Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hugo de S. Victore-1141
Homiliae in Ecclesiasten
Eccl 16.6
Choose a text More by Hugo de S. Victore
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11065 Hoinec
16.1
HOMILIA XIV. Reliquorum quae tempus suum habent declaratio et dictorum repetitio.
16.1
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Quaesierat supra Ecclesiastes unum aliquid in mundo in quo animo requiescere potuisset; et non invenit illud inter omnia, sive quia imperfecta erant singula, sive quia transitoria erant universa. Propterea coepit fastidire, et reprobare omnia; et tamen quaerere non desiit semper in his gaudium plenum et invenire non poterat. Tandem ergo aliquando mutabilium conditionem agnoscens, vidit se in utroque errasse, sive quod ea quae in genere suo bona erant, mala esse arguit, sive quod ea quae transitoria erant, perpetuo stare posse putavit. Nunc itaque corrigens semetipsum pro existimatione praeterita, profitetur omnia quae sub coelo sunt simul et tempore transeuntia et tempore suo bona. Quorum omnium mutabilitas et fluctuatio quanta sit, ut melius intelligi possit, universa haec non solum transire tempore, sed tempore quoque in contraria ire ostendit, dicens: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Et enumerat deinde universa in genere suo distinguens: Tempus nascendi et tempus moriendi. Primum secundum principium et finem describit cursum rerum mutabilium, ut postea eorum quae in medio versantur, mutabilitatem et vicissitudinem diligentius prosequatur. Sane quatuor sunt opera, quibus omnia temporalia et omnia tempore transeuntia explicantur. Primum est opus Dei, secundum est opus naturae; tertium est opus artificis cum natura; quartum est opus solius artificis sine natura. Opus Dei est essentiam rerum de nihilo creare materiam rerum in formam disponere, motum autem rerum sub certo ordine temperare. Propterea tria haec ad opus Dei pertinent, id est essentia rerum, forma et ordo. Haec autem tria, sicut postea auctor ipse attestatur de operibus Dei, stabilia sunt, nec temporis capiunt mutabilitatem, quia et rerum essentiae hoc quod sunt nunquam esse desinunt, et rerum formae secundum primam Conditoris sui institutionem suis generibus perpetuam identitatem custodiunt, et motus rerum primi ordinis legem nunquam transcendunt. Neque enim vel essentiae rerum nihil esse, vel formae rerum aliter esse, vel ordo rerum dispositioque ab initio, aliter se habere potuerunt; sed servant omnia primae legis normam et antiquae institutionis pactum, nunquam secus currentia adhuc cuncta custodiunt. Propterea ergo permaneant opera Dei, quia stabile est in rebus omnibus quod Deus fecit, ut maneat semper. Opus itaque Dei est creare, formare, disponere universa. Opus naturae est semina rerum de occulto sinu per incrementum producere, eademque rursum marcescentia cum concidunt per defectum ad occultum sinum, unde prodierant revocare. Opus artificis cum natura est: ea quae oriuntur de terra, studio et industria adjuvare. Opus solius artificis est in subjecta rerum materia operari vel disjuncta componendo, vel conjuncta separando; ita ut nec creare cum Deo possit, ut sit quod non erat, nec cum natura fetibus rerum incrementum tribuere, ut majus sit quod minus crat
16.2
Tres itaque opifices sunt in hoc mundo, Deus, natura et artifex imitans naturam. Sed hi tres valde dispari potentia id quod ad effectum producunt, efficiunt. Nam Deus in opere suo, nec naturae opera indiget, nec opificis imitantis naturam. Operatur enim Deus aliquando sine natura, aliquando in natura, aliquando supra naturam. Nam sine natura primum fecit ipsam naturam. Quando enim naturam fecit, cooperantem naturam non habuit. Non enim potuit quod nondum erat, semetipsum operari cum eo qui solus erat. Sic ergo primum naturam fecit sine natura, ut postea in natura, alia faceret cum natura, alia supra naturam. Cum natura quippe facit ea quae de natura secundum naturam producit; supra naturam facit, quando in natura, praeter naturae cursum solitum et posse primum, majori addita potentia aliquid ad effectum producit. Quando ergo naturam operatur Deus, et quando supra naturam operatur natura, Deo non cooperatur; quia illic tantum natura accipit, quod non erat ut sit: hic vero accipit, quod non poterat ex eo, quod acceperat, ut possit. Ergo sine natura operari potest Deus; natura sine Deo non potest, quia quod natura facit, ex eo facit quod Deus facit, et cum eo quod Deus facit. Posse enim naturae primum Deus fecit; et ut ad effectum prodeat, rursum ipse facit cum ipsa natura quam facit. Omne ergo quod natura facit, Deus facit, sed non omne, quod