetae tanto facilius in suis fallaciis deprehendi possunt, quanto manifestius est et ratione saepe carens hoc quod promittunt. Versutia autem cordis tanto periculosior est, quanto occultior, quia non solum fallaciter promittit, sed etiam mentem ad credendum astute quadam faciendi ratione compellit. Haec est prudentia carnis quae mortem operatur, quam filii nequam hujus saeculi habent, sicut Dominus in Evangelio dicit: Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Haec prudentia perversos illos prophetas generat, versutos scilicet animae cogitatus, qui falsis promissionibus animam lactant, et consentientem sibi seducunt atque illaqueant. Unus eorum patientiae insidiatur, alter castitatem violare nititur; ille mundi contemptum irridet, iste simulationi studendum docet. Consideremus haec per singula. Est unus cogitatus, qui de prudentia carnis nascitur. Hic dicit homini: Vindica laesionem tuam, ulciscere injurias tuas, quia, si praesentes patienter tuleris, ad futuras alios animabis; timeant te potius homines quam contemnant; omnes tibi exhibebunt reverentiam, si te viderint ulcisci viriliter injuriam tuam. Videte quam fallax est, et quam falsus est propheta iste pessimus. Callide persuasisse putabatur, cum furibundo reverentiam exhibendam praediceret; quem cum in furorem converterit, non reverendum, sed abominabilem omnibus hominibus reddit. Est adhuc alius pseudopropheta, integritatis et continentiae inimicus, qui hoc ordine seducit hominem: Saepe, sub obtentu sanitatis aut necessitate operis, amplioribus et delicatioribus cibis indulgendum suadet; cum autem per crapulam corpus inflammaverit, continuo luxuriae oblectamenta oculis anteponit; grave atque impossibile asserit ut homo in carne positus non carnaliter vivat, juvenilibus annis facile ignosci posse; longa adhuc ad poenitentiam superesse tempora; Deum esse misericordem, tormenta inferni, vel nulla, vel parva. Sed attendite quam fallax sit iste propheta. Delectationes plurimas et in tempora longa permansuras, poenam autem exiguam et in brevi transituram promittit; et fortassis aeterna sunt tormenta quae sequuntur, cum id quod delectat, etiam ad momentum stare non possit. Altius quadam ratione faciendi, avaritiae studendum docet: Talem hanc vitam esse in qua homo non possit habere honorem, si non habuerit facultatem; divitias non solum corporibus, sed etiam saluti animarum plurimum saepe prodesse, inde pauperum alimoniam et constructiones ecclesiarum procedere; postremo melius esse ut habeat unde sibi meritum requirere possit, quam ut nihil habens aliis poscere cogatur, unde amplius debitor sit. Sed et istum prophetam mendacem cognoscite. Possidentibus divitias posse virtutum merita augmentari pronuntiat, ut ab amantibus divilias omnia virtutum merita tollat, et primum animos ad quaerendas divitias cupiditate, deinde ad retinendas, cum acquisitae fuerint, tenacitate corrumpat. Est adhuc unus de falsis prophetis, qui simulationi deservire suadet. Bonam enim opinionem quam maxime valere; famam suam hominem ubique impollutam custodire debere; et, si qua fuerint, ex infirmitate potius quam ex deliberatione peccata, propter scandalum proximorum, celanda esse; duplex damnum fieri, si, altero corrupto per factum, alter corrumperetur per exemplum; propterea oportere semper hominem, ad eruditionem aliorum, habitum laudabilem et virtutis indicem demonstrare, et ne quid sinistrum aut honestati contrarium de se aut dicatur aut credatur, summo studio vitare debere; vehementer meritum multiplicari, si et semetipsum homo per studium virtutis exerceat, et alios per exemplum lucrifaciat. O quam subdola promissio? meritum per simulationem multiplicandum pronuntiat, ut, cum hominem, et mala sua tegere et bona ostentare docuerit, omnem boni meriti soliditatem evertat. De istis prophetis peccatrici animae, et in tribulatione positae per exprobrationem dicitur: prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta: ac si diceretur falsum esse quod carnales affectus promittebant; vel, nunc agnosce, erudita per poenam, quod prius attendere noluisti, cum trahereris ad culpam. Falsa et stulta viderunt tibi; quando ratione faciendi malum tibi persuadebant, falsa viderunt; quando vero etiam ad irrationabiles actus cupiditate victam impellebant, non solum falsa et stulta viderunt. Unde sequitur: Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam. Ac si diceretur: Iniquitatem tuam tibi aperirent, si, ante factum, quae poena post sequeretur ostenderent. Nunc autem ne iniquitatem tuam perspicere posses, quasi dextrum oculum tuum caecabat simulata ratio, et sinistrum delectatio prava. Nec solummodo deceperunt promittendo prospera, sed etiam terrendo per adversa. Viderunt enim tibi assumptiones falsas, et ejectiones. Assumptiones videlicet malorum, quae imminere dicebant, et ejectiones bonorum praesentium, quae peritura nuntiabant, quatenus tu, cum bona quae amabas perdere timeres, et mala quae timebas evitare studeres, citius ad iniquitatem faciendam consentires.
1.90
Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam Jerusalem. LITTERAL. Quasi diceret, audi; et quantum miseranda sis, vel alieno testimonio disce. Transeuntes per viam peregrini intelliguntur et extranei. Nam qui transeuntes nominantur, ostenduntur et aliunde venire et aliorsum tendere Per hoc enim quod aliunde veniunt, demonstrantur alieni sanguine; per hoc quod aliorsum tendunt, alieni intentione. Et tamen eos, quos et affectus sanguinis et propositum intentionis dividit, novae calamitatis stupor ad compassionem figit. Plauserunt, inquit, manibus super te. Pulchre dixit super te, quasi dejectam et prostratam. Plauserunt manibus. Fuerunt nonnulli qui haec omnia ad irrisionem, et subsannationem potius pertinere existimarent, propterea quod plausus, et sibilus insultantium esse videantur. Quod vero in sequenti clausula rursum de sibilo et insultatione agitur, in hoc differre putatur quod isti quasi extranei dejectam lespiciunt, illi vero quasi hostes et inimici non solum despectum, sed odium quoque sibilando et exsultando ostendunt. Qui sensus nec nobis rationi contraire videtur. Quia tamen secundum spiritualem intelligentiam convenientius haec ad compassionem referuntur, dicere convenienter possumus quod per plausum non insultatio, sed simpliciter manuum collisio exprimatur. Collisio autem manuum non semper idem significat; sed aliquando gaudium, aliquando dolorem, aliquando admirationem, aliquando compassionem indicat. Sibilus quoque diversas affectiones indicat; aliquando enim contemptum, aliquando desperationem, aliquando blandimenta insinuat. Similiter motio capitis aliquando indignationem, aliquando insultationem, aliquando dolorem, aliquando admirationem exprimit. Quia vero motus isti ad diversas affectiones respiciunt, possumus per plausum manuum admirationem, per sibilum desperationem, per motionem capitis compassionem; sive e contrario per plausum compassionem, et per motionem capitis admirationem accipere. Transeuntes etenim cum aspiciunt tam lamentabiles ruinas, quadam humanitate ad compassionem provocantur, et dolent de praesenti quam vident miseria; desperant autem de reparatione futura, et admirantur de transacta gloria. Ex dolore compassionis, manibus plaudunt; ex desperatione, ore sibilant; ex admiratione, caput movent. Et hoc est, quod sequitur:
1.91
Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Ac si diceretur: Olim tam gloriosa, modo tam misera. Quod tamen, ut dictum est, non irridendo, sed compatiendo dixisse credendi sunt.
