Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hugo de S. Victore-1141
Homiliae in Ecclesiasten
Eccl 17.3
Choose a text More by Hugo de S. Victore
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11065 Hoinec
17.1
HOMILIA XV. De tempore et tempori subjectis per aliam interpretationem.
17.1
Non nos igitur pigeat iterato parabolarum istarum duritiam attentare: donec forsitan usu sermonis attrito cortice verbi ejus interiora patescant. In temporibus enim sumus, et volvitur nobiscum sermo noster, donec stabiliamur in eo quod tempore non mutatur: hoc autem est, ut humanas maxime actiones contemplemur: quia in illis est, quod ingemiscimus, totum vanitatis.
17.2
Tempus occidendi et tempus sanandi. Quae fuerunt tempora occidendi, et tempora sanandi? Miserabile principium humanarum actionum, ab occisione et interfectione. Sic incipere debuit opus vitae morti addictae, ut sententiam sequeretur auctoris: Maledicta saeviens in necem suam. Percurramus animo tempora praeterita, et videamus bella et interfectiones ab initio facta, usque adhuc, gentium et gentium, et innumerabilium populorum. Et sustinuit Deus humanum genus saevire in viscera sua: et in his omnibus operatus est judicia sua, furores hominum intorquens ad vindictam justitiae suae, ut alii juste paterentur, quod alii injuste voluerunt. Et surrexerunt alii et multi interficiebantur et damnabantur; et multi interficiebantur et salvabantur; et alii a morte interfectionis liberabantur, et ad damnationem servabantur, et alii liberabantur, ne damnarentur si interficerentur. In omnibus his justum judicium complevit super eos: ut castigaret et parceret secundum moderamen aequitatis qua disponit universa Deus. Propterea tempus est occidendi et tempus sanandi: et alii faciunt quod voluit, alii patiuntur quod nolunt, et sedet desuper Arbiter justus, faciens quod vult, et disponens omnia ut timeatur. Tempus occidendi et tempus sanandi: Tempus destruendi et tempus aedificandi. Quanta a principio aedificaverunt amatores hujus saeculi, et nomen suum in terra sua vocaverunt, ut famam haberent apud posteros gloriosam. Laboraverunt enim labore gravi in operibus suis, ut starent post ipsos monumenta jactantiae illorum: et invaluerunt usque ad aliquid magna industriae suae signa posteris relinquentes; et apparent adhuc vestigia quaedam ruinarum in ipsis, praeteritorum saeculorum: et miramur ipsos quos non videmus, quod talia potuerunt, et magis ingemiscimus super eos: quia cum essent ipsi homines ad aeternitatem conditi, vana dilexerunt: et evanuerunt, quia vani facti sunt in ipsis. Perierunt enim ipsi: et post ipsos opera eorum ceciderunt, et successerunt alii: et fecerunt ipsi quoque opera magna, et abierunt post haec in nihilum: et destructa sunt omnia, quae fecerant, pariter cum ipsis. Et iterum alii surrexerunt, et aedificaverunt, et non intellexerunt ubi esset prior generatio, et opera ejus: ut viderent vanitatem quae est sub sole. Et permisit eos Deus frustra laborare, ut aedificarent peritura: ut intelligat homo vanitatem suam, ut destruatur quod aedificatum est, et iterum quod destructum est aedificetur: et non sit stabile opus hominis super terram. Ideo omnia tempus habent: ut erudiatur homo de vanitate sua, et de incerto vitae mortalis per quam ambulat.
