De miraculis B. Mariae virginis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hugo-farsitusfl-1143" aria-label="More works by Hugo Farsitus">
—
Original / primary: 11140 Demibma2
1
INCIPIT PROLOGUS.
1
Ad laudem et honorem beatae et gloriosae semperque virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, temporibus nostris virtutem mirabilium suorum dignatus est ostendere Deus populo suo, ut credentibus det haereditatem gentium, et diligentibus se bona quae promisit Israeli. Qui ergo semel illuminati participes facti Spiritus sancti, gustabant jam virtutes saeculi venturi, gustantes nihilominus bonum Dei verbum, et ideo fastidiose et negligenter agentes haec praesentia, datum est eis ex munere consolationis, optata visione libare potentiam regni invisibilis, et haurire oculis timorem et amorem severitatis et misericordiae divinae. Haec est enim fortitudo Dei magna per quam mala coerceat, et diligentibus se bona invisibilia et divitias gloriae suae largiatur: haec est, inquam, fortitudo Dei magna et potentia regni ejus maxima, virtus invisibilis, virtus arcana in refrenandis malis, quae velut morbus exuberarent in regno ejus, nisi repressa, et virtus gratiae et misericordiae e regione sua opera ineffabiliter exerens, per quam excluso timore congaudet electis superabundanti amore praebente fiduciam: sed haec alias.
2
INCIPIUNT MIRACULA S. MARIAE SUESSIONENSIS.
2
Anno igitur ab Incarnatione Domini 1128, quo judicio Dei et quibus de causis intelligat qui valet, concessa est potestas adversae virtuti plaga invisibili percutere homines diversae aetatis et sexus in pago Suessionensi, ita ut semel succensa corpora eorum cum intolerabili cruciatu arderent usque ad exclusionem animae, nisi sola Dei medicina occurreret. Est autem morbus hic tobificus sub extenta liventi cute carnem ab ossibus separans et consumens, et mora temporis augmenta dolorum et ardoris capiens per singula momenta, cogit miseros mori, et tamen desiderantibus mortem tantum remedium denegatur: donec prioribus depastis artubus, celer ignis invadat membra vitalia et, quod mirum est, ignis hic sine calore validus ad consumendum, tanto frigore velut glaciali perfundit miserabiles, ut nullis remediis possint calefieri. Item quod non minus est mirabile, ex quo divina gratia restinctus fuerit, fugato mortali frigore tantus calor in eisdem partibus aegros pervadit, ut morbus cancri eidem fervori persaepe se societ, nisi medicamentis occurratur. Horror est et infirmantes et recens sanatos intueri, et vestigia mortis evasae in corporibus eorum et faciebus exterminatis oculis pererrare. Quanto autem major miseria, tanto gratiosior misericordia. Factum est ergo perurgente tanta necessitate, et plaga jam saeviente, et generali periculo imminente, ubi humanum auxilium, nec cogitari poterat, confugium fecerunt in quos ignis jam desaeviebat ad piam et propitiam Dei matrem semperque virginem Mariam, neque frustrati sunt tandem a spe sua. Erant autem sex diebus mense Septembrio in ecclesia Beatae Virginis quae sita est in urbe Suessonica, et non cessantibus doloribus numeroque languentium per singulos dies accrescente; qui esse quieti non poterant, jugibus et atrocibus vocibus et quales illa mors solita est formare, nullum qui audiret quiescere sinebant. Percussa est civitas recenti metu, et quamvis durissima corda formidine periculi imminentis, et ignis tam vicinos invadentis, et plagae nec opinantes devastantis concussa sunt. Fit concursus in eamdem ecclesiam ab omni populo, procedunt tam de aliis, quam de majori ecclesia congregationes pede nudo, exemplo Ninivitarum armati humilitate, et adjunctis sibi poenitentiae copiis, ut congrederentur cum pio et misericorde Deo: congrederentur, inquam, et vincerent. Pius est enim, et non potest diutius sufferre impressiones praecordialis doloris et immensae miseriae, sed statim cedit et vincitur, quia pius est. Haec sunt enim arma coelestia quae protegunt, haec arma coelestia quae docent fortiter stare, et fidenter congredi et cedere. Erecta est igitur area talis pugnae ecclesia beatae Virginis et matris Domini, ut et ipsam in auxilium sibi in tanta necessitate conducerent. Dato igitur signo a sacerdote ut precibus( jam hora est, inquit) gladio vastanti occurrerent et concurrerent: tunc vero dimittunt habenas lacrymis et clypeo protento fidei, forte ardore insistunt, et clamor eorum ascendit ad coelum, et ecce adest in auxilium imperiosa Regina et Domina angelorum, trahens secum fortia agmina coelestium spirituum, ad cujus praesentiam formidaret infernus et paverent portae mortis, et omnis adversa valida vel quaelibet potestas plagam inferens subsistere non poterat. Quod ne cui mirum videatur, praecursor ejus adventus tam magnus tremor ecclesiam replevit, ut terrae motum esse factum, aut ecclesiam a fundamentis concussam arbitrantes, omnes fugerent et anticipasse ostia et exitus tardum singulis videretur. Reverentiam enim tantae potentiae elementa et mentes hominum sentire debebant, et a facie divinae virtutis mortalia corda percelli. Ubi vero nihil adesse periculi senserunt, reversi in se omnem ardorem languentium exstinctum, et omnem dolorem consopitum celerrima suavitate collata inveniunt. Quorum ergo gemitus dolentium intolerabiles modo erant, prae subita liberatione nunc emittunt infinitas voces laetitiae ad coelum, et cunctis sibi exsultantibus populis laudes et lacrymae et gratiarum actiones per reliquum diei non videbantur posse finiri: dant signa et tympana vocem suam, concrepantia gloriam victoriae Dei et certatim concinentia, concipere novum spiritum, et fremere Christum in cordibus fidelium magis ac magis adhortantur. Quis tunc cessavit a laudibus Christi, et tuum nomen, gloriosa Virgo, quoties replicatum, quoties inclamatum est? Clemens Domina, dictum est millies, pia et propitia et beata Virgo, vociferatum est decies millies.
3
II. De visis pridie splendoribus.
3
Aiunt a quibusdam ex languentibus pridie hujus beneficii coelitus dari visas esse claritates copiosas, coelitus per fenestras ecclesiae vitreas illapsas, quasi quaedam praeconia largitionis sequentis.
4
III. De puella sanata per soccum.
4
Ausum etiam usus generalis muneris postulandi paucos ante dies praebuerat ejusdem gloriosae virginis benignitas, puella quadam signata et sanata per soccum ejusdem matris Domini, qui in eadem servatur ecclesia: nam Mathildis abbatissa quae tunc ei loco praeerat, pertaesa importunitatem et stridorem assidui clamoris ejus, assumpto beatae Virginis socco, processit una cum suo comitatu, et mox ubi signata est praedicta puella absque mora fugato dolore, suavitate recepta convaluit, et hinc profusa benignitate beatissima Virgo mater pietatis quotquot veniebant per singulos dies restinguebat et sanabat, et ad propria fugato dolore redibant. Neque jam erat difficultas in praestanda suavitate. Nocte et die iterum et iterum concrepant tympana et laudes Deo omnipotenti modulata suavitate a degentibus in ecclesia creberrime personabant; et qui ad domos suas coenamque jam concesserant nec lacrymas nec praeconia laudum continere poterant. Quid multa? Intra quindecim dies nominatim advocati sunt centum et tres ab hoc igne restincti, et tres puellae distortis membris quae advenerant ad sanitatis gratiam restitutae.
5
IV. De stellis fugantibus caliginem.
5
De tenebrosa caligine per noctem eodem tempore, et stellis mirae magnitudinis eamdem caliginem ultra ecclesiam persequentibus et fugantibus, plurimi se vidisse asseverant.
6
V. De illa quae momordit soccum.
6
Moris erat ut aegroti, sanitate recepta, per novem dies ibidem manicarent, et in his diebus per singulos de socco circumlato benedicebantur et osculabantur illum. Cum una de his quae sanitatem acceperant, dum oscula figit, nimio ardore fidei succensa dentibus arripuit; qua indignatione permota gestatrix et custos ejusdem socci, stomachando coepit in illam tanti criminis ream invehi, et culpare acriter quod hoc ausa fuerit, nec ulterius pro hujusmodi excessu ad eas producturam. Illa vero charitatis conscia, sed criminatricem suam metuens, imo laudabilis tam furiosae dilectionis conticuit, et de materia exstinctorum omnino victos nos esse fatemur, quia non credo ullum hominem posse referre nisi hoc tantum, quia fama tam copiosae gratiae excitabat omnes usque ad littora Oceani, et ripas Rheni, et quotquot veniebant sanabantur.
