Hugo Flaviniacensis1065-c.1111
Chronicon
Chro 4.23.6
Choose a text
More by Hugo Flaviniacensis
—
10506 Chroni30
4.23.1
Nec silendum quid de Stephano, quem coenobio sancti Laurentii praelatum diximus, actum sit. Cum enim esset idem communis pastor noster in expeditione Jherosolimitana, et per annum continuum pene remoratus fuisset, famaque fuisset defunctum eum esse, Duramnus Leodiensis episcopus, qui Wolbodoni successerat, Stephanum ad se evocatum, ut loco abbatis praeesset, officio monuit, et ammonendo petivit. Cui cum vir simplicis ingenii patris spiritualis praetenderet oboedientiam, absque cujus permissu et voluntate nulli fas esset quidquam praesumere, ille respondit patris Richardi se in ejus discessu voluntatem agnovisse, quod eum loco praeficere delegisset: cujus quia nunc obitum audisset fama vulgante, decrevisset ut decebat voluntatem inplere. Quid multis morer? persuasum est homini, et sibi minus cavens, suscepit praelationem loci, consecratus ad officium abbatis. Non multo post vir Dei rediit, et audiens quod factum erat, super fratris errore doluit. Ille quoque ut audivit patrem adesse, non est ausus occurrere venienti, sed cogitavit praevenire faciem ejus in confessione, et sumptis comitibus venit ad festivitatem sancti Vitoni. At ubi venit, solus absque comitibus claustrum intravit, orationes fecit, in claustro sedit, et quasi qui numquam ordinatus fuisset praelationem abdicavit. Conspectui patris praesentatus satisfecit, qualiter ad consentiendum inductus fuerit patefecit; semper tamen se errasse, se deliquisse confessus est. Aderant et comites, inter quos erat archidiaconus missus ab episcopo, poscens patrem piissimum ut errori locum daret veniae, et quod actum erat pro suo amore ratum sineret esse et stabile. At vir mitissimus pauca cum consilio loquutus: Petitioni, inquit, domni episcopi adquiescere honorificum est, et fratrem qui publice peccavit publica satisfactione corripere bonum est. Haec loquutus, fratrem ultimum in collegio fratrum interim sedere praecepit, quoad usque tractaret in capitulo de his quae mandabat episcopus, et consilio generali quid esset agendum disponeret. Abscessit frater a conspectibus patris, et cum tanta virtute patientiae jubentis oboedivit imperio, talemque se exibuit in oboediendo, ut miraretur qui vidisset. Vigilia erat festivitatis sancti Vitoni, ad quam certatim undique confluxerant nobiles et spectati viri vulgusque promiscuum, et in praesentia episcoporum, abbatum, monachorum, clericorum, nobilium et ignobilium ultimus omnium sedit Stephanus cum bona patientia et vultus ejus non sunt mutati in diversa. Quamobrem ad exorandum patrem Richardum pro ipsius restitutione omnes qui aderant unanimes reddidit ejus humilitas. In crastino coram omnibus culpam professus, errati remissionem optinuit, gratiam reportavit et de ultimo promotus est in superiorem statum, cum gratia patris sui praelatus custodiae gregis Dominici, et jam ad missas, ut abbatem decet, honoratus est, qui de correptione illata injuriatus non est. Verum archidiaconus Leodiensis, quia domini sui ut voluit in omnibus exequuta voluntas non est, rediens ad illum, non tamen cum abbate Stephano, testis fallax factus est; qui rem gestam non ut gesta est, nec eo animo quo gesta est, retulisse comprobatus est. Qui prorumpentes in se animi appetitus nulla vi animi coercens vel refrenans, abbatiam Lobiensem beato patri pro his, quae secus quam mandavit gesserat- abstulit, et abbatem contra jus fasque, quem voluit, substituit. At vero domnus Stephanus aliquot diebus Virduni commoratus, et de correptione melioratus est, et quamdiu vixit patrem fratresque intimo amore dilexit, filiosque suos in timore Deo servire docuit, omnibusque exemplar religionis et disciplinae extitit.
4.23.2
26. Igitur ad beatum Symeonem reflectentes articulum, quid apud Richardum Normaniae principem egerit, sicut in armario Rothomagensi continetur, licet libellus vitae ejus hoc sileat, paucis explicemus. Ad hunc itaque veniens cum sociis, commendatus est cuidam viro nobilissimo Gozelino nomine, qui eos gratanter suscepit hospicio, et benigne post laborem refecit. At vero clementissimus princeps Richardus caritate profluus, misericordia copiosus, servi Dei tam prolixi itineris motus labore, necessitati servorum Dei de monte Syna compassus, plurimas eis largitus est divitias, quas venerabilis Symeon per fratres qui secum advenerant, fratribus misit, et ipse cum praefato Gozelino uno tantum contentus famulo Stephano nomine, viro eque sancto, biennio mansit; cujus hortatu idem vir nobilissimus monasterium sanctae Trinitatis in vicino monte Rotomagensis urbis edificavit. Illo in loco vir mitissimus domnus Symeon reliquias sanctae Caterinae, quas secum ferebat, deposuit, gaudens divina id praeordinari dispositione, ut scilicet occidentalis plebs tanto gauderet suffragio, dum ejus frequenter relevari mereretur antidoto. Hec autem est sancta Catherina, quae a Maxentio caesare apud Alexandriam martyrio coronata, ab angelis ad montem Synay delata, et in habitaculo angelicis manibus praeparato locata, quod quidem in modum turriculae in edito porrectum, uno tantum foramine scala apposita aditum praebet, oleo, quod de ejus corpore profluit, omnibus medetur infirmis. Porro ad radices ejusdem montis ipsius sanctae virginis extat oratorium, in quo multa turba monachorum die noctuque Deo laudes canentium, beatae martyri devotum exhibet famulatum. His moris est die Dominico montis supercilium ascendere, et missis ibi celebratis, duos vel tres ibidem semper fratres dimittere ob excubias sacri corporis, quibus alii vicissim fratres per hebdomadas succedunt, sacrumque oleum, quod de illo effluere non desinit, vitreo vase supposito debilium usibus reservandum summa cum veneratione excipiunt, quo non solum Christiani, verumetiam pagani, quod dictu mirabile est, injuncti, opem sibi medicinae reportant. Inter quos cum beatus Symeon suae septimanae fungeretur officio, cum illo salutaris olei liquore tria admodum minuta de sarcofago distillantia meruit ossa excipere. Quae diligenter collecta, et in concha vitrea cum ipso oleo recondita secum conservavit multis profutura, et ea postmodum, ut diximus, aecclesiae praefatae Sanctae Trinitatis Rodomi contulit, auro et argento preciosiora. Continetur adhuc in eodem coenobio vas illud vitreum cum reliquiis, id est tribus minoribus articulorum juncturis, quod vas ob inundantiam sancti olei quaque septimana vacuatur, et petentibus pro reliquiis sancti corporis datur.. Beatus autem Symeon apud praefatum Gozelinum biennio manens, cogitavit tandem patrem suum karissimum Richardum abbatem sociosque suos invisere, et sic valedicens omnibus, Virdunum venit, et cum eodem patre diebus quamplurimis mansit; et frequenter injuriatus, tamquam agnus mansuetissimus omnia pertulit, et speculum totius sanctitatis omnibus se praebuit.
4.23.3
27. Igitur anno ab inc. Dom. 1028. templum sepulchri Domini funditus eversum est jussu principis Babiloniae, faciente Judeorum nequicia.[ GLABR. III, 7; IV, 4.] Sequuta eodem anno in orbe terrarum universo fames, ita cepit convalescere, ut talem antea quis non viderit. Ceperunt enim inter se elementa compugnare, ita ut in tribus annis prae nimia pluvia non invenirentur sulci utiles seminibus. Tunc in plerisque locis fuit modii precium 60 solidorum, alias sextarius 15 solidorum. Tunc etiam humanae carnes ab hominibus devoratae sunt, ita ut in forum Trenortii delatae sint, acsi venundandae. Quas qui attulit deprehensus, igne crematus est. Carnes vero humo traditae, atque ab alio noctu effossae et comestae sunt. Qui deprehensus, et ipse combustus est. Tunc prope aecclesiam sancti Joannis in castanedo prope civitatem Matisconensem sitam quidam sibi tugurium statuerat, qui cum nocte quadam errantem suscepisset hospicio, deprehensus ab eo hujusmodi cibo vesci, cum susceptus timens sibi fugae se credidisset auxilio, re in civitate patefacta, missis exploratoribus inventus cum 48 capitibus trucidatorum, quorum carnes voraverat; et hic deprehensus igni traditus est. Tanta fuit famis anxietas, quod attemptatum sit in partibus illis, ut quidam albam terram argillae similem effossam, permixta farina vel cantabro, pane inde facto comederent. Miserum erat et dolendum videre ora marcentia jejunio, hos ad terram ruere non eis suffragante cibi solatio, istos morientes aspicere, alios dum eis funus exiberent pariter commori et super ipsos occumbere, plures numero insepultos jacere, quia non erat qui sepeliret. Sequuta est et alia pestis, quia e cadaveribus mortuorum pre nimia multitudine sepultura carentium lupi adescati, coepere praedam ex hominibus. Tunc carnaria facta sunt a Deum timentibus, in quibus patrem filius, fratrem frater, et mater filium dum deficientes aspiceret, protrahebat; et aliquando ipse dum desperabat de vita, superaddebatur, ita ut gratissimum id esset officium funeris, si spirans aliquis illo a quovis projiceretur. Quamobrem in expensis egenorum aecclesiarum ornamenta distracta sunt, dispertitique thesauri. Aurum enim, ut ait moralis doctor Ambrosius, aecclesia habet non ut servet, sed ut eroget. Quis autem eo tempore reconderet, cum reconditis, si fames saltim quinquennio durasset, nullus esset qui frueretur? Sed nec omnibus subveniebatur, quia voluntati posse non suffragabatur. Hac ergo tempestate civitatum Gallicanarum praesules consilium, quo tanta mali moles levaretur, ineuntes, hoc tandem adinvenerunt( 1028), ut quia deficientibus jam ex toto alimentis omnibus opitulari nequibant, ne terra habitatore destituta in solitudinem redigeretur, aliquos quos esse vegetiores constaret, dato pro posse numero cotidiano qualicumque cibo sustentarent: non ut aliis solacia quae poterant subtraherentur, set ut istos sustentatos terrae cultores reservarent, et aliis misericordiae viscera non negarentur. Det illis Deus invenire misericordiam, qui in tanta angustia misericordiam necessitatem patientibus inpenderunt; et parcat eis, qui cum possent, voluntati indigentium, non ut debuissent et potuissent, consuluerunt. Inter has angustias venerabilis abbas Richardus mente compunctus, cum omnia quae habebat pauperibus contulisset, non pepercit thesauris aecclesiae, immo quae in eis preciosiora erant in ornamentis et palliis vendidit Remensi aecclesiae, et precium eorum pauperibus distribuit, retento quoque sibi certo numero eorum quibus cotidianum victum ut vivere possent inpertiebatur, mittens praeter haec litteras et nuncios, et per se etiam commonens reges et principes, pontifices quoque quibus familiaritate jungebatur, ut thesauros, quos tinea et erugo demolitur, per manus pauperum caelestibus palatiis inderent, et ventres egenorum gazofilatia aeternitatis sibi constituerent. Accepit etiam pecuniam non parvam a comite Rutenensi, concessa loco vadii abbatia sancti Amantii, quae erat juris aecclesiae sancti Petri, quam omnino pauperibus partitus est. Verum comes data pecunia et abbatiam sibi usurpavit cum redditibus et fundis; et ut asserunt habitatores Rutenae urbis, antequam pecunia recepta fuisset ex ejusdem abbatiae fundis, ipse morte praeventus est, et sic abbatia a successoribus ejus retenta est, quamquam ab inhabitantibus non tota sancti Amantii abbatia, quae latisssima est et possessionis enormis, juris ecclesiae Virdunensis esse dicatur, sed pars quaedam, videlicet abbatia sancti Marii de Utiabra, ut moderni testantur etiam nunc. Nec debet reticeri Willelmi Supra regulae factum memorabile. Cum a Fructuariensi coenobio, quod juris erat Divionensis ecclesiae, redisset, et Divioni, ut decebat, susceptus in capitulo qualiter se fratres haberent, si necessaria non deessent inquireret, ut audivit, omnia esse plena, nullumque locum indigentiae qui non posset levi obice obstrui, interrogat de elemosina, cognovitque, quia etsi consuetudinaria dabatur non tamen pauperibus prout poterant et habebant suffragabantur, zelo succensus eo qui carnes sanctorum exedit, increpata eorum duricia, a sede concitus cum bona indignati animi stomachatione surrexit, et imposita antiphona de mandato: Ubi est caritas? non ultra progrediens, sed hoc ejus inicium semper repetens, ad cellarium venit, et missile quodlibet, quod manibus Finees alterius occurrit, arripiens, cum in ore et animo ejus semper versaretur: Ubi est caritas? vasa, in quibus frumentum, ordeum et vinum servabatur, disrupit, et accitis pauperibus vascula eorum inplevit, illud semper corde et ore depromens: Ubi est caritas? et operis exibitione contestans. Cujus animi indignationem vix adjuvando, ut quod aggregatum erat expenderetur, mitigare potuerunt, cum Ubi est caritas? semper repeteretur, et ipsi incrassati, inpinguati, dilatati exprobrarentur.[ GLAB. R. Vita Will. 29.] Nec antea cessatum est, donec omne illud repositum pauperibus donatum est, et ipse ad Italiam remeans, cum biennio suum a seculo expectasset excessum, tandem redire compulsus, ante Divionem transiens, loca sibi commissa circuibat, dehinc Fiscanum se contulit, ubi inminente a. dom. inc. 1031 indict. 14 obiit Kalend. Januarii, ad cujus sepulcrum puerulus decennis a maxima egritudine sanatus est.
