Hugo de S. Victore-1141
Homiliae in Ecclesiasten
Eccl 18.1
Choose a text
More by Hugo de S. Victore
—
11065 Hoinec
18.1
HOMILIA XVI. De spirituali intelligentia eorum quae de tempore dicta sunt.
18.1
Sed jam tempus est ut post excursum temporum, secundum ea quae foris volvuntur in tempore, spiritualis etiam intelligentiae recordemur. Paulatim namque promovet se sermo sapientiae ad spiritualia contingenda, ut exercitatum animum ad interiora subducat. Duas ergo vitas supra distinximus: unam secundum carnem, alteram secundum spiritum. Vita autem carnalis tempore prior est, eo quod omnis homo prius in carne nascitur quam in spiritu renascatur: et omnis qui vivit in carne, vel secundum carnem ambulat, et vitam spiritualem nondum attigit: vel secundum spiritum ambulat, et vitam carnalem abdicavit. Quapropter omnis spiritualis ex carnali spiritualis factus est: sed non omnis carnalis ex spirituali carnalis est effectus. Vita enim carnalis semper vel sola est, vel prima, ut illam omnis homo vel solam teneat, ut spiritualem vitam nunquam inchoet: vel prius habitam spiritualis vitae studio subsequente commutet. Utraque haec vita sectatores suos habet: carnalis quidem eos qui vitae praesentis gaudia diligunt; spiritualis vero eos qui futurae vitae jucunditatem inquirunt. Quorum illi quidem blandimentis terrenarum delectationum carnem fovent, hi vero studio virtutum in spe ac desiderio futurorum spiritum exercent. Cum duobus istis populis mundus per temporum mutabilitatem ad finem decurrit, donec veniat ut statuto pacto justitiae amborum judicium fiat. Placuit enim Deo ut ostenderet divitias gloriae superventurae in vasa misericordiae, etiam vasa irae in sustentatione per temporalem misericordiam traducere: et ipsa similiter vasa misericordiae, ut justitia et veritas adimpleatur, nunc interim molestiis tentationum exercere: ut habeat omnis vita et quod de misericordia gratuitum accipiat, ne bonitas relinquatur incognita; et quod de justitia districtum sentiat, ut veritas fiat manifesta. Propterea itaque proposuit Deus omni homini et bona et mala, ut utrumque demonstraret, misericordiam scilicet et veritatem: alterum, quo sine merito gratis beneficium tribuit; alterum, quo malo merito poenam dignam rependit. Propterea disposuit ut utrumque accipiat homo; et reliquit potestatem homini quid prius velit ut accipiat. Apposuit autem conditionem electionis in utroque, ne forte excusabilis sit concupiscentia prava: ut si homo bona temporalia in hac vita ad jucunditatem eligeret, aeterna adipisci non valeret; et si se hic flagello castigationis in judicio veritatis sponte supponeret, in futura vita tormenta damnationis non sentiret. Reprobi autem qui vitam temporalem diligunt, et ejus jucunditatem vitae perpetuae gaudiis anteponunt, bona praesentia toto desiderio amplectuntur, atque in eis omnem felicitatem suam constituunt: electi vero temporales dolores patienter sustinent, ut ad ea, quae promissa sunt, gaudia aeternitatis possint pervenire: et in eorum respectu quidquid transitorium est, si amarum videtur, non metuunt; si dulce, non concupiscunt. Unde accidit ut carnalis vitae amatores prius habeant bona, deinde mala accipiant: spirituales vero prius adversis exerceantur, deinde ad bona pertingant. Illis prima bona, ultima mala: istis prima mala, ultima bona. Sed quia rursum omnia, quae in tempore transeunt, confusa sunt et permista, ut ordinem non servent, sive de bono in malum, sive de malo in bonum, idcirco nunc interim inter principium et finem multiplex vicissitudo incurrit: ut scilicet nunc post bona mala, nunc post mala bona, et malis pariter et bonis incerta sorte contingant. Omnia ista dum de temporum volubilitate, et vicissitudine eorum, quae in tempore variantur, distinctionem quamdam proponeret Ecclesiastes, pro exemplo universorum diligenter expressit, ut et bonorum et malorum simul sortem provectumque in contraria currentem ostenderet. Cum enim dixisset omnia quae sub coelo sunt temporis rotatu variari et in contraria ferri, subjunxit exempla, et enumeravit multa de omnibus ut omnium natura patesceret. Et in iis quae enumeravit, quaedam sunt in quibus commemorantur bona et mala- quaenam in quibus mala et bona, ut et carnalium et spiritualium pariter status et conditio agnoscatur. Septem enim sunt in quibus bona prius commemorantur, postea mala; et iterum septem in quibus mala prius dicuntur