7
VI. Quanta devotio populi.
7
De populi vero devotione et de concursu et reverentia innumerabili virorum ac mulierum, divitum et pauperum, senum, juvenum, puerorum, quis auderet vel inchoare narrationem? Quis teneras et delicatas personas non solum virorum, sed etiam adolescentularum, duratis pedibus, in patientia frigoris et viarum, superato rigore hiemali et asperitate itineris posset referre, quae servatam mundo teneram carnem secandam frigori et cruentandam idem sacrificium Deo devotum obtulerunt? Quid erat, Domine, in cordibus earum, quantus ardor, quanta charitas, quanta rabies dilectionis tuae? Quis lacrymas et preces et convulsos ab intimo praecordiorum gemitus, et poenitentiae rugitus novit, nisi tu solus, Domine, qui eos per Spiritum sanctum tuum novisti, et misericorditer suscepisti? Corporalia qui volunt admirentur, ut vere justum est, miracula; nos vero gratiam tuam magis admiramur, Domine, in peccatoribus tuo pavore conterritis, et ad devotam poenitentiam conversis, et de monumento quasi suscitatis, et ob memoriam gratiae non ingratis lacrymis et humilitate in tuo amore ferventibus. Haec sunt miracula nostra quae praecipue cordi sunt nobis, pro his glorificamus te, Domine Jesu, laudamus et adoramus, quia iste totus fructus qui permanet in vitam aeternam, pietas et humilitas quae in te fervescunt.
8
VII. De femina quae nasum recuperavit.
8
Unum refero miraculum, cujus simile utrum legerim auditum aut visum in praeteritis saeculis, nescio. Mulier quaedam nomine Gundrada virum habens nomine Theodoricum, commanens in riparia ultra Axonam fluvium quae praeterlabitur urbem Suessonicam, de villa quae dicitur Audiguncurtis( Oignoncourt) inter caeteros quorum membra ignis ille judicialis depascebat, venerat ad ecclesiam Beatae et gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, opem flagitans medicinalis gratiae per eamdem matrem misericordiae. Invaserat enim idem ignis faciem et ora praedictae mulieris, et jam cum horrore intuentium quidquid carnulentae cartilaginis in naso ejus prominebat, et labium superius quod naso subjacet usque ad maxillares et gengivas molares erat, ignis tabificus depopulans turpaverat. Quid plura? Misericordiam postulavit et obtinuit, et exstinctus est a facie ejus vastator ignis: sed quia generale erat et publicum quasi minus miraculum computatur, nam majora sequuntur et virtus inusitata in eadem persona celebrata. Interim licet beneficio gratiae caruerit tanto dolore, non tamen evasit visionis honorem, misericordiam et judicium tuum circumferens, Domine. Omni ergo occursanti jam molesta et odiosa fiebat et coacta est redire ad suos, ut gratia consanguinitatis temperaret importabilem ejus conversationem, sed et hoc modo parum profecit, omnibus erat gravis ad videndum. Compulsa est ergo praeter oculos totam faciem madenti panniculo velare, nec tali adminiculo vix aliquid profecit, quo excusare odium et nauseam vel beneficio humanitatis et consanguinitatis valeret. Quid faceret, quo se conferret, a quorum conversatione non abjiceretur, quae suorum etiam domesticorum odio, maledictis jam respergebatur? Sic ergo omni necessitate circumclusa, omni humana ope desperata, utilius subit consilium et copiosius occurrit auxilium, et jam frigescentem fidem revocans, culpat se ipsam velut immemor prioris beneficii copiosam in misericordia matrem misericordiae, id est Christi genitricem Mariam, per oblivionem velut posthabuerit. Rediviva igitur fide et spe velut armis accincta, in crastino iterum parat proficisci ad memoriam beatae et gloriosae Virginis quae est in urbe Suessonica. Confecta itaque pro sua paupertate candela quam offerret iterum est dormitum. Eadem nocte maturius evigilans, et sollicita quam citius elucesceret, memor sponsionis suae ac propositi, nimium prolixas noctes, utpote ante aequinoctium vernale queritur. Tunc sensit laxatum fluitare panniculum quem ori suo obdiderat, quem dum restringere sursumque reducere nititur et parum proficit: coacta est circumjacentium implorare auxilium, dumque morantur somno vel frigore tardi, illa nihilominus quaerit lucernam accendi et auxilium sibi ferri. Cum interim sensit carnem sub digitis et panniculo pressam indolescere, et nesciebat quia caro est nasi et labii reformati; sed dum saepius reducit pannum, saepiusque per idem attrectat creaturam noviter plasmatam: Deus, inquit, et sancta Maria, adjuva, Deus, sancta Maria adjuva! Ad quam vocem turbati et excitati, maturius inferunt lumen; tunc vero novum plasma pignusque redivivae resurrectionis in naso et in labio ejus deformi stupent celebratum, et fit gaudium quasi reduce vita ex mortuis. In crastino candelam pro gratiarum actione oblatura, proficiscitur ad urbem quam in aliis votis destinaverat. Quid mirum si tunc recens recognoscentibus se fecit miraculum, quae in tota vita sua circumferens tantam Dei misericordiam, testimonium divinae gratiae publice exhibuit? Vidimus eam et nos, et in restauratione beneficii in nullo prorsus detrimentum patiebatur, sed similis erat carni reliquae caro recens, nisi quia diligenter intuentibus lucidior videbatur. Ardor igitur fervensque fides populorum non erubescebat nasum et ora ejus osculari, quasi quod modo recenter manibus ipsius Dei esset factum.
9
VIII. De fabro perfido sed correpto.
9
Faber ferrarius de pago Laudunensi conventionem fuerat annuam ut ibidem Suessione remanens utensilia materonum reficeret, et quod sui esset officii, et quod juberetur toto anno expleret; postea vero poenitentia ductus, circumventum in pretii pactione se aestimans, proposita occasione domus suae et familiae visendae et disponendae, non tamen tacita, quod eum angebat querela de pretio, domum regreditur, quasi statim reversurus, et leve aut grave quod pepigerat prosecuturus; et modo hoc licentiam obtinuisse dicitur, quia, cum non haberet vadem quem pro se daret, dedit dominam sanctam Mariam vadem suae regressionis citissimae et pactionis suae perficiendae: sic ergo vade adscreditato dimissus est. Tum vero qualem reliquerat pro se vadem parum memor, ultra exspectatum moratus cum ei placuit reversus est, utpote qui renuntiaturus se nolle pro tali pretio, id est sexaginta solidorum toto anno servire. Tum vero is qui praeerat operi, cum quo et pactionem fecerat, arguens eum mendacii et admonens eum poenae quae posset eum juste consequi, quia non erat mentitus hominibus, sed Deo et sanctae Mariae: per quindecim dies se ibidem gratis operari promisit, quasi hac exhibitione servitii merito liber esse deberet ab annuali servitio quod prosequi nolebat. His ergo quindecim diebus expletis, recedebat reclamante operis praeposito, et succensente ei vota fidei et pactionis violatae, et vadis quam dederat admonente. Faber tamen non minus in proposito permanens recedebat. Cum ergo transisset villam quae dicitur Crovicus( Croug), quae villa ultra Sanctum Medardum est, et jam montem ascendens dum altitudinem nititur ejus apprehendere; sic inutilis manibus et pedibus coepit fieri et membris contrahi, ut omni facultate itineris ad domum reducentis negata, compulsus sit cum lacrymis repetere urbem Suessonicam, et memoriam beatae Mariae Virginis quam ipse mendax in vadem reliquerat, et opem ejus flagitare. Nam pertinax et perfidus non semel tentaverat, quasi torporem casualem et accidentalem a se excutere, et quo amplius nititur, eo amplius impeditur, donec sola vexatio intellectum dedit auditum, quia regredi ad monasterium facilius poterat, ad suam vero domum progredi omnis facultas negabatur. Tandem vinculis perfidiae suae ligatus rediens, vel potius a vindice suae perfidiae potestate reductus ad memoriam beatae Dei genitricis Mariae, dum ejus cum lacrymis altare amplectitur, recognitus ab operis praeposito:« Tunc es, inquit, faber noster desertus et mendax?»--« Ego ille sum, inquit, infelix et miser: et reus beatae Virginis, quae modo a me justas poenas exigit, quas merito ut inpraesentiarum cernitis sustineo. Sic enim et sic fecit mihi Deus: nunc vero promitto Deo et beatae Virgini, et paratus sum ei toto animo aut omni vita mea servire, tantum ut respicere me dignetur propitia et misericors Domina, et hujus tanti peccatoris misereatur.» Dum haec cum lacrymis et rugitu amplexus altare obsecrat, liberatus ab hac nervorum contractione, stabilitatem in servitio tenens, secundo jam non est ausus mentiri.