4.23.4
Hoc anno Chono, qui et Conradus, in Franciam venit.
4.23.5
[ GLAB. ROD, IV, 5.] Anno igitur a passione Domini 1000, ab inc. vero 1033, cepit placida serenitas terrae dulcedinem Creatoris ostendere, et frugum abundantiam portendere. Tunc per Aquitaniam, et Arelatensem et Lugdunensem provincias, et per universam Burgundiam concilia instituta sunt, et pax firmata. Statutum est etiam 6 feria a vino et 7 a carnibus abstinere, nisi gravis infirmitas intercederet, et tunc tres pauperes reficerentur. Eo quoque anno tanta copia frumenti, vini ceterarumque frugum extitit, quantam in subsequente quinquennio quis sperare non potuit. Sed humana styrps immemor beneficiorum Dei, velut canis ad vomitum reversa, recalcitravit, et ad maliciam conversa est.[ Cf. GLAB. ROD. Vita Willelmi Divion. 13.] Preerat eo tempore comitatui Normanniae Richardus junior, primi Richardi filius, qui in Fiscannensi coenobio, in quo pater suus clericos instituerat, abjectis clericis monachos introduxit sub regimine Willelmi abbatis, quibus etiam ad usum cotidinarium, in ornamentis et praediis, fundis et reditibus tanta largitus est, ut cupiditati satisfecisse videretur. Erat enim in elemosinis largus, in caritate profluus, aecclesiarum amator, pauperum recreator, servorum Dei praecipuus venerator, in cujus manu elemosina sudabat, donec inveniretur cui debebatur. Hujus tempore viris religiosis floruit Normannia, qui ad eum undique confluebant velut apes ad alvearia. Inter quos hunc virum beatum propensiori coluit reverentia, adeo ut speciali eum amore diligeret, et praeceptis ejus obtemperare consiliisque adquiescere gauderet.
4.23.6
28. Obiit quoque Richardus Normannorum dux a. inc. Dom. 1026, et successit Richardus III, et eodem anno defunctus est. Post quem Robertus comitatum Normanniae adeptus, hunc ter beatum Richardum, de quo nobis est sermo, inter primos habuit, consilioque ejus regni Normanniae tractabantur negocia. Tunc extitit quidam Britto nomine Ermenoldus, homo mentis perversae, detestandae famae, qui totam vitam suam diabolo dicaverat, ut post experimentis probatissimis compertum est. Hic horis et momentis omnibus cum diabolo loquebatur, et quidquid sibi agendum foret illius nebuloso colloquio disponebatur. Hic per suscepta iniquitatis consilia ad plenam iniquitatem enutritus, et vere membrum illius factus, qui est fomes maliciae et discordiae et omnis nequiciae, apud praefatum principem omnes optimates totius regni accusavit, quasi qui ejus meditati essent dejectionem et necem, et ita statum totius terrae perturbavit, ut vere diaboli hoc opus esse, ejus hoc artificium, ejus commentum agnosceretur. Inflammatur princeps adversus optimates, fiunt discidia, excitantur jurgia, et uno intestino bello tota debachatur Normannia. Hac crescente discordia, comitatum pater Richardus adire compellitur, et adjuncto sibi domno Ermenfrido Rotomagum advenit, et pace inter principes restituta, praedictum Ermenoldum alisquantisper mitiorem, quia ante conspectum servorum Dei cassabatur omnis diabolica astutia, convictum et correptum secum Virdunum deduxit, monasticis vestimentis induit, et hominem diaboli laqueis irretitum quae sunt daemonis spernere docebat. Sed in corpore peccatis subdito refugit habitare sapientia. Simulabat ille ad tempus se phylosophum, ut crederent eum qui non noverant theosophum, sed nil fictae pacis amicum sapientia novit. Quamobrem omnis ejus astutia et nequitia brevi cognita est, nec potuit latere inter sanctos feralis illa rabies, pacis inimica. Egreditur inimicus homo de loco non suo, redit ad sua, utitur arte inpudentissima, et iterum perversitate malignitatis ejus corrumpitur Normannia. Projicitur de latebris, quo se fortiorem et valentiorem credebat, et quia diaboli calliditate in mortem ducendus esset, a beato ei viro praedicitur, nec frustratur promissis. Postquam enim plures optimatum Normanniae conjuratione conficta et imposita duello supera vit, quos convictos principalis severitas oculis terrisque privaverat, a quodam forestorio convictus, superatus et occisus, finem vitae fecit et criminum. Quo in facto intueri libet dulcedinem et pietatem viri justi, qui hominem vere diaboli ergasterium ut vidit praecipitante diabolo convictum, ad sinum misericordiae confugere docuit, et factum incorrigibilem, ne diutius grassaretur in viciis, ad exemplum omnium perditorum citius perire nunciavit, ut esset ei tanto levior poena post mortem, quanto celerior peccanti accederet vindicta per mortem.
4.23.7
29. Veniamus igitur jam nunc ad illud lacrimabile bellum apud Bar castrum habitum a. inc. Dom. 1037,[ GLAB. ROD. III, 9.] in quo cecidit Odo filius Odonis filii Tetbaldi Carnotensis, cujus cognomen fuit Tricator, qui Willelmum Normannum Rollonis filium dolo interfecit, qui ex sorore Heriberti Trecorum comitis genuit Odonem, ut diximus, patrem hujus Odonis. Et ut plenius illucescat rei veritas, dicamus quae fuerit causa tanti certaminis. Conradus Burgundiae rex accepit uxorem Mathildem, sororem Lotharii junioris regis Francorum, et data est ei a Lothario in dotem Lugdunum civitas Galliarum nobilissima. Ex illa Mathilde genitus est Rodolfus rex, qui praefuit Burgundiae post patrem; et Gisla, quam Conradus imperator duxit uxorem, de qua genuit tercium Heinricum; Berta etiam, quam accepit Odo Carnotensis, ex qua genuit hunc Odonem. Rodulfus vero rex absque liberis existens, Conrado imperatori Burgundiae regnum dereliquit, dans ei lanceam sancti Mauricii, quod erat insigne regni Burgundiae. Eo vero defuncto, et Conrado regno potito, Odo, quia erat ex sorore Rodulfi, sumpta tyrannide ad regnum cepit aspirare: et qui erat acris animi et ferocis ingenii, frequentibus irruptionibus irrupit fines Burgundiae, optinuitque civitates et castella usque ad Jurum et montem Jovis, et magnus factus est vehementer. Obsedit quoque Viennam, quam ea conditione in foedus recepit, ut praestituto termino in eadem urbe rex appellari et coronari debuisset. Infra hunc terminum expeditionem movit in regnum Lotharingiae,[ IBID.] et Bar castrum cepit, dimissisque ibi militibus quingentis, ad alia se convertit, quia curis agitabatur innumeris. Rebellaverat enim contra Heinricum Francorum regem Roberti filium, et contra ceptis ejus obsistebat Conradus imperator, quorum lis magna fuit. Qui misit ad expugnandum illum Gozelonem ducem. Hoc Odo agnoscens rediit, et se ad bellum contra Lotharienses accinxit. Gozelo autem, dux totius primae Retiae, cum nimio exercitu irruens in eum, cum diu utrimque pugnatum fuisset, exercitum ejus in fugam vertit, et ibi Odo ipse miserabiliter corruit. Cujus corpus lacerum venerabilis pater Richardus et Rogerus Cathalaunensis episcopus a cede susceptum, reddiderunt uxori, et est sepultus Turonis. Cecidit in bello illo et Manasses comes, et Evervinus et Dido, et Virduni sepulti. Walerannus quoque comes in bello ipso a Godefrido Gozelonis ducis filio graviter vulneratus, cum jam deficeret pugnans, vitam poposcit et membra, ut liceret ei apud Virdunum sub regimine patris Richardi monasticis indui vestimentis, sicut Deo devoverat, quod et optinuit. Et bello exacto, cum praefato patre rediit, et monachus factus est
4.23.8
Omittimus necationem et piscationem noveni capitis parvulorum in vivario, viro Dei in abditis et asperis jugis Romarici montis quae jam subierat amore quietis internae, Spiritu sancto revelante signatam, ne sancto ordini sanctimonialium injuriam fecisse videamur, maxime cum et illae habitatione vicinae sint, et tanta urbis Virdunicae frequentia miraculum hoc celebratum sit, ut qui non vidit fama referente didicerit, licet vir prophetici spiritus id omnimodis propter improperium impiorum caelatum esse voluerit. Haec est enim causa quae eum ab illa sua quiete praefati montis interim deposuit. Unde et correptione pro tempore et loco data, illo se retulit, ut palam daretur intelligi, invitum eum et quasi coactum ad horam relaxasse rigorem propositi sui. Illud erat in viro Dei mirabile, quod absens corpore istud agnoverit, locum etiam et numerum, et quod terno tractu ab imis gurgitis gurgustiis illa naufragosa turba erueretur.
4.23.9
Habitavit autem primitus in loco quinque milibus a Romarici monte semoto, qui nuncupatur....., uno tantum comite contentus, cui tamen versa vice dominus cum Martino serviebat. Ubi quanta se corporis maceratione attriverit, quanta mentis contritione animam relevaverit, solus internorum arbiter novit, quia et ille sic opus dexterae peregit, ut ignoraret sinistra, maxime cum incolatum suum prolongari cotidie defleret, qui volebat a consortio habitantium Cedar tenebroso divelli. Post hec ad locum, qui Rombêchus. dicitur, secedens, ibi habitaculum sibi instituit. Et cum ibi vellet diutius latere, non potuit. Ceperunt et illo confluere, quîs similis inoleverat ardor vitae anachoreticae et ejus se discipulatui contradere; quibus et ipse normam vivendi instituit secundum morem a sanctis Patribus institutum. Cumque jam quinquennium dedicatae penitentiae impleretur, devotio sancti desiderii non minuebatur, quin in dies propensiori studio augebatur, quia in ipsa sua exercitatione delectabatur, qui delectatione pascebatur. Inclinaverat enim cervicem animi in testimonia Domini, incessu humilia, successu excelsa, processu clarissima, et quia veram philosophiam amplexabatur, excitabatur accendebatur, et ardebat, ignitum enim eloquium tuum vehementer, Domine, et servus tuus dilexit illud Revocabatur ab episcopo et fratribus ejus absentiam egre ferentibus, et illud ei sepissime intendebatur: Revertere, revertere Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Sed ab eo verbis, litteris, actu quoque ipso reditus denegabatur. Vidi ipse quasdam epistolas in invicem missas, et legi puerulus; in quibus constantiam ejus in responsis, cum ei verbum responsionis opponeretur, ut diximus, ita in fine unius epistolae fratrum repressit intentio: Si, inquiunt, verbo verbis obviare volueris, non deficient verba pro verbo laborantibus.
4.23.10
30. Anno ab inc. Dom. 1035 Robertus comes Normannorum Jherosolimam ivit, infinitam pecuniam secum ferens, quam omnino pauperibus partitus est, et in redeundo apud Niceam obiit. Cui successit Willelmus in aetate puerili.[ GLAB. ROD. IV, 6.] Eo anno Johannes papa obiit, et successit Benedictus, Benedicti et Joannis nepos. Willelmus fraude suorum Normannia pulsus, Robertum Francorum expetivit regem, qui bello et manu valida congressus, victis et prostratis Normannis, de traditoribus judicio dato comitatum ei restituit. Qui postea Mathildem, Balduini Flandrensis sororem, in matrimonium accepit. Hic etiam tanto amore venerabilem hunc, de quo sermo agitur, coluit, ut ejus consiliis in illa tempestate palatina disponeret moderamina, et quamquam egre ad se accitum omnigena honoraret dulcedinis et devotionis instantia, adeo ut aecclesiam Rotomagensem cum praesule sedis ipsius et clero, ejus gauderet decorari doctrina, ut ex multarum faciebus rerum nunc usque conici potest, etiam a libro communi secundum modos institutionem ejus ordinato post majus altare catena firmato.
4.23.11
Rambertus Virdunensis episcopus Hierosolymam vadens villa Bellagrada obiit a. Dom. inc. 1038, pontificatus sui a. 14, et postmodum tempore Richardi successoris sui a clericis Bernero et Bernardo relatus, Virduni est sepultus in monasterio. Hoc etiam anno obiit Amadeus abbas Flaviniacensis 14 Kalendas Aprilis.