Deus facit, natura etiam facit: qui sine natura naturam facit. Tertio loco sequuntur opera artificis imitantis naturam, et ipse quidem aliquando cum Deo operatur sine natura, aliquando cum natura sine Deo, aliquando cum Deo simul et cum natura, aliquando sine Deo pariter et sine natura. Cum Deo operatur quando opera justitiae operatur; quia rectae voluntati, et secundum justitiam ordinatae Deus cooperatur. Sine Deo operatur, quando opera iniquitatis operatur; quoniam peccata a Deo non sunt, nec per ejus cooperationem fieri habet, quod fit contra ejus voluntatem. Cum natura operatur artifex, quando seminibus rerum ac fetibus propagandis, quibus natura incrementum subjicit, foris industriam et studium apponit. Sine natura operatur, quando praeterea, quae ad propagationem seminum spectant, et nascentium atque eorum quae vegetationis sensusque vim habent, culturam in subjecta materia studium explicat, ut aliquid quodcunque ad effectum promoveat, in quo natura patitur tantum, non operatur, quia materiam operanti praebet, non effectum operandi exercet. Talia sunt omnia opera hominum, quae fiunt super terram, ex quibus multa mortalis vitae necessitas cogit, multa suadet cupiditas, multa vanitas operatur. Et in his omnibus, quia nihil stabile invenitur, et transeunt universa quae fiunt sub sole: quae vel natura producit, vel fingit artifex imitant naturam: cuncta subjicit vanitati sapientiae contemplator, sola opera Dei permanere probans; quoniam nec creata aliquando essentia consumitur, nec dispositionis aut ordinis rerum ratio immutatur. Propterea ostendit primum naturae opera vanitati subjecta sive in iis quae natura sola operatur, quia orta occidunt, sive in iis quae cum natura artifex facit, quia aucta senescunt. Postea opera artificis imitantis naturam multa ac diversa enumerat: alia necessitatis, alia cupiditatis, alia vanitatis, et omnia vanitati subjicit quia mutabilitati obnoxia ostendit. Opus solius naturae narratur cum dicitur: Tempus nascendi et tempus moriendi.
16.3
Deinde opus artificis cooperantis naturae subinfertur, cum dicitur: Tempus plantandi et tempus evellendi. Postremo opus hominis sine naturae opera adjungitur, cum subinfertur: Tempus occidendi et tempus sanandi; tempus destruendi et tempus aedificandi. Et hoc deinde pluribus annumeratis multiplicius exponitur ut humani cordis vanitas quam multis implicata sit et late dispersa patenter demonstretur. Hoc enim ad rem maxime pertinuit ut vanitatem mentium humanarum, quae vitae mortalis incertum sequitur, quia illam arguendam suscepit et in narratione diligentius exponeret, et in comparatione anteferret. Ut caeterae omnes quasi ob hoc solum commemoratae videantur, ut illarum comparatione, haec quanta sit, agnoscatur. Tempus nascendi et tempus moriendi. Tempus nascendi est, quando ducendus est homo in hanc vitam. Tempus moriendi est, quando ab hac vita est evocandus. Interim autem post nativitatem ante mortem dum in hac vita mortali vivit, quae sustentamento indiget, et alimentis nutritur, ut subsistat. Tempus est plantandi et tempus evellendi, ut excolat homo terram de qua sumptus est, et seminet, et metat, et plantet, et carpat. Possunt autem et haec duo sequentia praecedentibus duobus per distinctionem conferri, hoc modo: Tempus nascendi et tempus plantandi; tempus moriendi et tempus evellendi. Nascente enim homine tempus est plantandi, ut fructibus terrenis alatur vita terrena. Moriente autem homine, tempus est evellendi; quia cum vita mortalis destruitur, etiam ea quae propter vitam mortalem condita fuerant, tolluntur. Quia autem infirmitati humanae post fructus terrae etiam carnis usus conceditur: idcirco post tempus plantandi et tempus evellendi, congrue etiam tempus occidendi subinfertur. In quo esu, quia mensura necessaria est, ne hoc caro ad incitamentum vitiorum sumat, quod ad sustentamentum infirmitatis accepit: statim post tempus occidendi adjungit tempus sanandi ut videlicet ipsorum animalium vitam, quae pro nostra infirmitate sustentanda in tempore opportuno, id est cum necessitas exigit, occidenda accepimus caeteris temporibus diligenti cura nutrire ac conservare studeamus. Hoc enim quasi infirmantia sanare est in quibus sibi non sufficiunt subveniendo, deficientia reparare. Unde fortasse, congrue cum dixisset: Tempus occidendi, non addidit, tempus sanandi quod occisum est. Sicut prius postquam dixerat tempus plantandi, statim adjunxit, et tempus evellendi, quod plantatum est. Quia scilicet plantata evelli possunt, sed occisa sanari non possunt. Sic fortasse si litterae sensum sequimur, nihil spirituali intelligentiae( quia postmodum vestiganda est) praejudicamus.