10
IX. De puero in visione rapto.
10
Inter initia benedictionis hujus coelitus effusae, quidam puer undennis, pecorum custos, ardens pedibus a matre sua advectus est, paucos dies ibi fecit, et remedio doloris accepto, ad domum revectus est. Erat autem de Vallibus( Vaux), quae villa est ultra Axonam inferius juxta ripariam ejusdem fluvii; sed dum nutu divino puer idem non immemor tanti beneficii flagitaret desiderio visendae domus beatae Virginis, et super hoc quotidie molestus matrem perurgeret, ut Suessionem quasi pro gratiarum actione redire deberent; illa penitus non acquiescente, quia sano, inquit copia non datur, saltem necessitas redivivae infirmitatis compellat quod satis desideranti negatur; audiat me qui intuetur corda et desideria peccatorum. Ad hanc vocem statim coepit prioribus tormentis vexari, igne tabifico jam depasente carnes ejus. Expavit mater et, posthabita omnium cura, ad urbem domumque beatae Virginis pariter regrediuntur. Ex pristina igitur passione et praesenti renovatione jam artus ejus inutiles efficiebantur, et tamen secundo accepit gratiam liberationis et suaves habuit somnos, et ad ingressum processionis matris ecclesiae, dum frequens turba comitatur, a quiete excussus ob gratiarum actionem rumpit clamoribus aethera, et in se celebrata denuo beneficia testatur, narrat, et omnibus se raptum fuisse ante Deum, et Dominam nostram Dei Genitricem pro populo supplicantem vidisse, ut dignaretur Deus hunc morbum a populo evertere et hanc scintillam quae acciderat auferre, et ad hoc a filio suo responsum benigne accepisse: Mater, tu es maris stella, fiat omnis voluntas tua. Dum item queritur eadem virgo beata super domo sua quae vilis et abjecta prae caeteris erat; item a Filio suo audivit, quod de trans mare et de trans Rhenum pecuniam faceret afferri, de qua domus ejus aedificaretur, et in omnium oculis respicientium claritate magna et gloria illustraret eam; populo etiam Suessionensi mala evenire ex parte Dei praedixit, quia suae Genitricis ecclesiam non reficeret. Et quidem multos ex eadem urbe ignis invasit, quae et qualia restent nescimus. Hujus autem visionis tam in claritate qua excolitur ab omni aetate et sexu et conditione, quam in copia munerum et oblationum, tot sunt testes, quot hodie superstites qui videre volunt. Nam puer se post paulo moriturum esse testatus est, et ita evenit, neque mensem supervixit, mirum autem valde et de hoc puero erat, quod ab initio mundi omnem historiam veterem retexens, totam narrationem suam cursim rhithmice digerebat. De nova etiam lege textum Evangelii et actus Domini sic ordine recensebat, tanquam omnia in libro legeret et dictata ab aliis pronuntiaret. Super sanctitate etiam et virginitate Joseph qui fuit custos et sponsus sacrae Virginis, inter caetera ait: Qui tenet sceptrum florentis virgae, custos erat gloriosae puellae. Et mirum ubi legimus Joseph florem virginitatis tenuisse, per quam etiam beatae Mariae virginitas assertionem acciperet. Renovantur et hic dona antiqua sancti Spiritus, qui pastorem puerum implens citharistam facit et prophetam. Dum haec ergo tam copiose narraret, sicut fluvius torrens quem Spiritus Domini cogit, clausis oculis tanquam lucem transitoriam exosus; laicis et illitteratis vix dignabatur facere verbum, tanquam ignorantiam eorum pertaesus, qui magna et profunda intus audiebat et lumen non hujus saeculi intuebatur. Qui autem linguas infantium facit disertas, et infirma mundi eligit ut fortia quaeque confundat, etiam hunc testem suae glorificationis facere dignatus est. Constituti igitur tempore testimonii expleto, ut diximus, post paulo decessit; cujus etiam faciem tanta gratia perfuderat ut candore et claritate vultus angelicum nescio quid et divinum assignaret.
11
X. De muto per visionem sanato.
11
Tres muti ad eamdem memoriam Beatae Mariae Virginis advenerant, qui dum nocte sopiti in ecclesia jacerent, unus eorum visione turbatus somno excutitur, et accurrens ad altare lingua insolita plenissime coepit fari et gratias agere beatae virgini, et ordinem suae liberationis suae edicere. Scilicet dum gravi somno premitur, duae columbae coeperunt, ut sibi videbatur, aures illius scalpendo subvellere, ad quem terroris impulsum excitatus, dona quae dormiens et inscius gaudens acceperat et vigilans retestabatur. Hoc signo haeresis bruta retunditur, quae in parvula aetate nihil operari gratiam Spiritus sancti eo quod nec dum intelligant baptismum quod accipiunt, asserere nititur. Ecce in hoc dormiente et nesciente operata est; alii duo muti recesserunt non reserato linguae officio. Cur hoc acciderit melius novit ille qui solum Naaman Syrum dicit esse curatum, cum multi leprosi essent in Israel sub Eliseo propheta.
12
XI. Item de alio muto et surdo per visionem curato.
12
Vidimus et alium de pago Laudunensi desuper fluviolum Seram nomine qui surdus et mutus ab infantia exstitit; Christianus nomen erat huic, aetate fere annorum decem et octo. Hic et inter caeteros venit ad suffragia beatae et gloriosae Dei genitricis Mariae, et observabat se in ecclesia admistus confertissimis populorum turbis sola mente et nutibus ad Deum clamans, nam lingua non poterat. Praesens ergo semper aderat praestolans tempus et horam quando respiceret eum gratia divina, et dum ab aedituis a sacrario qui tantam populi importunitatem ferre non poterant pelleretur, subsistens et exspectans invitus recedebat, cum ecce fidem ejus indeficientem quamvis aliquo probationis tempore protractam respexit Deus, et visae sunt ei duae personae coronatae ad modum sponsi et sponsae de supernis descendere, et lux fulgurea totam ecclesiam implevit. Erat autem species gloriosae Virginis tam in vestimentis quam in facie candore admirabili, quales coelestes et lucis aeternae incolas dignum est apparere. Tunc vero dulci manu sua fauces aegroti pertractans et ora vinculum linguae et aurium resolvit, virtutem imperiosae dominae fluxu cruoris attestante qui per nares et aures et ora prosilivit. Tanto igitur beneficio accepto tacitus gaudens, silenter abcessit, et reversus ad suos se donum loquendi accepisse testatus est balbutiens, utpote qui fari modo addiscebat. Cito percrebuit apud suos coaevos et compatriotas Christiano Deum et sanctam Mariam fecisse misericordiam. Sacerdos ejusdem villae quae Mortaria dicitur, famae praecurrenti nullo modo credens, Christianum negabat posse loqui vel audire, donec ad suam praesentiam deductus est. Post haec poenitentia ductus idem sacerdos, culpans infidelitatem suam, timore concussus adiit memoriam beatae Virginis, et prostratus ante altare et adhaerens pavimento, tantum doloris et lacrymarum effudit redintegrans gemitus, quod et hoc adjiciens suis peccatis ausus fuit de potentia Domini et matris ejus dubitare, ut intuentibus daretur suspicari ipsum eumdem vel igne torreri, vel quolibet passionis genere vexari; donec percunctantibus omnia per ordinem indicavit, et se die constituta eumdem Christianum adducturum spopondit, quod et factum est. Et ipso eodem Christiano pro se et de se loquente, omnia facta sunt testimonium perhibentibus vicinis qui aderant, quoniam surdus et mutus ab infantia exstitit, testimonium perhibente gratiae Dei ipso effectu rei, quia plane audiebat et loquebatur. Tunc vero laudes canuntur Deo altissimo, tunc clangor tympanorum et aera tubarum stridores imitantia: tunc preces et lacrymae et gratiarum actio ab omni aetate et sexu et conditione et gloria Dei in commune praedicatur.
13
XII. De cujusdam rustici temeritate vindicata.
13
Servus cujusdam militis Suessionensis operi rusticano deputatus aliquoties vacuus festis diebus una cum suis sodalibus de villa ad memoriam beatae Dei Genitricis Mariae venire consueverat. Sed aliis pro suo posse oblationes facientibus, et soccum beatae Mariae Virginis honorantibus, ille nihil offerebat. Cum vice quadam illis regredientibus, et inter alia Dei magnifica de socco praedicto sermonem habentibus, Boso( hoc enim nomine vocabatur servus ille), subjecit:« Vere vos stulti estis, si ipsum soccum sanctae Mariae putatis; jam certe diu est quod putruisse potuit.» Vix bene verba finierat, cum ecce os blasphemum distorquetur usque versus aurem cum tanta violentia et tormento, ut prae angustia oculi ejus pene elidi ex capite viderentur et angustiis perurgentibus tota facie inversa et in tumorem conversa, et ab humano usu exterminata, horrorem intuentibus excutiens fatigato anhelitu, utpote tortori suo traditus erat; vix in haec verba prorupit, ut ad ecclesiam Sanctae Dei Genitricis reduceretur. Et sic factum est. Et projectus ante altare spectaculum suae vesaniae et vindiciariae potestatis cui traditus erat, aliquandiu exhibuit. Arctabatur autem corpore in tumorem verso: spiritus in visceribus ejus, fumifero anhelitu vicinas auras polluebat. Vox ejus ut rugitus, et lingua et ore negante officium. Tunc pietate permoti Mathildis abbatissa et caeteri qui aderant, applicuerunt eum ad altare. Quo amplexato signatur reliquiis et socco, et coepit meliorari et ab urgente tumore relaxari. Quid plura? Et facies et corpus ejus integerrimae restitutum est sanitati. Hujus ille Boso beneficii non immemor, utpote qui de mortis faucibus erat erutus, dominum proprium suum ut absolveret eum a suo famulatu rogavit et impetravit. Jam enim deinceps nolebat homini servire, sed ei se dedere per quam obtinuit sanitatem et ecclesiae servitio se subjecit.