4.23.12
[ ROD. GLAB. IV, 9.] Anno ab inc. Dom. 1039, die Kalendarum Julii, 6 feria, luna 28, facta est eclypsis solis. Sol enim factus est saphirini coloris, et eadem die natali apostolorum quidam Romanorum in Clementem papam insurgentes et interimere eum volentes, cum non potuissent, a sede eum depulerunt. Sed Conradus imperator illuc veniens, propriae eum sedi restituit, et eodem anno apud Saxoniam obiit, et tertius Heinricus successit. Clemens quoque papa, primo Bavebergensis episcopus, dictus Suicherus, obiit, et Robertus Francorum rex. Heinricus vero post mortem Ramberti, primo regni sui anno, viro Dei Richardo episcopium Virdunense concessit, sed vir mitissimus hoc renuit, et Richardum suum in batismate filiolum Hildradi comitis filium intronizari fecit.[ GLAB. ROD. V, 3.] Eo in tempore, in mense Novembrio luna 28 facta est eclypsis solis, et visa est stella quae Lucifer dicitur, vespere sursum et deorsum agitari, quasi comminando terrigenas. Tunc etiam in Romana sede quidam puer annorum 12 statutus erat Symoniace, cujus turpitudo conversationis et vitae horrori est referre. Fuit quoque in illis diebus suprataxatis circa annum millesimum Dominicae incarnationis dissensio maxima post mortem Burchardi Lugdunensis archiepiscopi, qui hoc solum fecit nobile quod periit pro episcopatu ipso, quem multi superbe appetebant. Et primus omnium praedicti Burchardi nepos Burchardus Augustanus episcopus, relicta propria sede, procaciter Lugdunensem arripuit, et post multas perpetratas nequitias captus a militibus imperatoris, perpetuo est condempnatus exilio. Post eum Geraldus comes filium suum puerulum arroganter ibi sola praesumptione auctore constituit, et hic in fugam versus delituit. Regebat eo tempore regnum Francorum Heinricus, Roberti regis ex Constantia filius. Nam Hugo, qui adhuc decennis coronatus est, inmatura morte praeventus est. Tercium Robertum cum voluisset mater facere regem, nec potuisset, ducem constituit Burgundiae. Fuit quoque dissensio magna inter ipsum Heinricum et filios Odonis qui apud Barrum obiit, Tetbaldum et Stephanum: adeo ut idem rex, ablato ab eis dominio Turonicae urbis, daret illud Gotfredo Tuditi, filio Fulconis, qui eam toto anno obsedit: et inito bello Stephanus fugatus est, Tetbaudus captus cum suis ante civitatem deductus, reddidit eam Gotfredo, et in captione remansit. Mille septingenti et eo amplius viri absque sanguinis effusione in praelio capti sunt. Ea tempestate Ungros sibi secundo rebelles cum vicisset imperator, ex omni imperio suo episcopos congregari fecit, et contra Symoniam agens ita orsus est( V, 5): Lugens vobis incipio loqui, qui vice Christi in ejus aecclesia constituti estis, quam sibi desponsavit et suo sanguine redemit. Sicut enim gratuita bonitate de sinu Patris per virginem ad nos redimendos venire dignatus est, ita suis praecepit et dixit, mittens eos: Gratis accepistis, gratis date. Vos autem avaricia et cupiditate corrupti, qui benedictionem conferre debetis, in hac transgressione dando et accipiendo maledicti estis. Nam et pater meus, de cujus animae periculo valde pertimesco, eandem dampnabilem avaritiam in vita sua nimis exercuit. Idcirco quicumque vestrum hac se macula pollutum agnoscit, oportet ut a sacro ministerio arceatur. Propter hanc enim offensam venit super filios hominum fames, mortalitas, et gladius. Omnes enim gradus aecclesiastici a maximo pontifice usque ad ostiarium opprimuntur per vestrae dampnationis praemium, et in cunctos spirituale grassatur latrocinium. Ad hanc vocem imperatoris stupefacti pontifices, misericordiae operam implorabant. At princeps misericordia motus, et pro anima patris sui orare eos monens, proposuit edictum, ut nullus gradus vel ministerium aecclesiasticum precio adquireretur; et si quis attemptaret, omni honore multaretur. Sicut, inquiens, Deus coronam imperii gratis mihi dedit, ita ego quod ad religionem pertinet gratis impendo. Volo ut et vos similiter faciatis. Puerulus itaque qui Romanae incubabat ecclesiae, praecepto imperatoris a sede dejectus est, et Gregorius VI, natione Romanus substitutus est. Cujus bona fama quidquid prior fedaverat in melius reformavit. Hic sanctum Odilonem instituens Lugdunensi aecclesiae ordinari pontificem, misit ei pallium et anulum. Sed vir religiosus humilitati studens hoc renuit, pallium tamen et anulum retinuit, servans illud pontifici qui dignus esset; quod usque hodie Cluniaci habetur. Heinricus vero, recepto regno Austrasiorum, comperta dissensione condoluit, et apud Bysontium a. ab inc. Dom. 1041, electione cleri et populi firmatum domnum Odelricum Linguonensem archidiaconum speciosis ornatum indumentis ad Lugdunensem destinavit sedem, et facta est provinciae quies et gaudium populo. Anno ipso treva Dei primum statuta est et firmata, et pax ipsa treva Dei appellata. Quae non solum humanis praesidiis, sed et divinis confirmata est terroribus. Quam cum noluisset recipere gens Neustriae, viro Dei Richardo praedicante, et ut eam susciperent, quia voluntas Domini erat, et a Deo non ab homine decretum hoc processerat, ammonente, divino judicio cepit in eos desevire ignis qui eos torquebat; eo anno fere totus orbis penuriam passus est pro raritate vini et tritici. Sequuta est e vestigio mortalitas hominum praemaxima a. ab inc. Dom. 1042. Multi autem eorum qui torquebantur ab igne, venientes ad virum Dei, meritis ejus et precibus curabantur medica virtute Dei. Superest adhuc domnus Eduensis episcopus, vir vitae longevitate grandevus, qui et referre solitus est, quia cum a sancto Odilone et ceteris ipsa pax divinis revelationibus instituta, treva Dei appellata, et ab Austrasiis suscepta fuisset, et voluntas omnium in hoc esset una ut ubique servaretur, negocium hoc strenuitati hujus patris nostri Gratiae Dei ab omnibus impositum est, ut ejus studio et industria pax eadem in Neustria servaretur, eo quod certi essent de eo, quod tanta esset ejus erga omnes et omnium erga eum gratia, ut quidquid servandum doceret, servaretur a cunctis, quidquid vitandum monstraret, id cuncti vitarent. Quamobrem sategit pater venerabilis, ut tantum bonum gratanter ab omnibus susciperetur sed perversa quorumdam voluntas, et mens indomita, quasi inauditum hoc respuit, quasi qui nollent instituta paterna violare et nova atque inaudita suscipere. Unde et subsequuta est divina ultio, ignis scilicet in rebelles et contumaces deseviens a Domino, quo torquebantur qui viro Dei resistere et mandata ejus contemnere non verebantur. Videres monasterium eximii patris ardentium turbis refertum, quos ipse sanctorum reliquiis aqua benedicta respersis et vino lotis, et pulvere qui de petra sepulchri Domini radebatur vino ipso consperso, et ad potandum miseris dato, pace firmata et jurata, pristinae sanitati reddebat. Pro innumeris autem turbis confluentium infirmorum vas potui illi paratum erat, ut si advenirent egroti, potus salutis non deesset, ne fallerentur si hora incompetenti venissent; neve tunc foret necessitas recurrendi ad ablutionem reliquiarum, quod post expletionem missae inpleri mos erat.
4.23.13
[ GLAB. ROD. V, 1.] Anno igitur ab incarn. Dom. 1045, Heinricus duxit uxorem nomine Agnetem, filiam Willelmi Pictavensis, apud Bysontium; ubi affuerunt episcopi 28. Cum enim esset alias bonus et omnes ejus sitirent dominium, carnis tamen incontinentiam frenare non potuit. Pater Richardus tunc temporis monasterium nolebat relinquere, a quo pro nullis ingruentibus causis patiebatur avelli, quia sciebat et praedixerat filiis inminere resolutionem sui corporis. Etenim superioribus annis quando lues illa, de qua inpraesentiarum mentionem fecimus, populum vastavit, cum dilaberetur populus, et civitas Virdunensis pene redigeretur in heremum, commune periculum communi oratione tolli consultum est. Cujus necessitatis urgente miseria, communi voto deliberatum est beati Vitoni implorandum esse praesidium, cujus se confidebant meritis vitae procul dubio captaturos remedium. Visum etiam est Richardo episcopo, ipsius confessoris corpus sanctissimum exponi debere de feretro, ut processione solempni evectum praesentaretur conspectibus omnium, ut plebs ipsius fulta patrocinio, dum sancti videret loculum, ejus propensius expeteret subsidium, quod noverat sibi non defuturum. Contradicente itaque viro reverentissimo patre nostro, praesul quod deliberaverat in crastinum inpleri destinavit: obsistente eo et dicente levandam quidem miseriam populi, sed episcopo non cessurum in prosperum, qui ausus fuisset inquietare sancti corpus honorificum. Noctem illam pater insonnem duxit, ante altare sancti orationibus vacans cum lacrimis. In crastinum venit episcopus, clerus omnis, et populus, et cum multo timore et reverentia sancti pontificis exponunt reliquias, super aurum obrizum preciosas. Quod ubi factum est, pontificem pater adivit: Inplesti, inquiens, quod voluisti, sed noveris te quintum abhinc annum in saeculo non visurum. Michi quoque qui assensi, ante quintum similiter annum terminus erit vitae, te post modicum subsequente. Dixerat, et dictum rei probavit eventus. Quarto enim necdum exacto anno, viribus corporis cepit pater destitui, et convocatis fratribus indicavit imminere diem suae resolutionis. Mox itaque abbatiae sancti Petri Catalaunensis Odylardum abbatem instituit, Bello Loco patrem Richardum delegit, coenobio sancti Huberti Teodericum, sancti Urbani Stephanum, viros in omni theoria probatissimos, in servando religionis proposito clarissimos. Has enim abbatias ipse per se regebat. Exoneratus ergo ab omnibus, illam sibi tantum retinere censuit, cui pastor datus fuerat, in qua etiam se sepeliri destinaverat. Et jam in mandatis Domini assiduus potius quam frequens, die quadam cum vidisset unum de fratribus monasterii cui nomen Mysac graviter estuare febribus, ut quasi intercipi videretur spiritus ejus, manum illius tenuit, et ut nunciandae horae operis Dei signum daret sanus factus et incolumis, praecepit. Ille in voce jubentis factus sanus oboedivit patris imperio, et sic omni egritudinis caruit incommodo. Hic itaque, qui tantis abundabat virtutibus, imminente die vocationis ejus decubuit febribus, et ultima illa exercebatur egritudine. Quod ubi per urbem sonuit, advenit episcopus, monachorum quoque, clericorum et sanctimonialium coetus; et visitatione solempni ostendebant erga patrem devotionem piae affectionis. Nec rediit ad domum episcopus, quin immo cotidianis excubiis adherens ei, non die, non nocte ab illo patiebatur avelli. Advenerunt et vicinarum urbium episcopi, abbates, et quique magnates, ad visitandum eum et commendandos se ei; quibus videbatur, quod in obitu ejus omnino terra commoveretur et conturbaretur. Excubabat diebus ac noctibus ante domum ejus turba filiorum et ceterorum fidelium, alii patri ad meliora festinanti valedicere et se commendare volebant, alii sanitates corporum expetebant, ut saltim aquam ablutionis manuum ejus mererentur, qua inuncti refocillarentur. Ubi ergo sensit inminere horam vocationis suae, filios quos Christo adquisierat convenire jussit, et inunctus ab episcopo oleo sancto, confessione data, viatico caelesti pastus, expositus est lectulo, et jacuit in cinere et cilicio, ita ut altare sancti Nicholai ejus semper appareret conspectui. Inde fratres alloquutus, consueta salutis documenta replicans, Deo ut servirent et adhererent ammonuit, suique ut memorarentur piissima devotione petivit, omnibus in commune flentibus et suam destitutionem ingeminantibus, cum ipse omnium cohiberet lacrimas, solaretur dolorem, et Christi domini promitteret affuturam protectionem. Post hec reliquias quas Jherosolimitanus patriarcha ei dederat sibi afferri praecepit; et salutatis eis atque deosculatis cum multa reverentia, eas quas collo ferre consueverat exposuit, et ante se reverenter sisti praecepit. Hinc commune sanctorum patrocinium implorans, elata manu fratribus et omnibus qui aderant benedixit, et sibi benedici petiit. Sicque data filiis licentia exeundi, ipse oculis et manibus in coelum porrectis et intendebat ad quem festinabat. Legebantur ante eum passiones Dominicae, lectiones quoque ex quarto dialogorum libro; et felix ejus anima illi soli adherebat, cui se totum commiserat. Ubi vero cepit jam ab inferiori parte corpus emori( 1046), sanctorum reliquias apprehendens in lectulo sedit, et ad pedes eas ponens, atque uti vitalis calor deficiebat, paulatim eas protrahens, tandem in pectore substitit, et reliquias ibidem cum reclinasset, deposuit. O admirandam viri devotionem! O predicandam ejus in omnibus sanctitatem! Cum ergo reclinasset, manus reliquiis apposuit, et sic usquequo spiritum Creatori redderet, erectis ad Deum luminibus mansit. Aderat ibi episcopus, et viri religiosi quos obligaverat amor et beneficia pii patris, qui exitum ejus praemunibant orationibus continuis et psalmodia, qui vix et raro, licet ad horam separabantur ab ejus praesentia, ne contingeret eos absentes esse quando a corpore migraret felix anima. Illucescente itaque die mensis Junii 14, quod est 18 Kalendarum Junii, hora jam imminente tercia, praesentibus filiis suis, quos loci angustia capere poterat, ceteris in majori aecclesia consistentibus et canentibus, sancta illa anima corporeis neribus absoluta, ad illud pervenit aeternum quod est unum et inseparabile trinum. Oculos patris clausit episcopus; polinctores funeris Richardus, Odylardus, Stephanus et Walerannus abbates fuerunt. Ipsi corpus sanctissimum procuraverunt, vestibus sacratis ex more induit episcopus, non quibus ille voluit et praecepit, qui vilia queque delegerat, sed quas dictavit amor paternus et devotio sanctissima et debita. Reliquiae, quas super pectus suum ipse commiserat, induto eo sacris vestibus, supra pectus ejus