postea bona, ut universitas in utraque parte usque in finem decurrat. Septenario quippe tota haec vita praesens exprimitur: quae septem dierum curriculo provolvitur usque ad finem suum. Habent ergo mali septenarium suum, et boni similiter septenarium suum habent; quia tota haec vita malorum est de bono in malum, et tota bonorum de malo in bonum cuntium. Cujus vitae principium malorum est in bono, et finis in malo; bonorum autem principium in malo, et finis in bono, mediis alternatim fluctuantibus. Media enim incerta sunt: et ob hoc etiam quod medium positum est, dubie est pronuntiatum, sive de bono in malum, sive de malo in bonum. Medium enim fuit tempus spargendi lapides et tempus colligendi: et ipsum ambiguam expositionem suscepit, sive de bello sive de pace significans, ut media incerta relinquantur. Si enim in hoc, quod prius dicitur, malum est, et quod postea bonum, jam octo erunt illa in quibus prius mala, postea bona nominantur: et sex in quibus prius bona postea mala commemorantur; quia bonorum vita recte ad numerum beatitudinis transit, malorum autem intentio simul, et vita temporalitatis laborem non excedit. Sic una est veritas quocunque sententiam per interpretationem intorseris. Multa sunt alia quae forte convenienter in hac enumeratione vel distinctione dici potuissent. Sed nos fastidium quantum possibile est, evitantes, ad ea quae dicta sunt spiritualiter exponenda veniamus.
18.2
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Si in obedientia mandati perstitisset homo, non esset de numero illorum quae tempus habent sub coelo, et transeunt. Nam, si mente per iniquitatem non defluxisset, etiam corpore stabilis maneret per immortalitatem. Neque tunc sub coelo esset, ut cum iis volveretur, quae tempore transeunt; sed summo et vero bono inhaerens, non subderetur momentis temporum, fixus per contemplationem in soliditate aeternorum. Ipsa enim aeternitas coelum erat, ubi mente fixus tempore mutari non potuit; quia supra tempora elevatus, subtus se labentia cuncta despexit. Postquam autem cor suum declinavit, ut illud per concupiscentiam rebus mutabilibus subjiceret, quasi de coelo lapsus coepit deorsum cum iis quibus inhaerebat defluere, et per volumina mutabilitatis suae ductus temporum momenta sentire. Hinc mens humana temporibus obnoxia facta est; ut in ea jam mala cum bonis vicem habent, quam sola prius bona sine vicissitudine quietam et inconcussam possidebant. Propterea omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo, ut ille quoque qui se per amorem mutabilibus subdidit, lege aliorum suae mutabilitatis fluctibus agitatus, quietus stare non possit. Sic ergo tempora venerunt in cor humanum, quando multa desideria introicrunt in illud, et mutabilitas illic dominari coepit: et venerunt alia, et alia discesserunt; et facta est fluctuatio et inconstantia magna. Jam enim cum mundo visibili mundus invisibilis volvebatur, et coeperunt in eo temporum momenta discurrere, et esse anni, et menses, dies, et noctes, sementes et messes, pluviae et siccitates, fecunditates et sterilitates. Omnia enim ista in spiritualium natura adducta similitudine corruptibilium noxa peccati peraguntur, ut natura ad aeternitatem facta, ei quae temporaliter transit, prave associata similiter in alterationem deficiat. Surgunt quippe germina virtutum ex radice prima, et pergunt ut crescant, et veniant in effectum consummationis. Et veniunt contra vitiorum ortus, et zizania superseminata; et extollunt se ut suffocent ea quae recta sunt, ne prosperentur; et fit magna exspectatio, et periculum grave spei admistum et timori. Nam pluviam gratiae, et stillicidia veritatis suae si effuderit Deus in animam sitientem, surgit messis virtutum proventu multiplici; et veniunt anni fecunditatis et tempora serena illucescunt nubilo ignorantiae depulso. Sin autem auferat beneficia sua iratus, et contineat benedictionem suam ut judicia sua exerceat, tunc tristia tempora succedunt, et marcent genimima bona in siccitate, et tribuli et spinae vitiorum multiplicantur ad laborem et dolorem homini peccatori. Et in his omnibus tempora sua patitur anima peccatrix, coelum desuper, quod perdidit, aeternitate immobile prospectans, cum ipsa deorsum volvatur temporalis: et in ea pertranseant spatiis, et mensuris suis quae stare non possunt omnia. Et ideo omnia tempus habent, et spatiis suis transeunt universa sub coelo.
