Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hugo de S. Victore-1141
Homiliae in Ecclesiasten
Eccl 14.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11065 Hoinec
14.1
HOMILIA XII. In illud, secundum aliam translationem: Oculi stultorum in finibus terrae; ubi nostra habet: Stultus in tenebris ambulat, et in reliqua capitis secundi.
14.1
Diutius fortassis quam tractatus brevitas postularet in his discutiendis immorati sumus; sed non plane quam rei difficultas exigeret. Nunc igitur quia invenimus finem, et finem de quibus Scriptura locuta est, cum diceret Sapientiam pertingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter; et istos fines quaerere propositum erat propter fines terrae, ubi sunt oculi stultorum, qui ambulant in tenebris, ne forte pertingat Sapientia ad fines terrae quae a fine pertingit usque ad finem, et lux in tenebris luceat in finibus terrae, si Sapientia pertingit ad fines terrae, quae pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Quia igitur istos fines invenimus. Si tamen ea quae de finibus istis diximus, interpretationi Scripturae suam veritatem digne accommodare valeant, et non sit alia excellentior interpretatio cui ista jure concedat, nunc restat inquirere qui sint isti fines terrae, qui commemorati sunt, et ubi sunt, sed et quae sit terra ipsa, et ubi sit, in cujus finibus sunt oculi stultorum, qui non respiciunt ad caput suum ut videant, et non ambulent in tenebris. Primum ergo quaeramus, quae sit terra ista, et ubi sit terra ista. Scimus autem quod in hoc mundo terra est et coelum est, et inter terram, et coelum est quidquid in hoc mundo est. Nam in hujus mundi corpore coelum supremum est, et terra infima et sicut supra coelum nihil hujusmodi est, quod in ipso coelo non est, ita sub terra nihil est, nisi forte quod in terra est. Et si dicimus de terra ista, quod in finibus ejus oculi stultorum sunt quomodo hoc stare non poterit. Magis enim perspicaces quam caecos oculos praedicamus, quos usque ad fines terrae visione sua porrectos asserimus. Quis justorum hoc potuit, ut ambitum terrae oculis lustraret, et tam longinqua spatia, quae multorum labore annorum vix confici potuissent, una visione percurreret? Ridiculum est vel hoc cogitare, quod Scriptura de visione corporali dixerit. De terra ista visibili: Oculi stultorum in finibus terrae, nisi forte quis in his verbis hoc significare credat, quod stulti quique et carnalis vitae amatores, qui a terrena bona tota, mentis intentione semper ambiunt, pro eis adipiscendis ac quaerendis usque ad exteras nationes, et saepe usque ad ultimos fines terrarum discurrunt: et propterea illic oculos habere dicuntur, quod cogitatione ac desiderio semper illuc intendunt. Sapiens autem qui ad ea, quae sursum sunt mentem erexit et intentionem dirigit, ipse oculos in capite suo habeat, pro eo quod ad id quod summum omnium ac principale est adipiscendum intendat. Posset hoc, quantum ad veritatem interpretationis pertinet, satis convenienter induci; si Sapientia nos ad altiorem intelligentiam, et terram aliam, aliosque fines, et oculos alios cogitandos non vocaret. Nam, si caput sapientis recte spiritualiter intelligitur, necesse est ut terram quoque et fines ejus propter oculos stultorum mystice et non corporaliter interpretemur. Sicut ergo hic mundus visibilis habet terram suam et coelum suum, sic homo habet terram suam, et coelum suum. Nam et ipse homo mundus est et minor mundus dictus est homo. Hujus terra est caro ejus, et coelum ejus anima ejus. Sed in hoc mundo majore intra coelum terra est, in mundo autem minore coelum intra terram. Et tamen mundi minoris coelum majus est, quam coelum mundi majoris. Terra vero ejus quid est ad terram illius? Quam parva est? et tamen coelum ejus in terra ejus. Quid est coelum in terra? Anima in corpore. Anima coelum, corpus terra. Anima in corpore; coelum in terra. Et tamen semper coelum sursum, terra deorsum. Nam, sicut coelum hoc terra suo loco excelsius est, ita coelum illud terra sua natura sublimius. Propterea in mundo majore, quae in terra sunt, sub terra sunt; quae extra terram sunt, supra terram sunt. In mundo minore, quae intus sunt supra sunt, quae foris sunt subtus sunt. Quae sunt intus, et quae sunt foris? Invisibilia intus sunt, visibilia foris sunt. Ergo invisibilia supra sunt, visibilia subtus; et invisibilia supra coelum nostrum, invisibilia sub terra nostra. Omnia terrena sub terra nostra sunt, quia ad ejus servitutem facta sunt, et ad ejus obsequium ordinata. Ergo supra terram terra nostra. Et quid dicam? Nonne et supra coelum est terra nostra? Nonne illuc portavit eam, et illic collocavit eam sumptam de nobis, qui eam sumpsit pro nobis? Ergo supra coelum est terra nostra. Facta erat primum per naturam supra terram terra nostra, postea ivit per culpam in terram, et sub terram, terra nostra; sed nunc per gratiam elevata est supra coelum terra nostra. Ergo terrena omnia sub terra nostra sunt. Et est tamen ipsa terra terrenis juncta et quadam amicitia copulata, sicut coelum coelestibus junctum est et foederatum, et terra usque ad terrena, et coelum usque ad coelestia. Ergo terrena fines sunt terrae, et coelestia fines coeli; quia terra usque ad terrena et non ultra, et coelum usque ad coelestia et non ultra. Terra per concupiscentiam tendit se usque ad terrena, et coelum per sapientiam tendit se usque ad coelestia. Caro enim, ut ait Apostolus, concupiscit adversus spiritum; et spiritus adversus carnem. Spiritus enim concupiscit sursum et caro concupiscit deorsum: et ideo in contrarium alteri utrumque se tendit. Et utrumque cum pervenerit quo tendit, ibi finem facit et non ultra se tendit. Ergo fines terrae terrena sunt, quo terra carnis per desiderium carnale tenditur. Et habet quidem terra nostra alium finem, judicii, sed desiderii alium finem non habet. Hucusque per desiderium tenditur, sed per judicium ultra ducitur. Per desiderium quidem concupiscentia tenditur ad terrena; sed per judicium post terrena in terram ducitur post terram ad gehennam. Per concupiscentiam ad voluptatem, post voluptatem ad iniquitatem, post iniquitatem ad mortem, post mortem ad damnationem. Unusquisque, ait Scriptura, tentatur a propria concupiscentia abstractus, et illectus. Concupiscentia enim, cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem. Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Convertetur dolor in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
14.2
Itaque carnalium voluptatum delectationes fines terrae sunt, et delectationes quidem carnis sequitur mors carnis. Mortem vero carnis sequitur ultio damnationis. Igitur fines terrae unum finem habent mortem quo excipiuntur, et consumuntur; mors autem finem habet damnationem, quo excipitur et consummatur. Delectationes enim carnales morte consumuntur, ut amplius non sint; mors vero carnis damnatione consummatur, ut semper sit. Istos fines stulti considerare nolunt, qui oculos habent in finibus terrae. Tantummodo enim primos fines terrae intuentur circa terram, ubi terra ipsa finitur; non ultra alium finem, ubi isti fines finiuntur. Intendunt ad fines desiderii sui, non ad fines judicii sui. Ad delectationem carnis suae, et ad voluptatum suarum illecebras oculos aperiunt, et quid ultra postea futurum sit non attendunt. Ideo stulti sunt qui in media via finem faciunt, ubi non est finis: et non prospiciunt finem ubi est finis. Cor stultorum ubi laetitia est et cor sapientium ubi tristitia( Eccle. VII) Et alia Scriptura dicit. In omnibus operibus tuis omnis diebus vitae tuae, memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Propterea stulti peccare non timent, quia ad solam respiciunt peccati delectationem, non autem respiciunt quae deinde sequitur, delectationis damnationem. Oculi stultorum in finibus terrae; oculi sapientis in capite ejus. Quod est caput sapientis? Quod cuique summum est, hoc caput est illi. Caput enim summum hominis est. Caput ergo sapientis, hoc est quod sapienti summum est. Quid autem sapienti summum est, nisi quod summum omnium est. Neque enim sapiens esset, qui pro summo haberet, quod summum non esset. Itaque summum omnium caput sapientis est: et fortasse ipsa sapientia, hoc caput est, quam qui sapiens est, cunctis praeponit, quae concupiscendum aliquid habere videntur, et in ejus comparatione despicit universa. Et recte, quia Sapientia summum omnium est; caput sapientis ipsa est, quoniam et hoc ipsum quod sapiens est, ab ipsa Sapientia est, et quod esse cupit, sapiens totum in ipsa est. Quapropter caput sapientis non aliud rectius accipitur, quam ipsa Sapientia; quoniam ab ipsa est bonitatis origo, et in ipsa consistit omnis boni consummatio.
14.3
Itaque summum omnium caput sapientis est, et hoc caput non aliud quam ipsa Sapientia est; quoniam Sapientia summa omnium est. Summum ergo bonum caput est, et summum malum finis. Duo enim sunt summum bonum, et summum malum, altrinsecus ex adverso constituta, et de medio universa bona, et mala ad istos duos fines recurrunt. Omne bonum ad summum bonum, et omne malum ad summum malum. Non enim est verum bonum, nisi conducat ad summum bonum, nec verum malum nisi recurrat ad summum malum. Ergo similiter omne malum ad summum malum, sicut omne bonum ad summum. Sed non similiter omne malum a summo malo, quemadmodum omne bonum a summo bono. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Et de malis quid? Initia, inquit, dolorum sunt haec. Ergo a summo bono omne bonum, et ad summum bonum omne bonum. Similiter ad summum malum omne malum, sed non a summo malo omne malum. Ergo summum bonum omnium bonorum, et caput est, et finis. Summum omnium malorum caput non est, sed tantum finis. Igitur omne bonum praeter summum bonum, in tantum bonum est, quantum conducit ad summum bonum; et omne malum, praeter summum malum, in tantum malum est, quantum conducit ad summum malum. Multi enim fuerunt qui media ista bona habuerunt, et vera bona eis non fuerunt, quia per ea ad summum bonum non pervenerunt. Et multi fuerunt qui media mala gravia sustinuerunt, et mala eis non fuerunt, quia per ea ad summum malum non descenderunt. Illi itaque falsis bonis elati ad summum malum corruerunt; isti falsis malis exercitati, et humiliati ad summum bonum profecerunt. Propterea sapiens usque ad caput suum oculos levat, et non sufficit ei aliquid, quod infra est, donec perveniat ad id quod summum est. Quidam enim oculos sursum habuerunt et usque ad caput oculos non erexerunt, sed in corpore medio remanserunt. Sed quid facerent membra sine capite? Nunquid vivere possent membra a capite praecisa? ita omne bonum, sine summo bono non est verum bonum. Vidistis hominem abstinentem ab his quae lege prohibentur, non homicidium facientem, non adulterantem, non rapientem, non falsum testimonium perhibentem, non concupiscentem rem proximi sui, et dixistis hominem bonum, bonae vitae, bonae conversationis, dignum laude, dignum retributione. Et quam multi fecerunt haec, et Deo non placuerunt; quia propter Deum non fecerunt, quod