Hugo Eterianus1177-1180
De haeresibus Graecorum
Grae 8.9.1
Choose a text
More by Hugo Eterianus
—
11618 Dehagr
8.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
8.9.1
Caeterum, Nicomediae praesul et asserentes ex Filio esse Spiritum, et profitentes ex Patre per Filium, veluti per medium procedere vehementer arguit:« Tempus, inquit, hic considerare, quaecunque asseverantem ex Patre ac Filio Spiritum sanctum procedere sequuntur inconvenientia:» si autem quosdam tumultuantes audimus non ex Patre et Filio, sed ex Patre per Filium, hoc Latini asserant procedere, prorsus, mediante Filio, ex Patre, Filius autem sine medio, ex ipso est, minor est Spiritus Filio; nam quod per medium aliquod participat, minus est, immediate participante illius. Et hinc rursus habet locum Macedonii dogma diminuentis Spiritum, tollentis aequalem dignitatem ac potentiam. Quomodo autem Filio mediante, dabimus a Patre procedere? Namque si Pater emissor est, Spiritus vero sanctus emissus: haec autem sunt habitudinis nomina, et simul natura: nam emissor emissi, emissor est: et emissus, ab emissore emissus. Nihil autem eorum, quae sunt ad aliquid, per medium aliquid dicitur: quomodo ergo Spiritum sanctum, mediante Filio dicamus procedere? Repugnans utique hoc est syllogisticis ratiocinationibus, atque demonstrationibus veris: haec igitur contra illos, qui in sermone varii sunt, et per rationabiles arbitrantur decursus infirmare, quod apud nos dogma perlucet: nos autem si quis interroget, quomodo similis ex Patre, Filius et Spiritus sanctus? Respondemus: Quemadmodum ex sole radius, et splendor, calor, et lux: quanquam et harum comparationum multa sit permutatio, defectusque similitudinis. Quo enim modo, alicui eorum, quae deorsum sunt ad similitudinem divina comparata natura similabitur.
8.9.2
At vero Latinus ei quidem, qui asserit Spiritum ex Filio existentiam habere, ut ex Patre, consentit: dicentem autem, ex Patre per Filium, et non subintelligentem ex Filio aspernatur. Cur autem hoc faciat superius ostensum est, et rursus in eodem sermo persistet. Nunc autem, ante delibatum discutiendum est, id scilicet, utrum Spiritus ex Filio immediate progrediatur, an non? ast quod immediate proveniat, fidem potest facere, qui supponitur syllogismus: si veritas capax firmitatisque ordo, et habitudo nominum existit, verus est et firmus ordo personarum et habitudo: nempe quae scribuntur, notae sunt eorum quae dicuntur. Voces vero, intellectuum notae: intellectus autem finem habent rerum comprehensionem: et tunc vere intellectus existunt, cum quasi rebus ipsis coaptantur. Nam imagines sunt in anima rerum intellectus, voces vero intellectuum indicativae sunt: ideoque a natura tributae, ut per eas significemus ad invicem animae conceptiones, secundum rerum dispositionem. Atqui ordo habitudoque trium nominum divinarum personarum, cum sit invariabilis, veritatisque capax nomen Paracleti Filii Dei nomen conjungit absque medio: quemadmodum nomen Verbi Dei copulat ingenti vocabulo. Enimvero Dominus Jesus Christus, in traditione salutaris baptismatis, cum baptizare, discipulis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti omnes gentes praeciperet, hunc ordinem assignavit: in quo copulat sibi et Patri Spiritum, propter aliquam procul dubio communitatem atque parilitatem. Non est enim aequum suspicari hujusmodi ordinem, ad naturam ita divinam referri, quod ad nullam hypostaseon proprietatem: nam natura cum una sit, ordini non deputatur alicui, neque numero.