repositae sunt. Elatum ergo funus beatissimum bajulantium manibus, cum ob impetum populi occurrentis et plangentis obserata esset aecclesia, ante altare sancti Petri positum est; ubi missa a pontifice celebrata, tamdem portae monasterii apertae sunt, et ecce populus innumerabilis utriusque secus et ordinis irruit cum lacrimis et ululatu cordis. Plena erat aecclesia lacrimarum, omnes in commune pii patris deflebant obitum, ac si viderent imminere interitum patriae. O quantus luctus omnium! quanta totae urbi mestitia! quam pia erat de ejus obitu compassio! quanta omnium destitutio! Ea dies tota fuit gemituum, tota planctuum. Qua advesperascente, corpus beatissimum ad principalem aecclesiam sanctae Mariae a fratribus delatum, debitis vigiliarum et psalmodiae officiis necte ipsa ab excubitoribus honoratum est. In crastino missa solempniter celebrata a canonicis, per reliqua urbis monasteria deportatum est, et vigiliis missarumque solempniis debita officiositate percelebratis, tandem ad monasterium suum relatum est, et filiis dolentibus et de morte ejus merentibus restitutum. Venit ergo dies crastina, et ecce fere circa horam terciam congregata est tota civitas ad sepeliendum illum. Missam celebravit episcopus, sermonemque habuit ad populum de mutabilitate vitae hujus, et qualiter in hanc plorationis convallem devenerimus; quis sit finis bonorum, quisve malorum; quae fuerit patris vita, mors quam preciosa. Hinc percelebrato officio, dictis orationibus solempnibus, ad locum sepulturae itum est. Et licet solis exequiarum ministris et bajulis funeris cum his qui officia dabant permissum sit ingredi, ceteris intra majorem aecclesiam retentis, tanta tamen fuit obsequentium multitudo, ut fenestras, quibus lumen criptae infundebatur, ob captationem aeris auferri necessitas impulerit. Vincebat diem luminum multitudo, et fumus incensi et thimiamatis totam repleverat aecclesiam. Tanta erat omnium erga patris sepulturam devotio! Humato itaque mitissimi viri corpore, clausum est sepulcrum, et solido cemento per juncturas litum. Requiescit autem in cripta subterranea ante altare sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Johannis evangelistae, et super eum majus altare sancti Petri stabilitum est. In eadem cripta subtus altare praefatum sanctae Mariae sanctus requiescit Madelveus, ab eodem patre nostro ibidem transpositus, et reverenter tumulatus. Peracto vero sepulturae officio, ubi ab aliis discessum est, ad componendum viri Dei lectum unanimis se filiorum accendit devotio. Quattuor columpnae marmoreae cooperculo sepulchri cemento facto ex eodem marmore conectuntur, his desuper tabula marmorea praegrandis ipso eodem cemento adjungitur, et sic desuper cooperculo maceriae aliquantum construitur, et solido bituminis gluttine solidatur. Tabulae vero in altum porrectae linteum imponitur, et ei pallium superadditum est; ut cunctis cernentibus patenter detur intelligi eum magni esse meriti, cujus corpus sic honoratur in terris. Et merito. Quod enim fuit ejus in terris studium, nisi Deum diligere, et sanctos ejus venerari, et aecclesiam Dei ornare decore competenti? Nec mirum si a filiis propensius honoratur, quos scivit regere, et regere secundum nostram disciplinam, quae ex Christiana lege descendit, et ad Deum ducit. Requievit autem hic pater noster a. ab inc. Dom. 1046, regiminis sui anno 42, regnante terris Heinrico Conradi filio. Supervixit vero episcopus Richardus usque ad mensem Novembrium, et obiit 8 Idus Novemb., sicut ipse a patre suo quesierat, cum ei oculos clauderet. Si, inquit, pater ad Deum vadis, et ei placet obsequium quo ei servisti, obtine ut unum annum non tibi supervivam in hoc seculo, quia tibi commori quam vivere praeopto. Dixerat, et exauditus est, additusque patribus suis. Cujus corpus cum parentes juxta corpus viri Dei sepeliri mandassent, a canonicis vi retentum, et in aecclesia sanctae Mariae majoris sepultum est. Eodem anno ordinatus est Lugdunensi ecclesiae archiepiscopus domnus Halinardus. Eodem quoque anno Heinricus Romam ivit, et concilio habito abjecti sunt pervasores Romanae aecclesiae, Johannes, Benedictus et Silvester; et ordinatus est Clemens papa, a quo et ipse coronam suscepit imperii. Et eodem anno Clemens obiit, et Damasus successit. Regimen quoque Virdunensis coenobii Walerannus suscepit, homo in seculo nobilissimus, Gelduini comitis filius; qui in bello apud Bar castrum in geniculo vulneratus claudicabat. Cujus frater fuit Hugo Linguonensis episcopus, postea a sancto Leone IX, in Remensi concilio depositus, Episcopatum autem Virdunensem Theodericus suscepit, Wezelonis comitis filius; cujus primo benedictionis anno templum sanctae Mariae a duce Godefrido et Balduino succensum est, vasa sacra ablata, civitasque destructa 8 Kal. Nov.
4.23.14
Quantae vero apud illius aevi homines hic pater noster gratia Dei honorificentiae fuerit, Theodericus Basiliensium episcopus, vir multae auctoritatis et gratiae, suo in facto ostendit. Qui cum in deducendo novo episcopo Virdunum missus ab imperatore venisset, et esset ei devotio sancti viri sepulchrum invisere, cum ante tumbam magna se lacrimarum contritione mactasset, rememorans defuncti pietatem sobrietatem et mansuetudinem, pallio pretiosissimo crocei coloris tumbam ipsam adornavit, ut affectu ipso testaretur dilectionem quam vivo exibuerat mortuo se quoque non negare; immo propensiori eum cultu dignissimum, quem jam suo Dominus gremio confoveret. Ceperat jam tunc locus ille multis clarere miraculis, et in febricitantes tanta curationum refundebatur gratia, ut quisquis advenisset hoc laborans incommodo, ubi parum obdormisset, sanitatis potiretur suffragio, et rediret omni valetudinis sopito incendio. Sed quid moramur, nec referimus cujus meriti angelico quoque declaratus sit esse testimonio? Etenim qui vidit testimonium perhibuit, et de cujus vita non dubitatur, ejus merito testimonio creditur. Beatae memoriae pater Rodulfus, tercius post eum successor in regimine aecclesiae, et ut credimus hereditariae sanctitatis possessor, nunc felici beatus excessu, ubi locum ipsum regendum suscepit, et audiret a referentibus multa de eo relatu digna, videret quoque unanimem erga cultum memorialem ejus omnium devotionem, amplexabatur quidem quod videbat et audiebat generaliter ab omnibus, estuabat vero intra se ipsum, si tantae sanctitatis vir ille fuisset ut referebatur, et quasi querebat sollicitis et dispositis cogitationum excubiis, cujus meriti apud Deum esset. Solebat et ipse ad ejus sepulchri locum, quia senserat ibi faciles orationum proventus, creberrime orare et multoties pernoctare: cum ecce una nocte post celebrationem nocturnalis synaxis cum ibidem solitas Deo redderet excubias, hac eum cogitatione sepius terente et ad sese devolvente, somnus paulisper allusit. Necdum corporales in soporem erant perfecte resoluti, cum intellectuales oculi aperti sunt, et vidit sibi astare angelum blanda se voce alloquentem et dicentem:« Diu te cogitatio tua morosa curiositate detinuit, ut scires cujus meriti hic cujus sepulchro adsistis esset, et ne te diutius fatigandum protraat, missus sum hec tibi expedire. Duo sunt in hac cripta quiescentes, et diem Domini, quo duplici stola remunerentur, expectantes, hic abbas Richardus, et confessor Christi praecipuus Madelveus, cujus vos festivitatem suo tempore et die devotis, ut dignum est, honoratis officiis: utpote quem Deus in numero sanctorum suorum et sorte justorum ascivit. Et juste quidem digne in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudium transiit justorum. Hic autem, cujus adsto sepulchro, pari vobis nec minori devotione venerandus in terris, quem pari sorte nec inferiori gloria Deus decoratum sublimavit in coelis. Multa sanctitatis ejus fama in terris, quam tamen nec ad medium nostis, quia vir gratia Dei inluminatus humilitati studuit et vilitati, nec actus suos prodere maluit, sed occultare. Sed noveris quia magnum patronum et Deo carissimum praemisistis, et quae de eo dicuntur vera sunt, quamquam ampliora dici possent. Placeat tibi devotio filiorum ejus erga memoriam ejus, et quae tibi missus a Deo refero, hac ipsa die omnibus in commune edicito, ut gaudeant de felici successu patris, quem habent suffragatorem et devotum interventorem in coelis. Tu itaque his de beato viro agnitis, viam quam coepisti ne deseras, mortificationi carnis, humilitati, vilitati et castimoniae invigila, lucrandis animabus operam da, ut cum hoc et aliis doneris beatitudine aeternae jocunditatis.»
4.23.15
Obstupuerat vir gratiarum in visione et affatu angelico, et cum videret illum pro his et aliis pietatis ejus beneficiis humanae fragilitati collatis Deo laudes dicentem, et ad easdem se pararet, toto corpore ut dormiebat assurrexit, et, evigilans, grates quas conatus fuerat mente, jam animo et corpore persolvit intente. Nec apparuit segnis in praedicando quod viderat et audierat, immo omnibus Dei retexit magnalia, quia et quod gratum est vidisse vel audisse, gratius refertur, et gratissimum universis creditur; fratres quoque audita patris magnificentia tanti nuncii voce testificata, laudes et gratias Deo reddidimus, satisque cautum est ab illa die et deinceps, ut ejus memoria devotione recoleretur dignissima. Pro his et aliis beneficiis ejus benedicatur nomen Domini in secula. Vivit adhuc et vivet in secula beati viri meritum, et quamdiu volvetur seculum, semper ejus meritum accipiet incrementum. Testatur hoc Normannia, fatetur et Britannia, applaudit tota Gallia patris promens magnalia, quae quanto letata est et jubilavit de conversatione ejus sanctissima dum esset in mundo, tanto nunc dolet in morte ejus sublata sibi tam felicia contubernia, cujus vita sanctitatis erat speculum, penitentium solatium, merentium consolatio, miserorum defensio. Luxit ejus obitum imperator et optimates, defleverunt reges et pontifices, defecit tibia et organum, cithara et psalterium, raucum sonuit tuba et tymphanum. Ascendit ad Deum clamor pauperum, desiderium egentium suam destitutionem ingeminantium, et ut mage mireris, unius obitum mundus deflevit, in quo totus dum viveret requievit. Et quamquam sentirent magis esse gaudendum, si rationem vis doloris admitteret, flebant tamen praecipue monachi, virgines et viduae, ordo quoque aecclesiasticus, ejus peculiari fulti patrocinio, firmati consilio, recreati alloquio. O patris meritum seculis memorabile, posteris venerabile, omnibus imitabile. Laudes ejus nulla umquam delebit oblivio, non minuet temporis interpolatio, non auferet ab ore nostro, et si gravior excandescat in nos quam nunc est tribulatio, quo minus te venerandum, te praedicandum, te, pater, fateamur omnimoda laude colendum. Tuis enim laudibus immorari, est a tribulatione relevari, quia laus tua gaudii est et pacis admiranda comprehensio, meroris et anxietatis propulsatio. Retulit humilitati nostrae ante quinquennium, cum necdum gustassemus quanti sit laboris et tedii aliena curare, venerabilis abbas sanctae Trinitatis de monte Rotomagensi Hugo nomine, qui nunc usque superest, quia cum esset in obsequiis praefati comitis Normanniae Willelmi, jam tunc regis Anglorum, cum tractaretur in aula de honestis viris et memoratu dignis, quorum ipse rex habuisset notitiam aut famam audisset, inter praecipuos hujus admirabilis memorabatur, summa laude ejus efferendo praeconia, humilitatem, sapientiam, discretionem, animi et vultus devotam Deo hilaritatem, sermonis facundiam, morum elegantiam, subditorum reverentiam. Mirabatur etiam quod his modernis temporibus de loco tam celebri nulla ad se commigraret persona, nulla, ut solebat, regalem ejus magnificentiam expeteret successorum tanti patris aut monachorum loci sedulitas; adeo ut cum pro legatione quadam idem vir, a quo haec audivimus, quadam vice mitteretur Virdunum, inter alia id ab eodem rege et honorabili ejus conjuge ei daretur in mandatis ut coenobium nominatissimum sancti Vitoni expeteret ibidem hospitaturus, patremque et fratres loci sua ex parte devote salutaturus, et sollicite notaturus: si idem qui quondam honestatis et religionis cultus niteret, qui esset monasterii pater, si in eo avitae paternitatis et dulcedinis specimen eluceret, si in filiis gravitatis et reverentiae antiquum decus emineret, si rerum temporalium copia exuberans, si spiritualium delectationum gratia ab ubertate domus Dei esset habitantes debrians: omnia prospiceret, singula vivido rimaretur ingenio, sibique referret. Verum quid rerum intercesserit, quod praefatus vir aliorsum hospitaturus diverterit, et sperantibus optima regi et reginae insperata retulerit, nostrum non est edicere, maxime cum illo in tempore, quod id gestum est, puerilis adhuc nos ferula his vel similibus vetaret intendere. Illud tantum notasse sufficiat, quod rex auditis quae non speraverat, viri spectabilis et memoria digni egregiam conversationem reducens ad animum, tot ingeminationibus ejus deflevit obitum, tot reciproca vicissitudine ejus efferebat meritum, replicando miris laudibus illius praeconia, et subinde repetendo indebita et ingrata paternae sedulitati remissorum filiorum remissae vicis obsequia, in hoc ipsum quoque omni congeminante aula, ut daretur cunctis palam intelligi, si fama votis annuisset, multis ecclesiam donandam muneribus, multa dilectione a regali fore munificentia honorandam. Vidimus demoniacum ad monasterium beati Vitoni adductum, intra paucissimos dies plenariae sanitatis gaudia reportasse, quem cum in primo adventu suo vinctum loris et funibus artatum infra criptam ad memoriam sanctorum ibidem quiescentium parentes ducere vellent, nullatenus potuerunt, credo demone timente praesentiam eorum sanctorum, quorum meritis eadem aecclesia inlustratur et praesentia decoratur.