fecerunt: et ideo nec bene fecerunt, quia propter summum bonum non fecerunt. Vidistis alium adhuc altius ascendentem et majora bona facientem, non solum a malo abstinentem, sed etiam in bono se exercentem, jejunantem, orantem, elemosynas multas tribuentem, compatientem miseris, subvenientem in angustia, et tribulatione constitutis, et praedicastis magnum et imitatione dignum, quasi Deo proximum et delectum. Et tamen multi omnia ista fecerunt, et nihil profecerunt; quoniam Deum in causa non posuerunt. Non habuerunt oculos in capite suo sicut sapiens, sed in tentationem suam deorsum curvantes, vel sibi, vel aliis placere cupientes et de bono suo sine Deo gloriantes, bonum suum perdiderunt, et ad summum bonum non pervenerunt. Merito enim membra viva tenere non potuerunt, qui caput a corpore praeciderunt. Ideo oculi sapientis in capite ejus, ut ad summum bonum prius mentis intentione ac desiderio praecedat, postea studio et actione subsequatur, deinde retributione perveniat. Praecedat intentione, ut omne quod facit, pro illo adipiscendo faciat; subsequatur studio, ut in illo perseveret; perveniat retributione, ut illud in praemium accipiat. Tali modo igitur oculi sapientis sunt in capite ejus.
14.4
Propterea namque caput nostrum cum esset deorsum, nobiscum ne forte nostra quoque intentio deorsum remaneret, ascendit sursum caput ad caput, ut nos traheret post se: et ecce sursum sunt non duo capita, sed unum caput. Caput enim deorsum fuit Christus homo in mundo, et caput sursum fuit Deus Pater in coelo. Vis scire quod Christus caput est? Caput mulieris vir, caput viri Christus. Et caput omnis Ecclesiae Christus constitutus est a Deo. Et ipsa Ecclesia sponsa Christi, et corpus Christi, quid dicit de sponso suo Christo? et de capite suo Christo? Ipsa namque sponsa est, quae in canticorum dilectum suum commendans, post multa talia et alia multa, hoc in ejus laudem addit, dicens: Caput ejus aurum optimum. Ergo caput est Christus, et caput habet Christus. Et quod est caput Christi? Audi Apostolum: Caput mulieris vir; caput viri Christus: Caput Christi Deus. Itaque caput Christi est Deus: et ipse Christus ascensurus in coelum dixit: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum et Deum vestrum. Si ergo ad Deum ascendit, ad caput suum ascendit; quia caput Christi Deus. Et hoc caput est aurum illud optimum quod nulla rubigo consumit, nulla vetustas conficit; quia immortalis divinitas corruptionem non recipit. Ecce igitur caput nostrum sursum est Christus, et caput nostrum sursum est Deus, et unum caput nostrum Christus et Deus; quia et Christus Deus, et unus Deus Christus: et caput Christi Deus et unum caput Christus, et caput Christi Deus; sicut unum principium Christus, et caput Christi Deus: Ego, inquit, principium, qui et loquor vobis. Hoc enim principium ipsum est caput nostrum: ad quod sapiens oculos suos erexit, nunc ad illum intendendo per fidem, ut postmodum in illud oculos suos habere possit, illud contemplando per speciem. Ad hoc principium et ad caput istud, ut oculos levemus Scriptura nos admonet, dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Nam ubi mortui sumus, ibi sapere non debemus; sed ibi sapere debemus, ubi vitam habemus. Si mortui sumus super terram, quomodo sapimus super terram? Quis enim mortuus sentit? Ibi itaque sentire debemus, ubi vitam habemus; ibi sapere, ubi vita nostra abscondita est cum Christo in Deo, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Quid est sapere? amare ipsum, est sapere. Amor enim ipse sapor est, et dilectio ipsa sapientia est. Amare itaque quae sursum sunt, hoc est sapere ea, quae sursum sunt; quia ipsa dilectio illuc trahit, ubi est quod diligitur: et habet interim saporem suum quo reficitur, donec perveniatur ad id quod diligitur. Quia ergo quod per sapientiam diligitur, sursum est; idcirco sursum trahit ipsa Sapientia. Et quia quod per concupiscentiam diligitur, deorsum quoque trahat necesse est ipsa concupiscentia. Ab eo autem quo Sapientia sursum trahit, et concupiscentia deorsum, quasi divisio est tenebrarum a luce: et quae corda deorsum descendunt a luce deficiunt; quae vero ascendunt in luce sunt. Qui enim ad vanitatem descendunt, a veritate deficiunt, et qui a veritate deficiunt, deficiunt a luce; quia veritas lux est. Et non deficit ipsa lux, sed ipsi a luce deficiunt, quando tenebrae fiunt; quia tenebrae non sunt lux, nec illuminantur a luce ut luceant. Tamen ipsa lux lucet etiam in tenebris, sed tenebrae eam non comprehendunt, ut eam in se suscipiant, et participes ejus fiant, quoniam tenebrae luci communicare non possunt. Istae ergo sunt tenebrae in quibus ambulant stulti: qui terrena sapiunt et non intelligentes honorem suum, comparati sunt jumentis insipientibus et similes facti sunt illis. Nam quia more jumentorum sola terrena appetunt, et coelestia nullo mentis affectu requirunt; ita tandem carnis delectatione caecantur, et voluptatum illecebris sopiuntur, ut nec cogitare valcant a quibus bonis ceciderint, neque ad quae mala sint perventuri prospicere. Quid igitur isti, nisi in tenebris ambulant, qui ita prava delectatione caecati sunt, ut nec vera bona possint cognoscere, nec vera mala praevidere? Quas tenebras intus patiuntur qui lucem praesentem non vident, et illud bonum non possunt agnoscere, cujus praesentiam nulla valent aversione declinare? Quare hoc? nisi quia stultitia excaecavit oculos eorum: quam in finibus terrae illos defixerunt, statuentes apud se oculos suos declinare in terram.