14
XIII. De muliere caeca illuminata.
14
Femina quaedam oculum dolebat et celidoniam seu quaslibet herbas adhibuit ne doloret, et non solum nil profecit, sed herbarum violentia oculum in tumorem versum de sede orbiculi et toto capite ejecit, folliculo membranae insutus tanquam vesicula quaedam dependebat ei in faciem et in ora, unde et omnem videndi spem amiserat. Ab humana igitur ope omnino destituta, collectis fidei et spei virtutibus ad divinum se contulit auxilium, et una cum suis necessariis ecclesiam praefatae Dei genitricis Mariae adiit, et cum caeteris opem ejus flagrantibus ibidem manicabat. Quadam igitur nocte in qua et haec femina visum recepit, puer quidam septennis contractus pedibus ibidem a matre sua observabatur. Erat autem et frequens populus ibi vigilans, alii ob devotionem, alii cum suis aegrotantibus deservirent. Mater itaque praedicti pueri dum et vigiliis et moerore confecta obdormisset, subito puer assurgit rectus et sanus, et ad altare coepit procedere. Tum ergo vociferato populo circumstantis attollitur, tum nomen beatae Virginis millies replicatur, ita ut clamore hominum et clangore tympanorum fragiles adhuc parietes ecclesiae a fundamentis everti viderentur. Jesu bone, nunquid non praesenseras huic spectaculo, quale tu ipse plurimum diligis, cum ardens fides et furor diligentium te certatim rapiebant te, et sacrificium contriti spiritus libamine dulcium lacrymarum condiebatur. His vocibus mater excussa a somno, exclusam se a filio et a comprimente se populo laetis et turbatis clamoribus congeminat. Has igitur voces laetitiae emitti ad coelum non laeta audiebat femina quae oculum amissum dolebat; unde et in haec verba prorupit: O gloriosa et pia Domina, nunc alii laetantur, et ecclesia tua laudibus plena resultat; mihi vero miserae negatum est participem tanti esse gaudii. Dum haec et alia quae dictabat ejus moestitia prosequitur subito pendentem in facie oculum totum se arbitrata perdidisse, conclamat ad circumstantes: Pro Deo, inquit, huc citius lumen convertite, quia modo hic in pulverem mihi decurrit oculus. Visum enim sibi fuerat quemdam astitisse et digitum suum ingerendo folliculum qui erat in modum vesiculae crepuisse. Illato itaque lumine membranam diruptam invenerunt, et rivulum saniei et putredinis conceptae per ora et faciem usque in terram defluxisse, et lata aspergine pulverem maduisse; oculum vero ejus clarum et lucidum orbiculo suo integerrimae insedisse. Tum vero inclamant ei, et adhuc non credenti ingeminant, et ingerunt ei per Deum et beatam virginem sanitatem et oculum eam recepisse. Quo illa comperto et effectu comprobato, laetitia perfunditur, et iteratis laudibus, ecclesia impletur.
15
XIV. De surdo et muto sanato.
15
Quidam surdus et mutus de Atrebatensi pago, intelligens quosdam ex illis regionibus orationis gratia Suessionem ad suffragia beatae et gloriosae Dei Genitricis Mariae venire, et ipse admistus eorum collegio ex quotidiano comitatu jam omnibus notus erat. Veniens ergo intravit cum ingredientibus in templum, et brevi demoratus ibidem, significavit quibusdam e sociis qui circum illum aderant se auditum recepisse, fandi facultate adhuc usque denegata. Congratulantibus sociis facta oblatione ex constituto regredi coeperunt, et ipse mutus cum eis. Intererant illi comitatui clerici Atrebatensis, qui et una venerant; sed dum Suessione essent, ad alia videnda et audienda intenti, de initiato per auditum in muto miraculo nec dum quidquam rescierant. Jam vero itinere positi, narrantibus sociis et illo significante de auditu recepto, tunc admirantes et gaudentes culpant semetipsos, quod tacito hoc miraculo nullas gratiarum laudes Deo egissent. Concite igitur, quia equis insidebant, revertuntur, reducentes secum illum in quo auditus celebratum erat miraculum, et narrant quae facta fuerant, et exhibentes hominem acute audientem, sed nondum loquentem, et gratias agunt Deo et beatae Virgini, cujus meritis haec beneficia praestabantur. Tunc vero bonus Dominus et dulcis, et beata mater misericordiae non sustinuerunt ultra inanem et sterilem remanere fidem et devotionem eorum quos non piguit ab itinere coepto retardare, ut non ingrati officio pietatis deservirent. Dum ergo morantur et retardant, et dum mente ad Deum et ad matrem pietatis respectant, homine stante in medio, subito solutum est vinculum linguae ejus et loquebatur recte. Hoc viso clerici illi et fidei suae fructu jam fruentes, convalescunt certatim laudes ad coelum tollere, et concrepantibus signis et choro ancillarum Dei Te Deum laudamus, in sublime tollentibus, clamor devotae multitudinis se miscuit et confusae voces, tamen Dei laudes in commune consonantes.
16
XV. De muto puero Coloniensi sanato.
16
Sed et quidam puer natione Coloniensis nutriebatur in pago Belvacensi apud castrum Clarummontem nomine. Mater enim sua paupercula adhuc infantem de partibus Rheni secum adduxerat, sed munere loquendi a Deo non concesso, ab ineunte aetate jam duodenis mutus evaserat. Visum est patronis pueri( puero nomen Vasselinus erat), de quorum eleemosyna jam per quinque annos vel amplius alebatur, ut Suessionem ad memoriam sanctae Dei Genitricis Mariae secum deberent eum adducere; et ita factum est. Nocte igitur illa quae est Purificationis beatae Virginis, quamvis sopore gravi qualis est puerorum mergeretur, tamen secum interesse vigiliis compellunt, nam et tota vigilantibus plena erat ecclesia. Jam ergo decurso ex parte Matutinorum officio, dum illud responsorium inchoatur: Videte miraculum matris Domini, puer ille de subito somnii pavore turbatur: visum enim sibi fuerat columbam caput ejus circumvolitare, ac deinde labia ejus et linguam quasi irascendo et comminando vellicare. Hac ergo visione a facie irae columbae permotus, subtilissima et acuta voce, quae magis videbatur Spiritus esse quam hominis, ita ut et puellares concentus et strepitum totius frequentiae evinceret, exclamat: Sancta Maria, Sancta Maria. Quis non expavit et admiratus est illam vocem angelicam recensque creatam, et inter omnes diversae aetatis, diversi sexus omnino se discriminantem, et acutos et super acutos virginum modos evincentem? Statim illi qui propinquius aderant, et causa Dei observabant eum patroni ejus, primi exclamabant, exclamat omnis populus, conclamat et languentium multitudo simile suffragium sibi deposcentium, fragor totius ecclesiae voxque tubarum modo aera concrepantia, et ardor diligentium te Deus perrumpit ipsum coelum, ducitur ad altare cum gaudio exsultantis Ecclesiae. Domine Jesu, quis tunc a lacrymis temperavit? Quorum pectora vel saxea non scindebantur, cum videbant te iterum inter homines deambulantem? Haec sunt festa solemnia qualia mandasti populo tuo exhiberi tibi, hi dies celebres in quibus veri adoratores adorant Patrem in spiritu et veritate. Gaudet ergo omnis Ecclesia pariterque vota exhibet pro his quoque qui sanandi erant; triumphant patroni pueri, quorum fides et opera elucebant, et adducunt eum ad abbatissam, et alios quibus pridie notus erat.
17
XVI. De muliere a daemonio liberata.
17
Cum ecce necdum super hoc laudibus finitis mulier quaedam pervasa a daemone dum vix a partu convaluerat, quae in eadem ecclesia Beatae Virginis immanissime furens jacuerat jam per aliquot dies; ita ut prae assidua vexatione et infinitis clamoribus jam ad omnium notitiam et importunitatem adduceretur. Tali ergo operante Dei gratia et cooperante beata matre misericordiae a daemonio liberatur procedit ad altare non egens opis alienae, culpans se et ream confitens quod per ignorantiam ore furioso contra Deum et matrem ejus gloriosam multa et dixerat et fecerat, congaudentibus amicis et pie collacrymantibus. Tunc ergo fidei viribus et charitatis necdum tepescentibus, iterata divinae gratiae benedictio effusa dat perseverantiam gaudiorum et totius sacrae noctis excubiis fit quasi una respublica ex conventis angelis et hominibus.