4.23.16
Anno ab inc. Dom. 1051, Leoni IX successit Victor, et 4 anno obiit; et successit ei Stephanus, qui et Fredericus frater Godefridi ducis, cujus primo papatus anno obiit apud Goslare Henricus imperator, et exsequiis ejus interfuit, qui et Spirae sepultus est a. ab inc. Dom. 1056. Et remansit Agnes imperatrix cum filio parvulo, qui et regnum optinuit sub tutore regni Annone Coloniensi archiepiscopo( 1056). Obiit quoque Stephanus a. 1058 et sepultus est apud Lucensem urbem, ubi multae Deo cooperante fiunt ad ejus tumulum virtutes( 1059). Successit ei Nicholaus, qui 2 anno ordinationis suae concilium habuit in basilica Lateranensi, mense Aprili, indict. 12; ubi considentibus venerabilibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus seu venerabilibus presbiteris et diaconis, de electione summi pontificis decernens ait:« Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piae memoriae domno Stephano decessore nostro, haec apostolica sedes, cui Deo auctore deservio, quot adversa pertulerit, quot denique per Symoniacae heresis trapaezetas malleis et crebris tunsionibus subjacuerit, adeo ut columpna Dei viventis jamjam pene videretur nutare, et sagena summi piscatoris procellis intumescentibus in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati vestrae, debemus auxiliante Deo futuris casibus prudenter occurrere, et aecclesiastico statui, ne rediviva, quod absit, mala praevaleant, in posterum praevidere. Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate, decernimus atque constituimus, ut obeunte hujus Romanae universalis aecclesiae pontifice, imprimis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales adhibeant, sicque reliquus clerus et populus ad consensum novae electionis accedant, ut nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione subripiat, religiosi viri praeduces sint in promovendi pontificis aelectione, reliqui autem sequaces. Et certe rectus atque legitimus hic aelectionis ordo perpenditur, si, perspectis diversorum patrum regulis seu gestis, etiam illa beati Leonis sententia recolatur. Nulla inquit, ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt aelecti, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis metropolitani judicio consecrati. Quia vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur aecclesiis, atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui aelectum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt. Eligant autem de ipsius aecclesiae gremio, si repertus fuerit idoneus, vel si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur, salvo debito honore et reverentia dilecti nostri filii Henrici, qui impraesentiarum rex habetur, et futurus imperator Deo concedente speratur, sicut jam sibi concessimus, et successorum illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc jus impetraverint. Quod si pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura, sincera atque gratuita aelectio fieri in Urbe non possit, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laycis, licet paucis, jus potestatis obtineant eligere apostolicae sedis antistitem, ubi congruentius judicaverint. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas vel qualiscumque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is qui electus est in apostolica sede juxta consuetudinem intronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem optineat regendi sanctam Romanam aecclesiam, et disponendi omnes facultates illius; quod beatum Gregorium ante aelectionem suam fecisse cognoscimus. Quod si quis contra hoc decretum nostrum synodali sententia promulgatum per seditionem vel praesumptionem aut quodlibet ingenium aelectus, aut etiam ordinatus seu intronizatus fuerit, auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli perpetuo anathemate cum suis auctoribus, factoribus, sequacibus, a liminibus sanctae Dei aecclesiae separatus subjiciatur sicut antichristus et invasor atque destructor totius Christianitatis, nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni aecclesiastico gradu, in quocumque prius fuerat, sine retractatione deponatur. Cui quisquis adheserit, vel qualemcumque tamquam pontifici reverentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem hujus nostri decreti vel sententiae temerator extiterit, et Romanam aecclesiam sua praesumptione confundere et perturbare contra hoc statutum temptaveverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione dampnetur, et cum impiis quando resurgent in judicio reputetur. Omnipotentis scilicet Dei Patris et Filii et Spiritus sancti contra se iram sentiat, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum praesusumit confundere aecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat, fiat habitatio ejus deserta, et in tabernaculis ejus non sit qui inhabitet. Fiant filii ejus orfani, et uxores ejus viduae. Commotus amoveatur ipse, et filii ejus, et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Scrutetur foenerator substantiam ejus, et deleant alieni labores ejus. Orbis terrarum pugnet contra illum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant, et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant. Observatores autem hujus nostri decreti Dei omnipotentis gratia protegat, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnibus vinculis absolvat. Nicholaus episcopus sanctae et apostolicae Romanae aecclesiae huic decreto a nobis promulgato subscripsi. Bonefacius Albanensis subscripsi. Humbertus sanctae ecclesiae Silvae Candidae subscripsi.» Petrus Ostiensis episcopus subscripsi et caeteri episcopi numero 76 cum presbiteris et diaconibus subscripserunt.
4.23.17
Item:« Nicholaus episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, clericis et laycis fidelibus, tam majoribus quam minoribus per omnes Gallias commorantibus, immo Aquitanicis, Wasconibus, salutem et apostolicam benedictionem. Quicumque sacerdos, diaconus et subdiaconus post institutum beatae memoriae praedecessoris nostri Leonis papae de castitate clericorum concubinam palam duxit, vel ductam non reliquit, ex parte Dei omnipotentis auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli praecipimus, et omnino contradicimus, ut missam non cantet, neque evangelium aut epistolam ad missam legat, neque in presbiterio ad divina officia cum his qui praefatae constitutioni obedientes fuerint maneat, neque partem ab aecclesia recipiat, quousque a nobis sententia super hujusmodi, Deo concedente, procedat. Et praecipientes statuimus ut hii praedictorum ordinum, qui eidem praedecessori nostro obedientes ejus institutum servaverint, juxta ecclesias quibus ordinati sunt, sicut oportet religiosos clericos, simul manducent et dormiant, et quidquid ab aecclesiis competit communiter habeant.»
4.23.18
( 1060) Hunc igitur Nicolaum papam adiens Walerannus abbas Sancti Vitoni, querimonia facta super comite Rutenensi pro fundis ecclesiae Virdunensis sitis in comitatu Rutenensi quos sancto Vitono auferebat, id est Maderniacum Puliniacum et alios, optinuit litteras ab eo missas praefato comiti in haec verba:« Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, R. Rutenensi comiti dilecto filio salutem et apostolicam benedictionem. Cognoscentes tui animi propositum, et quod propter regnum Dei et justitiam ejus volueris renunciare temporali fastigio secularium occupationum, confidenter tibi denunciamus, ut-- secundum quod tibi iniunximus cum ore ad os loqueremur-- aecclesiis Dei et pauperibus defensorem te opponas, justitiamque eis adquirendo in conspectu Dei excusatus existas, quod non sine causa gladium portas. Et quia nostrum est te admonere, si qua non negligenda cognoverimus te negligere, orando simul et praecipiendo auctoritate apostolica monemus, ut monasterio sancti Petri sito Virduni, quod venerabilis vir consanguineus tuus Walerannus abbas regit, curtes quas in terra possessionis tuae habere dinoscitur restituas, ne, quod absit, ad perditionem animae tuae diutius eas retinendo excommunicationem ab antecessoribus nostris inprecatam invasoribus earum incurras. Nec volumus dicas a parentibus tuis vel uxoris tuae eas servis Dei subtractas, quia justus Dominus reddit iniquitatem patrum in filios, in terciam et quartam generationem. Sicut enim conscia veritatis testatur antiquitas, sanctus Amantius, peculiaris vester patronus, eas contradidit servitorum sancti Petri usibus.»
4.23.19
His acceptis litteris cum reverteretur, apud Aremare monasterium veneno periit, et Grimoldus successit. Capella vero ab inhabitantibus retenta est, sed postmodum requisita reddita est, etsi non tota. Et quia eo defuncto non fuit qui litteras missas comiti Rutenensi perferret, adhuc abbatia cum fundis retenta est. Nicholaus quoque papa obiit anno eodem, id est 1060, ab inc. Domini, et sequenti anno Walerannus decessit, et sepultus apud eundem locum.
4.23.20
Anno igitur 1061 Nicholao papae successit Alexander II, et secundo anno obiit; cui tercius Alexander successit. Millesimo quoque sexagesimo quinto anno, ind. 3, stella, quae comete dicitur, apparuit, et eodem anno Etwardus Anglorum rex obiit; qui quia sine filiis fuit, consanguineum suum Willelmum Normannorum comitem post se regnare instituit. Sed Heroldus, contra sacramentum quod Willelmo fecerat, regnum invasit. Ipso anno, mense Octobri, Willelmus mare transiit, et commisso praelio 2 Idus Octobris ruit Heroldus, et Willelmus die natalis Domini apud Lundoniam in regem elevatus et coronatus est, Anno ab incarn. Domini 1063 finis fuit annorum circuli qui constat quingentis triginta duobus annis, et sequenti anno idem incipit circulus; in cujus fine erit labor et dolor. Alexander papa Gyraldum Ostiensem episcopum, qui Petro successerat, ad Gallias destinavit, et vices suas ei per Franciam et Burgundiam commisit. At ille ex praecepto papae concilium apud Cabilonem instituit, cui praeerat Roclenus episcopus, litteris adprime eruditus et in lectione divinorum voluminum studiosissimus.