14.5
Sed ne forte contrarium quis putet quod hic stultus in tenebris ambulare dicitur, et quod illic, ut commemoratum est, oculi stultorum in finibus terrae esse perhibentur. Videtur enim quasi utrumque affirmatum, quod videant et non videant, cum utrumque tamen verum simul esse possit, quod videant et non videant. Nam qui dixit: Stultus in tenebris ambulat, videtur omnino dixisse quod stultus non videat. Et rursum qui dixit: Oculi stultorum in finibus terrae, videtur dixisse, quod aliquid videant, vel ea quae sunt in finibus terrae. Quomodo ergo in tenebris ambulant, si vident? Quomodo autem non vident, si ea vident, quae sunt in finibus terrae? Sed sciendum est quod stulti non ideo in tenebris ambulare dicuntur, quod nihil videant: vident enim, quae sunt in finibus terrae, sed quod sive in his quae vident, sive in his quae non vident, veritatem non videant. Visibilia enim tamen per intentionem et desiderium vident, et invisibilia non vident. Et in his quae vident, putant bonum esse, quod non est; et in his quae non vident, nesciunt, bonum esse, quod est. Itaque nusquam veritatem vident, et ideo in tenebris ambulant etiam in his, quae vident. Excaecavit enim corda eorum delectatio carnis et illececebra voluptatum, ut veritatem non videant. Quia mens falsa dulcedine inebriata dum hoc solum, quod in praesenti dulce et jucundum videtur, cogitat, nec reminisci potest quanta dulcedo sit eorum bonorum a quibus aversione sua corruit, nec providere quanta sit amaritudo malorum supervenientium, ad quam semper praecipitationis suae ruina festinat. Et nota quomodo se consequitur sententia veritatis. Superius namque iste considerata vanitate rerum mundanarum, contemptis omnibus ad contemplandam sapientiam se transtulit, dicens: Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam. Deinde considerans quod vera sapientia hominis alia non est, quam vera bona quaerere, et amare quae sursum sunt, ubi rex noster est: qui nos idcirco praecessit, illuc ascendens, ut quo sequeremur ostenderet. Attendens quoque quam difficile mentem terrenis delectationibus assuetam ad desideria aeternorum erigere, adjunxit et ait: Quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum? Vides tamen quod corda, quae ad delectationes carnales se mergunt, a lumine veritatis tenebrescunt, quasi definitivam boni malique sententiam dedit, dicens: Vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux a tenebris. Deinde studium utriusque commendans novissime adjunxit, et ait: Sapientis oculi in capite ejus stultus autem in tenebris ambulat. Quapropter ad summam recurrat sententia, et dicat: Difficile quidem est hominem mortalem ad contemplationem supernae sapientiae cor desideriis terrenis pressum erigere; sed tamen quia sapientia lux est, et omnes qui ab ejus contemplatione deficiunt, in tenebris sunt, necesse est, quantum possibilitas suppetit, etiam mortalem hominem quaerendae atque investigandae Sapientiae studium adhibere. Haec est enim sapientia hominis in hac vita, Sapientiam quaerere et investigare. Nam invenire sapientiam et perfecte apprehendere verum, non huic vitae datum est, sed futurae repositum. Habet tamen ipsa inquisitio Sapientiae nunc lucem suam, qua discernit eos qui amant Sapientiam et quaerunt ab iis qui stultitiam amant, et ambulant in tenebris. Sed mens carnalis jucunditatem visibilis lucis amans, pro interna luce quaerenda labore vanum existimat; quia ejus claritatem post hanc lucem sublatam, in mentibus sanctis inexstinguibilem permanere aut dubitat aut prorsus ignorat. Nam quia pari sorte similique conditione sapientes patitur et stultos, ab hac luce visibili cernit post mortem carnis subtrahi: dubium ei fit etiam de luce Sapientiae, an ipsa possit in mentibus sanctis post mortem carnis inextinguibilis conservari. Propterea licet studium ipsius Sapientiae bonum ac laudabile esse consideret, utrum tamen tanto labore comparandum sit, dubitat, cujus fructus an perpetuus esse possit, nondum adhuc ei ratio ulla indubitata manifestat. Hanc ergo fluctuationem humani cordis iste in semetipso, et per contemplationem veritatis videns, et per affectum communis infirmitatis sentiens, per sententiam quoque assumit, ostendens qualiter quaesitam visamque sapientiam, ipsa eum mortalis vitae consideratio a studio sapientiae revocabat, et quod idcirco alios in sapientia procedere vanum omnino existimaverit, quia in reddendo mortis debito, parem caeteris se esse agnovit. Hoc est enim quod, post laudatam Sapientiam studiique ejus commendationem, subito nunc ad considerationem communis infirmitatis conversus infert, dicens:
14.6