17.3
Tempus flendi et tempus ridendi: tempus lugendi et tempus saltandi. Fletus et risus ad animum pertinent. Luctus vero, vel, ut magis proprie dicatur, planctus, et saltatio ad corpus. Fletu itaque et risu dolor et laetitia mentis exprimuntur: planctus autem et saltatio eadem ipsa significant, sed quando per corporis motum demonstrantur. Tempus flendi, et tempus ridendi: templus plangendi, et tempus saltandi. Habent omnia haec tempus suum in hominibus, dum currit vita ista mortalis: et permittit Deus varia sorte, et eventu dispari, secundum altitudinem judiciorum suorum, et profundum consilii sui, quo disponit nos, ut haec currant et varientur super nos, prospera adversis alternando, et adversa prosperis commutans in tempore. Et veniunt tempora laeta, et rident homines, et saltant, et putant bene sibi esse: et obliviscuntur saepe Creatoris sui, et se morituros esse non animadvertunt. Sola enim praesentia respiciunt, et laetantur in eis quasi permansura sint semper; nec conditionem suam et vitae mortalis dubium attendunt, neque cogitant pericula superventura. Et ideo secure peccant, et effundunt se in voluptates noxias, et ambulant post desideria cordis sui in intuitu oculorum suorum, ut faciant quae non oportet, et multiplicent iram et indignationem. Et videt hoc Deus, et super seminat dolores, et amaritudines lasciviis male dulcium voluptatum: et revocat ac cohibet effluentes ut non eant in omnem abalienationem. Tunc venit tempus flendi, et tempus plangendi: et dolent homines, et causantur saepe Deum quando bene cum eis agitur. Ipse autem dissimulat pravitatem illorum, et post tempus miscet iterum prospera adversis, ne deficiant: et rursum cum tempus est, adversa prosperis, ne praesumant: et hoc saepe agit nutriens et exercens, castigans et refovens hominem, ut discat esse timoratus: et sciat quoniam apud Dominum est potestas vitae, et mortis. Propterea est tempus flendi, et tempus ridendi: tempus plangendi, et tempus saltandi. Et succedit his tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Hoc tempus post illa enumeratum est, sed ordinatum in illis: quia in tempore saepe simul sunt causae, quae unam temporis rationem conducunt. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Omnis mundus exsilium est iis quibus coelum patria esse debuisset: sed tamen animi mortalium usu coalescunt, et incipiunt homines diligere loca sua, et terras suas in quibus nati fuerant, vel nutriti; et succedit grandis oblivio aeternorum pro temporalium affectu: et nisi Deus tergeret istas passionum inolitas suavitates, non erat quo intraret ad nos desiderium ejus. Propterea dat judicia sua, et veniunt commotiones, et concussiones gentium, et transmigrationes populorum: et surgunt alii, ut rapiant non sua, et alii diripiuntur, et disperguntur, et iterum fortiores quibus posse datum est, et ipsi cum venerint, ejiciunt eos, qui aliena violenter rapuerant, et possident non sua, et fluctuat mundus in semetipso: ut videat homo non esse hic stabilem mansionem, et assuescat paulatim abstrahere animum, et solvere a vinculis terrenarum delectationum. Propterea venit tempus spargendi lapides, ut non sit stabilis mansio super terram: et cogatur homo suspirare in exsilio suo ad patriam, ubi manent gaudia inconcussa, et pacis securitas nulla superveniente infestatione turbatur. Hoc ergo facit dispersio lapidum in tempore suo. Sed quia humana infirmitas corruit cito, et non potest diu in adversis salva consistere, venit post tempus dispersionis tempus collectionis: ut quiete temporis convalescat in hoc ipso admonita sapere, et experiri quanta sint gaudia venturae quietis; ut ad illam festinet ubi timor dispersionis non est, neque exsilii aerumna metuitur, quibus aeternitas vitae in patria data est. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Deinde iterum aliud tempus sequitur post tempus istud: et nominantur alia quae et ipsa tempus habent saepe cum iis, quae dicta sunt temporibus, unum: saepe extra tempora ista tempore suo seorsum aliud.
17.4
Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Castis amplexibus tempus datum est, ut seminetur caro in propagationem, et humani generis seges, quae quotidie per totum mundum morte metitur, studio generationis reparetur. Pactum enim institutionis primae, qua ex carne caro sumenda erat sine carnis contagio, post peccatum primae praevaricationis in carne peccati, per indulgentiam confirmatur, non solum pro explendo officio, sed etiam pro conferendo remedio: ne scilicet motus carnis immoderatius jam effervens turpius in omnem praevaricationem proflueret, si licite nusquam laxari potuisset. Praescribitur itaque meta usquequo se sine pudicitiae damno extendere possit carnis affectus: ut quod in matrimonii castimonia per concessionem agitur, etsi ad infirmitatem pertineat, ad turpitudinem tamen non imputetur. Sed ne rursum blandimenta voluptatis avertant animum in oblivionem Conditoris, salubri dispensatione aliquando homo et a concessis suspenditur: ne forte si his, quae in praesenti dulcia videntur, immoderatius inhiet, ad ea quae aeterna sunt non festinet. Propterea datum est tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tempus enim amplexandi datum est, ut reparetur mortalitas et excipiatur mortalium infirmitas: tempus longe fieri ab amplexibus datum est, ut, dum caro a carnis delectatione subtrahitur, ad spiritualem animus delectationem nutriatur. Tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Quando enim colliguntur lapides, tempus est amplexandi; quando vero disperguntur, tempus longe fieri ab amplexibus: quoniam idcirco tempora augustiae data sunt, ut caro afflicta a suis se delectationibus temperet: ut post in tempore gaudii et consolationis se cum timore et reverentia ab excessu castiget. Sunt et amplexus charorum et contubernia societatis amicae, in qua praeter carnis experientiam, convictus dulcis gratissimo foederatur consensu qui et ipsi solvuntur tempore suo, ne cor hominis in homine requiescat, donec veniat quod non solvitur pactum charitatis aeternae. Propter haec omnia tempus est amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus: ut in tempore non quaerat homo quod aeternum est, et qui hominis viventis societatem diligit, cogitet semper morituri separationem.