1.92
Plauserunt, etc. ALLEG. Primum consideremus qui sint transeuntes isti, deinde quae sit via per quam transeunt. Tota ista vita praesens transitus quidam esse videtur; quoniam ex quo eam nascendo ingredimur, sine intermissione per quotidianas immutationes ad mortem properamus, sicut in psalmo legitur: Homo, sicut fenum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit. Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet; et non cognoscet amplius locum suum. Sed est alter quidam transitus laudabilis, qui non omnibus communis est. Omnes namque homines, sicut diximus, per necessitatem conditionis transeunt; mali vero cum per conditionem hic manere non possint, mentem tamen in desiderio vitae hujus per amorem figunt. Transeunt ergo mali necessitate, sed voluntate non transeunt; boni vero qui praesentem vitam non amant, sed futuram desiderant, necessitati voluntatem adjungunt; imo, ut verius aliquid dicam, ipsam necessitatem voluntate praeveniunt quia prius voluntate hinc exeunt quam morte. Hi sunt veri Hebraei id est transeuntes: ad quos illud Sapientiae verbum dirigitur: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me. De quorum etiam numero apostolus Paulus se esse gloriatur, cum dicit: Hebraei sunt, et ego. Quomodo enim Hebraeus sit id est transiens, in alio loco manifestat. Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, semper in anteriora me extendo. Et rursum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De hoc etiam transitu Moyses dicit: Transibo, et videbo visionem hanc grandem. Quia igitur alii sola necessitate transeunt, alii vero necessitati conditionis arbitrium etiam voluntatis adjungunt, recte hic cum de transeuntibus loqueretur quod non quoslibet transeuntes acciperet necessaria adjectione declaravit, dicens: Transeuntes per viam. Via namque in sacro eloquio aliquando Christum, aliquando legem Dei, aliquando vitam praesentem significat. Via Christum significat, sicut ipse testatur, dicens: Ego sum via. Via legem Dei significat, sicut in psalmo legitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Via praesentem vitam significat, sicut in Evangelio dicitur: Esto consentiens adversario tuo dum es in via. Quid namque sermo divinus, nisi adversarius nobis efficitur, quando nostris voluntatibus pravis adversatur? Cui videlicet adversario in via consentientes sumus, si in hac vita mortali, ubi adhuc locus merendi est, praeceptis Dei, etiam contra nostras carnales voluntates, obtemperare satagimus. Sed in hoc loco via praesentem vitam significare non potest, quia cum omnis homo per eam necessitate conditionis transeat, distinctionem propheta non faceret, si de transeuntibus loquens, per viam vitam praesentem significaret. Via ergo Christus est. Et fortassis non sine causa factum est quod cum Psalmista in quodam loco transeuntes, vel praetergredientes, viam quosdam appellaverit: hic non transeuntes viam, sed per viam transeuntes dicit. Viam enim transeunt qui legem Dei praevaricantur, et fidem Christi vel acceptam deserunt, vel oblatam per verbum praedicationis accipere contemnunt. Ab his ergo separare voluit, quos non transeuntes viam, sed per viam transeuntes dixit. Et attende, quod non dixit, stantes in via; sed transeuntes per viam. In via etenim stant, qui fidem sine bonis operibus otiosam servant: qui quidem in via sunt per rectam fidem, sed non ambulant per bonam operationem. Per viam autem transeunt, qui in fide recta quotidiano profectu virtutum semper de bono in melius tendunt. Dicatur ergo: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Sed quid est quod Ecclesiae pro membris suis infirmantibus dicitur: Plauserunt super te manibus, omnes transeuntes per viam; nisi quod electos quosque, quos hujus mundi oblectamenta a cursu boni operis, sive a desiderio aeternorum impedire non praevalent, pericula proximorum ad compassionem movent? Quod pulchre in libro Regum per duas illas vaccas significatum est, quae arcam Domini ab Allophylis redeuntem superimpositam plaustro novo gestabant: de quibus scriptum est: Tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum domi concluserunt. Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsamis pergentes, et mugientes; et non declinabant, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Quid enim vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia; et quid arca, nisi legem Dei; et quid Bethsamis, quod interpretatur domus solis, nisi coelestem patriam designat? Vaccae igitur quasi arcam superimpositam gestantes pergentes, et mugientes recto itinere Bethsamis vadunt, quando fideles legis divinae meditationem jugiter in corde suo portantes, per viam boni operis ad coelestem patriam tendunt, et per gentes pro his, quos adhuc carnalis affectus in hoc mundo obligat, mugitus compassionis edunt? qui nec propter compassionem a recto itinere declinant, nec propter itineris propositum a mugitu compassionis cessant. Idipsum in hoc loco propheta innuit, dicens:
1.93
Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Plaudunt enim et simul transeunt, quia sic afflictis compassionis suae affectum exhibent, ut tamen a proposito recti itineris nec deficiant, nec declinent. Cujus compassionis modus recte subinfertur, cum dicitur: Plauserunt manibus, sibilaverunt, moverunt caput. In sacro eloquio saepe per manus operatio, per os locutio, et per caput mens designari solet. Si igitur per manus opera designari dicimus, quid in plausu manuum, nisi famam et opinionem bonorum operum accipere debemus? Fama namque et opinio bonorum operum velut quidam manuum plausus in auribus populi sonat: et saepe cum repentina perstrepuerit, omnium oculos in suum, a quo orta est, auctorem convertit. Hinc enim est quod perversi quique in his, quae recte agere videntur, semper innotescere volunt: ut videlicet, dum bene acta sua in medium spectanda adduxerint, rudes animos populi in admiratione sui convertant. Electi vero in bonis actibus suis tanto amplius manifestari refugiunt, quanto magis aeternae retributionis praemium ex admiratione terrenae laudis imminui sibi pertimescunt. Qui si aliquando virtutes suas, et fortia acta sua proximis ad exemplum proponunt, nequaquam hoc desiderio gloriandi, sed amore consulendi faciunt. Unde et hic recte sub typo desolatae civitatis multitudini peccantium dicitur: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Electi namque, qui per viam mandatorum Dei de hujus mundi exsilio ad coelestem patriam transeunt, saepe, dum infirmantes proximos vident, ex affectu charitatis ad provocandos animos eorum, virtutes suas in exemplum proponunt. Illi autem, qui per devium transeunt, super jacentes non plangunt; quia virtutes suas non propter utilitatem proximorum, sed propter gloriam propriam dilatandam ostendunt. Sequitur: Sibilaverunt, etc. Solent ad sibilum formandum extrinsecus labia contrahi, et intrinsecus lingua quodammodo in similitudinem canalis sinuata substerni ut, dum spiritus per arctum ductus et extenuatus emanet, mollior blandiorque ad auditum demulcendum perveniat. Quid igitur rectius per sibilum oris, quam consolationis verbum intelligi potest? Quasi enim contractis labiis, et lingua substrata sibilare, est emollitis et temperatis verbis omne loquendi studium ad usum consolationis inflectere. Transeuntes igitur per viam super desolatos, et manibus plaudunt et ore sibilant, quando spirituales quique peccatores et per exempla virtutum ad bene agendum provocant, et per verbum consolationis ad spem veniae confirmant. Sequitur: Moverunt caput suum. Per caput non inconvenienter mentem accipere possumus, per motionem capitis, compassionem mentis. Bene ergo transeuntes post plausum et sibilum, etiam caput movent; quia profecto alienos dolores efficaciter consolari nequeunt, qui doloribus alienis veraciter compati non noverunt. Videte si Paulo aliquod horum defuit. Manibus plausit Paulus, quando dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ore sibilavit, quando Corinthios post poenitentiam consolans: Scripsi vobis non ut contristemini sed ut sciatis quam charitatem habeam, abundantius in vobis. Caput movit, quando dicebat: Filioli, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Sequitur in littera: Super filiam Jerusalem. Quid Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, nisi coelestem patriam designat? Ac si peccatoribus diceretur: Tanto graviorem electis quibuslibet de vestri perditione luctum facitis, quanto jam certius est quod ad consortium, et societatem electorum pertinere debuistis. Et quemadmodum vestra salus omnibus gaudium faceret, ita quoque de ruina vestra dolor universorum et tristitia procedit. Et hoc est, quod sequitur: Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Urbs namque in hoc loco, Ecclesia catholica intelligenda est, in qua portae et muri sunt ii qui alios et doctrina veritatis informant, et circumspectione ambiunt: quae videlicet Ecclesia tunc perfectum decorem habet quando, et in praelatis virtus ornat sapientiam, et in subjectis obedientia bonorum operum disciplinam. Hujus ergo civitatis decor, recte gaudium universae terrae dicitur; quia ejus disciplina jam per omnes mundi partes dilatatur. Dicatur ergo: Haeccine est urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Quasi diceretur: Quomodo tam cito in desolationem venire potuit, quae prius decore suo universos per mundi circulum electos laetificavit? Sed quid est quod in ruina quorumdam tota Ecclesia quasi desolata plangitur nisi quia dum patitur unum membrum omnia membra compatiuntur: propter quod valde pertimescere debent ii qui in sua iniquitate charitatem aliorum contristant; quia profecto, sicut illi malis compatiendo sibi adaugent meritum, ita et isti bonos contristando aggravant reatum suum.
1.94
Plauserunt, etc. MORAL. Qui peccatorem blanda exhortatione ad poenitentiam provocat, quid aliud quam aegroti vulnera ante sectionem palpat? Sicut igitur plaga, quae nec lenem quidem medicamentis tactum sustinere potest omnino insanabilis creditur, ita peccator, qui etiam blandam admonitionem respuit, quasi incorrigibilis reputatur. Hoc est quod propheta hic peccatrici animae cum gravi dolore exprobrat, dicens: Plauserunt super te, etc. Ac si diceret: Prius carnis suggestio facile tibi ad persuadendam iniquitatem praevalere potuit; nunc vero omnis sollicitudo et industria bonorum in tui correctione defecit, quantumque prius ad perpetrandum iniquitatem per contemptum fuisti temeraria, tamen nunc in ipsa iniquitate tua per desperationem es obdurata: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Ut tanto gravior ruina ejus ostendatur, jam boni operis viam ingressam fuisse commemorat, et quasi in medio itinere collapsam. Unde et alios transeuntes vocat, ut aperte demonstret, quod ii, qui eam nunc merito virtutum praecedere incipiunt, aliquando posteriores fuerunt. Sed quia electos in ruina proximorum semper et charitas ad compassionem provocat, exemplum ad timorem, recte et transeuntes pariter, et plaudentes describuntur. Proficiendo enim transeunt; compatiendo plaudunt, quatenus sic de profectu suo gaudeant, ut tamen in infirmitate jacentes proximos despicere non praesumant. Plauserunt, inquit, manibus. Plausus manuum exemplum boni operis; sibilus verbum consolationis; motio capitis affectum compassionis designat, quia spirituales quique eos quos per iniquitatem corruisse vident, et exemplo provocant, et verbo confirmant, et quantum de eorum salute gauderent, ipso compassionis suae dolore demonstrant. Sequitur: Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris? Idcirco commemorant quid esse debuerat, ut ad quam miseriam dilapsa sit, citius ex memoria praeteritae dignitatis agnoscat. Urbem vocant quasi sublimem et munitam virtutibus quae prius Deum in se regnantem habuit, quando adhuc dominio vitiorum per consensum subjecta non fuit. Sequitur: Gaudium universae terrae. Ac si dicatur: Quanto plures de ejus profectu gaudere debuerant, tanto plures nunc ejus ruina et desolatio contristat, ut si sibi parcere non vult, saltem alios in sui perditione affligere erubescat. Omnibus his modis convenitur indurata conscientia, ut tam multiplici medicamine adhibito, tandem ad poenitentiam emollescat.
1.95
Aperuerunt super te os suum, omnes inimici tui, etc. LITTERAL. Quasi diceret: Si non movet te quod a falsis prophetis illusa es, quod in calamitatem collapso, in signum et prodigium transeuntibus posita es; vel hoc insensibilitatem tuam compungat, quod inimicis tuis in praedam et conculcationem, in gaudium et subsannationem facta es. Aperuerunt, inquit, super te os suum omnes inimici tui. Apertio oris tui crudelitatem et subsannationem designat. Aperuerunt os avidi ad devorandum. Aperuerunt os superbi ad subsannandum.