Didici, quod unus utriusque esset interitus. Quia enim vidit utrumque, id est et sapientem et stultum uno mortis interitu ab hac vita subtrahi, etiam hoc dubitare coepit, utrum post hanc vitam diversa meritorum praemia secundum hanc ipsam diversam hujus vitae conversationem debeant inveniri. Et si hoc verum esse constat, quare una via ab hac vita exeunt, qui post hanc vitam ad unum praemium non pertingunt? Si vero quemadmodum unus cunctis transitus est, ita etiam universis fit una perventio: quare ante mortem dissimiliter laborando currerent, qui simili morte exeuntes ad dissimile post mortem praemium, non pervenirent? Hoc est enim quod sequitur: Et dixi in corde meo: Si unus, et stulti, et meus occasus erit, quid mihi prodest, quod majorem sapientiae dedi operam? His enim, qui hanc vitam solam esse credunt, studium Sapientiae vanum omnino existimatur: propterea quod ejus labor praesentis vitae est, praemium autem et fructus laboris futurae. Idcirco quia laborem vident, cito ipsum laborem fastidiunt, et facile ad ea convertuntur, quae etsi sapientia nequaquam appetenda esse doceat, quia tamen eorum fructus praesens est, commodiora existimant. Sed quia Sapientia etiam in hac vita laborem suum omnino infructuosum esse non sinit, eosque qui se sectantur, magna intus consolatione refovet, ac per illuminationem veritatis in hac mortalitatis miseria de aeternitatis praemio habere fiduciam suadet, iste statim postquam pro vitae carnalis defectu de fructu vitae perpetuae dubitare coeperat, pro eadem sua dubitatione ex intima se consideratione accusat, dicens:
14.7
Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. Et continuo causam adjungens quare supradictam dubitationem rem vanam esse testetur, et vanitatem ipsam cujus respectu veritatis ei in dubium venire potuisset infert, dicens:
14.8
Non enim erit memoria sapientis similiter, ut stulti in perpetuum. Sapientia enim, quae vitae praesenti mortalitatem non tollit futurae vitae tribuit aeternitatem: et licet sapientis et stulti in exitu hujus vitae similis conditio sit, in futura tamen vita similis memoria non erit. Sicut enim hic eos dispar vivendi conversatio dividit, ita illic quoque cum in memoriam venerint ut ad judicium adducatur, dissimilis pro meritis suis retributio separabit. Neque enim futura tempora oblivione cuncta operient, sed venient in recordationem tempore suo cuncta quae facta sunt, ut in judicium advocetur omne opus, sive bonum sive malum sit. Propterea sapientis memoria non in perpetuum non erit similiter ut stulti, et futura tempora non operient cuncta oblivione, quia, cum tempus advenerit, et iste pro merito virtutis suae gloriam, et ille pro stultitiae suae excessu poenam percipiet. Hoc est ergo pro quo vanum non est stultitiam devitare, et majorem sapientiae dare operam; quia, cum praemium retributionis percipitur, quantus sit justi laboris fructus manifestatur. Habet tamen justum quoddam taedium, haec ipsa nostrae mortalitatis consideratio; quia dignum est ut homo quod transitorium videt etiam prius quam finiatur despiciat? et pro eo adipiscendo, quod diu stare non potest, inani se labore non affligat. Propter hoc rursum de eadem pari mortalitatis conditione sententiam ingeminat, dicens:
14.9
Moritur doctus similiter ut indoctus: et idcirco taeduit me vitae meae. Merito siquidem talis vita in taedium venit, quae tota confusioni obnoxia, neque in bonis suis dum stare videtur, neque in malis suis dum finitur, bonos a malis vel dignos ab indignis secernit. Bona siquidem ejus sine discretione ad indignos pariter ut ad dignos perveniunt, et mala illius bonos simul et malos parili sorte et eodem proventu affligunt. Unde, et bona quoque vitae hujus justis in despectum jure veniunt: quae et pro se laborantes variis doloribus affligunt, et saepe multo labore quaesita sine utilitate possidentium ad malos a bonis et a suis ad alienos transeunt. Quod iste considerans non solum, quae mala videntur hujus vita, sed ea quoque quae speciem boni praetendunt, re autem vera mala sunt, universa ad unam partem constituens, similique aestimatione adjudicans unam de cunctis sententiam dat, dicens:
14.10
Videns mala esse universa sub sole, et cuncta vanitatem, et afflictionem spiritus, rursus detestatus sum omnem industriam meam. Et ne forte putares eum illam hic industriam detestari qua majorem sapientiae dedit operam, et non illam potius qua eorum occupatione, quae sub sole vana sunt, distendebatur: mox quam industriam detestandam existimet, exponit dicens: Et quae[ qua] sub sole studiosissime laboravi. Subauditur detestatus sum. Continuoque causam quare et haec, et eorum pariter industriam detestetur, aperit, cum subjungit:
14.11
Habiturus haeredem post me, quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit: et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi, et sollicitus fui. Et novissime de hoc commendans judicium suum infert.