4.23.21
( 1073) Anno igitur ab incarnatione Domini 1074, praesidente Romanae ecclesiae papa Alexandro, Giraldus Ostiensis episcopus, Romanae sedis legatus in Galliis, concilio Cabiloni habito Romam rediens, et apud Diensem urbem hospitatus, cum clericis in aecclesia de utilitate ecclesiae loquebatur. Erat enim in eadem urbe Lancelinus Symoniacus dictus episcopus, qui vocatus ad audientiam cum venire renueret, et se in domo episcopali manu militari defenderet, et episcopatum retinere temptaret, tractabat legatus cum civibus, canonicis scilicet et plebis majoribus, quid de episcopo agerent, dicens, juxta Ambrosium, inexpiabilem esse culpam venditi ministerii; et juxta decreta sanctorum patrum, Leonis, Gregorii, Nicholai et ceterorum, erga Symoniacos nullam misericordiam habendam in servanda dignitate, et quia quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc ut fiat hereticus promovetur, et omnes qui ei consentiunt, et qui emendare possunt et non emendant, et omnes qui contra illos non sunt, sed favent eis, cum eo habeant partem qui prius commisit hoc peculiare flagitium. Dum ergo de his inter eos tractaretur, et, ut praediximus, ille dictus episcopus audientiam subterfugeret, juxta canonum instituta et sanctorum Patrum decreta episcopus querebatur idoneus, qui et saluti eorum invigilaret, et animabus commissis sollicitus superintenderet, ecce personuit ad aures eorum advenisse illic et aecclesiam qua tenebantur intrasse orationis gratia domnum Hugonem Lugdunensem camerarium, praecinctum et paratum ad equitandum; ibat enim Romae ad sanctum Petrum. Nec mora, Spiritus sancti gratia corda suorum illustrante, fit clamor et concursus fidelium, ocreatus cum calcaribus invenitur, rapitur, tenetur; in conspectu apostolicae sedis vicarii summo omnium favore et gratia deducitur; quod dignus sit qui possit aecclesiae praeesse et prodesse, acclamatur. Reclamabat ille, et votis populi parabat obsistere, quasi qui non posset nec deberet sponso legitimo vivente castitatem aecclesiae foeda scissione corrumpere. In hac devota contentione placuit divinitati beneplacitam suae praesentiae voluntatem in ostensione lucis suis fidelibus declarare. Nam cum esset nubilus dies, lux in modum sperae per aliquas horas in gremio et facie splenduit ecclesiae, quae sic accendit cunctos qui aderant et viderant, ad laudandam propiciationem divinae clementiae, ut clamaretur ab omnibus: Benedictus dominus Deus, quia respexit dejectionem ecclesiae suae, ut visitaret eam et illuminaret tali pontifice! Accessit et aliud mirabile divinae pietatis indicium, quia, cum in ejus electione omnis sibi in voce laudis et jubilo cordis applauderet aecclesia, et praecipue se tali rectore opitulatam esse gratularetur, legatus papae mente praesaga quiddam mirum in eo praevidens: Huic, inquit, civitati pastor quidem est, electus et a Deo donatus, sed majora ei praedestinavit Altissimus. Non diu enim huic ecclesiae pastoris officium praestabit, quoniam excellentiori gibisserio donabitur dispensaturus divinae munera gratiae. Cf. SS. VI, 306.) Sic clamores et vota omnium judicium probavit caeleste, et electus ille, qui nec valuit nec voluit, tot praecurrentibus indiciis, voluntati divinae contraire, compulsus est auctoritate apostolica remorari, et confirmata est super eum electio cleri et populi. Quo audito, ipse qui aecclesiam per Symoniam invaserat et armis retinere temptabat, dolens unanimem assensum civium, et timens populi gaudentis et ad pia vota incalescentis animo, si intumesceret, impetum ferocissimum, domum episcopalem deseruit et recessit. Angebatur enim curarum estibus, et stimulis mordacis conscientiae, quam non effugere quibat, quia non inveniebat quo fugeret, nec suis jam ut solebat,( 1073) delectabatur erroribus, a quibus puniebatur licet nolens et inscius; et tamen adhuc exultabat in crimine, quia novis vetera obumbrando, peccatis se utcumque adjuvari estimabat. Putabat enim insigne esse virtutis, ubi est lapsus criminis. Sed jam sileatur ejus memoria, quia recessit, quia aufugit, quia quod indebite usurpaverat, non est expectatus dimittere; ad plebis gaudium, ad cleri magnatorum quoque et infimorum tripudium flectamus articulum. Sublimatus est electus noster cum gaudio et cordis jubilo in pontificali solio, acclamatus est et confirmatus episcopus de Dei et Christi ejus judicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis quae tunc affuit suffragio, de sacerdotum et bonorum virorum collegio. Invenit itaque civitatem angoris plenam, tribulationibus circumseptam, vigilantia multa egentem, res episcopi direptas, ita ut non invenerit unde vel uno die de reditibus domus episcopalis vivere potuerit, ita omnia attriverant qui ante eum fuerant. Adeo ut de omnibus totius episcopatus aecclesiis vix unam haberet domus episcopalis aut mater aecclesia, cum fere omnes possiderentur a militibus et quibuslibet secularibus. Nec diu passus est suo in tempore tantam videre contritionem et conculcationem ecclesiae, quin potius statuit decretum, ut nullus laicus optineret aecclesiam, aut partem acciperet in reditibus aecclesiarum. Et factum est, divina cooperante clementia, ut omnes gratanter jussionem ejus susciperent, et obedirent, ita ut ante ejus ordinationem haec suae meliorationis incrementa sibi commissa per eum susceperit ecclesia. Obierat ipso anno papa Alexander in ipso apotolorum Petri et Pauli natalicio, et substitutus erat unanimi electione cleri et populi Gregorius VII, qui in ipsa Romana aecclesia sub praefato pontifice officio fungebatur archidiaconatus. Et licet ordinationis et consecrationis ejus privilegium solis cardinalibus episcopis Albanensi, Ostiensi et Portuensi, sit commissum, Giraldus ipse, quia aberat, expectatus non est, sed qui vices ejus exequeretur subrogatus est. Qui demum reversus, papae inter cetera electionem Diensis aecclesiae innotuit, et electum ipsum quam maxime paternitati ipsius commendavit. Non multo post ipse qui commendabatur advenit, et quia solam clericatus tonsuram habebat-- detestabatur enim Symoniacorum ordinationes--, in mense Decembrio per manum ejus usque ad presbiteratus gradum promotus est, cum hoc aliqui calumpniarentur Romanorum, et promerent morem sanctae Romanae ecclesiae, neminem licet electum antistitem a papa ordinandum nisi in eadem deserviret aecclesia. Quod tamen in ipso domnus autentica potestate sua fecit; complacuerat enim sibi in illo anima ejus. In quadragesima vero, sabbato in presbiterum, et sequenti Dominica ad missas in episcopum consecratus est. Sic post octonos consecrationis dies affatim imbutus divinis dogmatibus, et ubertim roboratus aecclesiasticis sanctionibus, benedictione percepta dimissus est ad regendos filios, quibus pastor et rector ordinatus erat.
4.23.22
Sed nec illud silendum, in quo egregie convalescit testimonium probitatis ejus, et praeordinatae ac Deo placitae consecrationis ejus. Cum post ipsam suam electionem, quae facta est mense Octobrio die 19, ad suscipiendos ordines Romam mense Decembri venisset, invenit ibidem pro simili expectatione domnum Anselmum Lucensem aelectum, virum omni laudis praeconio dignum, nunc felici beatum excessu, in quo omnis laus secure canitur. Cum hoc itaque tanto familiaritatis et dilectionis vinculo connexus est, et ita sibi, licet divisa haberent hospicia, in palatio Lateranensi individui adherebant, ut unum videri sine altero mirum videretur his qui eorum noverant unanimitatem. Adeo ut urbis praefectus quodam veritatis praesagio alterum horum diem, alterum vocaret lucem: quod dies non sit sine luce et lucem dies comitetur. Lucebat enim in eorum moribus justitiae et pietatis decus, praeponderabat amicitia constans, mutabilitatis nescia. Aetatibus pares, caritate non impares, sui delectabantur copula, quia et coaequalium usus dulcior, et senum tutior est. Senes autem erant non longevitate vitae, sed morum maturitate. Et utinam gratiam virtutis et fidei alterius, quem secum in gloria jam assumptum Deus approbat, imitetur et alter qui residuus est, ut cum transierint tempora praefinita, sint in caelestibus unum, quos divinus amor hic dedit esse unum.( 1074) Cum ergo Romae positi praestolarentur diem consecrationis suae, venerunt nuncii regis Heinrici Romam, rogantes ne contra morem praedecessorum suorum domnus papa eos consecrare vellet, qui episcopatus aelectionem solam, non autem donum per regiam acceperant investituram. At ipse convocatis cardinalibus legationem regis aperuit, et quid sibi ad hoc respondendum, quid esset faciendum, ammonuit. Quibus respondentibus usum aecclesiae hunc esse, hunc haberi pro lege, cum auctoritas eis nulla ad hoc suffragaretur, in Lucensi tamen electo eis adquievit, ut consecrationem ejus differret, donec investituram episcopatus ex regio dono accepisset. In Diensi vero adquiescere noluit, sed eum prima quadragesimae ebdomada, sabbato in presbiterum, et Dominica consecravit in episcopum. Et quia vidit hoc sanctorum Patrum adversari decretis, ut in canonica electione episcopi praevaleret donum regis, immo multoties ipsam aelectionem inmutaret vel potius irritam faceret, eodem anno in Romana synodo 50 episcoporum, considente presbiterorum et abbatum multitudine, juxta decreta pontificalia et institutiones canonicas ne hoc amplius a quoquam praesumeretur prohibit sub interminatione anathematis, decretum faciens in hec verba:« Si quis deinceps episcopatum vel abbatiam de manu alicujus laycae personae susceperit, nullatenus inter episcopos vel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo vel abbati audientia concedatur. Insuper ei gratiam beati Petri et introitum ecclesiae interdicicimus, quoadusque locum, quem sub crimine tam ambitionis quam inobedientiae, quod est scelus idolatriae, cepit, non deserit. Similiter etiam de inferioribus aecclesiasticis dignitatibus constituimus. Item: Si quis imperatorum, ducum, marchionum, comitum, vel quilibet secularium potestatum aut personarum investituram episcopatus vel alicujus aecclesiasticae dignitatis dare praesumpserit, ejusdem sententiae vinculo se astrictum sciat.» Sequutus est autem in hoc Patrum exempla, licet jam per multa annorum curricula dampnabilis haec consuetudo inolevisset, et in usum conversa esset. Dicitur enim in septima universali synodo a quinque patriarchis et 350 patribus sub Adriano papa habita, capite 3.« Omnis aelectio episcopi, presbyteri vel diaconi, a principibus facta irrita maneat, secundum regulam quae dicit: Si quis episcopus secularibus potestatibus usus aecclesiam per ipsos optinuerit, deponatur et segregetur, omnesque qui illi communicant.» Item in octava universali synodo habita a quinque patriarcis sub Nicholao I pontifice, cap....:« Promotiones vel consecrationes episcoporum concordans prioribus conciliis hec sancta et universalis synodus electione et decreto episcoporum fieri constituit, et statuit atque promulgavit, neminem laycorum principum et potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae vel metropolitae aut cujuslibet episcopi, ne inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestativorum laycorum habere conveniat, sed potius silere et attendere sibi usquequo regulariter a collegio aecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis. Si quis vero laycorum ad concertandum et cooperandum invitatur ab aecclesia, licet hujusmodi cum reverentia obtemperare asciscentibus. Quisquis autem secularium principum et potentum, vel alterius dignitatis laycus, adversus communem et consonantem atque canonicam aelectionem aecclesiastici ordinis agere temptaverit, anathema sit donec obediat et consentiat.» Item ex concilio Niceno, cap. 6:« Per omnia manifestum est quia si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani fuerit ordinatus, hunc sanctum et magnum concilium statuit non debere esse episcopum.» Item ex concilio Antiocheno cap.....« Si quis presbiter vel diaconus per secularem dignitatem ecclesiam Dei optinuerit, deiciatur, et ipse et ordinator ejus a communione modis omnibus abscidatur, et sint sub anathemate sicut Symon magus a Petro.» In electione igi ur et consecratione domni Diensis evidenter ostenditur operata divinitas, quia per hanc occasionem sanctae Dei aecclesiae sub papatu domni Gregorii multis retro annis obnubilata aelectionis aecclesiasticae splenduit veritas. Viderint igitur viri cordati quid juris imperatoribus, regibus et principibus in aelectione pontificis reservetur.
4.23.23
Commisit autem ei vices suas in Gallia, ubi plurimum Symoniae serpebat pestis iniqua; quia perrari illic erant, qui non essent aut Symoniaci, ant a Symoniacis ordinati, aut per manum laicam investiti. Plurimum illi inculcans, potestate data non abuti, quo minus depravata corrigeret, dampnanda recideret, sancta et honesta doceret, et docenda faceret. Scripsit et ad praelatos Gallicanarum ecclesiarum, quae sunt juris sancti Petri, epistolam pro suo censu debito beato Petro in haec verba:« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus abbatibus et praelatis tam monachorum quam et canonicorum per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatem vestram, dilectissimi fratres, latere minime credimus quasdam aecclesiarum vestrarum beato Petro et nobis annuos census persolvere ex praecedentium Patrum institutionibus debere. Sed quia quidam vestrum partim negligentia, partim vero tenaci induratione haec hactenus minus plene quam oporteret egerunt, hos ut emendari et debita solvere studeant, omnes autem ut apostolico praecepto: Cui vectigal vectigal, cui tributum tributum, optemperetis commonemus. Unusquisque enim non quod suum est, set quod alterius, querat; quoniam si digne redarguitur, qui prout oportet propria non largitur, qua sententia dignus est, qui nec aliena rapere, nec debita metuit retinere, dicente Domino: Quae vultis ut faciant vobis, haec facite et vos illis. Et: Quod tibi non vis, alii non feceris. Nunc igitur, quia dilectum filium nostrum Hugonem Diensem episcopum ob aecclesiasticae utilitatis diversa negocia in Gallias vices nostras exequuturum mittimus, et quia nemini potius credere debemus, quem in omnibus a nobis sibi injunctis fideliter egisse comperimus, quae nobis ex ecclesiis vestris specialiter debetis, vos illi ad nos perferenda persolvere, ac de retentis satisfacere jubemus.»