18
XVII. De furioso divite Doacensi.
18
Praeterea ex castro quod dicitur Doacus( Douai) versus pagum Atrebatensem, quidam furiosus nomine Guarinus adductus est vinctis a tergo manibus, colla ferro et catena immani alligatus, quem vix quinque homines trahere poterant, quanquam et flagellis et verberibus eum compellerent; erat enim plenus viribus tam corporis quam robustae aetatis et dives homo, unde et hoc miraculum sui notitia celari non patitur. Quacunque vero occasione diabolus potestatem in eum accepisset, sive ex ira, sive ex dolore pecuniae sibi fraudatae, ut quidam aiunt, non satis compertum habuimus; insania vero ejus, et quae postea per gratiam Dei consecuta est sanitas celeberrima est habita, sustinuit eum Deus furentem in ecclesia per aliquot dies ad omnium spectaculum jacere, sive ut post receptam sanitatem pudore confunderetur, sive ut traditus Satanae pro peccatis suis poenas daret, quatenus dum ad votum suum adversarius eum torqueret, habita satisfactione facilius eum auritteret, sive ut dum amaritudo inamabilis visionis in oculis omnium protenditur, dulcior esset et notior gratia liberationis prorogata; Deus celebrius glorificatur. Hic ergo catena majoribus ecclesiae scamnis affixus, et funibus, ut dictum est, alligatus; tamen et scamna persaepe trahebat et custodes suos pene evincebat. Sed quid opus est insaniam verborum ejus et ferociam actuum persequi? Postquam satis visum est tibi, Domine Jesu, et tuae sanctae Matri, cohibita est ab eo adversaria potestas, et redditus ei sensus suus, et levavit oculos suos ad coelum et glorificavit viventem in saecula saeculorum, qui potens est superbos humiliare, et arrogantes a suo fastu deducere, et eosdem statuere contra faciem suam. Procedens ergo et hic ad altare, ut mos erat, quam devote et quam humiliter etiam imaginem suae liberationis quibus votis et supplicationibus potuit honorans, si gaudium fecerit amicis suis et his qui ibi aderant, et quos domi reliquerat non est opus dicere. Exinde ut homo compositae et sanae mentis se habens et prudenter se gerens, ascenso equo, cum his qui eum reduxerant ad patriam regreditur, et compos animi factus semel et perfecte redditus est uxori, et familiae et amicis dolentibus et lugentibus illum: et non solum Suessione ubi primum lux orta est ei laetitiae, sed et in partibus illis redditae sunt Deo laudes et cum gaudio tanto celebrata est ejus sanitas, quasi reduce vita ex mortuis, ob amorem et gloriam Dei et reverentiam et honorem beatae et gloriosae Dei et Domini nostri Genitricis ac perpetuae virginis Mariae.
19.1
XVIII. De oberrantibus reductis ad viam per beatam Mariam.
19.1
Ob haec et alia celeberrima Dei Christi et Virginis matris vulgante fama, miracula concursus et occursus diversae aetatis utriusque sexus, diversae conditionis longe lateque ad urbem Suessonicam ob amorem et pietatem Virginis sanctae fiebat. Tunc et exciti homines et feminae de montibus in Hainaco, usque ad viginti quinque numero, carpebant iter, quod ducit ad Sanctum Quintinum. Dumque propinqua accelerant jam nocte, viam timor latronum cogit eos festinare, quia regio illa raptoribus exposita est; devenerunt in quamdam silvam ubi jam ex praesentia densissimae noctis et ignorantia viarum iter rectum perdiderunt, et oberrantes non solum hospitium quod maturius apprehendere se sperabant, sed nec certitudinem cujuslibet aut status aut progressus tenuerunt. Erant ergo consternati omnes, nimirum quia ex longa diaeta usque in noctem extensa fatigati, et plurimum feminae, et ex fatigatione et taedio conterebantur spiritus eorum in semetipsis. In aliquo igitur fruticeto lassi consederant, aliis omnia timentibus quae poterant accidere, et aliis fortioribus et vegetioribus huc illucque iter amissum perlustrantibus, cum ecce haud longe ab eo quo substiterant loco, vident candorem claritatis immensae, et ob noctis caliginem multo amplius notabilem, plurimum tamen blandimenti magis quam horroris pollicentem. Et in medio splendoris illius intuentur quasi imaginem femineam speciei Virgineae, cujus nivei candor indumenti, et fulgor divinae et coelestis faciei discriminatae et obumbratae suo intuitu claritatem, quae officioso obsequio ambiebat eam habere videbatur.
19.2
Tam ergo certa et tam aperta haec visio erat, ut intuentes et haec efficacissima mente tenerent, et gestum, et habitum, et linteamina manicarum aura agente ventilari memoriter narrarent. Viderunt omnes et prae admiratione omnes exclamaverunt. Et omnium sententia una fuit illic pertendere ubi Deus vocabat eos. Consurgunt et bona spe meliores effecti, qui melius poterat sequentem non exspectabat. Qui amore maturius comprehendendae visionis per aspera et sentibus licet horrentia loca iter acceleraverunt, quasi eodem momento quo et certum locum ibidem positae claritatis tenuerant. Sed tamen callem publicum certissime apprehenderunt, et conglobati in unum viae quam amiserant se redditos gratulabantur. Hanc igitur ambulantes, et ad domum eremitarum quae in vicino erat viae juncta supervenientes, responsum accipiunt hoc esse publicum iter et certissimum quod ducit ad Sanctum Quintinum. Hoc ergo miraculum testium tot numero astruitur, quot personae ibi aderant non minus a viginti quinque, ut diximus, qui omnes ad memoriam beatae Virginis et gloriosae cum laetitia venientes explicito quod voverant, cum gaudio redierunt ad propria. Non minus stupendum quod sequitur.
20.1
XIX. De femina quae peperit lapides.
20.1
Apud villam quae dicitur Kala( Chelle) in territorio Suessionensi, quae et ipsa possessio matris ecclesiae Beatorum martyrum Gervasii et Protasii mulier quaedam parturiebat, et ob partus difficultatem coepit periclitari. Tribus igitur hebdomadibus continuis doloribus attenuata, morti valde proxima erat. Persuasa itaque a convicinis mulieribus se nudis pedibus adituram ecclesiam Beatae et gloriosae Dei Genitricis Mariae, si ab instanti mortis periculo liberaretur, vovit et liberata est, sed ordine stupendo.
20.2
Primum emisit ex utero suo tres lapides. Primus eorum magnitudine anserini ovi, secundus fere ovi gallinae, tertius non minor Gallica nuce erat. His ergo lapidibus effusis, statim sequitur eos partus infantis, qui et gratiam baptismatis accepit, et paucos dies supervixit. Quamprimum ergo potuit ex quo ab hac infirmitate convaluit, nudis pedibus et in laneis, ut promiserat, discriminis sui testes et assertores divini operis lapides secum portans, convicinis comitantibus secum mulieribus quae universae rei gestae adfuerant, ecclesiam Dominae nostrae, imo totius generis humani, et Reginae angelorum domum expetiit, et candelam cujus licinum et lineamentum ad mensuram corporis sui, dum adhuc parturiendo periclitaretur, produxerat, et servatum etiam tunc habebat, ad altare obtulit, ipsa sui periculi et liberationis per beatam virginem datae verissima narratrix, ut hi, inquit, lapides( lapidesque protulit) me tacente testificantur. Data ergo Deo altissimo laude, ut moris erat, superevidentibus miraculis perforati sunt lapides illi et suspensi, et per aliquod spatium temporis evidentem hujus facti memoriam obtulerunt.
21
XX. De paralytico sanato.
21
Quidam paralyticus in porticu ejusdem ecclesiae plurimo tempore jacuit, qui dissolutis viribus totius corporis etiam loquendi facultatem amiserat. Huic omnis hora mala erat, sed magis hiemis rigore duplicato frigore aegritudinis et temporis torquebatur, dum rigescentibus membris ob violentiam morbi punctiones velut lancearum ossa et medullas sibi perforare videbantur. Tunc vero miserabiles coepit jactare voces ad coelum, et horrificos rugitus, quia loqui non poterat, ingeminare. Ad hujus dolores plerique permoti pietate subsistebant, vota et preces et compassionem tamen pro illo impendentes, ut Deus et beata Virgo subveniret ei. Quorum devotionem et miseri angustiam quando placitum fuit, ad ultimum respiciens gratia divina perfecte sanavit aegrotum, ut fugato omni dolore et vires corporis et plenam loquendi facultatem acciperet. Congratulabantur ergo sano qui condoluerunt infirmo, et quia tam evidens miraculum et in hoc celebratum est quod occultum fieri non potuit, et pro hoc etiam laudes et gratiarum actiones redditae sunt Deo et matri Domini.