18.3
Tempus nascendi et tempus moriendi. Haec est sors peccatorum in tempore, ut si forte in eis bona nascuntur aliqua, postea moriantur, et non perseverent in finem. Nascuntur enim etiam in malis aliquando bona aliqua, et incipiunt quasi oriri et germen facere; sed nata mox arescunt, quia non habent humorem. Ad tempus enim credunt, et in tempore tentationis recedunt, ut tempus habeant et non perveniant ad aeternitatem. Tempus nascendi et tempus moriendi. Tempus nascendi in bono, pravis est, cum per subitum mentis fervorem recta aliqua incipiunt, sed sequitur eos continuo tempus moriendi; quia perseverantiam boni non habentes, eadem mentis levitate qua coeperant, tempore pressurae imminentis coepta bona derelinquunt.
18.4
Tempus plantandi et tempus evellendi. Plantantur in malis bona, cum per exhortationem vel admonitionem rectam aliquando bona suscipiunt; evelluntur autem postea, quando prava suggestione conquassati, bona coepta amittunt. Nascuntur itaque per propriam voluntatem, plantantur per alienam admonitionem; moriuntur autem, cum propria desideria a bono tepescunt; evelluntur, cum alia supplantatione concidunt. Et in his omnibus habent mali tempora sua, in quibus justo judicio disponuntur, sive ad hoc sive ad illud: et ubique praeveniunt bona, et mala subsequuntur praevisis ad malum. Deinde sequitur vita bonorum in qua mala praecedunt ut bona subsequantur, et ipsa mala quae praecurrunt, in bonum cooperantur.
18.5
Tempus occidendi, tempus sanandi. Occiditur in electis primum vetus homo, et vita carnalis quae vivit secundum carnis affectum: deinde sanatur qui secundum spiritum est novus homo, ut vivat in Deum.
18.6
Tempus destruendi et tempus aedificandi. Omnis homo primum malam aedificationem facit, quando operatur in carne, et malis mala apponit quotidie, ut surgat aedificatio prava: quae destruenda est, et subvertenda in iis qui salvi fiunt ut justitia aedificetur in eis.
18.7
Tempus flendi et tempus ridendi. Prius flere debet homo pro iis quae prava ipse commisit, ut deinde secure rideat in iis quae a Deo bona accepit. Nisi enim praecedens fletus in contritione conscientiam abluat, in vanum risus pro iis quae foris laeta sunt sine interna jucunditate exsultat.