17.5
Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Quae sunt bona quae primum acquiruntur, et postea perduntur? Perdita enim fuerant quaedam bona et acquisita sunt postea, ut deinceps perdi non possint. Et erant rursum alia bona non similia prioribus, quae tamen bona visa sunt: et erat vere aliquid in eis ad bonum, sed non ut prima bona quae vera erant. Et ista bona non bona erant hominis ad verum bonum: et venit homo postquam vera amiserat, et acquisivit falsa bona, felicem se existimans in illis. Voluit enim consolari et habere in tempore quod aeternitas confert: et collegit peritura, quae tenere non posset; et concessit hoc Deus, ut boni distantiam agnosceret, et erudiretur vanitate sua, ad convertendum se in ea quae vera sunt. Propterea ergo dimisit Deus cor ejus, ut congreget ea quae stare non possunt et ea ipsa in tempore suo nunc tribuit acquirenda, nunc acquisita subtrahit: probans hominem in cunctis operibus suis, et ostendens vana omnia esse sub coelo. Propter hoc datur tempus acquirendi; et tempus perdendi: ut dum adeptus fuerit homo quae concupierat, discat experiendo quod possint haec gaudia conferre iis qui magni aestimant peritura: cum vero habita perdit agnoscat quod omnia quae invito tolli poterant, fuerant etiam cum possidebantur extranea.
17.6
Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. Bona temporalia tempore suo custodienda sunt, quantum vitae temporalis necessitas postulat; sed quia in morte carnis omne quod ad vitae carnalis jucunditatem pertinet, necessitate amittitur, dignum est ut etiam ante mortem ab amore cordis voluntate abjiciatur.
17.7
Tempus scindendi, et tempus consuendi. Qui scindit, unita dividit: qui autem consuit, divisa et separata conjungit. Omnia haec in vita hominum, quousque mutabilitati subjacet, sine cessatione agi iste prospexerat: in qua societas humanae conversationis, nunc quia utilitatis aliquid conferre videtur, appetenda est; nunc vero quia saepe eadem detrimentum adducit, fugienda. Habet ergo consutionem suam tempore suo consensus socialis; habet et scissionem suam in tempore suo zelus justae contradictionis; ut et bene volentibus et bona agentibus assensu et opere uniamur; ab his autem qui prava diligunt et iniqua operantur, animo pariter et operatione dividamur. Sed ne forte haec sententia eadem videatur cum illa qua supradictum est: tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus: quoniam in illa similiter de conjunctione et separatione socialis dilectionis tractari asseruimus, possunt non inconvenienter quae illic dicta sunt tantum de amore ac dilectione significanda accipi: quae vero hic memorantur, ad quamcunque societatem sive pactionem quamlibet in qua idem consensus est et concordiae placitum, figurandam referri. Sic se similitudines rerum praestant ad sapientiam intelligendam: et utitur ipsa sapientia operibus suis ut se manifestet in nobis. Multa sunt quae in parabolis dicuntur et profunda scrutatione digna; sed non cuncta exire volunt, ut semper intus requirantur.
17.8
Tempus tacendi, et tempus loquendi. Prius tempus tacendi, postea tempus loquendi. Sapientia enim de corde exit, nec aliunde lingua habet quod recte proferre possit, nisi prius verbum intelligentia formet. Propterea prius est tempus tacendi, post tempus loquendi: ut prius in silentio sagax cogitatio in se sapientiam colligat, quam lingua postmodum ad audientiam aliorum per verbum emittat. Propter hoc etiam tempus est tacendi et tempus loquendi, quoniam auditores verbi aliquando illud cum desiderio et amore suscipiunt, aliquando vero sine reverentia abjiciendo contemnunt. Quapropter tempus tacendi est, cum auditores admonitionis omnimodo impatientes aspicimus; tempus autem loquendi, cum eos verbum vel desiderare vel saltem sustinere velle videmus. Propter hoc quoque tempus tacendi est, quia in iis quae discutere non possumus, praesumere non debemus. Et item tempus loquendi: quia alia quae possumus comprehendere, propter eruditionem proximorum necesse est non reticere. Unde non solum opera hominum, sed et verba fugientis vitae incertum sequuntur, ut totum vanitas occupet: et nihil stabile vel constans relinquatur: cum nec semper dicere possimus quae scimus, nec semper quae novimus, retinere: et nunc tacuisse noceat, quae dicenda fuerant: nunc vero dixisse culpa sit, quae fuerant reticenda. Item saepe non possumus, cum volumus: et sapere non volumus, cum possumus: saepius autem utrumque non debemus, cum facimus. In hoc magnum est incertum, et caligo ignorationis profundae: ut jactetur homo de tempore ad tempus, et non intelligat tempus suum in omni opere suo.