4.23.24
Ipso anno apud Casam Dei monasticum susceperat habitum domnus Jerento, mense Novembrio, die 1. Hic ortus territorio Viennensi, patre Arnaldo, matre Agnes nomine, nutritus est diligenti cura et industria a domno Hugone Cluniacensium patre, litteris etiam imbutus est ab his qui majoris auctoritatis videbantur in Cluniaco. Postquam vero adolevit, seculo adhesit, et factus est velut expers gratiae quam adeptus fuerat, levitati omnino studens, canonicae professionis normam rejiciens, militaria potius instrumenta appetens. Studebatque seculo crescere, non Deo. Animus quietis impatiens, laboris impiger, domari non poterat. Implebatur in eo illud ethnici verissimum de juvene inberbi testimonium, cujus quia nostrum non est meminisse, qui novit recolat. Hoc sane de eo omnes qui noverunt perhibent testimonium, levissimum quidem eum mente et corpore, et tamen gratum fuisse, et ita seculo deditum, ut ejus jam facta conversio omnibus videretur esse miraculo. Ubi vero voluntati satisfecisse se vidit, coepit jam aliquando tedere quod libuerat. Sed rursus inter ipsa conversionis primordia dum cuperet se extendere ad insolita, reverberatus animo proclivior redibat ad solita. Vicit tandem metus mortis et gehennae hominem. Credidit se satis tuto periculo, Christi protectus auxilio. Omnia postposuit, omnia deseruit, et ad Casam Dei se contulit, ubi tunc temporis nullae divitiae, nulla gloria, sola habitantibus sufficiebat inopia. Vasta erat heremus, utpote quae ante annos 20 habitationes hominum non noverat. Sanctus illam Robertus primus incoluit, qui animo et corpore mundo mori et Christo vivere paratus fuit, quod libellus de vita ejus scriptus plenius elucidat scire volentibus. Anno enim ab incarn. Dom. 1043 illuc venit, ubi praefuit domui annis 9, et factus monachus et abbas praefuit annis 15, et migravit ad Dominum anno 1067, successorem suum designans nomine Durannum. Ad hunc ergo locum veniens, cui post obitum praefati patris praedictus abba Durannus praeerat, sumpsit animum et formam discipuli, sed mox compulsus est magister fieri, et prioratus suscepit officium jussu abbatis et totius congregationis. Tristabatur, quia quod desiderabat esse nequibat: et quia aliis praeesse rogabatur, ipse in se de se mirabatur. Triennium in ipso mansit officio sub abbatis imperio, providens pro posse et nosse necessaria pauperibus Christi, et insudans utilitati aecclesiae. Promotiones aecclesiasticorum graduum adeptus est per manum domni Hugonis Diensis episcopi, a primo usque ad septimum. Invigilabat enim idem sollicitus gregi sibi credito, et legationis sibi creditae sollicitas servans excubias, primum concilium celebravit apud Ansam, secundum apud Clarummontem, in quo Stephano Arvernensi episcopo, Podiensis sedis invasore, quia pro ambitione male sedem suam deseruerat, Willelmo quoque Symoniaco et invasore sedis Arvernensis deposito,( 1077) consecratus est praefatus abbas Durannus Arvernorum episcopus, peracto decennio regiminis sui in loco Casae Dei, qui etiam post biennium petitione et voluntate fratrum curam regiminis Siguino dereliquit. Tertium Divioni. Persequebatur Symoniacos, adversus quos ei jugis pugna, conflictus fuit perpetuus, quos etia prout potuit ab aecclesia eliminavit, et orthodoxos substituit.
4.23.25
Anno ab incarn. Dom. 1075. Grimoldus abbatiam dimisit die sancti Nicholai. Rodulfus successit, ordinatio ejus die sancti Urbani.
4.23.26
Anno ab incarn. Dom. 1076, 10. Kal. Mai. terrae motus factus est, feria 6, luna 14, et hoc anno fuit gelu magnum a 7. Idus Decembris usque Idus Martii.
4.23.27
Quartum concilium tenuit Augustuduni( 1077); pro quibus autem causis Eduense celebratum sit concilium, in litteris domni papae advertere licet, quarum textus iste est: Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Hugoni, venerabili Diensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Gerardus Cameracensis electus ad nos veniens, etc..
4.23.28
Juxta hec itaque mandata apostolica congregata est synodus venerabilium Patrum apud Aeduam, sub tutela et protectione Christi domini, assensu et laude Hugonis ducis, anno ab incarnatione Domini 1076, ubi convenerunt ex Francia et Burgundia multi illustres viri, episcopi et clerici, abbates et monachi quamplures, anno papatus domni Gregorii VII, quarto. Dux Hugo justi tenax Burgundiae praeerat, Linguonensem aecclesiam Rainardus cognomento Hugo regebat, vir adprime rhetoricis inbutus studiis, clarus ingenio, sermone facundus, scientia praeditus, affabilis alloquio et prudens consilio. Obierat anno ipso Divionensis cenobii abbas Adalbero, et, ut in talibus assolet, de abbate substituendo inter monachos loci diversa ferebatur electio. Quod videlicet cenobium antiquae nobilitatis religionis stemmate sub Willelmi abbatis regimine fuerat decoratum. Sed tunc Roberti ducis violentia et praelatorum incuria, subditorum quoque segnitia a pristino rigore videbatur aliquantulum imminutum. Et quia quod intus ceciderat, foris diu stare non poterat, intus parum erat religionis, foris cumulus desolationis. Pro tantis angustiis anxietatibus et tribulationibus, ab his quorum erat mens sanior pastor querebatur idoneus. Pontifex Linguonensis et dux, quorum erat istud prospicere, concilio intererant; de multis enim, ut praescriptum est, partibus honesti quamplures illo convenerant. Aderat inter alios etiam prior Casae Dei, ut querimoniam faceret injuriarum aecclesiae suae illatarum; quem quia ante conversionem notum habuerat Linguonensis episcopus, nunc in aspectu immutatae habitudinis cordis et corporis ejus applaudebat et congratulabatur ei, divinam collaudans potentiam, qui lenitatem dissolutionis ejus, quam habuerat in seculo, infrenaverat monastici ordinis et regularis gravitatis freno, dans in eo exemplum omnibus sub remigio alarum suarum confugientibus, non desperare de sua misericordia, cujus tanta in isto adoptionis filio agnoscebant beneficia. Concilio ergo inito, circumsedentibus Patribus tractatum est de multis sanctae ecclesiae utilitatibus, et earum determinatio secunda, tertia quoque et quarta protelata est die. Accusatus est in eodem concilio Remensis ecclesiae invasor Symoniacus Manasses a clericis Remensibus; et suspensus ab officio, quia vocatus ad concilium ut se purgaret, non venit. Qui cum canonicis Remensis aecclesiae accusatoribus suis a concilio redeuntibus plurimas parasset insidias, demum domos eorum fregit, praebendas eorum vendidit, et bona eorum diripuit. Inde cum a Roma litteras accepisset, ut in concilio cum sex se purgaret episcopis, Romam ivit. Quinta autem die, quia Lugdunensis sedes, Humberto Symoniaco expulso et in locis Jurensibus monacho facto, vacabat antistite, a latere domni Linguonensis aelectus est Gebuinus archidiaconus, vir morum probitate venustus, ut praeficeretur Lugdunensi aecclesiae. Hoc totius concilii acclamavit assensus, hoc etiam Lugdunensis ecclesiae clericorum et laicorum qui aderant expetiit bonae voluntatis affectus. Raptus igitur ab altari quo confugerat, diligentius servatur, ut in die Dominico more solempni benediceretur. Doluit super hoc Linguonensis episcopus, clerusque qui aderat Linguonicus; quia amisisse videbantur virum in aecclesiasticis et secularibus negotiis pernecessarium, cui plurimum innitebantur. Sed praevaluit concors sententia concilii, quia sic erat praefinitum et placitum in oculis Domini. Sexta jam sessionis die assurgit Linguonensis idem e medio circumsedentium, et ut vir nobilis et urbanae eloquentiae, ratione composita attentos sibi reddens auditores et benivolos, replicuit aliqua de dampno ecclesiae sibi commissae illato, quod quasi eruissent ei oculum, cui suum tulissent archidiaconum, in quo spes omnis, in quo refrigerium, in cujus sibi erat caritate solatium. Sic honesta verborum serie matris desolationem plangens, et filiae orbitatem non tacens, replicat antiquam nobilitatem aecclesiae Divionensis, zelum Willelmi abbatis in rigore justitiae et fervore disciplinae, et districta ordinis moderatione, nunc autem in obitu abbatis omnia ad nichilum fere redacta, intus parum religionis, foris cumulos tribulationis, adeo ut quae quondam multis aecclesiis pastores et rectores idoneos praeposuerat, nullum qui ei praeesset de suis invenire posset. Confugere se profitetur ad Dei bonorumque virorum consilium, ut anxietatis suae, cujus erat hoc providere et disponere, aliquod in rectore substituendo, qui vere rector diceretur et esset, inveniret solatium. Cum perorasset, et a legato spe promissa consilii et auxilii jussus esset edicere, quem eidem officio dignum de circumsedentibus, quia in ipsa aecclesia non inveniebatur, vellet praeficere: ille priorem Casae Dei manu designans, et simul in verbis procumbens, et genua flectens: Date, ait, mihi hunc piscem de fonte Dei. Et ut facilius postulata acciperet, Hugonem ducem sibi sociavit in precibus, ut ejus mereretur bonitas quod se per se posse diffidebat. Oculi ergo omnium in eum qui rogabatur diriguntur. Sed quia praefatus Romanae sedis legatus noverat, virum acris esse ingenii et animi, et dissolutionem noverat habitatorum loci et instabilitatem terrae, parcens ei, quamquam nosset utillimum, in concedendo erat difficilis. Temptabant etiam qui cum priore a Casa Dei venerant, modis quibus poterant electioni contradicere; sed quia voluntas fuit Domini, in cujus manu corda sunt regum, ut petitis annueretur auctoritas et laus promulgavit concilii. Illis ergo tumultuantibus, vimque quo nisu poterant inferre parantibus, hic dum clanculo fugam pararet, jamque elaberetur, capitur, tenetur, et flens multumque dolens, suis etiam resistentibus et contradicentibus, in concilium reducitur, et episcopo Linguonensi laude circumsedentium per manum redditur: a quo sollicite custodiendus, remoto suorum amminiculo, solus deduci est jussus. Cumque moneretur a praesidente episcopus, ut de concessis Deo gratias ageret, et virum honore dignum sibi commissum adjuvaret, et in omnibus ut decebat honeste tractaret, praedecessorum, Brunonis scilicet episcopi et Willelmi abbatis, quorum laudabilis praedicatur societas et caritatis unanimitas, mentionem faciens: Si, inquit, istum non adjuvero, non dilexero, non ea tractavero caritate et dulcedine, qua Bruno Willelmum, depersoner ab honore meo. Divionenses autem fratres concilio primo die interfuerant, et quia per se nequibant, electione pontificis sui ordinare aecclesiam concesserant. Sexta erat feria qua haec facta sunt; et quia electio fratrum, quibus praeesse debebat, ut assolet requirebatur, hec fuit diffinitio concilii, ut si die Dominico fratres electioni consentientes advenissent, electus benediceretur: si non, electio cassaretur et ad sua regredi sineretur. Ob id ab episcopo et duce nuncio praepeti cursu Divioni directo, die et hora praestituta fratres adveniunt, electionem factam scripto roborant, et obedientiae ejus subdi non reformidant. Laudant in jubilo cordis et oris Dominum et magnificantes cum in unum exaltant nomen ejus in id ipsum. Uno igitur die, id est die Dominico 15 Kalendas Octob. consecrati sunt apud Eduam summa omnium exultatione et tripudio, domnus Gebuinus in Lugdunensem archiepiscopum ab ipso Romanae sedis legato, et praefatus electus in abbatem Divionensem a praedicto Linguonensi episcopo. Multa tunc utilia et sanctae Dei ecclesiae proficua in illo tractata et definita sunt concilio. Quo soluto, ad sua quique redeunt. Lugdunum praesul adivit, archiepiscopum beatificandum in gloria caelesti civibus expectantibus et desiderantibus assignavit, quem cum gaudio totius urbis in sede praedecessorum ejus Hyrenei atque Fotini ante tempora secularia preelectum locavit Nec fuit vana populi exultatio, quae in dies augmentatur, et fine carebit, quia pastor eorum benignus, in arce poli sacerdos jam beatificatus dum vixit illi adhesit qui est corona sanctorum et exultatio, qui loco non tenetur, et termino non angustatur, nec fine concluditur. A quo donatus praemio immortalitatis beatae, civibus et omnibus ad se confugientibus patrocinatur. Cujus quia jam in pace factus est locus, et in Syon caelesti habitatio ejus, oremus eum, ut et nos, qui felicibus ejus gaudiis non invidemus, piis suis precibus ad se trahat, cursum nostrum in bono deduci et expleri optineat: eum, qui cum ipso uno in loco aelectus, uno et die est consecratus utinam tam sorte beata! precibus indefessis protegat, et dilectores suos et veneratores secum in celesti gloria nos ascribi faciat.
4.23.29
Stephanus autem Podiensis invasor cum Diensi episcopo Romanae sedis legato Hugoni multas parasset insidias, novissime euntem eum ad concilium apud Clarum Montem, cum canonicis ante altare sanctae Mariae convenit, et se placitis ejus de episcopatu obtemperaturum, si in concilio fons causae ejus prolongaretur, promisit. Clerici quoque idemtidem promiserunt, si promissis fidem episcopus servare nollet, se eum deserturos, et Romanae sedi obedituros. Igitur post expletionem concilii Clarimontensis, propter pactionem quam ipse promiserat infra dies 15 quibus a praefato Diensi episcopo moneretur ab episcopatu cessaturum, ante expletionem dierum statutorum, cum jam Lugdunum venisset, ad Podium rediit, paucis secum comitibus assumptis, donnus Hugo, quia omnes tyrannidem invasoris illius suspectam habebant, et in celebratione ne missae post recitatum evangelium intrepidus clerum et populum, quia erat absens Stephanus, de pactione cum eo facta convenit, et ne ei in posterum obedirent apostolica auctoritate prohibuit, data in eum qui se absentaverat, excommunicationis sententia, si ulterius ecclesiae incubare praesumeret. Quam ejus excommunicationem domnus papa confirmavit, scribens episcopis Galliarum in haec verba:
4.23.30
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, universis Galliarum episcopis et cunctis ordinibus sub eis constitutis, quae pro meritis debetur, salutem et apostolicam benedictionem. Notum esse volumus caritati vestrae, etc.»