18.8
Tempus lugendi sive plangendi et tempus saltandi. Prius caro debet in poenitentia tormentis pro prava delectatione affici, postea in studio virtutum bonis operibus exerceri. Sic nimirum vita justorum doloribus eruditur, et poenis praeparatur ad gaudia ut munda veniat ad fructum suum, et praecedunt semper mala ejus ut transeant, et bona differuntur in finem ut maneant sine fine. Et possumus in hac narratione ordinem quemdam correctionis et emendationis animae justificandae considerare. Primum enim omnium est ut in eo qui corrigitur voluntas prava interimatur, ac deinde bona, vel sanctur infirma, vel mortua vivificetur. Quod enim male vivit, bene occiditur; et quod male infirmum est, bene sanatur. Post mutatam voluntatem pravorum operum moles male aedificata destruitur, et bonorum operum studia longa negligentia dissipata reaedificantur. Deinde pro culpa praeterita fletus sequitur, qui cum lacrymarum fonte conscientiam mundaverit, in risum tandem consolationis, et gaudium commutatur. Sequuntur etiam in poenitentia planctus, vel luctus, cum dolor mentis usque ad carnis afflictionem producitur, ut postea cum exsultatione animi caro etiam attrita sui consolatione laetificetur
18.9
Tempus spargendi lapides et tempus colligendi. Si per lapides fortia virtutum opera accipimus, quid aliud in dispersione lapidum nisi multiplicationem bonorum operum accipere debemus? Lapides enim spargere, est fortium exempla operum in multorum notitiam longe lateque offerre. Lapides vero colligere, est post studium laboris fructum operum bonorum percipere. Tempus itaque est spargendi lapides, et tempus iterum lapides colligendi; quia prius debet homo in studiis activae vitae bonis se operibus exercere, ut possit postmodum fructum operis sui in gustu contemplationis percipere. De quo gustu quia fruentibus jucundissimus est et summa delectatione plenus, ut iis quae amari possunt universis praecellere videatur apte mox subditur:
18.10
Tempus amplexandi. Sunt enim amplexus quidam sapientiae et interni amoris delectabiles nexus: cum mens introrsum admissa apprehendit gaudium dilectionis suae, et quibusdam brachiis desideriorum suorum astringens illud, foedus facit, et poscit pactum perpetis mansionis. Sed quia mortalis vita ab interni luminis aspectu cito tenebrarum suarum caligine intercepta repellitur, et mutabilitate conditionis suae ab aeternae stabilitatis societate separatur, apte subjungitur:
18.11
Tempus longe fieri ab amplexibus. Post tempus enim amplexandi, sequitur tempus longe fieri ab amplexibus; quia humana mens, licet aliquando per gratiam sublevata, ad tactum internae dulcedidinis admittatur: tamen cito infirmitatis suae pondere pressa, ad terrena rursum, et solita cogitanda relabitur. Haec sententia licet specialiter ad malos pertinere videatur, eo quod quasi prospera et bona principium ejus, finis vero adversa commemorat; hanc tamen distinctionem in praecedentibus sex quae exposuimus observasse sufficiat, ut caetera quae sequuntur ad generalem potius significationem applicemus. Aliud enim per dispositionem notatur, atque aliud per significationem exprimitur; quia dispositio ordinis quasi distinctionem personarum innuit, significatio vero per sententiam rerum tantummodo veritatem ostendit. Ergo id quod pro malis tantum vel bonis ordine dicendi commutato narratur sine discretione in bonis pariter, et malis non inconvenienter accipitur, ut etiam nonnunquam hoc magis ad bonos secundum significationem pertineat, quod vitam reproborum, quantum ad ordinem pertinet narrationis, demonstrat. Possumus tamen et hoc ipsum de reprobis quibusque non inconvenienter dictum accipere: qui etsi aliquando ad amorem boni, secundum quemdam affectum, speciem virtutis habentem, quasi ad amplexum sapientiae approximare videntur, tamen quia mentem a desideriis carnalibus et cupiditatibus terrenis non dividunt, cito ad solita relapsi, in eo ipso quod appropinquasse videbantur, longe fiunt. Sicut ergo electi ab amplexu summae veritatis ad tempus suspenduntur, ut ejus desiderio ex ipsa sui dilatione amplius inardescant, et tandem desideratam plenius capiant, ita reprobi quoque ad tempus secundum quemdam modum, ut videant quo confundantur, nec sit excusata malitia, sinuntur, ut ad eam cognitione aliqua contingendam accedant. Sed hoc interest, quod justi quique atque electi post degustatam interni boni dulcedinem ideo ad tempus repelluntur, ut amplius desiderio ardeant; reprobi vero post agnitam veritatem abjiciuntur, ut ex ipsa cognitione contra se suae damnationis