1.96
Sibilaverunt, fremuerunt dentibus suis. Sibilus contemptum exprimit, fremitus iram et indignationem. Omnes inimici tui, Chaldaei, Romani. Gravis pressura ubi omnes premunt et omnes praevalent. Sequitur:
1.97
Et dixerunt: Devorabimus. Non parum nocere volunt, sed usque ad consumptionem delere; nec solum delere, sed devorare, qui pascuntur et delectantur in ruina tua. Unde sequitur:
1.98
En ista dies quam exspectavimus desiderando; invenimus quaerendo; vidimus exsultando. Ut quanto affligentium te major est laetitia, tanto amarior et intolerabilior sit miseria tua.
1.99
Aperuerunt, etc. ALLEG. Inimici sanctae Ecclesiae haeretici sunt, quia fidei ejus constantiam pravis dogmatibus impugnant. Sed isti contra eam os suum aperire non praesumunt, quandiu in conversatione ejus sapientiam simul et disciplinam florere conspiciunt. Contra sapientiam namque os claudunt, quia ab iis quos in cognitione veritatis stabiles vident, erroris sui documenta abscondunt. Contra disciplinam item os claudunt, quando in conversatione fidelium quod blasphemare possit, non inveniunt. Quod si forte sapientia disciplinam perdiderit, contra eam os aperiunt, ut blasphement; aut si disciplina sapientiam non habuerit, contra eam os aperiunt, ut errores disseminent; si vero nec sapientia, nec disciplina in ea fuerit, jam non solum contra eam, sed super eam os aperiunt, ut devorent, et quasi incorporando sibi omnes reliquias veritatis consumant in eis quos ad suum consortium trahere valent Sequitur: Sibilaverunt. In sibilo notare possumus versutas et blandas persuasiones, quibus incautos decipiunt, et quasi serpentes post lenem sibilum, venenum mortis infundunt. Quia vero blandimenta haereticorum non ex pietate, sed ex crudelitate procedunt: recte subjungitur: Fremuerunt dentibus suis. Ac si diceretur: Blandum erat quod locutio sibilavit, sed nimis crudele quod intentio fremuit. Sequitur: En ista est dies quam exspectavimus, invenimus, vidimus: Oppressionem bonorum, non noctem, sed diem nominant, quia inde ipsi per iniquam laetitiam lucent, unde alios tenebrae infidelitatis excaecant. Exspectavimus, inquiunt, scilicet desiderantes; invenimus quaerentes; vidimus exsultantes. Et nota quia quod occultum est invenitur; quod videtur, apertum. Ac si dicerent: Quod prius, vel in occulto invenire desideravimus, nunc manifestum videmus.
1.100
Aperuerunt super te, etc. MORAL. Daemones contra animam os aperiunt: quando erectum in bonis desideriis vocibus suggestionis pulsant. Supra autem eam os aperiunt, quando jacentes in prava delectatione non jam suadent iniquitatem, sed imperant. Vel supra eam os aperiunt, quam cum prius blandiendo ad culpam traxerunt, postmodum saeviendo ad poenam exposcunt. Unde subditur: Sibilaverunt, fremuerunt dentibus suis. Prius enim sibilant, ac deinde dentibus fremunt, quia sicut diximus, post blandam suggestionem crudeliter poenam exposcunt. De qua videlicet poena adhuc subinfertur, cum dicitur: Et dixerunt: Devorabimus. Quid namque est aliud devorare, nisi exeuntem a corpore ad damnationem aeternam absorbere? Sciendum vero est quod nunquam animam a corpore exeuntem devorare sufficiunt, quam prius in corpore positam igne vitiorum non excoxerunt. Et idcirco de futura damnatione hominis magna eis fiducia nascitur, cum ei in praesenti vita per iniquitatem dominantur. Postquam igitur dixerat, aperuerunt os, sibilaverunt, recte statim adjunxit, dicens: Fremuerunt dentibus suis; dixerunt: Devorabimus; quia ex quo homo suggestioni eorum per consensum peccati subjicitur, statim furore venturae crudelitatis accinguntur. Et quia escam diuturna decoctione jam emollitam aspiciunt, proximam sibi devorationem promittunt. In quo videlicet nomine devorationis, et vehemens eorum desiderium demonstratur, et simul acerbitas damnationis exprimitur. Sequitur: En ista est dies quam exspectavimus, invenimus, vidimus. Qui invenisse se dicunt, quaesisse etiam se priusquam invenirent innuunt. Prius igitur daemones quaerunt, quando secretam intentionem cordis nostri per suggestionem experiri satagunt; deinde exspectant, quia etsi quandoque tentandi licentiam accipiunt, nunquam tamen vim tentato ad consentiendum inferre possunt. Post inquisitionem autem et exspectationem inveniunt, quando post immissam suggestionem tandem spontanei consensus manifesta signa de corde prodire conspiciunt. Ad postremum etiam vident, quando consensus sceleris usque ad effectum procedit operationis.
1.101
Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, etc. LITTERAL. Deinceps post increpationem, consolationem subjungit, dicens: Fecit Dominus quae cogitavit, etc. Primum consolatur moerentes per justitiam judicis; deinde per malitiam hostis. Per justitiam judicis, ne doleant de praeterito; per malitiam hostis, ne desperent de futuro. Magna enim est afflictis consolatio, quod ab illo poena illata est cui injustitia placere non potest. Magnam item de impetranda misericordia fiduciam praestat, quod ille nobis adversatur qui nostro quoque judici non placere cognoscitur. Dicit ergo: Fecit Dominus quae cogitavit. Ac si diceret: Hostes nostri exsultant, et suis viribus ruinam nostram ascribunt; nos autem insultationem eorum tanto levius ferre debemus, quanto verius mala nostra non ex fortitudine eorum, sed ex justo judicio Dei procedere scimus. Fecit Dominus quae cogitavit. Ordinatum esse ostenditur quod cum praemeditatione factum memoratur, maxime quia longe ante praedictum fuerat, ut murmurandi occasionem contra Deum non habeant qui periculum praescire poterant et cavere noluerunt. Unde sequitur:
1.102
Complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Praeceperat prophetis suis hunc sermonem narrare, et ut saltem diu exspectati poeniterent, non noviter, sed a diebus antiquis, id est longe antequam fieret. Sed quanto diutius per misericordiam exspectati sunt, tanto justius perseverantes in malo graviter puniri debuerunt. Unde sequitur:
1.103
Destruxit, et non pepercit. Haec proprie ad ultimam captivitatem referuntur.
1.104
Et laetificavit super te inimicum tuum. Quanto major opprimentis laetitia, tanto gravior oppressorum est miseria. Sed tamen facile inimici arrogantia contemnitur, si potestas ejus non ipsi, sed Deo tribuatur. Et notandum quod dixi, super te laetificavit inimicum tuum. Contra nos namque, non tamen supra nos inimicus laetificatur, quando nocere quidem permittitur, sed non opprimere; supra nos autem laetificatur, quando non solum affligit, sed etiam opprimit. Sequitur:
1.105
Exaltavit cornu hostium tuorum. In cornu fortitudo, et potestas significatur; per hostes, Chaldaei, sive Romani intelliguntur.
1.106
Fecit Dominus quae cogitavit, etc. ALLEG. Per haereticos facit Dominus quae cogitavit, quia dum ipsi quosdam de Ecclesia ad suos errores pertrahunt, alii in fide, et agnitione veritatis probatiores fiunt. Unde sequitur: Complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Sermo namque Dei, quem a diebus antiquis praeceperat, sacra Scriptura intelligitur, quae jam olim mundo edita est; sed adhuc ex magna parte occulta. Quae quotidie in mentibus fidelium completur, quando ipsi, haereticorum quaestionibus exercitati, ad majora virtutum studia succrescunt, et ad altiorem divinorum eloquiorum intelligentiam proficiunt. Sic nimirum mali etiam tunc divinae voluntati serviunt, quando ei contraire nituntur, quia sic per eos dispositionem suam complet, quatenus eorum erroribus et reprobos illaqueari permittat et bonos exerceat. Sequitur: Destruxit, et non pepercit. Quando ab Ecclesiae unitate quosdam per infidelitatem praecidi patitur; non parcit, quia eos etiam, qui persistunt in ruina fratrum, moerores compassionis affligit. Sequitur: Laetificavit super te inimicum tuum. Singularis inimicus Ecclesiae diabolus est, qui perpetuo odio fideles insectatur, sicut in Apocalypsi legimus de dracone, qui mulierem persequitur. Iste autem inimicus tunc supra sanctam Ecclesiam laetificatur, quando de illa etiam accipit per quos eam affligit. Sequitur: Exaltavit cornu hostium tuorum. Hostes Ecclesiae haeretici sunt, qui contra eam expugnandam quotidie aciem producunt. Quorum cornu tunc nimirum exaltari dicitur, quando, multis fidem deserentibus et ad consortium eorum transeuntibus, fidelium populus minor numero invenitur.