16.4
Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Quando homo destruere debeat et quando aedificare, quispiam nequaquam quaerendum esse existimet; quoniam hic solum hoc demonstrari putet quod homo, si forte varia eventibus temporum subjicitur, ista dissimiliter etiam nolens patiatur. Nos autem ad faciliorem intelligentiam haec quae dicta sunt applicantes, dicere possumus quod tempus occidendi sit, cum Deus peccata hominum punire volens, ad castigationem gladium interfectionis adducit; tempus vero sanandi, cum afflictos et tribulationum plagis saucios refovens, solita miseratione restituit. Et plane hoc magis veritati consonum esse videatur ut hic tempora rerum accipere debeamus, non quae humanae voluntati serviunt, sed quae divinae obtemperant dispositioni. Neque enim tempus est cujusque rei, cum homo vult, et Deus non vult. Quia et homo saepe vult cum tempus non est et cum vult Deus semper tempus est. Propterea omnia tempora ad divinam referuntur ordinationem: et dicitur tunc tempus esse omnis rei, cum a Deo juste disponitur, sive ad castigationem et correptionem criminis, sive ad consolationem infirmitatis. Tempus occidendi et tempus sanandi. Tempus destruendi et tempus aedificandi.
16.5
Tempus flendi et tempus ridendi. Tempus lugendi et tempus saltandi. Prius ubique mala enumerantur, postea adduntur bona; quia prius pro nostris peccatis juste affligimur, postea Dei miseratione benigne refovemur. Et manifestum est, qualiter horum omnium quotidie vicissitudinem vita humana patitur quoties occulta dispensatione Deus nos vel flagellis erudit, vel donis consolatur. Deinde sequitur:
16.6
Tempus spargendi lapides et tempus colligendi. Quid autem secundum litteram hoc sibi velit, merito quaeritur: cum tale aliquid ut inter humanas actiones tempus habere putetur, otiosum omnino atque incongruum videatur. Nisi forte ita intelligendum sit ut quia dicturus est in sequentibus: Tempus belli et tempus pacis, convenienter hic praemittat tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, ut videlicet tempore belli instante colligantur lapides ad exstruendas munitiones et moenia murorum adversum obsidiones; tempore vero pacis, quia nulla pericula bellorum imminent, aggeres munitionum dispergantur, quatenus cunctis accessus sine contradictione patescant. Nec superfluum videri debet propterea quod supra dixerat: Tempus destruendi et tempus aedificandi quasi idem secundo repetitum sit; quia illud de aedificiis domorum et habitaculis hominum convenientius dictum accipitur; hoc vero magis proprie ad munimenta murorum refertur. Potest tamen alius sensus fortassis magis idoneus sub his verbis intelligi. Nam quia supra praemiserat: Tempus occidendi et tempus sanandi, ne forte putaretur solos malos, et eos qui pro peccatis suis puniendi sunt ad interfectionem exponi: ostendit nunc justos etiam, aliquando Deo permittente, in exemplum malorum et castigationem cum impiis et peccatoribus et mortibus subdi, et exsiliis ac proscriptionibus dispergi, sicut per Petrum dicitur: Tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei. Quod autem lapidum nomine justi significentur, per Jeremiam manifeste ostenditur, cum dicit: Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Et Isaias rursum: Ponam omnes muros tuos in lapides sculptos, omnes filios tuos doctos a Domino. Ergo tempus est spargendi lapides, ut justi in hac vita veram requiem non esse ex ipso sui dispersionis et concussionis labore intelligant. Et rursum tempus est lapides colligendi, ut post attritionem exsilii corporalis, ne deficiant animo iterum pace reddita temporali beneficio ad aeterna convalescant. Sic quod occultum est difficile in unam aliquam partem judicari potest: quoniam idcirco sermo divinus in quibusdam locis se a nobis dissimulat, ut se etiam illic ubi manifestus putabatur, scrutatione dignum ostendat.

Intertext edge

Open linked passage

Note