testimonium sumant. Illi ergo admittuntur, et repelluntur ut provocentur; isti admittuntur et abjiciuntur, ut confundantur. Sic philosophi gentilium in parte plurima admissi fuerunt; sed non de prope contingebant sapientiam, neque illam ad se attraxerunt ut perfruerentur suavitate illius. Viderunt enim, et cognoverunt, et diligere se putaverunt, sed erat peregrinus amor de longe, speciem commendans, sed non hauriens suavitatem illius. Procul quasi extentis brachiis, et manibus expansis, amplexum facere voluerunt; et non erat dilectus inter ubera ut fortiter astringeretur, et moram faceret, et permaneret; et ideo cito et velociter fugit ab eis, nec potuit charitate extranea retineri. Fugit igitur dilectus. Sed dilectus non fugit ut effugiat; sed abscondit se tantum, et celat in irritationem dilectionis, ut quaeratur in desiderio, et non inveniatur, quoadusque ardentissime diligatur. Et saepe iterum revertitur quasi permansurus, et praestat se experiendum; et post modicum rursum elabitur, fructum reservans in posterum. Et in his omnibus tempus est amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
18.12
Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Quando est tempus acquirendi, nisi quando tempus est amplexandi? Et rursum, tempus perdendi quando est, nisi quando tempus est longe fieri ab amplexibus? Quando enim dilectus praesens est, successus omnium virtutum multiplicatur, et repletur domus interior abundantia et ubertate. Tunc sterilia fructum faciunt, et quae emarcuerant impinguantur fecunditate, et divitias suas anima ipsa miratur quas possidet. Flagrant affectus sancti, desideria casta, motus autem adversi sopiuntur; et quidquid repugnare consueverat, vel importunum obsistere, longe fit, ut pacata sint et quieta universa. Bene agendi facultas pro voto suppeditat, et divitis voluntatis copia usque ad operum sanctorum multiplicationem redundat. Hoc ergo tempus est acquirendi, quando merita sancta cumulantur, et bonorum operum merces multiplicatur in thesauris aeternarum divitiarum. Sed ne forte successus continuus aliquatenus cor humanum per elationem praecipitet, sequitur tempus perdendi, ut dum ab eo ad tempus salubri dispensatione successus virtutum tollitur, melius per humilitatem in virtute solidetur. Sic itaque mens sancta intus in amplexu sapientiae requiescens, virtutum divitiis augetur; foris autem sparsa per occupationem stringitur egestate, et attenuatur inopia: quemadmodum e contrario carnales quique perituras opes laborando colligunt, et dum amplexibus voluptatum vacare coeperint, easdem mox otiose et luxuriose vivendo consumunt. Possumus et alio intellectu tempora acquirendi et tempora perdendi convenienter accipere. Duae quippe vitae sunt, activa, scilicet, et contemplativa: quarum una, id est activa, in studio bonorum operum laboriosa exercitatione meritorum sanctorum lucra colligit; altera vero, id est contemplativa, in cognitione veritatis peccata dilectione requiescit. Quas videlicet vitas recte per duas Jacob uxores, Liam scilicet et Rachel, significatas accipimus: quarum una, id est Lia, lippis quidem oculis, sed fecunda exstitisse dicitur; altera vero, id est Rachel, oculis pulchris, at sterilis, fuisse perhibetur. Activa quippe vita in prole boni operis fecunda est, sed contemplativa in cognitione veritatis perspicua. Et quia in utraque vita vicissim sanctorum virtus exercetur, et alterna quodammodo mutatione convertitur, ut scilicet nunc ejus patientia probetur in labore operis, nunc vero ejus desiderium reficiatur in dulcedine contemplationis; recte nunc dicitur: Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus enim acquirendi est, cum devota mens in studio boni operis meritorum lucra multiplicat, et quasi deinde tempus perdendi sequitur, cum pro amore quietis intimae libenter sustinet detrimenta operationis. Quasi enim voluntarie divitias postponit boni operis, ut possit vel cum modico quiescere in dulcedine contemplationis. Cui tamen ex hoc nihil meritorum suorum minuitur, quae ipso desiderio et amore summi boni amplius quam operis studio promeretur. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. De perversis quibusque constans est: quod si quando aliquid boni recte agendo acquirunt, cito illud, quia in bono coepto perseverantiam non habent, amittunt. Quibus profecto tempus acquirendi prodesse nil potuit, quia illi tempus perdendi acquisita successit. Quos saepe in hoc ipso majus detrimentum sequitur, quia pro iis quae acquisierunt intumescunt, sed pro iis quae perdunt non humiliantur.