1.107
Fecit Dominus, etc. MORAL. Magna misericordia Dei est, quando peccatori in amaritudinem vertuntur ea quae perverse diligit, quia ex hoc ipso ad amorem Dei redire compellitur, quo sibi adversari conspicit ea quorum desiderio ab amore Dei trahebatur. Hinc est quod peccatrici animae in iniquitatibus suis afflictae, hoc primum in hoc loco ad consolationem adducitur, quod scilicet afflictio ejus Dei nutu dispensata, quatenus et eum timeat, cujus flagella sustinet, et de ejus simul misericordia confidat, a quo se visitari etiam per tribulationem videt. Fecit Dominus, quae cogitavit. Ac si diceretur: Quia tu noluisti facere quod praecepit, ipse fecit quod cogitavit. Et quia tu contempsisti complere sermonem illius quem tibi de tua salute praeceperat, ipse complevit sermonem suum quem tibi de tui tribulatione minatus erat. Videte quid in primo homine gestum sit. Praeceperat ei Dominus: De ligno scientiae boni et mali ne comedas; minatus fuerat: Quacunque die comederis ex eo, morieris. Noluit homo implere praeceptionem, et implevit Deus comminationem. Adhuc quotidie ad illicita, et vetita inhiantibus Deus dicit: Ne tetigeris, ne gustaveris, quacunque die comederis ex eo, morieris. Ego statui, ego praecepi, ut omnem illicitum affectum sua poena sequatur, comminatio mea vitari potest; praeceptum autem meum cassari non potest. A diebus antiquis hoc praecepi, a diebus antiquis verum esse ostendi. Propter hoc primus homo mortuus est, propter hoc mundus per aquam diluvii deletus est. Neque in te sententia mutari poterit, quae ab exordio mundi usque ad hoc tempus immutabilis semper permansit. Recte ergo afflictio dicitur, complevit sermonem quem praeceperat a diebus antiquis, ut eo patientius justitiam Dei in sua tribulatione toleret, quo ab initio mundi hanc in peccatoribus exerceri videt. Sequitur: Destruxit, et non pepercit. Quid est destruere, nisi ea quae homo ad illicitam delectationem praeparaverat, dissipare? Destruit autem, et non parcit, quando delectationem aufert, et simul per subsequentem tribulationem reatum punit. Sequitur: Laetificavit super te inimicum tuum. Singularis inimicus noster diabolus est, qui contra nos laetificatur, quando in iis quae foris nobis adhaerent potestas ei conceditur. Cum vero etiam in nosmetipsos saevire permittitur, tunc nimirum supra nos laetificatur. Sicut in beato Job factum legimus, cujus prius substantiam perdidit, postmodum carnem percussit. Vel tunc supra nos laetificari dicitur inimicus, quando nobis per consensum iniquitatis dominatur. Sequitur: Exaltavit cornu hostium tuorum. Quid rectius per hostes animae, quam desideria carnis accipimus, quae assiduis tentamentis eam impugnant? Quos videlicet hostes tunc nobis quasi tributarios facimus, quando motum carnis ad nutum rationis temperamus. Cum vero affectus peccati in nobis dominari incipit, et mens, non judicium rationis, sed appetitum carnis sequitur; tunc nimirum cornu id est fortitudo hostium nostrorum exaltatur. Haec Deus facere dicitur; quia justo judicio fieri permittit, ut dum adversarius in culpa nostra nil nisi permissus potuisse cognoscitur, etiam in poena non timeatur. Tantoque humilius mens humana justitia Dei se in flagella subjiciat, quanto certius experimento didicit, quod per se prius per patientiam diu culpam toleravit. Valde enim in afflicto animo pondus tribulationis allevat, si nec in sua poena aequitati judicis contradica
1.108
Clamavit cor eorum ad Dominum, etc. LITTERAL. Post aequitatem judicis, etiam per malitiam hostis afflictos consolatur; quia quod Deus juste permittit, ille inique peragit. Dum enim Deus per eum in peccatoribus injuriam suam ulciscitur, ipse per intentionem iniquam Deo injuriatur. Sicut in Isaia dicitur: Vae Assur virga furoris mei, in manu eorum indignatione mea, ipse autem non sic arbitratur, de quo et hic recte dicitur: Clamavit cor eorum ad Dominum super murum filiae Sion. In clamore etenim cordis vel crudelitatem accipere possumus, vel superbiam inimicorum. Crudelitatem contra eos, quos opprimebant; superbiam contra Deum, quem in oppressione populi sui blasphemabant, et impotentem esse ad salvandum credebant. Sed haec eorum cogitatio ad Deum clamat, quia eum quodammodo et ad miserendum suis, et ad puniendum adversarios provocat. Clamavit, inquit, super murum. Inde superbiebant quod praevaluerant, quod muros et munimenta urbium obtinebant. Sive per murum intelligere possumus divinam protectionem super quam inimici clamant; quia, dum populo Dei propter peccata ejus dominari permittuntur, divinae potentiae derogant: et hoc eum prohiberi non posse existimant, quod ipso permittente, et disponente fieri ignorant.
1.109
Clamavit, etc. ALLEG. Murus filiae Sion unumquemque veritatis defensorem significare potest, si per quem cor inimicorum clamat ad Dominum; quia tunc magis haeretici per elationem cordis veritatis auctorem despiciunt, cum non solum simplices quosque in Ecclesia, sed ipsos etiam defensores veritatis ad suos errores convertunt.
1.110
Clamavit cor eorum, etc. MORAL. Si per hostes animae desideria carnis accipimus, quid per cor hostium, nisi intimam delectationem carnalium desideriorum accipere debemus? Rursumque per murum filiae Sion; quia tunc delectatio carnis injuriosa Creatori efficitur, quando desideria mala per consensum animi virtutibus dominantur. De Deo namque dicitur: In pace factus est locus ejus; quia nimirum in ea mente Deus suaviter requiescit, quae se ab hujus mundi distractione colligens, ad internam pacem componit. In qua et si foris quantum ad hujus vitae corruptionem pertinet, terrena desideria perstrepunt; si tamen non admittuntur, in consensum intro, ad aures usque Dei non pertingunt. Cum vero delectatio carnis per consensum usque ad interiora animae penetrat, tunc nimirum cor hostium ad Deum intrinsecus praesidentem clausit, ut jam ipse importuno strepitu commotus de illa sua quiete exsurgens dicat. Clamor Sodomorum, et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis; sed descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me opere compleverint. Et recte; quia iniquitas longe est a Deo, prava desideria non coram Deo, sed ad Deum clamasse perhibentur. Laus enim et gratiarum actio non solum ad Deum, sed etiam coram Deo clamant. Necessitas et iniquitas ad Deum clamant. Quando enim Dei virtutem et magnificentiam laudamus, sive quando de impensa nobis misericordia ei gratias agimus, tunc nimirum coram Deo clamamus. Quando vero inique agendo eum ad iracundiam provocamus, sive quando in necessitate constituti auxilium ejus exposcimus, tunc quasi de longinquo ad eum clamamus. Clamat ergo iniquitas ad Deum, clamat necessitas; sed illa clamat irritans, ista supplicans; illa provocat iram, ista flagitat misericordiam. De clamore necessitatis dictum est: Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua opprimuntur ab Aegyptiis. De clamore iniquitatis dictum est: Clamor Sodomorum, et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. De clamore laudis dictum est: Clamabunt, etenim hymnum dicent. De clamore devotionis dictum est: Clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Clamant angeli in coelo clamore laudis; clamat Moyses in deserto clamore devotionis; clamant filii Israel in Aegypto clamore necessitatis; clamant Sodoma et Gomorrha clamore iniquitatis. Sed tunc clamor iniquitatis ad Deum pervenire dicitur, quando in tantum excrescit malitia, quod amplius tolerari non meretur.
1.111
Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. LITTER. Erectis per consolationem animis, exhortatio sequitur, in qua peccatores ad poenitentiam invitantur. Nec sine causa factum est quod ita quasi ex abrupto in media clausula subito aliam materiam arripit. Sed quia in ipso sermonis decursu occasio exhortandi se obtulit, magisque animos movere consuevit, quod subditum est, quasi ex praecedenti inferens, sic ait: Deduc quasi torrentem lacrymas, ac si diceret: Quia inimici tui per elationem Deum ad iracundiam provocant, tu per humilitatem poenitentiae ejus misericordiam implora; per torrentem autem vehemens motus compunctionis signatur. Cujus etiam perseverantia subinfertur, cum dicitur: Per diem et noctem. Instantia quoque adjungitur, cum subinfertur: Non des requiem tibi. Quasi diceretur: Nec intermittas, nec relaxes impetum lacrymarum, sed omni tempore et omni instantia fletibus insiste; quia et ipsae lacrymae vocem suam habent, et clamabunt pro te ad Dominum. Hoc est, quod sequitur:
1.112
Neque taceat pupilla oculi tui. Verbum misericordiae est illud. Pupilla, inquit, non solum marginem oculorum, sed ipsum visionis radium procella lacrymarum irrumpens obtenebret, ut dum id etiam, quod tenerum est, affligitur, citius ad misericordiam pietas judicis moveatur.
1.113
Deduc quasi torrentem lacrymas. ALLEG. Exhortatur propheticus sermo sanctam Ecclesiam pro membris suis infirmantibus lacrymas offerre Domino. Quas lacrymas torrenti comparat. Torrens enim rivus est ex hiemalibus aquis collectus, qui cum impetu quidem decurrit, sed cito siccatur atque pertransit. Quid autem vita praesens est, nisi hiems, in qua priusquam vitae aeternae claritas appareat, corda hominum nubila adhuc erroris involvunt? Bene ergo sancta Ecclesia lacrymas quasi torrentem deducere praecipitur, quia videlicet electi quique, qui ad gaudia patriae coelestis inhiant, de praesentis vitae miseria sine cessatione suspirant. Sed tunc sine dubio torrens iste lacrymarum venturae aestatis fervore siccabitur, quando, illucescente claritate aeterna, dolor omnis in gaudium convertetur, ut jam neque dolor ullus esse possit de perditis, neque timor de perituris. Sequitur: Per diem et noctem. Per diem prospera, per noctem significantur adversa. Quia ergo sancta Ecclesia quosdam per prospera hujus vitae decipi, quosdam per adversa frangi conspicit, utrorumque ruinam plangens quasi per diem et noctem lacrymas educit. Sequitur: Non des requiem tibi. Electi quique dum alios plangunt, sibi quoque requiem non dant; quia dum aliorum lapsus conspiciunt, amplius de sua salute solliciti fiunt. Sequitur: Neque taceat pupilla oculi tui. Pupilla oculi, per quam visus dirigitur, congrue spiritales quosque in sancta Ecclesia designat, quorum verbo et exemplo totum corpus Ecclesiae illuminatur. Qui profecto in periculo proximorum nequaquam tacere debent, sed eos, quantum possunt, et precibus sublevare et praedicatione erigere. Nam quia illorum periculum melius ipsis prospicere possunt, peccant revera si de illorum salute etiam plus ipsis solliciti, non sunt. Quod bene singularis illa pupilla, per quam omnes illuminantur, id est Dominus Jesus Christus, ostendit, quando ruinam perfidae civitatis praevidens ipsa exsultante flevit, et in passione positus, et pro persecutoribus orans de illorum salute sollicitus fuit. Pupilla ergo tacitas lacrymas habere non debet; quia spirituales quosque cum affectu compassionis exhibere etiam oportet verbum praedicationis.