22
XXI. De femina caeca et illuminata.
22
Quaedam mulier materfamilias de Blericurto( Blérencourt), quae villa est prope Cociacum( Coucy) capta oculis caecitate percussa est. Et haec ad suffragia beatae Virginis adducta est, et per aliquot dies ibi sedit praestolans pariter et postulans opem divinam. Inutiliter quoque etiam modo ante praesentiam veritatis sedisset, quandiu celare veritatem voluisset. Factum est autem in una dierum et ecce sacerdos de Austrechia( Autresche) cum crucibus et frequentia parochianorum stipatus, cum laudibus ingrediebatur domum Virginis matris Domini, et expletis supplicationibus et votis, major hujus villae, id est Austrechiae, recognovit ibi cognatam suam praedictam mulierem amplexantem altare, et causam ejus praesentiae percunctatus, infortunium quod ei contigerat accepit, praesente itaque Mathilde abbatissa:« Merito, inquit, mea cognata hujusmodi percussa es caecitate, quia, cum sis ancilla dominae nostrae sanctae Mariae, ejus dominium abrogasti, suamque te esse et de familia ejus abnegasti. Confitere ergo veritatem, si aliquam opem vis obtinere a matre veritatis.» At illa verbo diligentis se et flagro divinae percussionis admonita credidit consilio, et super dominio quod negabat, cognita et professa veritate, statim oculi ejus et facies perfusa est claritate. Facta igitur fidelitate, nullo egens duce, gaudens remeavit ad propria.
23
XXII. De muliere quae ingredi ecclesiam non poterat.
23
Anno igitur ab Incarnatione Domini 1131, die Lucae evangelistae, non dedignatus est Deus iterum glorificare nomen suum etiam inusitato miraculo. Papa Innocentius ab aemulo suo Roma pulsus, ab ecclesiis Cisalpinis et regibus et principibus terrae honorifice susceptus, monasterium Sancti Medardi Suessionensis quod est trans fluvium situm, recens dedicaverat, ad quam solemnitatem tanti populi frequentia convenerat, quod facile edici non potest tam gratia Dedicationis, quam ut vota et preces beatae Virginis Dei genitricis Mariae in ecclesia ejus persolverent. Adfuit inter caeteros quaedam mulier de pago Laudunensi, id est de castro quod dicitur Ruminiacus( Rumigny), quae suorum non immemor peccatorum, cum aliis monasterium beatae virginis ingressa processit; cum ecce virtute invisibili ab ingressu arcetur, et bis terque conata fortius repellitur; admista multitudini dum improbe se ingerit, tantumdem profecit. Tunc vero divino perurgente judicio, eo quod praesens vexatio intellectum dabat auditui, tandem sero accusante conscientia, reatus sui magnitudine commota toto corpore tremere et membris totis prae nimio pavore vexari coepit. Tum prostrata in faciem manum divini judicii super se sentiens, magnis clamoribus circumstantium opem et preces ad Deum pro se instanter obsecrabat. Adest sacerdos advocatus qui missae celebrandae jam paratus fuerat. Fretus igitur officio et veste sacerdotali qua indutus erat, mulierem miseram jacentem erigit, et data manu turbis impellentibus in ecclesiam inducere tentat. Sed ut ipsa postea retulit, tanto pondere gravabantur pedes ejus, ut massas plumbeas sibi alligatas aestimaret. Nihil itaque profecit, aut proprio conamine aut sacerdotali juvamine, seu violento populari impulsu: ducebatur dextrorsum aut sinistrorsum, et liberum ut caeteri progressum habebat, ingredi vero ecclesiam paranti, violentius vis arcana obsistebat. Tunc vero clamor populi attollitur, et dolor et lacrymae multitudinis sua peccata suumque judicium in illa muliere congemiscentis. Quid ergo? Quid aliud restabat nisi divinam faciem per confessionem placare, et sic misericordiam ejus securius implorare? Voluit ergo confiteri eidem sacerdoti, et quo judicio sit actum incertum habemus, ut ipsa aiebat, nullo modo potuit. Dolore et timore perurgente, voluit peccata sua proclamare in publicum, sed prohibita est. Advocato autem alio sacerdote, quam verius et sincerius potuit, nimirum ut opus erat ei quae per veritatem veritati reconciliabatur, cum gemitu et dolore confessa est. Rogabat sacerdotem ut publice ediceret, ut tanto parceret ei Deus, quanto confessione et ignominia pro timore ejus perfunderetur; sed ille moderatius intuens suppressit, et dixit quae ibi jussa sunt. Absolutione itaque percepta, renata et renovata, supplices manus perfusa lacrymis ad turbas circumstantes protendere coepit, ut quae suis diffidebat, eorum meritis juvaretur; obsecrat abbatissam loci adesse, quae et adfuit, et data manu ex quo coepit eam deducere, tunc vero clamor ingens, tunc vero lacrymae et gemitus confertae multitudinis, tunc vero rabies ardentis charitatis et rabies insanientis pietatis prosequitur abeuntem, et rumpit aera et penetrat ipsum coelum et violentiam irrogat ipsi Deo, qualem perferre voluit, et extorquet ab eo misericordiam quam non invitus praestabat. Introducta igitur in ecclesiam, quantae laudes et gratiarum actiones redditae sint Deo et gloriosae Dei genitrici Mariae, utpote quod ineffabile est edici non potest.
24.1
XXIII. De inflato utero mulieris sanato festis Paschalibus.
24.1
Apud castrum quod Nigella( Nesle) dicitur in Viromandensi pago situm, mulier quaedam uteri et membrorum tensa nimia inflatione anxie laborabat. Huic dum vir ejus accelerat opem ferre per medicos, hoc ut longum praestolari illa posse negavit, et urgente violentia morbi equum sibi quam festine praeparari deposcit, plena fide jam praesumens de salute Dei matris, si mereretur limina contingere. Profecta itaque est ad urbem Suessonicam una cum viro suo; deducta igitur usque ad altare Beatae Virginis manus graves prae timore superponens, annulum e digito quem nulla vis extorquere poterat elici fide fruens efflagitabat dicens:« Dulcis Domina, educite hunc annulum a digito meo et vester erit.»
24.2
Quod mox ita factum est. A quinta ergo feria quae est ante Pascha, sustinuit tumorem uteri, quo pene rumpebatur, usque dum transito ejusdem festi die et nocte subsecuta dormiens perfecte sanata est. Excussa ergo et nullam omnino gravedinem sentiens prorumpit se festina ad altare. At vir ejus excitus a somno et turbatus:« Quo, inquit, misera proruis jam moritura?»--« Non, inquit illa, quia jam per gratiam Dei et pietatem beatae Virginis omnino liberata sum, et nihil doloris et praeteritae infirmitatis patior.» Cujus ergo prius aegritudo erat notissima, in brevi sanitas facta est celebris, et percrebuit apud omnes quid inpraesentiarum operatus est Dominus. Super hoc datae sunt laudes Deo et beatae Virgini Matri Christi ejus, et ampliata est laetitia festis paschalibus.