18.13
Tempus custodiendi et tempus abjiciendi. Tempus est ut electos suos Deus, quia forsitan adversis frangi potuissent, a tentatione custodiat; et rursum tempus est abjiciendi, ut eos, cum molestiis exercendi sunt, velut iratus salubriter ad tempus ad tentationem exponat. Sed et malos Deus in hac vita saepe a molestiis ingruentibus tutos atque quietos custodit, ut eos postmodum in judicie tanto gravius abjiciat quanto patientius hic etiam, dum protegit adversarios, portat. Sed et homo ipse multa pro tempore custodire debet, quae postea in tempore suo abjiciat: quae et suo tempore custodita possint servanti ferre subsidium; et rursum, nisi tempore suo abjiciantur, facere impedimentum. Terrena namque substantia recte pro tempore et ad carnis sustentationem custodienda est; et rursum tempore suo, si periculum animae in illa constare cognoscitur, sine dubitatione abjicienda. Multa quoque in spirituali disciplina et studio virtutum sunt, quae pro tempore nunc custodire, nunc vero abjicere oportet: ne si forte opus virtutis sine discretione agatur, idipsum ad culpam constet, quod pro merito reputari potuisset. Omnia enim tempore mutantur, et non est aliquid quod semper idipsum permaneat; et ideo qui vivit sub tempore debet causas et proventus rerum omnium temporibus compensare.
18.14
Tempus scindendi, et tempus consuendi. Omnis qui in carne secundum carnem vivit, per carnis affectum quasi unum est cum iis quae caro concupiscit. Necesse est ergo ut homo qui a carnalibus ad spiritualia convertitur, prius animo ab iis quibus per affectum inhaeserat avellatur. Tunc siquidem libere se spiritualibus per amorem conglutinat, cum de terrenis affectibus nihil superest quod ejus mentem in desideria aliena avertat. Itaque tempus est scindendi, ut prius homo mentem a desideriis terrenis avellat; postea tempus consuendi, ut animo per amorem spiritualem aeternis et permanentibus bonis adhaerere incipiat. Nec hoc praetereundum videtur quod ea quidem quae scinduntur, substantialiter unum sunt; ea vero quae consuuntur, essentialiter quidem diversa sunt, sed mediante vinculo fili quasi accidentaliter unum fiunt. Sic enim omnis homo corruptibilibus et perituris unitur per naturam, sed efficitur particeps aeternorum per gratiam. Sic quippe consuuntur humana et divina in unum, ut quae duo fuerant per naturam, fiant unum per gratiam. Compunctio siquidem ipsa acus est, et dilectio filum; et facit viam acus, et perforat utrumque, ut filum utrumque contineat. Neque enim consutio aliter fieri potuisset, nisi utrumque foraretur et utrumque contineretur, quia discederet alterum ab altero, et facile se ab unitate divideret, si utrumque vinculum non contineret. Propter hoc utrumque perforat acus compunctionis, et filum dilectionis connectit utrumque, ut stent simul, et non discedant ab invicem. Humana quippe perforat acus compunctionis, quando culpam persequitur; divina perforat, quando occulta aeternorum scrutatur. Sic enim gemina constat compunctio, et est irriguum superius, et irriguum inferius( Josue, XV). Per irriguum superius perforantur divina, et per irriguum inferius perforantur humana. Per compunctionem quippe, quae de culpa surgit, transfigitur peccatrix conscientia; et per compunctionem, quae surgit de desiderio aeternorum, penetrantur occulta. Illa subtiliter conscientiam penetrat, ut pellat noxia; ista profunda consideratione invisibilia scrutatur, ut apprehendat amata. Sic utrumque perforatur, et utrumque transfigitur: alterum dolore, quo reatus eruitur, alterum desiderio, quo concupita requiruntur. Posthaec succedit filum amoris: quo utrinque vinculum unitatis efficitur, ut ab invicem deinceps juncta non separentur. Utrinque enim amor surgit, et concurrit vinculum dilectionis in unum, quia mens humana respiciens videt illic quanta sibi commissa per misericordiam; divina vero considerans, contemplatur in eis, quanta sibi sint promissa ad gloriam. Et utrumque diligit, et fit nexus charitatis in ambobus, quia dulcis est misericordia ad gloriam, et gloria jucunda ad misericordiam. Et non potest dilectio horum separari, quia consutio facta est, et firma stant vincula charitatis aeternae. Tempus igitur scindendi tunc fuit, nunc autem tempus consuendi.