1.114
Deduc quasi torrentem lacrymas. MORAL. Perfecta hic poenitendi forma proponitur. Vera namque poenitentia a compunctione inchoat, quae per aquam lacrymarum et sordes peccatorum abluit, et animam irrigando ad germina virtutum fecundat. Unde peccatrici animae dicitur, ut primum lacrymas deducat, hoc est deorsum ducat. Rivos namque lacrymarum quasi sursum ducimus, quando pro desiderio coelestis patriae suspiramus. Quando vero ex recordatione peccatorum compuncti ploramus, rivos lacrymarum nostrarum ad inferiora deducimus. Sed prius est ut quisque peccatorum maculas fonte lacrymarum abluat, ac deinde mundata conscientia, compunctionis suae tramitem ad amorem aeternorum convertat. In eo quoque, quod peccator lacrymas suas deorsum ducere praecipitur, poenitenti cum compunctione humilitas necessaria esse demonstratur, secundum sententiam Psalmistae, qui ait: Cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. Possumus adhuc subtilius aliquid notare in nomine deductionis. Quod enim ducitur, per se quidem movetur; sed tamen motus ejus alieno arbitrio dirigitur. Sunt vero nonnulli, qui cum alios flentes viderint, habere siccos oculos erubescunt, et quadam violentia lacrymas extorquentes, humanos oculos simulata compunctione decipiunt. Quos profecto rectius lacrymas extrahere dicimus, quam deducere. Sunt item alii qui per impatientiam cordis pro accidenti extrinsecus molestia, lacrymas fundunt, quas tamen lacrymas nequaquam ipsi educunt; quoniam eas de motu cordis sponte quidem manantes ratione non praecedunt. Hi autem quos vere poenitet, lacrymas educunt; quia per se de ipso compunctionis fonte emergentes ratione praecedente dirigunt, ut nec scilicet per impatientiam erumpant, nec se in humanae laudis campum a secreto alvei sui laxius diffundant. Qualiter autem educendae sint lacrymae, pulchre insinuatur, quando dicitur: Deduc quasi torrentem lacrymas. Torrens namque cum magno impetu decurrit; sed quanto vehementius defluit, tanto citius pertransit. Recte ergo compunctionis fervor torrenti comparatur, quia quanto major vis doloris in compunctione fuerit, tanto citius divina consolatione superveniente, pertransit. Sed quia inchoare bonum parum prodest, nisi perseveranter teneatur, recte secutus adjunxit: Per diem, et noctem. Sunt namque nonnulli, qui post lacrymas, per inanem laetitiam mentem dissolvunt, et quia cor suum in moerore perseveranter tenere negligunt, quidquid compunctionis tempore obtinuisse poterant, perdunt. Peccatrix etenim conscientia, sicut ante compunctionis ardorem gravi saepe moeroris taedio ex recordatione peccatorum afficitur, sic nonnunquam post consolationem lacrymarum, si hanc diligens censura non premat, per ineptam laetitiam dissipatur. Et idcirco valde necessarium est ut postquam compunctionis gratia mentem a moerore erexerit, ne hanc postmodum sua lenitas per immoderatam laetitiam dissolvat, nunquam eam pristini moeroris custodia derelinquat. Recte itaque, peccator monetur per diem et noctem lacrymas deducere. Moeroris namque taedium quasi nox quaedam mentis est; dies vero mentis est gaudium compunctionis. Quasi ergo per noctem lacrymas deducit, qui in moeroris taedio animum per compunctionem relevat. Per diem lacrymas deducit, qui post compunctionis laetitiam mentem in moerore conservat. Dicatur ergo poenitenti: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. Ac si diceretur: Qui multum te peccasse consideras, necesse est ut nec in magnitudine nec in diuturnitate doloris tibi parcas. Sed quia multi coeptum quidem poenitendi studium non deserunt, sed tamen ab illo fervore suo, quo coeperant, paulatim tempore succedente tepescunt. Adjungit, dicens: Non des requiem tibi, quia item instantiam laboris devotio humilitatis commendabilem Deo reddit. Postremo subinfert et dicit: Neque taceat pupilla oculi tui. Quid enim per pupillam oculi, nisi humilem devotionem mentis intelligere debemus? Cum ergo requies non datur, pupilla quoque oculi clamat: si dum caro foris affligitur, intus mentis devotio orat.
1.115
Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum. LITTERAL. Quantum ad litteram pertinent, tres sunt vigiliae noctis, singulae trium horarum spatio distinctae. Et mirabili satis dispensatione propheta peccatores ad poenitentiam invitans, non statim ipsam poenitendi perfectionem proponit, sed paulatim exhortationem promovet, ut quod fortassis mens infirma simul non caperet, facilius divisum ferre possit. Supra peccatoribus praeceperat, ut pro peccatis suis lacrymas poenitendo funderent: hic jam praecipit ut in tribulatione sua etiam justitiam Dei laudent; ibi in nocte flere, hic etiam in principio vigiliarum ad fletum consurgere jubet. Plus ergo est ad fletum consurgere, quam solummodo flere; plus in principio vigiliarum, quam in nocte. Sequitur:
1.116
Effunde sicut aquam cor tuum. Sicut aquam cor effundit, qui ex intimo cordis affectu lacrymas producit, quod adhuc planius insinuans adjungit:
1.117
Leva ad eum manus tuas. Elevatio namque manuum cordis affectum exprimit. Vel certe qui manus elevant, in necessitate se esse, et auxilium desiderare demonstrant. Et ideo recte populus in tribulatione constitutus, manus ad eum levat, ut se non in suis viribus, sed in solo Dei auxilio spem habere ostendat. Sequitur:
1.118
Pro anima, id est pro vita, parvulorum tuorum: qui fame pereunt in capite omnium compitorum. Capita compitorum sunt, ubi plures viae e diverso venientes in unum concurrunt. Quae loca magis ab hominibus frequentari solent, ut amplior confusio inibi tabescentium insinuetur. Et vide quomodo in arcto reposita est: ubi de vita impetranda causa agitur, quando parentes pro anima parvulorum suorum exorare jubentur. Idcirco autem parentes pro anima parvulorum suorum exorare jubentur; idcirco autem parentes pro parvulis suis supplicare debent, quia pro culpa parentum parvuli poenam sustinent, ut inde remedium veniat, unde venit periculum.
1.119
Consurge, lauda in nocte, etc. ALLEG Quid per noctem, nisi vita peccatorum signatur? Quales erant aliquando ii quibus Paulus loquitur, dicens: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Monet ergo propheticus sermo sanctam Ecclesiam, ut surgat, et laudet in nocte. Surgit enim, cum pro salute proximorum, quos periclitari videt, de quiete contemplationis ad opus praedicationis se erigit. In nocte laudat, quando peccatores ad poenitentiam provocans divina eis magnalia manifestat. Sed multi sunt peccatores, qui verbum veritatis audire etiam contemnunt, et eo magis aurem cordis ad laudem Creatoris non inclinant, quo in suis peccatis considerandis minus evigilant. De quibus in psalmo legitur: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Et in Evangelio: Nolite margaritas vestras ante porcos projicere. Et ideo cum dixisset: Lauda in nocte, recte secutus, adjunxit, in principio vigiliarum. Ac si diceret: Illi peccatores laudem Dei audire possunt, qui in suis peccatis considerandis vigilare coeperunt. Sequitur:
1.120
Effunde sicut aquam cor tuum. Quid per cor, nisi profunda intelligentia? et quid per aquam, nisi doctrina facilis figuratur? Cor ergo sicut aquam effundit, qui hoc, quod intus solidum gustat, infirmis auditoribus facili foris eruditione insinuat. Quemadmodum Psalmista dicit: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Qui autem pro amore Dei infirmis auditoribus sponte condescendit, is procul dubio coram Domino cor suum sicut aquam effundit. Sequitur:
1.121
Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Per elevationem manuum affectum cordis, per parvulos, infirmos fide, et necdum sensum maturum habentes, accipere possumus. Sancta ergo Ecclesia pro anima parvulorum suorum manus ad Deum elevat, quia pro salute eorum, qui adhuc pusilli fide sunt, non solum se in verbo praedicationis exercet, sed etiam humili devotione divinam jugiter misericordiam interpellat. Vel per manus, opera accipere possumus, quia ille nimirum pro anima parvulorum manus ad Deum elevat, quia ad provocandos animos carnalium spiritualibus studiis insistens, etiam licita quaedam humanae conversationis negotia devitat. Sicut Paulus, qui ut occasionem accipiendi pseudoapostolis tolleret, stipendia praedicationis, quae secundum consuetudinem, imo secundum divinam institutionem accipere licuit, propriis manibus victum quaerens omnino accipere recusavit. De quibus parvulis adhuc subditur:
1.122
Qui defecerunt fame in capite omnium compitorum. Quid per compita, nisi humanas actiones? et quid per caput compitorum, nisi concupiscentiam carnis, quae causa est et origo omnium humanarum actionum, intelligere debemus? Parvuli ergo in capite compitorum fame deficiunt, quia carnales quique quanto magis terrenis desideriis inhiant tanto magis a pastu spiritualis alimoniae jejunant.