14.12
Et est quidquam tam vanum? Ac si diceret: Nihil ego tam vanum judico, quemadmodum cum alius avare congregans casso labore atteritur, alius et otiose, et luxuriose vivens in alienis laboribus dominatur. Multiplex enim vanitas est, ubi alius sine causa affligitur, alius illicite delectatur. Prima namque vanitas est non profutura appetere; secunda transeuntia congregare; tertia nostro labore parta aliis, et eis maxime quos quales futuri sint, nesciamus possidenda relinquere. Si enim vana essent haec omnia, etiam in nostros usus quaesita et retenta, quid erunt ad stultorum voluptatem transmissa? Unde ait:
14.13
Cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. Causam quoque quare a labore cessaverit ingeminans subjungit, dicens:
14.14
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit. Hoc ipsi contigit Salomoni, qui in sapientia, et doctrina, et sollicitudine laborans congregavit divitias, et opes cumulavit, et tandem omnia stulto haeredi possidenda reliquit. Reliquit enim stultitiam generis sui filium Roboam, qui in paternas opes succedens, omnia dissipavit, regnumque paternum, quod amplum satis et magnificum susceperat, minoratione sensus et cordis saturitate scissum turbatumque dereliquit. Sed et multi laborant sapientia, et doctrina, et sollicitudine cum magno labore, et studio secreta naturae, et arcana veritatis rimantes, et inventa memoriae posteritatis ad commendanda studia sua verbo pariter, et scripto transmittentes, ac saepe otiosis quaesita relinquunt, quia nonnunquam subsequentium negligentia hoc paratum in usum assumere respuit quod priorum sagax diligentia non sine grandi labore, et cura acquisivit.
14.15
Hoc ergo vanitas est, malum magnum. Vanum est idcirco in cognitione veritatis laborare, ut in notitiam illorum veniamus, qui veritatem nec propter se suscipere volunt, neque in aliis sciunt approbare. Hujusmodi ergo laborem fructus non sequitur, quia nec sibi profutura congregat, nec quibus congregata derelinquit, aliqua virtutis aemulatione ad studium boni provocantur. Si enim quaerenti labor est, et accipienti utilitas non est, quid prodest labor talis? Sed et malum magnum est, ut unde alius labore atteritur, alius otiose et illicite abutatur. Malum enim est magnum, quia et ille malo suo colligit et iste accipit in malum suum. Propterea vanitas est hoc et malum magnum.
14.16
Quid enim prodest homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, quo sub sole cruciatus est? Si non ad aliud prodest, nihil prodest; imo vero si non ad aliud prodest, multum nocet, quia poenam magnam habet ejus inquisitio, sed fructum inventio non habet. Quae est enim poena nunquam esse sine poena?
14.17
Cuncti dies ejus doloribus, et aerumnis pleni sunt: nec per noctem mente requiescit. Multum miser est, qui nec illud tempus, quod naturaliter quieti datum est, quietum habere potest. Per diem labore atteritur, per noctem cura et sollicitudine laboris cruciatur. Quem enim vigilantem distensio laboris et inquietudo exagitat; dormientem quoque animo per imagines, et phantasias insomniorum ingesta fatigat. Nullum ergo tempus intermittitur requiei, totum dolori et labori occupatur, et nihil utilitati ac saluti acquiritur.
14.18
Et hoc nonne vanitas est? Vere vanitas est, et magna vanitas prorsus. Sed quid tunc? Si hoc vanitas est, quid ergo faciendum est?