18.15
Tempus tacendi, et tempus loquendi. Qui audit, inquit Scriptura, dicat: Veni. Qui enim prius aurem cordis per obedientiam ad verbum Dei aperit, ille postmodum recte ad loquendum proximo linguam resolvit. Nam qui prius per obedientiam in verbo aedificationis alteri tacere non didicit, noxae subjacere convincitur, si alios ipse docere praesumit. Igitur prius est tempus tacendi, ut discat homo quod doceat; et deinde tempus loquendi, ut qui veritatem jam cognovit, loqui eam in tempore suo non erubescat. Utrumque enim culpa est, et cum videlicet homo temere praesumit quod non debet, et cum per negligentiam torpet ab eo quod debet. Et ideo prius cavendum ne committamus illicita, postmodum studendum ne debita negligamus. Tempus tacendi, et tempus loquendi. Succedunt sibi tempora et venit tempus post tempora.
18.16
Tempus dilectionis, et tempus odii. Si quis dixerit in tempore dilectionis tempus esse loquendi, et tempus tacendi in tempore esse odii, ut non detur sanctum canibus, neque margaritae projiciantur ante porcos, sed ponat justus digitum super os suum, quando dies mali sunt, et obmutescat, cum consistit peccator adversus eum: nonne ideo justitia venit in terram, ut peccatores arguantur, et ut convertantur iniqui, ne pereant? Propterea ambigua sunt tempora, quoniam ipsorum est in incertum percurrere. Nihil tamen sine tempore est, sive dilectio sit, sive odium. Tempus enim habet dilectio, et tempus odium. Cui enim praecipitur ut proximum diligat sicut seipsum, eidem dicitur ut odiat semetipsum. Unde constat quod qui Deum amat sicut se, cum in Deo diligit proximum: sic contra Deum nec diligere novit semetipsum. Tempus ergo est dilectionis, et tempus odii, ut qui pro Deo studemus inimicos diligere, cum causa Dei laeditur, non praesumamus etiam amicos amare. Est adhuc alia dilectio, et odium aliud: ut quisque carnem suam, et in iis diligat quae infirmitati sustentandae necessaria sunt, et oderit in iis quae desideria prava exposcunt. Tempus itaque dilectionis est, et tempus odii, quoniam oportet nos, quandiu sub hujus mortalitatis defectu vivimus, et contradictionem peccati in carne nostra portamus, magna adhibita discretione pensare, quando et fatiscentem naturam per compassionem fovere debeamus, ne concidat, et quando rursum surgentem in carne motum vitiorum affligendo premere, ne convalescat. Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit. Et rursum dicitur: Carnis curam ne feceritis in desideriis. Unde patenter ostenditur quod et diligenda caro est, quantum pertinet ad compassionem naturae: et rursum quantum ad castigationem culpae spectat, odienda. In quo quia magno discretionis moderamine opus est, tempus praescribitur dilectionis et odii, ut medio incedentes limite neque suffocemus naturam, dum culpam persequimur, neque culpam nutriamus, quando naturam fovemus. Sed quia hoc sine labore magno et lucta gravi fieri non potest, subjungitur: Tempus belli, et tempus pacis, ut simul agnoscat homo, et quod nemo sine pugna ad victoriam pervenit, et quod qui legitime certat, post adeptam victoriam in pace requiescit. Idcirco enim post tempus belli tempus pacis ponitur, ut qui concertationis pondere frangi poterat, de pacis dono consoletur. Tempus belli, et tempus pacis. Tres sunt qui bellum suscitant contra nos: videlicet diabolus, et mundus, et caro nostra. Hos enim omnes hostes se habere Paulus cognovit, qui pugnam se contra omnes suscepisse asseruit. Pugnam enim contra daemones sibi pariter cum omnibus fidelibus jugem esse testabatur, cum diceret: Non enim est nobis colluctatio contra carnem, et sanguinem: sed adversum potestates, et