25
XXIV. De infirmo per panem sanato qui soccum tetigerat.
25
Dicite, inquit, justo quia bene, quia fructum adinventionum suarum comedet. Justus autem ex fide est et justus ex fide vivit; et fructus fidei justitia est. Non est fructus justitiae nisi ex radice fidei, argumentosa fides est itaque ad inveniendum ut fructificare possit. Non ergo sufficiebat populis fidelibus ad remedia exposcenda adire locum beatae Virgini dicatum, in quo beneficia praestare solebat, sed et qui de remotis partibus se facilem recursum illuc habere desperabant, aliquid memoriale de eadem ecclesia ligni, vel terrae, vel panis qui soccum beatae Virginis contigerat, etiam post accepta remedia secum revehere consueverant: quo tutiores facti praesidio, adversam non timerent valetudinem. Est igitur locus castrum Batpalmas( Bapeaumes), locus autem ille Latgniacurtis( Lagnicourt) dicitur, ubi quidam juvenis jam provectae aetatis caduco morbo usque adeo vexabatur, ut pene per singulos dies decem vicibus misera membra terrae collisa cum horrore spectantium afflictarentur. Quid ad haec infelix mater, quae domesticam mortem quotidie cogebatur intueri? Quid animi gestabat, quae filii ora spumantia, et artus lethali frigore rigidos in sinu refovere et velut genuino calore recreans denuo parturire compellebatur? Una ergo dierum subiit in mentem quemdam ex ejus vicinis suis paucos ante dies reversum ex memoria beatae Virginis genitricis Dei Mariae, et de pane qui soccum ejus tetigerat secum detulisse, quem et infirmis petentibus saepe erogabat et convalescebant. Accelerans igitur ad domum illius hominis ardens fide qualem uterini dolores interanei exacuebant, materno affectu instabat petens ut aliquid de pane illo a Deo sanctificato mereretur accipere ad opus filii, ad remedium doloris sui, quae mater erat ad revocandam vitam morientis illius qui tam anxie laborabat. At ille dum importunitatem deprecantis nititur a se abjicere; opponens vix aliquid modicum sibi reservare, majorem vero portionem ejus salutiferi panis insimiliter aegrotantibus expendisse; tandem victus dolore et instantia insanientis, et de illo modico modicum quid accipiens largitus est miserae matri. Illa vero tanto munere beatam se aestimans, et vitam filii in exiguo fragmento accepisse se reputans, alacritate fidei et spei jam melior facta pervolat ad filium portans secum pastum vitae et salutis: quod acceptum juvenis ille ex quo deglutivit subito, perfecte a tanta aegritudine convaluit, et sicut Dei est dare non ad mensuram, ut nec vestigium pristinae passionis aut aliquam notam deinceps sensisse visus sit. Hi sunt fructus fidei argumentosae. Qui enim excolit ficum suam, comedit fructum ejus. Et per hos transitorios fructus, invitamur ad illos qui ministrant vitam aeternam, si tamen secundum illos fidem habuerimus, unicuique enim datur secundum mensuram fidei. Unde et alia est fides quae meretur haec temporalia, et valde alia est quae meretur aeterna.
26
XXV. De duobus scutiferis de captione liberatis.
26
Duo pueri scutiferi de pago Laudunensi capti et abducti ultra silvam quae Tereschia( Thierarche) dicitur, ad castrum quod Avesnia vocatur, et uterque in cippo conjecti fuerant. Dum itaque ibi asservantur, alter eorum, ille qui major natu fuerat, recordatus est quod ad constructionem ecclesiae Beatae Virginis Mariae Suessionensis, inter alia quibus opus erat, quidam clavos ferreos deferebant et offerebant. Vovit ergo centum clavos se illuc delaturum, si beata et gloriosa Dei Genitrix opem illi ferret, et de captione eum liberaret; statim igitur videntibus oculis ejus discludi mordacia ligna pedem suum liberum extraxit. Adhuc autem aliquid dici supererat, sedensque ibidem noctem quae aptior fugae erat, praestolari coepit. Tunc ait socio suo:« Ego quidem per gratiam Dei et opem sanctae Dei Genitricis Mariae liber sum et possem abire, si non id quod superest diei praepediret. Vovi enim beatae Virgini centum clavos ferreos me delaturum ad ecclesiam suam aedificandam, et ecce me liberum vides, si tu idem faceres; ex quo fidem in ea haberes, ipsa te liberaret.»--« Certe, inquit ille minor natu, non solum centum sed et millenarium clavorum illud deferrem, si pietatem haberet de me ut liberarer.» Eadem nocte qui prior jam solutus erat, transivit claustras et custodias, et nullo obsistente ad salvationem suam evasit. Is ergo qui relictus fuerat, ubi experimento didicit quantum et quale esset bonum fidei, socio destitutus et evidenti beneficio ad meliora provocatus, tum vero ex corde anxio coepit appellare Dominam nostram sanctam Mariam, ut etiam sibi peccatori ferret auxilium. Paulo post ille qui tenebat eum in captione pavore permotus, verens ne ibidem ei eriperetur, proposuit eum ad tutiorem custodiam transferre; quod dum facit, captivus ille per gratiam Dei sanus et incolumis evasit. Erat autem nepos Milonis de Asceaco. Ex quo igitur potuit nudis pedibus ad ecclesiam liberatricis suae evenit, non ingratus tanti beneficii, et omnia quo ordine gesta fuerant laetus et alacer edixit. Multa sunt quorum ordinem explicare non possumus, eo quod multa sint et vincant paupertatem ingenii nostri; et tamen ut saltem succincte dicamus, silentio quaedam volumus praeterire.
27
XXVI. De matre quae filium suum reduxit.
27
Apud Sanctum Richarium in Pontico( Ponthieu), qui vicus est in pago Ambianensi, cuidam foeneratori et nimis amaro exactori filium suum quaedam nobilis femina, sed tamen aeris egens tradiderat in vadem pro multis marcis argenti; et dum multiplicantur dies, summa usurae crescebat, unde accidit ut nisi terram venderent puer ille a parentibus redimi non posset. Tum mater cujus altior doloris praecordiis sensus inhaeserat, omni ope humana destituta et desperata, contulit se ad divinum auxilium et ad propitiam matrem misericordiae, quae spiritu contritos exaudire solita est. Una ergo dierum stimulante et nullo remittente materno dolore coacta est adire ubi filius ejus in custodia et catenis tenebatur, ut saltem recrearet miseros oculos suos super visione filii sui, qui poenas luebat necessitatis paternae. Veniens igitur ad Sanctum Richarium, quod oppidum a frequentibus populis inhabitatur, repente invenit filium suum in media platea loris tantum ferreis ad modulum suum ob custodiam alligatum, quem in conspectu populi assumpsit, et tamen nullo prohibente, nullo obsistente levatum in equum suum revexit. Quantum gaudium, quantam laetitiam egerit, quales gratias retulerit benefactrici suae gloriosae Virgini veniens ad domum suam in anxietate spiritus et humiliato corpore, non est facile dictu.
28
XXVII. De femina caeca illuminata.
28
Quaedam caeca de Cenomanensi territorio audivit famam virtutum quas faciebat Dominus Suessionae, ob gratiam beatae Virginis matris suae. Vovit ergo se nudis pedibus adituram ejus suffragia, vovit de corde contrito et fideli, et statim lumen recepit.
29
XXVIII. De Radulpho cantello.
29
Thomas autem dominus castri quod Cociacus vocatur in pago Laudunensi situm, iturus ad regem Anglorum, quemdam ex clientibus suis Radulphum agnomento cantellum eo quod fideliorem sibi illum arbitrabatur secum ducere volebat. Jussit ergo ut se pararet. Omnibus igitur ad hanc profectionem expeditis, subito adversa valetudine Radulphus ille pervasus omnibus nervis coepit contrahi et pene omnibus membris inutilis fieri, acutis doloribus et ossa et medullas ejus velut terebrantibus. Hujus ergo intuitu vexationis vacationem accepit ab officio profectionis: erat enim morbus igneae pesti valde similis, qui pervagabatur membra ejus, sub extenta cute depascens et subvellens carnem ab ossibus, unde et dolores acerrimos ad praesens sustinuit, sed deformitatem exterius apparentem evasit ob remedium citae subventionis; quam citius namque potuit domum beatae Dei Genitricis Mariae expetiit opem flagitans sibi misero. Erat autem pridie vigiliarum Natalis Domini. Sedit ergo in faciem altaris cultu suo vestitus et calceatus, et subeuntibus acerrimis doloribus anxius, et toto corpore sudore distillans, jam ad sui cognitionem deductus, vice oblationis justitiam et sua peccata confiteri cogebatur, dicens:« Et merito haec pateris, miser homo, et fructum impietatis tuae comedis; seminasti enim dolores, et metis eos, et ut dignum est, recipis. Quid namque sceleris unquam omisisti, aut quid mali non perpetrasti? Quibus adulteriis non es pollutus? Aut cui feminae unquam detulisti honorem? De quot homicidiis manus tuae sanguine plenae sunt, actione vel consilio? Quot incendia vel ecclesiarum violationes procurasti? Quot furta et latrocinia concitasti, quot bella et lites tuo consilio, tua lingua suscitasti? Quot gulositates, quot ebrietates ingurgitasti? Quas fraudes non exercuisti? Nunc igitur merito retorquentur in caput tuum, miser homo, nunc meritas luis poenas. Justus es, Domine, justumque judicium exeris in me; semper enim totius mali signifer exstiti, et te relicto Creatore et Redemptore meo, inimici voluntatem semper exercui. Et tu, beata virgo pia domina mater Domini etiam mei, licet maximus peccator ego sum, nunc justas exigis poenas de corpore meo, corpore immundo, corpore fetenti, corpore digno sulphure et incendio infernali, nunc justas exigis poenas de anima dolosa, anima perfida, anima quae portavit imaginem diaboli effreni superbia, et equi et muli similitudinem coenosa et immunda luxuria. Eia, Domine, et eia domina, duplicate et triplicate supplicia et tormenta super me, quia nullius hominis corpus justius meruit poenas inferni jam sustinere. Neque enim terra sustinere aut portare tantum peccatorem debuerat, et merito jam diu est si talem peccatorem absorbuisset. Miserae lacrymae quid cessastis? Quare funereum corpus jamjamque mortuum ad sepulturam non persequimini? Impendite obsequium funeris dum licet, quod scelerato et omnibus odioso merito nullus impendet. Eia infelix anima? Ecce, ubi tu conspicis tuum miserabile corpus in tam pavenda morte constitutum, corpus quod tuis cupiditatibus semper obedivit, tuis impietatibus semper obsecutum est. Et ipsum quidem afflatum calore infernali ad praesens uritur; tu vero post paululum horrenda incendia et flammiferos globos sustinebis. Heu me miserum! et duratura quae patior, et mors aeterna est quam exspecto! Vae, vae, vae, misero et peccatori justissime damnato!» Dum haec et similia coram omnibus voce publica proferret totis membris sudore manans, intuentes et audientes eum ad dolorem et lacrymas compellebat, cum ecce de subito pia Domina et pius Dominus qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, cessantibus doloribus suavitatem induxit, et coepit meliorari et voces alias edere, voces gaudii et exsultationis; et gratiarum actio, et vox laudis ab ore ejus audiebatur. Erat autem vespertina diei hora, et exsiliens super pedes suos sanus et incolumis currens amplexatus est altare. Non immemor ergo tanti beneficii non multo post itinere parato Hierusalem profectus est.