14.19
Nonne melius est, inquit, comedere, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? Si vani sunt labores qui utilitatem non conferunt laborantibus, ergo melius est laborare et fructum capere laborum suorum. Ratio manifesta videtur, sed multa habet exceptionem. Multo enim melius si dictum fuisset, et ubique verum constaret. Si vani sunt labores ex quibus laborantibus fructus non provenit, ergo ejusmodi labores omnino postponendi sunt, et laborandum potius in iis ubi et certus et verus laborantibus fructus proveniat. Nunc autem hac ratione vanitas mutata est, non dimissa, et alia alii vanitas successit, non omnis vanitas discessit. Vena sollicitudo reprehenditur, ut male secura mens per torporem, et otium, et incontinentiam ad turpitudinem relaxetur. Si enim ille, qui supervacuo labore se distendit, vere reprehensibilis cernitur, cur propterea, qui ad voluptatem et incontinentiam se resolvit placere putatur? Sed carnalis animus difficile medium veritatis invenit; et propterea nonnunquam unum vitium deserere sponte acquiescit, quoniam per id sibi viam ad aliud, quod magis placet aperiri cernit. Et tanto audacius se in contrarium tota intentione effundit, quanto magis certum habet aliud malum esse, quod deserit. Jam enim se in suo malo non solum nulla reprehensione dignum existimat, verum etiam laudabilem suspicatur et cum malum manifeste committat, non se malum facere videri vult, sed potius malum devitare. Non enim considerat vitium declinando in vitium se corruisse, et idcirco nequaquam id quod agit malum sinistre notandum putat; quia in eo quasi non tam facere quam declinare malum laborat. Unde, et hic quoque cum vidisset eos, qui non profuturas sibi divitias cum labore et sollicitudine avare congregant, neque his quae possident utuntur, sed aliis post se possidenda et utenda relinquunt, miseros et reprehensione dignos, ut illorum devitet stultitiam, libere se in contrariam sententiam projicit, dicens: Nonne melius est comedere, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? Una omnium sententia est, qui proclives sunt in vitium. Semper adversa reprehendunt, ut sua commendent. Pereant avari, dicit vorax et prodigus, et devorat, et inebriatur, et distendit se ac replet usque ad suffocationem. Et proverbium illi est semper: Pereant avari. Et commendari se putat, quia talis non est, ne reprehensibiliter talis sit, qualis est. Imo etiam propterea talis esse, qualis est, videri vult, ne forte talis sit quales esse alios accusat, qualis esse non vult, quasi vero medium aliquod non sit, ubi fieri utrumque possit; et ne talis sit, quales esse alios accusat, et tamen talis non sit, qualem impudenti gloriatione se esse exsultat. Melius est comedere, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Quam pulchra verba manducare, et bibere! Quis est qui obhorreat cum audit manducare et bibere, aut contra modestiam sive pudicitiam hic aliquid dictum putet? Sed latet impudens turpitudo velo pudicitiae tecta. Dicat ergo manifeste: Melius est devorare, et inebriari, et concupiscentiae suae desideriis effreni libertate servire. Si enim sic dixisset, qualis esset sententia? Et quidem omnino sic dixit; quia hoc significare voluit in eo quod dixit: Melius est manducare, et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis.
14.20
Et hoc de manu Dei est. Dicunt hoc homines, et est hominum genus, qui hoc dicere solent: Devoremus, et inebriemur, et benefaciamus nobis ex iis quae Deus dedit nobis, quia hoc de manu Dei est; quia, et haec ideo nobis data sunt, ut bene nobis faciamus. Quare enim haec omnia facta sunt, nisi in usus hominum, ut eis utantur homines, et bene sit ipsis in iis quae dedit Deus ipsis? Et haec dicendo excaecantur, et rapiuntur sine mensura, et pudicitia in voluptates suas, ut applaudant sibi, quoniam haec omnia Deus ad utendum fecit; sed nesciunt neque considerant, quod etsi Deus bona omnia ad usum fecit, ad pravos tamen et inordinatos usus nihil fecit.
14.21
Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Mala gloriatio ista. Et sunt tamen qui in ejusmodi gloriantur: et istos quoque sapientia praeterire non debuit in numero vanitatum. Tales in alio loco propheta increpat, dicens: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Qualis amator sapientiae? Quantum retrorsum conversus, imo quantum aversus et perversus ab illo, qui paulo ante lucem sapientiae vidit, eamque a stultitiae tenebris tam subtili consideratione divisit, dicens: Vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Unde tam cito pessimatus[ pessundatus] est sensus iste putatis? An propter se non dixit, quod de se dixit, quod amator sapientiae fuit: et hoc non fuit quod dixit; sed quosdam tales significare voluit: propter quos hoc dixit, quod de se dixit? An, et hoc totum etiam ipse secundum aliquid vere fuit, et tamen amator sapientiae propter hoc esse non desiit; quia simul in uno homine, et sensus carnis secundum ingenitam corruptionem et peccatum, quod habitat in eo, suasit nequitiam et tamen spiritus secundum virtutis affectum, et judicium probitatis dilexit sapientiam? Videte tamen quid sit homo, sive in eo qui hoc dixit, et talis fuit, sive in iis propter quos dixit, quod de se dixit: quos tales esse significare voluit. Videte prorsus quid sit homo. Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Si nemo potest quod tu potes, magnum est si bonum potest. Si vero amplius in malo potes, quid gloriaris? Malum enim posse potestas non est, sed infirmitas. Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Quis enim est, ait, qui contradicat, cum Deus hoc jubeat? Deus enim laetitiam creavit, et voluit ut qui ei placent in ipsa jucundentur.