principatus; adversum rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Rursum adversus mundum, id est homines perversos amatores mundi, pugnam sibi fuisse asseruit, qui se Ephesi contra bestias pugnasse narravit. Item adversus carnem propriam pugnam sibi incessabilem esse testatur, dicens: Sic pugno non quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Tres igitur sunt tyranni, qui contra nos exercitus suos producunt in praelium: et habent singuli acies suas instructas ad faciendum bellum animae. Diabolus siquidem adversus fidelem animam suggestionum agmina instruit: mundus prospera et adversa ad nos superandos producit: caro vero desideriorum carnalium turbas excitans, contra nos in praelium exsurgit. Sed contra hos omnes oportet fidelem animam viriliter decertare, et ad debellandas adversae potestatis vires, virtutum jacula, Dei protectione munitam, exercere. Diabolum quippe vincimus, si cum perseverantia ejus suggestiones suscipere recusamus. Mundum vincimus, si et constanter prospera ejus despicimus, et patienter adversa toleramus. Carnem autem vincimus, si pravis ejus desideriis non consentimus. Sed hostes semel victi non statim cessant, ut pax continuo esse possit; sed tentant iterum, et iterum moliuntur, et conantur quomodo possunt: et saepe quasi audentes, cum sint timidi, ipsi cum terrore impetum faciunt, ut probent quid sit animi in nobis; saepe insidias struunt, et progrediuntur occulte ad explorandum, et celant se, et volunt esse occulti, donec improvisi superveniant. Et in his omnibus pericula multa oriuntur, et circumspectio quotidiana, et timor undique: et fit bellum magnum, et diuturna concertatio, donec pars nostra convalescat omni modo, et desperantes prorsus cessent, et discedant a spe sua; ut aut deterreantur a nobis aut in nostram ditionem subjiciantur. Nam, et hoc sine dubitatione proveniet, si non defecerimus a spe nostra et patientia bona, ut tandem pax plena et integra restituatur post consummatum laborem concertationis. Tunc enim fugabitur a nobis diabolus divina virtute, ut non audeat praesumere adversum nos; sed territus fugiat, et abscedat in confusionem. Mundus quoque ipse, qui saevire in commotionibus suis consueverat, pacabitur, et carnis desideria spiritu roborato sopientur. Tunc in tempore pacis nostrae recordabimur temporum antiquorum, quando bellum fuit, et non poenitebimus tunc: sed laetabimur, et exsultabimus pro diebus in quibus vidimus mala; et erit pax dulcis in gratulatione praeteritorum laborum. Propter hoc tempus belli est, et tempus pacis
18.17
Quid habet amplius homo de labore suo? Quid amplius habet quam bellum et pacem, dilectionem et odium, et universa alia, quae temporum proventus rota suae volubilitatis educit? Non ergo amplius habet de labore suo quam bellum et pacem: quoniam hoc labore suo non potest, ut habeat solam pacem. Igitur nec labore suo pacem habet, sicut voluntate sua bellum non habet. Omnia enim nutum sequuntur dispositionis supernae: neque arbitrio humano temporum momenta subduntur, ut hoc, vel illud, eveniat; sed patitur legem homo in omnibus, sive volens ad meritum, sive nolens ad tormentum. Non igitur confidere debet homo in labore suo, neque in actis suis spem ponere, quasi possit ipse, vel quod desuper non ordinatum est efficere, vel quod dispositum est impedire. Nihil enim labor hominis universis adjicere potest, ut quid amplius sit: quia justa Artificis moderatio sic cuncta in aequitate disposuit, ut omne, quod sine ejus cooperatione nititur, universitatis ordinem deserens, ad non esse potius moveatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).