1.123
Consurge, lauda. MORAL. Nova quaedam vita hic mihi oriri videtur. Consurge, lauda. Quam pulcher ordo, primum transacta mala fletibus tergere, postea ad bona agenda consurgere, deinde laudare? Non est enim laus speciosa in ore peccatoris; neque potest veraciter bona agere, qui prius non studuerit efficaciter mala praeterita emendare. Lauda, inquit, in nocte in principio vigiliarum. Peccator sub flagello positus gratum Deo sacrificium immolat, si et de sua tribulatione Deum laudat. Unde recte cum dixisset propheta, lauda in nocte, hoc est in tribulatione, statim adjunxit: In principio vigiliarum. Primum etenim peccator evigilat, quando mala sua agnoscere incipit. Secundo evigilat, quando mala sua agnita poenitendo corrigit. Tertio evigilat, quando ad bona agenda se convertit. Quarto evigilat, quando bona opera sua custodit. Istas quatuor vigilias in nocte praesentis vitae custodire debemus, ne videlicet nos vel in consideratione peccatorum nostrorum ignorantia fallat, vel in correctione negligentia, sive contemptus praepediat. Ne vel ad bona agenda desidia torpentes reddat, vel ad bona conservanda praesumptio minus cautos efficiat. Ille ergo in nocte in principio vigiliarum Deum laudat, qui mala, quae patitur, ex consideratione iniquitatis suae, justo Dei judicio se sustinere fatetur. Sequitur: Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Caeteri liquores, cum effunduntur, vel quadam pinguedine superlinita, vel sapore infecta vasa relinquunt; sola aqua sic effunditur, ut munditia vasis nullis ejus reliquiis maculetur. Qui ergo peccata sua confitentes, aliqua vel negligentiae vel erubescentiae causa effundere timent, quasi in vase cordis spissi liquoris reliquias retinent. Qui vero cuncta quidem peccata sua per confessionem ejiciunt, sed adhuc tamen peccandi affectum non derelinquunt: ab his quidem quamvis noxius liquor prorsus ejectus sit, vasa tamen sapore infecta permanserunt. Quisquis autem per puram confessionem, et contritionem cordis sui secreta revelans, nihil aut per affectum retinet, aut per silentium tegit: ille quasi aquas cor suum ante conspectum Domini effundit. Possumus adhuc in effusione aquae aliquid aedificationis attendere, quia sicut aqua effusa sordes abluit, sic confessio peccata ejiciens, conscientiam mundam reddit. Et bene ante conspectum Domini cor sicut aqua effundi dicitur, quia nisi quis cum opere pravo, etiam affectum peccandi a corde suo excludat, teste conscientia plene coram Deo non excusatur. Sequitur: Leva ad eum manus tuas. Per manus operatio significatur. Manus ergo suas poenitens ad Deum elevat, quando per exhibitionem bonorum operum coram Deo praeteritas offensas excusat. De quo adhuc subditur: Pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt fame in capite omnium compitorum. Per parvulos, non incongrue infirmos animae cogitatus accipimus, per caput omnium compitorum, concupiscentiam carnis: quae omnium terrenorum desideriorum et actionum, quasi multarum viarum caput est et origo. In capite ergo compitorum parvuli nostri fame deficiunt; quia tenerae cogitationes nostrae dum desideriis carnalibus inhaerent, spiritualis alimoniae pastum perdunt. Sed nos pro anima parvulorum nostrorum manus ad Deum elevamus, cum per studium bonorum operum ad nutriendos animae cogitatus spiritualis desiderii gratiam in nobis renovari exposcimus. Qui videlicet parvuli nostri in capite compitorum fame deficiunt, quia tenerae cogitationes animi, quas intrinsecus bona desideria non pascunt, mox per carnis concupiscentiam( quae omnium malorum desideriorum caput est) emollitae, omne virtutis robur amittunt. Vel ipsa concupiscentia fames est, in qua fame deficiunt quia semper esuriunt, et expleri non possunt.
1.124
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. LITTERAL. Non desistit a proposito iste donec coepta ad finem perducat. Hactenus enim cum peccatoribus egit, ut eos ad poenitentiam inflecteret; nunc poenitentium causam suscipiens ad Deum sermonem convertit, ut eum pro peccatoribus exoret. Simulque poenitentibus formam orandi tribuit, aperte demonstrans quantum se in precibus peccator humiliare debeat; cum ipse pro alienis peccatis orans, tam humili devotione se pietati divinae prosternat. Quia enim causam difficilem se suscepisse considerat, nequaquam aperta postulatione aures divinae majestatis pulsare praesumit; sed cum magna reverentia, et tremore suae petitionis affectum insinuando demonstrat, dicens: Vide, Domine et considera quem videmiaveris ita. Quasi diceret: Populum tuum, quem tantum dilexisti, qui praeter te solum alium protectorem non habuit, sic vindemias, sic opprimis, sic devastas? Praesentem, quaeso, calamitatem considera, pristinum amorem ad memoriam revoca; ut si nostris precibus non flecteris, tuis saltem beneficiis ad compassionem et misericordiam movearis. Vindemiaveris, inquit. Ergo non saltus fuit populus iste, sed vinea cultorem habens, et fructum ferens. Attamen lignum vitis sine cultura et fructu inutile est, et universis lignis vilius. Cur ergo depopularis, quem colendo pretiosum, depopulando vilem, et inutilem reddis? Quem vindemiaveris, inquit, ita. Quomodo ita? tam horribiliter, tam monstruose, ut vinea ipsa devoret botros suos, et mulieres comedant filios suos. Ideo exclamat, et dicit:
1.125
Ergone, Domine, mulieres comedent fructum suum. Id est filios suos, parvulos scilicet ad mensuram palmae, id est teneros, vix dum palmae mensuram habentes; ut immanis crudelitas, imo crudelis necessitas, ostendatur. Bene autem mulieres, non matres: quia materno nomine appellandae non sunt, quae maternae pietatis memores non fuerunt. Fructum, inquit, suum comedent. Ac si diceret: Caetera germinantia ideo fructificant, ut natura generis, quae in parente consumitur, in prole germinis sui reparetur: homo vero naturae suae oblitus, fructum suum consumit, per quem reparari debuit. Sed ne sic exaggerando miseriam Deum non poscere sed provocare videatur, et quasi injustum arguere, qui tam crudeliter populum suum punierit; post commemoratam poenam, culpam etiam subjungit: callida quadam concessione utens, ut scilicet dum in culpa confitenda a justitia Dei non discrepat, in misericordia quaerenda petitionem suam citius ad effectum perducat, dicens.
1.126
Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta. Ac si diceret: Quia prophetas tuos, et sacerdotes tuos in sanctuario tuo occiderunt: sicut de Zacharia legitur filio Joiadae sacerdotis, quem Joas rex interfecit: quia, inquam, eos occiderunt, ideo mulieres fructum uteri sui comederunt, sicut de Maria filia Eleazari legitur: et in libro Regum scriptum est, et Josephus quoque testatur. Quod autem dicit, si occiditur, sic est ac si diceretur: Quamvis tantum peccaverint, nunquid tamen tam immani ultione plecti debuerunt? In quo tamen judicium Dei non reprehendit, sed culpam concedens, et poenam aggravans, misericordiam quaerit. Quasi diceret: Non est populus, quem tantum dilexeris: cui tanta beneficia contuleris; non est populus, qui tantum tibi peccaverit: non est populus, quem tantum dejeceris, tantum vindemiaveris atque destruxeris: et ideo, quaeso, vide, non transitorie, sed considera diligenter nostram miseriam, ut solitam nobis iterum impendas misericordiam.
1.127
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. ALLEG. Ecclesiam sanctam vineam appellari plurimis Scripturarum testimoniis comprobatur. De quibus est illud evangelicum, ubi paterfamilias operarios in vineam suam misisse dicitur: quia videlicet Deus Pater, dum praedicatores ad erudiendam Ecclesiam dirigit, quasi ad excolendam vineam suam operarios mittit. Nam quemadmodum vitis magno quidem studio et labore excolitur, sic nimirum vita fidelium non nisi magno studio et labore ad virtutem informatur. Et quemadmodum vinea, si fecunda fuerit, quidquid sibi laboris impenditur, fructuum ubertate restaurat: sic nimirum vita fidelium, si studio disciplinae et eruditionis ad virtutem profecerit, omnem adhibitam diligentiam pretioso fructu recompensat. Item sicut lignum vitis sine fructu inutile est, et universis lignis vilius: sic profecto ii qui per fidei doctrinam excoluntur, et tamen fructum boni operis non afferunt, pejores sunt illis qui ad agnitionem veritatis nunquam pervenerunt. Et fit nonnunquam ut hos tales Deus gratiam subtrahendo, tanto profundius deserat, quanto diutius post impensam gratiam ingratos tolerabat. Quorum tamen lapsum perfecti quique ex compassione charitatis plangunt, et qui eos jam per fidem ejusdem secum corporis membra esse gaudebant praecisionem eorum sine dolore ferre non possunt. Ex quorum voce hic dicitur: Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Malos Deus vindemiare dicitur, cum eos, quos ipse prius per praedicatores suos excoluit, subtracta gratia, steriles et inanes derelinquit. Potest etiam vindemiatio ipsa ad electos referri: quia nimirum cum quidam per infidelitatem ab unitate Ecclesiae subtrahuntur, ipsa sancta Ecclesia nuda sibi, et quasi spoliata remansisse videtur. Unde cum magno pietatis affectu pronuntiandum est hoc, quod dicitur. Vide, Domine, et considera quem videlicet populum tuum, pusillum gregem tuum, vindemiaveris ita. Quomodo? Subjungit: Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? Per mulieres recte malos praelatos accipimus sensu carnali et fluxis moribus emollitos: qui fructum suum comedunt, quia de labore ministerii sui in praesenti vita remunerationem accipiunt. Econtrario bonis doctoribus dictum est: Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Electorum namque fructus permanere dicitur: quia in eis pro labore non transitoria merces, sed praemium aeternum conservatur. Mulieres ergo comedunt fructum suum quia carnales quique dum in hac vita laboris sui mercedem accipiunt, quasi fructum non conservant, sed consumunt. Quis sit autem fructus iste, declaratur, cum dicitur: Parvulos ad mensuram palmae. Parvulos hic non aetate, sed fide intelligere debemus. Per palmam vero initium boni operis non inconvenienter accipimus. Quid est ergo quod fructus mulierum parvuli dicuntur, nisi quod fides credentium doctoribus ad praemium reputatur? Quos videlicet carnales praelati comedunt: quia nimirum dum terrenis inhiant, infirmos fide et incipientes per exemplum mali operis ad interitum pertrahunt, quos prius per verbum praedicationis in fide genuerunt. Vel certe tunc mulieres parvulos suos comedunt: quando mali praelati in Ecclesia subjectos quosque, quos cibo coelestis alimoniae pascere debuerant, rebus suis amare spoliando per inopiam affligunt. Sequitur: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta? Per sacerdotem, et prophetam, eosdem hic intelligere debemus quos paulo ante per mulieres significatos accepimus: praelatos scilicet qui et per verbum prophetae sunt, et per ministerium sacerdotes. Per sanctuarium autem cultus divinus exprimitur: ac si diceretur: Si praelati spiritualia indigne administrando pereunt: quare ergo scelera eorum subjectos innocentes involvunt?