30
XXIX. De duabus mulieribus ardentibus et restinctis.
30
Duae mulieres de monasterio Nider, quarum altera maxillam igne peresam cum horrore spectaculum sui exhibebat; altera vero manum et brachium igne tabifico consumptum, putridas carnes et luridas et ad omnium nauseam ferentes prae se gestabat, venerunt Suessionem, et vota solventes domo beatae Virginis perfecte sanatae sunt. Tantum in cutis superficie roseo colore remanente, quasi tituli pristinae laudis in memoriam virtutum suarum. Quas nolebat aboleri, nec a memoria excidere virgo imperiosa, et omni laude dignissima velut stigmata vitae et mortis resederunt.
31
XXX. De igne novo.
31
Annus Domini qui ab Incarnationis coepit computari 1131 inchoabat, Ludovici anno vicesimo tertio, et filii ejus Philippi secundo, die Sancti Vincentii martyris, dum missa celebraretur, sedente sacerdote post orationem introitus missae, unus ex duobus cereis qui ex more semper inerant altari omni die usque ad extremum, totus arserat, altero adhuc tenorem suum habente. At soror illa deserviens altario, timida et festinabunda vicarium cereum dum subrogare sedula satagit, rapto ut occurreret uno de latentibus in scrinio dum petito lumine lucenti cereo non lucem ingerit, incaute improba etiam lucentem super altare dejectum exstinxit. Tunc vero turbata et mortuam se reputans ex coquina ignem petere cogebatur. At vero diaconus in officio missae ignem defecisse expavescens, saltu rapit cereum qui jacebat cassus lumine. Quem cum tradebat subdiacono ut cito peteret ignem, subito inter manum tradentis et parantis accipere, cereus igne novo inflammatur. Hoc viso diaconus in manibus suis miraculo, stupore perculsus propriis viribus destitutus, coactus est arcae inniti quae propinqua tunc aderat. Et hoc tam celebre et notum factum est utpote in loco qui nulla diei hora frequentiam hominum dehabebat. Dant ergo laudes Deo altissimo et resonantibus tympanis aere canoro longe lateque modulata suavitas ad aethera tendit, et tota civitas personat laudibus Christi. Hoc igitur igne novo etiam omnes ecclesiae lampades illustrantur, et multi fidelium in domos suas devehere festinabant.
32
XXXI. De quodam ab aegritudine pedis mirabiliter liberato.
32
Sed anno Dominicae Incarnationis 1102 dum inter caeteros in ecclesia Beatae Virginis excubaret quidam nomine Robertus de villa quae dicitur Johi( Joüy), quae villa est ejusdem ecclesiae, sanitatem pedis sui hoc ordine consecutus est. Erat autem morbus irremediabilis toto pede in tumorem verso, et pluribus pustulis sauciato, ita ut assidua sanie defluens tanto fetore vicinum aerem corrumperet, ut intolerabilis omnibus fieret. Unde custodes compulsi sunt ei denuntiare ut exiret, quia jam ulterius eum pati non poterant. Manserat enim ibi jam plurimo tempore, et omnino desperatus a medicis toto pede solvebatur in putredinem. Exivit ergo de ecclesia invitus ad suos reversurus, de quibus spem habebat ob consanguinitatem debere sibi praestari obsequium et compassionem, discedens tamen beatam Mariam contestatus est hoc modo:« O gloriosa Domina, etsi per multos dierum in isto loco praestolatus sum opem tuam quam nondum accepi, tamen putrescentibus membris et fatiscentibus fides animae nec fatiscit, nec deficit; invitus ergo discedo, sed compellor exire. Tu vero pia et clemens et imperiosa Domina ubicunque sim a Filio tuo salutem mihi potes impetrare. Tuus enim tuus sum caesus capite a[ forte servus a] progenitoribus meis: unde non solum peto gratiam, sed etiam exigo debitum quod soles his impendere qui tui sunt. Ardens flamma mea; Domine Jesu, respice in servum matris tuae, ecce recedo et morior, quoniam a te devellor, summe Deus, recordare servi tui et servi matris tuae. Iteratis doloribus affligitur cor meum quia a te recedo. Hujus intuitu laevigatus dolor mihi corporeus et in oblivionem transit pene. His dictis, abiit. Reversus igitur domum in primis sicut solitum est patienter a suis portatur, sed processu temporis jam in taedium et nauseam coepit verti. Nam tantus erat fetor, ut noctibus dum pedem suum ob calorem proferret ad aerem, nec conjux ejus nec pueri ferre poterant. Ipse tamen a precibus non cessabat, sed irrequietis vocibus opem beatae virginis inclamabat. Ubi ergo satis visum est, et delectata est pia Domina non dolore patientis, sed perseveranti fide credentis et amantis, in una noctium dormienti apparuit cum tanto splendore, qualem mortales oculi ferre non poterant. Reverberabat igitur lux siderea aciem contra intuentis et claritatem ulterius ejus ferre non poterat. Dum igitur visum est ei quod una manu cervicem juvaret, statuens eum in lectulo sedere, et altera manu tenens pedem suum extenderet: experrectus homo novitate visionis, deinde tentata progressione perfecte sanatum se experimento didicit. Quantam igitur laetitiam habuerit, quantumve gaudium familiolae suae fecerit, quantasve gratias Deo et gloriosae Virgini egerit, non est facile dictu. Neque enim capiens apud se, parat regressionem ad ecclesiam Dominae suae et sanatricis suae, et prae nimia exsultatione, nihil satis festinatum erat, omniaque mora sibi longa videtur. Ingressus igitur ecclesiam adiit altare, quod congressus vociferans, quantum lacrymarum cum gaudio et gratiarum actione ibi expenderit, quia perseverante et non lacessente fide cordis etiam corporis sanitatem consecutus sit, melius ipse novit Deus, qui verba devotionum format, et ea tenet apud se vivo intellectu. Avulsus igitur ab altari similis bacchanti coepit discurrere intra Sancta sanctorum et pede sano pulsans tellurem, percunctantibus causam tantae laetitiae, nihil aliud respondebat, dicens:« Hic est pes dominae meae Sanctae Mariae, hic est pes dominae meae Sanctae Mariae.» Et pede terram iterum et iterum pulsans, ordinem et causam tantae exsultationis insistentibus exposuit:« Nonne, inquit, ego sum de Johi homo dominae meae Sanctae Mariae, quem vos ob intolerabilem pedis mei fetorem de ecclesia expulsistis? Nonne isto et isto ordine sanavit me pia virgo domina mea Mater Domini mei Jesu Christi?» Haec igitur prosecutus facile fecit fidem dictis, et nota persona, quia erat in cliente ecclesiae, et exhibitio operis, quia cujus pedem putridum fetensque cadaver aspexerant, nunc sanissimum et fortem ostendebant. Nota persona et evidens miraculum. Mox igitur tympana dant vocem suam, et laus Domini et gloriosae Virginis de virtute et misericordia in communi celebratur. Venient tempora afflictionis et miseriae in quibusdam, a piis mentibus reducentur ad memoriam dies isti, quos agimus in pace, et plenitudine rerum temporalium, et quia ecclesia ab omnibus gentibus veneratur et colitur, et religio multiplicior est quam in praeteritis temporibus. Haec igitur fideles recolentes dum suas persecutiones his prosperis conferent, magis dolebunt. Unde praecipue diebus istis in ecclesiis Sanctae Dei Genitricis miracula tanta et tam multa celebrari credimus, contestante Deo signis et prodigiis et variis virtutibus incarnationem Filii sui ut, quia tempus infestum Antichristi imminere speramus, tanto constantius fideles pro hac veritate moriantur, quanto certiore omnium gentium testimonio et laude celebratur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).