8.9.3
Innumerabile penitus est, quod unitatem aliquando non excedit. Unus enim Deus, una substantia, unaque natura in tribus intelligitur personis: hae quidem ordinantur, hae numerantur, hae communitatem et copulam inter se possident. Porro quae ex natura communitus, ordinem nullam exigit, sive utique dicamus Filius et Spiritus et Pater Deus est, sive Spiritus et Pater et Filius, recta in fide semita itur; sed quae inest ex proprietate communitas, non sic se habet: In hac enim observandus ille ordo est, quem Dominus discipulis tradidit baptizare praecipiens omnes gentes: in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et non in nomine Spiritus et Filii, Patrisque vel Filii, et Patris et Spiritus; eo quod Pater causa, principiumque sit Filii, Filius quoque causa sit sancti Spiritus: quod quidem usquequaque manifestum, ex eo quod secundum baptizandi dignitatem, Filio Spiritus copuletur, ordinem certe divinarum nominum personarum qui dictus est, in vanum asserere pronuntiari, haud conveniens esse existimo. Quarum secundum habitudinem personarum et ordinem, nominum ordo existit et dispositio. Sed forsitan qui apud Apostolum est ordo, huic repugnare videatur, qui dicit: Divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus: divisiones administrationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Ecce primum Spiritus meminit, secundo Filii, tertio autem Dei et Patris. Sed non est arbitrandum ordinem Apostolum pervertisse, qui a nostra initium habitudine, ut magnus testatur Basilius, fecit:« Quoniam, inquit, suscipientes dona, primum interpellamus distribuentem, deinde mittentem, ac postremo erigimus cogitatum, ad fontem et causam omnium bonorum, quo Apostolus ordine usus fuit.» Et iterum ut dicit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei et Patris et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis; et in omnibus hujusmodi, similis solutio est. Non enim secundum ordinem, aut secundum gloriam, quam ipsi suscipiunt, inter se gloria et ordo est, qui a nobis taliter effertur, cum illic secundum personarum consideretur habitudinem, hic autem a nostra habitudine, qui nequaquam legem ponit, neque vero contradicit illi ordini neque repugnat gloriae, scilicet, veluti beneficii reminiscatur accipit principium. Manifestum igitur ex his quae dicta sunt, quod firmitatis veritatisque capax est ordo nominum, et habitudo, hoc si verum esse constet, ut in ordine nominum Paracleti nomen, absque medio jungitur verbi Dei vocabulo: ita et persona quae est Spiritus, sine medio quidem Filio, mediante vero eodem, Patri copulatur.
8.9.4
Quare immediate quidem ex uno, mediate vero ex altero procedit: nam quod medium dicitur, utrinque habet aliqua inter se diversa; ubi vero tres, secundum ordinem pronuntiantur personae, quomodo harum non erit aliqua media? Quod vero illatum est, dico autem, minor igitur Spiritus Filio: siquidem quod per medium participat alicujus, minus eo est quod absque medio participat, quia inconsequens est, timendum non est. Non enim propterea Spiritus minor est Filio, quod eodem mediante, de ingenito provenit, ut in rebus sensibilibus evidentissimum est: ecce enim Atlanticum Pontico mari participat, scilicet Propontidem: attamen dictum pelagus Propontide majus est. Similiter autem Nilus, et ei similes, mediante fonte vena participant, cum ipso fonte multo ampliores existant. Et generalissimum substantia per medium participat rationali et irrationali, cum sit major ambobus. Sed enim Verbum Dei, mediante rationali anima, participat humani generis; sed quis minorem illum anima rationali aut Virgine matre audeat asserere? Ergo, non ob hoc Macedonii dogma locum inveniet. At vero jam eundum est, in secundam objectionem quae dicit: Quomodo dabimus omnino ex Patre ipsum procedere et caetera? Ad quod dicendum quod Pater, Filius, atque Spiritus sanctus, communes et proprias appellationes quamplures habent, quas sacra Scriptura manifestas facit. Quare aliquas, quia res ipsa exigere videtur, sub compendio hic memorandum est: Pater igitur ingenitus, causa, principium et emissor nominatur; similiter autem Filius genitus, Verbum, principium, causa dicitur, et emissor, scilicet immediate; Paracletus autem Spiritus, causativus et emissus nuncupatur, quia, licet secundum hanc appellationem Patris dicatur et Filii, nequaquam tamen Pater et Filius secundum haec appellativa vocabula, referuntur conversim ad ipsum. Nam ingenitus Spiritus Pater non dicitur, neque sapientia Dei, Verbum scilicet, Filius censetur Spiritus sancti. Itaque si mediatam causam Patrem, Filium autem, quia nulla mediante persona Spiritum emittat, immediatam quis causam vocaverit, a vero non aberrat. Et rursum cum Pater et Filius unum principium, unus emissor sint emissi Spiritus, unam et eamdem causam penitus quis ambos dicat, nullo modo peccabit.