1.128
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. MORAL. Congrua similitudine anima a Deo vindemiari dicitur, quando donis virtutum malis meritis suis exigentibus justo Dei judicio spoliatur. Sed est quaedam vindemiatio caeteris perniciosior. Minus namque periculosum est virtutem perdere, quam de virtute superbire. Qui enim virtutem perdit, saltem detrimentum suum agnoscit: qui autem de virtute superbit, damnum tolerat, ignorat. Propheta plangens animam, non solum peccatricem, sed et de virtute falsa inaniter gloriantem- Vide, inquit, Domine, et considera, quem vindemiaveris ita. Et quasi quaerens quomodo ita? exclamando subjungit, et dicit: Ergone comedent mulieres fructum suum? Mulieres namque fructum suum comedunt, quando carnales animae de virtutis opere se per inanem gloriam pascunt. Fructum comedunt, quia inde virtus ipsa consumitur, unde mens illicita refectione delectatur. Fructum, inquit, suum. Qualem fructum? Parvulos ad mensuram palmae. Per parvulos, accipere possumus virtutes teneras, et nondum ad robur virile promotas: per palmam vero, boni operis initium. Parvuli ergo ad mensuram palmae sunt virtutes tenerae, et ad initium bonae operationis noviter productae. Quid est ergo quod mulieres parvulos ad mensuram palmae comedere dicuntur nisi quod mentes carnales etiam de initio boni operis gloriantur? Sequitur: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta? Mens justi, quae sanctuarium Dei est, duo in se habere debet: prudentiam scilicet et devotionem: prudentiam, per quam instantia mala prospiciendo calcet; devotionem, per quam mala praeterita supplicando abstergat. Quid ergo devotionem, nisi quemdam animae sacerdotem expiationis sacrificium jugiter in conspectu Domini offerentem; et quid prudentiam, nisi prophetam accipimus? Quia ergo sacerdos, et propheta, in sanctuario Domini occiditur, mulieres parvulos suos comedunt: quia nunquam mens hominis de se virtute sua extolleret, nisi prius per negligentiam, et praeteritotorum malorum memoria, et futurorum cautela in ea tepuisset.
1.129
Jacuerunt in terra furoris puer, et senes[ senex]: virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. LITTERAL. Vel sic distinguendum est: Puer et senex in terra jacuerunt, virgines et juvenes in gladio ceciderunt. Sive ita: Puer, et senex, et virgines in terra jacuerunt, et juvenes in gladio ceciderunt. Quod propterea fortassis magis congruit: quia virgines in bello gladio perimi non solent, sed in direptionem, et depraedationem adduci, nisi ex hoc ipso atrocitas hostium designetur, qui nec virginibus parcerent. Dicit ergo populum bellatorem cum regibus et principibus gladio corruisse, reliquam multitudinem diversi sexus et aetatis in captivitate distractam. Puer, inquit, et senex, et virgines: infirma aetas, infirmus sexus, in terra jacuerunt, sine misericordia, sine humanitate abjecti, in terra furoris. Non solum in terra, quod ad poenam sufficere posset ejusmodi, sed in terra furoris. Vel in terra sua, quam Dominus in furore suo vastari, et depopulari permisit: vel in terra aliena, ad quam furor Domini eos expulit. Sequitur:
1.130
Interfecisti in die furoris, percussisti, nec misereris[ misertus es]. Quasi dicat: Tibi, Domine, nostram calamitatem ascribimus: de nostra miseria tecum cansam inimus. Quia plagam, quam hostis saevientis furor intulit, ira tua nostris prius peccatis provocata, dictavit. Interfecisti eos, qui in gladio ceciderunt: percussisti eos, qui in terra jacuerunt: nec misereris, ut cum tot jam periisse videas, ab iis saltem, qui superstites adhuc sunt, flagellum tuae indignationis avertas. Quaeso, Domine, obsecro, Domine, miserere: ut exitium, quod te irascente incidimus, te miserante, evadamus.
1.131
Jacuerunt in terra puer, et senes. ALLEG. Sicut populus, sic et sacerdotes. In terra jacuerunt, in terrenis desideriis quieverunt. Nec solum quieverunt( quod superius significatum est, cum dictum est: sederunt in terra, conticuerunt senes), sed et dormierunt: quia jacuerunt, ut jam se ipsos nesciant: et omni ratione sopita unde venerint, non considerent, aut quo tendant. Quibus per Paulum dicitur: Surge, qui dormis: et exsurge a mortuis, et illuminabi te Christus. Heu! quam male jacent, qui in terra jacent! quam male dormiunt, qui in terra dormiunt! qui in terra requiescunt, et cum evigilant, nihil divitiarum in manibus suis inveniunt! Quidquid enim temporaliter amatur, quasi somnium est, et evanescit, cum homo in morte evigilare coeperit. In terra, inquit, furoris jacuerunt. Quid per terram furoris, nisi hunc mundum accipere debemus: in quo genus humanum propter primi reatus vindictam, de paradisi felicitate ejectum, et exsilio damnatum est? Quanta ergo vesania, ut in hac peregrinatione homo requiem quaerat, quo se in ira divinae ultionis projectum esse non dubitat? Sequitur: Virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. Per gladium in hoc loco doctrina haereticorum signatur, de quibus in psalmo dicitur: Lingua eorum gladius aculus; quia dum aliquos ab unitate catholicae fidei ad suos errores pertrahunt, quasi membra a corpore praecidunt. Per virgines autem et juvenes, fideles signantur, qui et virgines sunt, quia integritatem fidei pravis operibus corrumpunt; et juvenes sunt, quia per constantiam mentis adversis ingruentibus non cedunt. Quid est ergo quod virgines in gladio cadere dicuntur, nisi quia, testante Apostolo, bonos mores mala colloquia corrumpunt, et dogmata haereticorum, in quibus fidei castitatem violare praevalent, postmodum etiam bonorum operum integritatem subvertunt? Juvenes in gladio cadunt, cum ii quorum constantia adversis superari non potuit, dolis verborum succisi ad infidelitatem corruunt. Vel si alteram distinctionem sequimur, virgines in terra jacent, quando ii mente terrenis desideriis inhiant, qui foris per exhibitionem operis castitatem simulant intentionis. Per juvenes etiam, superbos, et de suis viribus praesumentes intelligere possumus, quia vita homini in hac praecipue aetate et calore et robore viget. Juvenes ergo in gladio cadunt, quia cum, Deus, superbos despicias, ii qui haereticorum erroribus subvertuntur, constat quod nequaquam a cognitione veritatis caderent, nisi prius alta de se sapuissent. Sequitur: Interfecisti in die furoris; percussisti, nec misereris. Interfecit eos, qui per infidelitatem corruerunt; percussit eos, qui in lapsu pereuntium per passionem charitatis vulnerati sunt. Non miseretur, quia dum lapsos non erigit, etiam dolorem stantium non consolatur.
1.132
Jacuerunt in terra furoris puer, et senes. MORAL. Terra furoris est caro nostra mortalis, quae ante peccatum primi hominis virtutum germina protulit; postea autem ex maledictionis sententia spinas et tribulos vitiorum germinare coepit Parvulus autem est sensus carnis, quia, quantum in se est, semper puerilia quaedam et vana appetit. Sicut autem per parvulum sensum carnis accipimus, ita per senes judicium et appetitum mentis intelligere non inconvenienter possumus; quia et in discernendo mens esse debet matura, et in appetendo non temeraria. Parvulus ergo cum senibus in terra furoris jacet, quando id etiam nostrae corruptionis, quod vindicta praevaricationis intulit; carnalis mens non solum secundum sensum, sed etiam secundum judicium, et appetitum sibi ad delectationem substernit, et ibi se putat requiescere, ubi projecta est vapulare. Sequitur: Virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. Per virgines, castas cogitationes; per juvenes, fortitudinem atque constantiam animi; per gladium, tentationem adversarii accipere non inconvenienter possumus. Quia enim aetas juventutis ampliori robore viget, quid aliud fortitudo bene agendi et perseverandi constantia, quam quidam juvenes sunt in animo rationali? quia et ad inchoandum opus prompti sunt, et in coepto opere sine defectu persistunt. Recte ergo prius senes in terra jacuisse dicuntur, ac deinde virgines et juvenes in gladio cecidisse memorantur; quia ex quo judicium mentis et appetitus terrena delectatione corrumpitur, superveniens tentatio facile et bonarum cogitationum integritatem violat, et fortitudinem atque constantiam animi subnervat. Quia enim, ut saepe dictum est, cogitationes ab affectibus prodeunt, dum ex corruptis cogitationes corrumpuntur, quasi ex infecta radice rami amaritudinem trahunt. Cumque carnalis animus extra carnem nihil appetit aut discernit, omnis mox fortitudo ejus atque constantia, in tentationem carnis emollescit. Neque hoc praetereundum est quod cum senes in terra sedent, virgines capita sua cinere spargunt; cum senes cilicio induuntur, virgines capita in terram abjiciunt, cum senes in terra jacent, virgines in gladio cadunt; quia profecto secundum corruptionem affectuum crescit corruptio cogitationum. Sequitur: Interfecisti in die furoris, percussisti, nec misereris. Quasdam virtutes Deus aliquando in animo per tentationem perimi, quasdam vulnerari permittit, ut dum tentatus aliqua adhuc bona se retinuisse videt, prorsus in desperationem non corruat; dum vero quaedam se perdidisse aspicit, de suis viribus non praesumat; et tanto verius id, quod amisit, recuperet, quanto subtilius suo damno edoctus, idipsum, quod retinuit, ex se non esse jam videt. Sed quia multi non ad correptionem, sed ad subversionem tentari permittuntur, idcirco homo, qui suae tentationis causam semper scire non potest, periculum semper timere debet, propter quod recte ex voce trepidantium subjungitur: Nec misereris. Quae nimirum sententia timoris est, non assertionis. Quia enim cito a tentatione non liberat, ideo tentatus flagellum suum irae, et non misericordiae esse putat; quod tamen desperantis non est, sed timentis, ut diximus.