14.22
Peccatori autem dedit afflictionem, et curam surperfluam, ut laboret, ut distendatur, et congreget, et non possideat, sed tradat ei qui placet Deo. Ergo bona bonis, et mala malis. Considerate quanta est perversitas ista. Mentita est iniquitas sibi( Psal. XXVI). Et de se mentita est iniquitas, et de Deo mentita est; et tamen nonnisi sibi mentita est. Dixit iniquitas: Bona bonis, et mala malis. Et ubi est: Misericordia, et veritas obviaverunt sibi? Ubi est: Universae viae Domini misericordia et veritas? Ubi est: Homines et jumenta salvabis, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus? Ubi est denique, quod Veritas ipsa et misericordia dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos? Si bonis tantum bona data sunt, quid est quod dicit Scriptura de bonis: Vasa figuli probat fornax, et homines justos caminus tribulationis? Et: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, necesse est ut persecutionem patiantur. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, nudi, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In fame et siti, in frigore et nuditate? Itaque mentita est iniquitas de Deo, cum dixit: Quod bonis tantum bona, et malis tantum mala dat Deus. Nam et bonis bona dat, et malis mala dat; et bonis mala, et malis bona. Bonis enim et bona dat ut foveantur, et mala dat ut exerceantur; et malis mala dat ut castigentur, et bona dat ut provocentur. Itaque mentita est iniquitas de Deo, cum dixit: bona bonis et mala malis dat Deus. Verum autem dixisset, si de veris bonis et de veris malis dixisset, quod vera bona et vera mala non nisi bonis bona, et malis mala. Propterea ergo de Deo mentita est iniquitas. Sed et de se quoque mentita est iniquitas. Quando mentita est iniquitas de se? Quando se bonitatem dixit, tunc de se mentita est iniquitas, quia iniquitas bonitas non est. Et ubi iniquitas bonitatem se dixit? Quando dixit: Quis ita vorabit, et deliciis affluet ut ego? Tunc bonitatem se dixit: hoc enim iniquitas dixit, quia dictum iniquitatis et impuritatis est hoc contra bonitatem et honestatem. Ergo iniquitas hoc dixit, et in hoc bonitatem se dixit: quia hoc bonitatis tantum esse dixit, quod se facturam dixit, quia se bonitatem esse praesumpsit. Dixit enim:
14.23
Homini bono dedit Deus in conspectu suo sapientiam et scientiam, et laetitiam. Primum dedit sapientiam, et scientiam ut intelligat et sciat quaerere laetitiam in conspectu suo: quia eam fecit Deus ut exsultent in ea, qui placent ei. Quasi vero sapientia non sit et multo major sapientia, illam tristitiam quae secundum Deum est quaerere et amplecti, quam ineptam laetitiam, cum e contrario dicat Scriptura: Cor stulterum ubi laetitia, et cor sapientium ubi tristitia est, Verum quidem hoc est, quod Deus laetitiam electis suis in conspectu suo praeparavit, et sapientiam et scientiam in corde eorum posuit, ut sciant et intelligant quaerere eam ubi ipsa est. Sed haec non est illa laetitia qua laetantur qui male faciunt: qui exsultant in rebus pessimis. Non enim est in conspectu ejus illa laetitia, quia de iis qui eam amplectuntur dixit Scriptura: Pones eos deorsum, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Ergo Deus homini bono laetitiam dedit, sed eam quae in conspectu suo est. De qua scriptum est: Justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei: delectentur in laetitia. Et iterum: Visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. Et rursum dicit: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. Hanc ergo laetitiam dedit Deus homini bono in conspectu suo.
14.24
Peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam. Non malitiam inferendo, sed ad malitiam descendendo in occupationem pessimam.
14.25
Ut addat et congreget, et tradat ei qui placuit Deo. Ideo tamen, quia ille per avaritiam divitias congregavit, et iste in usum misericordiae acceptas dispersit. Alioquin nec qui congregavit jure reprehenditur, nec qui possidet commendatur. Nunc autem omnia perverse dicuntur, cum dicitur quod qui devorat et deliciis affluit bonus est, et illi dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam in conspectu suo, cum supradictum sit stultos esse qui oculos habent in finibus terrae; respicientes ad delectationes terrenas, et voluptati carnis servientes. Itaque mentita est iniquitas, quae dixit voluptatem praemium esse justitiae, fructumque sapientiae in ipsa consistere, et corporales delicias existimavit felicitatis summum continere. Sed non diu in gloria falsum judicium stare potest. Exit enim veritas, et prosternit mendacium. Ait quippe.
14.26
Sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. Quid hoc? Non solum hoc ut peccator addat, et congreget, et non possideat, vanitas est, et cassa sollicitudo; sed hoc etiam vanitas, et cassa sollicitudo est, ut justus divitias peccatoris requirat, et concupiscat, aut, si acceperit, cor apponat. Totum ergo vanitas est, et cassa sollicitudo, quod nec utenti, nec quaerenti divitias, et voluptates, et gaudium, et laetitiam, quidquam sub sole permanere potest. Transeunt enim omnia et fluunt, et non subsistit quidquam sub sole, ut impleatur sententia: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Completur etenim in eo quoque vanitas quod, et ipsum cor hominis in eodem statu non permanet, sed semper a se alterum et sibi adversum atque extra se peregrinum, ab eo semper quod est elongat in id quod non est; et transit, et rapitur maxima vanitate, sive de vanis ad vera, sive de veris ad vana, ubique vanum et instabile, nunc summa appetens, nunc se in infima demergens. Illic approbans veritatem; hic anteponens vanitatem. Et videmus nunc fluctuationem istam maximam mentis humanae in uno homine universum genus hominum contemplantes, et mirabamur quomodo tam cito pessumdetur sensus mortalium, et post tam sublimem contemplationem veritatis, ire patiatur in aliena turpitudinis. Ex quo quidem non aliud datur intelligi, nisi ut cognoscamus miserabilem vanitatem nostram et in eo quod ad alta pertingimus, et potiora probamus, consideremus qualis homo ex natura factus sit: in eo vero quod tam misera et abjecta appetimus, intelligamus qualis homo ex culpa sua sit effectus, ut vel in hoc veritatis participes esse incipiamus, quod nostram veraciter vanitatem agnoscimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note