17.9
Tempus dilectionis, et tempus odii. Multa sunt quae diliguntur in hoc mundo, et similiter odiuntur plurima. Et in omnibus, quae diliguntur, pauci veritatem diligunt: et in iis, quae odiuntur, pauci odiunt iniquitatem. Propter hoc diligunt homines, et putant saepe bene se diligere, et male diligunt: quia in iis, quae diligunt, veritatem non diligunt: nec ea diligunt, propter veritatem. Similiter odia exercent plurimi, et jactant zelum suum pro justitia et aequitate: et latet intus rixa in corde, et furor saevus odio se pascens iniquo. Et propterea non possunt discernere tempus suum primitus amor, et odium: quia non sequuntur judicium justitiae et veritatis, sed suo nutu feruntur in appetitus pravos, ut faciant quae volunt. Diligunt, et odiunt, amant, et zelant, saepe, quae non debent, saepe quando non debent: et confusio fit magna amoris et odii, et dispergitur cor in universam vanitatem fugiens, quae recta sunt et quae prava sunt concupiscens. Propterea positum est homini tempus amoris et odii: ut intelligat et discernat quando ex iis, quae pro tempore bona et mala esse possunt, aliquid vel appetere debeat vel declinare. Nam extra tempora quaedam sunt quae tempore non mutantur, ut aliud esse possint: et sunt in his bona et mala. Et quae bona sunt, aeterna sunt, ut semper bona sint, et quae mala sunt, similiter aeterna sunt, ut semper sint mala. Non de illis tibi dicitur: Tempus dilectionis, et tempus odii. Nam illi aeterna dilectio est, et odium aeternum: quoniam quae diligenda sunt, ibi semper diligenda sunt: et quae odienda sunt, semper sunt odienda. Interim autem nunc in tempore dum cuncta incerta sunt, ea quae transeuntibus nobis occurrunt, pro tempore se commutant, ut alteri in malum cedat quod alteri faustum exstiterat: et quod iste adversum doluit, ille sibi feliciter provenisse cognoscat. Propterea in iis omnibus, quae tempore transeunt, tempus est dilectionis et tempus odii: ut non firmet cor suum homo ad ea vel dilectione, vel odio: quae possunt et odio habita iterum juste diligi, et dilecta rursum juste odio haberi.
17.10
Tempus belli, et tempus pacis. Propter tempus occidendi, tempus belli ordinatur: propter tempus sanandi, tempus pacis subsequitur. Et erat illud primum, hoc autem novissime commemoratum est: ut principium, et finis, cum mediis omnibus laboribus et periculis concludatur: ut vita hominis nunquam tuta sit, quae pertransit ut desinat. Exivit enim homo ut recederet, et non staret cum Deo: et fecit pactum dilectionis ad voluptatem hujus mundi, ut requiesceret in ea. Et noluit Deus foedus istud sustinere ut permaneret in abalienatione: et suscitavit contra eum quae perverse dilexerat, ut adversarentur, et affligerent illum: et factum est homini bellum cum omnibus quae in mundo sunt, ut dolorem et afflictionem inveniat in eis donec revertatur ad pacem cum Deo. Tunc ad pacem ejus se component omnia: ut subjecta sint humili quae fuerant adversa elato. Primum enim cuncta pacata fuerant, sicut in novissimo pacabuntur universa: ut in medio quae transeant incerta sorte percurrant; donec veniant ut vel sub judicio cadenti in perpetuum adversa sint omnia, vel feliciter consummatio, subjecta sint universa. Ubi enim odium aeternum erit, illic erit et bellum perpetuum: et ubi erit aeterna dilectio, ibi pax sempiterna constabit. Neque ibi dicetur tempus pacis, et tempus belli, sicut non dicetur tempus dilectionis, et tempus odii: sed erit bellum, et pax: bellum sine fine, et sine fine pax. Non ergo existimet homo valde metuendum bellum, cui potest pax succedere: neque pacem illam veram, quam bellum subsequens potest perturbare: quia cuncta, quae transeunt, vana in hoc ipso reputanda sunt quod in bono, similiter et in malo, semper permanere non possunt.
17.11
Quid habet amplius homo de labore suo? Ergo in incerto currit labor hominis: quia amplius habere non potest de labore suo, ne contentus sit homo iis quae labore suo constant: quia vana sunt omnia, et tempore transeunt, tempore finienda.

Intertext edge

Open linked passage

Note