8.9.5
Causa quidem causativi est, et causativus ad causam refertur, et emissor emissi emissor est. Sed forsan inferat aliquis et dicat: Quomodo Pater mediata causa existit Spiritus, secundum dictam rationem, immediata vero Filius, eo quod nulla inter ipsum et Spiritum persona existat media, duae causae Spiritus, mediata scilicet et immediata Filius existit et Pater? Quod minime colligitur, sicut non provenit Deum habentem Filium et Deum non habentem, duos deos esse, vel duos dominos. Et sciendum quod quidam dicunt Patrem et Spiritum, vel Filium et Spiritum, non esse ad aliquid, quia neque a dictione monstrante habitudinem, ad dictionem quae non est cum simili habitudine, relatio attenditur: non est enim ex altero scire alterum, sed neque omne quod alterius dicitur, continuo illud est ad aliquid, ut habitus animae et virtus dicitur, hoc enim, et similia, solum esse alicujus exigunt: ut in Patre et Spiritu, et Filio et Spiritu contingit. Quidam enim aiunt in hoc, et in similibus, cum nulla sit conversio per hujusmodi vocabula, tantum exigi quod alicujus sint. Hi tamen Patrem immediatam Spiritus causam, Filium vero immediatam, sed eamdem constituunt. Nec contra Aristotelem vel alios philosophos quae humanarum et non divinarum rerum divisionibus utuntur hujusmodi. Causarum hae quidem existunt per se, hae vero secundum accidens, et rursum, hae quidem remotae, illae vero compositae: hae quidem potestate, illae autem actu, per se causa dicitur, ut statuae quidem ό ἀνδριαντοποιός, id est statuae factor: secundum accidens autem homo, et simpliciter animal remota causa dicitur, ut sanitatis artifex, propinqua vero ut materialis: et rursum δὶαπασῶν, propinqua causa duplum, remota vero numerus, sed non eodem modo in divinis contingit personis: nam Pater in eo quod emissor, mediata emissi Spiritus causa, Filius vero eadem existens immediata dicitur. Notandum hoc loco Patrem a quibusdam inter Filium sanctumque Spiritum medium poni. Similiter autem inter Patrem Filiumque medium quidem Spiritum constituerunt, quod non puto debere trahi ad consequentiam. Nam secundum hoc tamen, quod existentiam utrique praestat Pater, medius duorum copulaque censetur; Spiritus vero quod neque genitus, neque ingenitus proprie dicitur, medius inter Patrem Filiumque locatus est. Reliquum est solum Filium proprie medium existere, ut quodammodo ex aliis animadverti potest, scilicet ex generalissimo genere. Quod licet existentiam det subalternis et specialissimis, nullus tamen eorum medium ipsum generalissimum esse asserit, sicut neque inter venam fontemve fluvius, ab aliquo constituitur medius.
8.9.6
Itaque cum Filius immediate se habeat ad Patrem et ad Spiritum, solus ipse simpliciter et absolute medius inter Patrem est atque Spiritum. Verum de divino formidabile permultum tractare, quod etiam Socrates verebatur, qui talia dicebat:« De diis cum difficultate suscipio sermonem, ne de facili dicat me aliquis delinquere.» Ergo Pater Filius, emissor et emissus, causa et causativus, ad aliquid dicuntur. In his enim existentia ex habitudine adest. Nos tamen ex his, quae nobis impedit beneficiis Deus beneficum nominare, ac Patrem didicimus, unumque Deum, unumque beneficum Patrem, Filium, sanctumque Spiritum credimus: cum existentiae modum neque mens imaginari neque ratio describere valeat: sed neque alio modo, quam per actionem quae trium una est penitus, et eadem, unitas illorum cognoscatur: quae unus Deus, et una substantia est: eam simplicitatis rationem, licet secundum aliud Pater, secundum aliud Filius, et secundum aliud Spiritus dicatur, non omisit. Inseparabiles quidem omnino existunt quanquam distinguantur hae tres personae proprietatibus, inter quas si Filius non sit medius, ut dicitur, in nomine Patris et Filii, possit dici utique in nomine Patris et Spiritus, quod ecclesiastica non recipit traditio. Ex quo patet neque Spiritum, neque Patrem, in trium enumeratione medium debere intelligi: id idem processionis emanatio ex Patre Filioque profluere affirmat. Nam principiorum attributio per proxima transit: at vero genimen proximum est generanti, eique coaequale; quod si coaequalitatem exeat, Deus esse desinet, a summa decidens excellentia infinitam habens potentiam, quia coaequalis est Patri generanti se ac coaeternum, quod Pater solo esse subsistentia, scilicet generare, ideoque solus generat, solus vero Spiritum non emittit, cum non in eo quod Pater, sed, ut emissor, causa principiumque Filio mediante.
8.9.7
Hoc nullum in admirationem ducere debet cum plura in naturalibus talia, per medium ad invicem referri comperiantur. Etenim Tantalus Agamemnonis proavus dicitur mediante Pelope atque Atreo; similiter autem, Pelops ejusdem Agamemnonis avus appellatur, quoniam Agamemnon ejus dicitur nepos. Qua de causa idem Pelopides censentur et Tantalides. At vero patruus et nepos sunt eorum, quae ad aliquid et per medium dicuntur, et non est possibile subintelligi absque medio. Juxta vero eumdem modum, gener, socer, et quaecunque his similia. Quod si non fieret, parentelae non ad multum linea extenderetur, neque in logicis generalissimum, specierum contentarum genus censeretur: neque specialissimum eorum, quae ante ipsum sunt dicetur species, cum medium et generalissimum horum genus, et specialissimum illorum species nuncupetur: ergo nihil inconveniens est dicere Spiritum procedere per Filium, et ex Filio.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).