1.133
Vocasti quasi ad diem solemnem. LITTERAL. Ac si diceret: Inimici quidem semper ad nocendum parati sunt; sed tamen, nisi vocentur, venire non possunt. Non igitur arguit, sed honorat Deum iste, qui nihil viribus inimicorum tribuit, sed divinam potentiam etiam in sui oppressione extollit. Vocasti, inquit. Quasi diceret: Eorum fuit velle, tuum concedere, ut ex hoc ipso attendas, quod et tuum est liberare. Vocasti quasi ad diem solemnem, id est ad diem laetitiae et gaudii: non quod bonitas tua in nostra miseria delectata sit, sed quia malitia eorum in hoc exsultavit, ut idipsum te ad miserendum provocet, et citius nobis compatiaris, dum eos inique super nos gaudere conspicis.
1.134
Qui terrerent me de circuitu. Qui me undique arcerent, ne manus persequentium evaderent, ad similitudinem venatorum qui clamore feras in retia compellunt. Notat tempus illud quando Judaeis fugientibus Babylonios finitimae nationes circumquaque eis fugae praesidium obstruxerunt, ne evaderent manus inimicorum quando Sedechias cum exercitu bellatorum fugiens in campo Hiericonteo comprehensus est, et reductus in Reblata ad regem Babylonis, ibique filiis ejus coram eo interfectis, ipse caecatus est, et abductus in Babylonem. Unde sequitur:
1.135
Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Relinqueretur, subauditur, vivus; vel relinqueretur in terra sua, et non abduceretur captivus.
1.136
Quos educavi, et nutrivi. Educavi ad disciplinam, et nutrivi ad fortitudinem: qui magis plangendi.
1.137
Inimicus consumpsit eos. Id est, usque ad internecionem delevit.
1.138
Vocasti quasi ad diem solemnem: qui terrerent me de circuitu. ALLEG. Potest non inconvenienter in hoc loco tempus extremi examinis designari: quae dies vel ideo solemnis dicitur, quia tunc gaudia justorum inchoabunt, sive quia tunc omnia in medium discutienda deducentur. Quod nimirum tempus ita nemo sine terrore exspectat, sicut nemo est, cui sine culpa praesentis vitae cursum transire contingat. Electi vero dum se pro praesentis vitae miseria lamentis afficiunt, etiam mala quae restant ante oculos mentis adducunt, et sollicite futuros terrores considerando, ut ibi judicium evadant, hic se judicant. Considerant saevissimos exactores daemones, ad quorum praesentiam etiam electi terrebuntur: qui undique arctabunt judicandos, ita ut nemo locum evadendi habeat, nisi misericordia judicis districtionem temperaret ultionis. Quando multos, qui hic in disciplina Ecclesiae educati, et doctrina veritatis enutriti inter filios Dei computandi videbantur, inimicus consumet et secum ad perditionem trahet. Potest etiam de paganis et haereticis, sive quibuslibet infidelibus dici, praecipue in tempore Antichristi, quando diabolus undique in membris suis ad persecutionem fidelium laxabitur. Qui dies ideo solemnis dicitur, quia tunc iniqui de oppressione bonorum laetabuntur; quia non est qui effugiat et relinquatur, dum alios in veritate persistentes corporaliter puniunt, alios autem sibi consentientes spiritualiter occidunt. Unde sequitur: Quos educavi, et nutrivi, inimicus consumpsit; quia nimirum multi tunc ad infidelitatem corruent, qui in disciplina Ecclesiae educati, et doctrina enutriti fuerunt. Educavi, inquit, et enutrivi, non solum nutrivi, quia fortes etiam, quos pondus tribulationis oppressit, inimicus consumpsit. Bonos quidem persequendo affligere inimicus potest, consumere autem non potest; qui autem tribulatione superatur, ille ab inimico consumitur.
1.139
Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu. Vita humana quasi circuitus quidam est, quae post excursum actionum temporalium, illuc tandem redit per mortem, unde prodiit per nativitatem. Sed in hoc circuitu fidelis anima diem solemnem celebrat; quia, dum per internum gaudium in amore aeternorum figitur, ab omni foris illicita occupatione feriatur. Cum vero animus anteacta mala ad memoriam revocat, et ex eorum consideratione amplius per compunctionem accenditur, quasi de circuitu celebraturi ad solemnitatem invitantur. Sicut per Psalmistam dicitur: Reliquiae cogitationum diem festum agent tibi. Sed quia peccatoris mentem ante compunctionis ardorem praeteritorum malorum recordatio quodam sui reatus terrore concutit, recte istos de circuitu, et ad solemnitatem pariter, et ad terrorem vocatos dicit. Sciendum tamen est quod aliter ille terretur qui nihil boni egisse se meminit, atque aliter ille qui bonis actibus suis quaedam, pro quibus timeat, mala admista cognoscit. Quando igitur homo circumspicit actiones suas, et in eis quaedam invenit ubi confidat, quaedam vero pro quibus timeat: terretur quidem, sed non de circuitu, quia in altare peccatrix conscientia ex memoria sui reatus stringitur; ex altera parte in fiducia boni operis dilatatur. Sed dum peccatoris animum ex omni parte facta sua accusant, tunc quasi in circuitu terretur; quia hinc inde omnia formidanda conspiciens, per solam angustiam intra semetipsum coarctatur. Hoc etiam convenienter in persona peccatricis animae dicitur quando de corpore exiens undique malorum suorum memoria occurrente turbatur. Unde et recte dictum est: Vocasti. Homo namque quandiu in hac vita est, debet ante acta mala assidue ad memoriam revocare, ut se ipse spontaneo terreat ad poenitentiam, sicut Psalmista de se testatur dicens: Peccatum meum coram[ contra] me est semper. Et in alio loco idem ait: Cogitabo pro peccato meo. Quisquis autem hic malorum suorum recordari noluit, illic ea Deus in testimonium damnationis ante oculos mentis ejus vocabit, quatenus ex memoria eorum ibi terreatur ad poenam, qui hic salubriter noluit terreri ad poenitentiam. Sicut divina vox per eumdem Psalmistam loquitur, dicens: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Cujus vocationis modus adhuc demonstratur cum dicitur: Quasi ad diem solemnem. Dies enim solemnis, est dies quietis; dies vocationis quando operari non licet, sed iis quisque tunc cum gaudio frui incipit, quae prius cum labore sibi praeparavit. Quid ergo est dies mortis, nisi dies solemnis, in qua jam amplius non restat facultas operandi; sed quisque operum suorum mercede et praemio incipit praeteritorum laborum perfrui? Sequitur:
1.140
Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Dies furoris Domini, finis uniuscujusque est: quando quisque cum magna districtione ad reddendam rationem compellitur: qui prius in vita sua quasi in die misericordiae benigne ad poenitentiam exspectabatur. Recte ergo de die furoris dicitur: Non fuit qui effugeret, et relinqueretur. Effugeret, scilicet conscientiam: relinqueretur ad poenitentiam. Notate, quod dicitur: Effugeret, scilicet conscientiam. Magnum tormentum est conscientia mala. Sed peccatores hic conscientiam suam effugere possunt: dum exterioribus delectationibus dediti, mala, quae intrinsecus tolerant, interim quodammodo oblivioni tradunt. Minus enim nunc spina conscientiae cor pungit: quando eam( ut ita dicam) terrenae delectationis fascia obvolutam contegit. Ibi autem conscientiae tormentum effugere non potuerunt: quia cum sensus carnis in morte foris clauditur, horror praeteritorum malorum intus animo aperitur. Tunc infelix anima licet sero compuncta vellet jam per poenitentiam emendare, quod non potest per conscientiam effugere. Sed justo Dei judicio, quae prius tempora poenitenti indulta sibi neglexit, jam non relinquitur, quia semel irrevocabili sententia emissa, amplius in hac vita ad poenitentiam non differtur. Recte ergo dicitur. Non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Quia cum mortis hora supervenerit, tunc quisque ad conscientiam suam redire compellitur, ut ipsa comitante ad excipiendam sententiam judicis sine dilatione ab hac vita transferatur. Sequitur: Quos educavi, et enutrivi, inimicus consumpsit eos. Ne solam conscientiae poenam peccatoribus praeparari putes: quos educavi, inquit, et enutrivi, inimicus consumpsit eos: quia nimirum virtus, et pulchritudo mortalium corporum, quae hic per illicita desideria pascitur, illic a tortoribus angelis in tormentis consumetur. Quae ideo consumi dicitur, non quod substantiam poena in nihilum redigat, sed quia dolor usque ad intima naturae percurrens, nihil intactum relinquat. Vel per educatos, et enutritos, ipsa carni desideria accipere possumus: quae educantur per superbiam, et enutriuntur per luxuriam: et quanto magis ea explendo pascimus, tanto magis ad appetitum inflammamus. Hos educatos, et enutritos consumit inimicus, id est, mors de qua dicit Apostolus: Novissime inimica destruetur mors: quia nimirum dum caro nostra in morte succiditur, omnia ejus desideria pariter exstinguuntur, sicut per Psalmistam dicitur: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Et considera quam convenienter in fine lamenti novissima poena peccatoris animae plangitur: ut intelligamus ea mala, quae praedicta sunt, quanta miseria consequatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note