4.23.31
Igitur electus noster, Linguonensi comitatus episcopo ad sibi commissum locum deveniens, ingressus est Divionense coenobium, quod numquam antea viderat, mense Septembrio die 21, et quia locum illum tali provisore vel pastore propitia ditasset divinitas, ex tunc et modo beneficiis multis ejus declaravit pietas. Invenit fervorem ordinis, quem in praedecessoribus fuisse acceperat, tepuisse, tum praelatorum incuria tum subditorum segnitia, habitacula servorum Dei usibus instituta laicis intrantibus et exeuntibus communia, intus parum religionis, foris acervos tribulationis. Ecclesiam annuis stipendiis egentem, ere alieno oppressam, ornamentis ecclesiasticis spoliatam. Urebatur ob hoc curarum estibus, quatiebatur cogitationum fluctibus, cum videret suscepisse se regendam aecclesiam magni nominis, magnae antiquitatis et antiquae dignitatis, et se conspiceret egentem omnibus bonis, intus et extra omni destitutum solamine, quo fultus regulariter cum sibi commissis Deo quiret servire. Hoc enim sibi summum et maximum erat refugium in verbis Domini dicentis: Primum querite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis. Noverat, quia cum cresceret interius religionis studium, exterioris quoque substantiae accederet supplementum. Ad quod sectandum quia sui eum ex equo non adjuvabant, Cluniacum abiit, consilium et auxilium ab abbate Cluniacense quaesivit, quia de loco illo per Willelmum, praedecessorem suum, recolendae memoriae virum, fons derivaverat religionis, de quo postmodum omnibus vicinis, exteris quoque et longe positis, satis abundeque propinaverat. Nec ut volebat invenit. Quesivit a Deo corde contrito et humiliato, et invenit: prope est enim obtritis corde Dominus, et sacrificium ei gratissimum spiritus contribulatus. Ad fontem igitur Dei hic, quem in electione sua Linguonensis episcopus piscem de fonte Dei nominaverat, rediit, pisces octonos octonae beatitudinis virtute coruscos secum adduxit, quos vere pisces dixerim pro sedula meditatione spiritualitatis, quam intendebant, ut piscis aquam fluminis; et fonti sibi commisso, quem viciorum prurigine sentinosum purgare decreverat, saltus super aquas pennis virtutum dantes immisit. Ex his priorem constituit, ceteris officia singula deputavit, ut eorum exemplo doceret reliquos vicia calcare, virtutes appetere, et desuetos animos habitantium assuesceret moribus religiosorum. Sed quid multis immoror? Tanta acta sunt ejus labore et industria, Dei praeduce gratia, ut qui vidisset antea locum torpore negligentiae confusum, attendens nunc felici exercitatione virtutum floridum, clamet in jubilo cordis: Haec mutatio dexterae excelsi. Ceperunt jam ad ejus monita multi nobilium et mediocrium sua relinquere, et regulari disciplinae se subdere, seque abnegantes sub ejus ducatu Deo regi uni et vero militare.
4.23.32
Celebravit et quintum concilium( 1078) donnus Diensis episcopus apud urbem Pictavorum, ubi quanta Deus operatus sit et quanta erga servos Christi diabolus conatus sit, ex litteris ipsius domino papae directis conjicere possumus, quarum textus iste est:« Domino ac meritis beato papae Gregorio, Hugo humilis presbyter Diensium, in domino Deo salutem. In concilio, quod Pictavis per gratiam Dei cum aliquo fructu celebravimus, multa nobis pericula prius in itinere, multa nobis adversa in ipsa civitate, tum in concilio, tum extra exstitere. Ecce enim rex Francorum contrarius sibi ipsi, quia contrarius erat regi celi, misit litteras primum mihi, in quibus confitebatur Domino, desiderio desiderans se vocari filium meum, et cum omni gloria et honore auctoritatem nostrae legationis commendabilem efficiens. Deinde comiti, tum etiam episcopis sui juris litteras misit adjurans eos omni attestatione, et suae majestatis ac fidelitatis reos esse instituens: scilicet comitem, si pateretur nos uspiam ubi posset conventicula et quasi concilia, sic eo vocans, celebrare; episcopos vero, si interessent, vel nostris faverent decretis, in quibus nitebamur splendorem coronae ejus obfuscare et principum regni ejus. Ex hac ergo adversitate inimici veritatis audaciam nacti, nobis insultando eos pene traxerunt in sinistram, quos considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Ecce enim pestis et dedecus sanctae aecclesiae, archiepiscopus Turonensis, et cum eo episcopus Redonensis, superbissime perversi, totum pene occupaverunt concilium. Redonensis namque comprobatus est reus, quia non prius ordinatus in clericum, ordinatus est in episcopum; promissa prius ac postmodum data pallii cappa ab episcopo Andegavensi, Redonense tamen illud nesciente, set aliud ante ordinationem confitente; scilicet cum eques esset, equitem inimicum ab equo dejecit, et hujus Redonensis socius eques dejectum illum vulnere confodit; qui pro ea dejectione et vulnere in mortem occubuit. Nos igitur multorum precibus inclinati, nondum depositum, sed interim suspensum, quia suae utilis erat aecclesiae, vestrae misericordiae praesentandum et judicandum reliquimus. Turonensis vero comprobatus est ante episcopatum decaniam emisse, quam ex consuetudine ejus ecclesiae, nisi qui jam sacerdos fuisset vel jam futurus sacerdos esset, habere non posset. Hic igitur Turonensis nullo modo canonice electus, non potuit optinere a rege donum episcopatus, usque dum nepos hujus ipsius per nummos praefatam decaniam fuerit adeptus. De Symonia etiam aliter accusatus est, quia cuidam militi silvam promiserit, si pro episcopatu eum juvisset. Quod cum postea miles ipsi improbasset, Andegavensis episcopus affuit, qui nobis ex eodem clara voce testimonium perhibuit. Longum est, pater, enumerare turbas et conflictus, quos et quantas, quomodo et ubi hic Turonensis nobis intulerit: aliquando pro Redonense, numquam ratiocinando sed semper garriendo, aliquando pro se inclamitando, cum omni suorum garrulitate et impudenti audacia clericorum. Nam dum etiam archiepiscopum Lugdunensem pene inflecterent ad tuitionem suam, ita ut pro eis oraret vel obloqueretur, foribus ecclesiae effractis servientes eorum securibus armata manu introeuntes, ita concilium magno tumultu exturbaverunt, quod fratrem T. in mortem dedissent, nisi Dominus ut scuto bonae voluntatis suae coronasset eum. Ita nobis cum paucitate ac dedecore relictis, Turonensis et suffraganei ejus cum superbo tumultu inordinate et non canonice recesserunt. Altera die in aecclesia beati Hylarrii inito concilio, nulla nobis promissa vel praemissa satisfactione de injuria, iterum draco ille insurgens tanquam leo rugiens non potuit audiri diutius; sed exerentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, percussimus ejus superbiam, et decreto hujus negocii prolato suspendimus eum etiam a sacerdotali officio. Et quia sedem apostolicam appellavit, ubi se purgaturum fuisse de Symonia asseruit, ad apostolicam sedem eum remisimus, et vestro judicio deponendum relinquimus. Abbas Bergensis ecclesiae de Flandria fuisse Simoniacus comprobatus est, et depositus. Bysontinus archiepiscopus nec Eduensi nec Pictavensi concilio se praesentavit, nec canonicam misit excusationem. Belvacensem pulsatum de Symoniaca, et qui post decretum praebendas vendiderit, judicandum vobis remisimus; Noviomensem pro causa sua similiter; item Ambianensem pervasorem, cum ordinatoribus suis, videlicet Laudunense, Suessonense, Silvanectense. Mala quedam nostra etiam intestina reticemus, quia personas, a quibus sunt illata, Deo juvante quam citius venturi, commodius vobis in aure dicemus. Causas Andegavensis comitis, sicut praecepistis, ab ipsius ore audientes, rationabilem pene esse credidimus; sed de absolutione ejus non presumentes, diffinitionem ejus rei prudentiae sanctitatis vestrae committimus. Si quid vero minus scripsimus sanctitati vestrae, Teuzo filius vester, fidelissimus cooperator noster in Domino, de Tarvanensi episcopo cum Pictavensi quid statuerimus plenius intimabit. Provideat itaque sanctitas vestra, ne diutius tam obprobriose nobis improperetur, quod Symoniaci vel quicumque criminosi a nobis suspensi vel depositi, aut etiam dampnati, libenter currunt Romam; et ubi deberent sentire ampliorem rigorem justitiae, inde reportant quasi misericordiam pro voluntate; et qui antea nec in levibus praesumpserunt peccare, postmodum exercent aptissimam negociationem cum tyrannide in commissis sibi aecclesiis. Ora, sanctissime papa, pro me, inutili servo sanctitatis vestrae.
4.23.33
Domno Gregorio summo pontifici, patri et domino suo, M. Dei gratia Remorum archiepiscopus, fidelem servitutis et obedientiae subjectionem et orationis devotionem. Vestro, domine, interventu et obsecratione reddidi dominae M. marchisae omnia quae de me suus antecessor tenuit, et ad defendenda eadem consilium meum et auxilium ac receptus meos promitto fideliter et promisi, et de rejiciendo G. et recipiendo comite A. quidquid ipsa quaesierat paratus sum exequi. Ad quae omnia confirmanda diebus sacris pentecostes cum confratre nostra fideli vestro T. Virdunensi episcopo suae civitati interfui, relictis causa necessitatis suae in sacrosancto tempore meis omnibus necessariis. Sed ego fidelis vester et per omnia ecclesiae jura vobis obedire paratus, vestrum de archiepiscopo Viennensi G. summopere requiro consilium et imploro judicium, qui in arciepiscopatu meo presbiteros degradavit et eosdem iterum regradavit; legatum se Romanum, cum non esset, simulavit; marsupium suum non sub appellatione veritatis, sed imitatus eos qui, ut ait Apostolus, questum estimant pietatem, cum tamdem implesset, a diocesi mea ad suam rediit. Quapropter ad honorem Dei et Romanae ecclesiae hujusmodi praesumptionem et simulationem, sicut decet, corrigite, ne deinceps quisquam in alieno praesumat aliquid tale. Notum etiam facio vobis quod duo suffraganei mei episcopi, Laudunensis et Suessonensis, tertium Ambianensem in archiepiscopatu meo, me nesciente ut pote Romae posito, episcopum consecraverunt, primum contra decretum vestrum, quo statueratis ne quis saltem archiepiscoporum eum consecraret episcopum qui a laica persona accepisset episcopii donum, maxime cum idem ipsi interfuissent apud Augustudunense concilium, ubi domnus H. Diensis episcopus promulgavit et statuit coram omnibus hoc vestrum aecclesiasticum decretum. Hoc igitur, praeter id quod diximus, contra auctoritatem et canones factum et etiam inauditum cunctisque qui sanum sapiunt mirabile et plus quam dici possit stupendum, si placet deputetur irritum. Quin potius, quia sine metropolitano juste expleri non potest a quibuslibet coepiscopis consecratio pontificis, sicut scitis, oratum et exoratum vos esse volo, ut ad honorem Dei vestrumque ac nostrum tam temerariam ecclesiastici ordinis confusionem zelo justitiae corrigatis, ut sciat unusquisque in gradu suo et modo persistere, non aliena sibi temere arrogare. Obsecro etiam benivolentiam honoris vestri, ut dignitatem quam antecessores vestri antecessoribus meis archiepiscopis servaverunt, et privilegiis aliisque scriptis ad posterorum memoriam reliquerunt, mihi reservare dignemini; ne irritum aut infractum fiat privilegium, quod ipse dedistis mihi, scilicet ut vobis ipsi interpellatus et non interpellatus respondeam, et legatis vestris Romanis, non ultramontanis qui conjuncti Romanis querunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi, et sub honestis nominibus cupiditati suae consulunt, non aecclesiae Dei. Unde propter talium pudendas reprehensiones et vocationes, mihi, qui totius Galliae episcopos debeo convocare, liceat confidere de vobis sine legatorum vocatione, donec ad pascha veniam ad vos Deo volente. Preterea volo obnixe supplicare, et praenunciare vobis, ut quoniam in absentia mei nuper apud vos commorantis multa prave et inordinate acta sunt in partibus meae diocesis, ego vero non potero omittere quin ministerio nostro utar in his aecclesiastice corrigendis: si quid pro hoc de me accusationis perlatum fuerit vobis, ne hoc vel cito credatis, vel moleste erga me accipiatis, sed illud in praesentia nostra ante vos dimittatis, quia ego nullatenus volo excedere metas auctoritatis. Quandoquidem enim illi, qui legatos vestros se faciunt, multo justius ego debeo per vos ea quae sunt providentiae nostrae corrigere, quam quisquam aliena tractare. De comite Oebalo, qui me in praesentia vestra accusare temptabat, et se suamque fidelitatem vobis verbis simulantibus commendabat, satis in promptu habetis cognoscere, cujus potius sinceritas fidelitatis erga vos videatur existere, utrum mea qui Deo et vobis paratus sum per omnia obedire, an illius qui et apud vos per semetipsum inpugnat beati Petri aecclesiam, et apud nos per Manassem et suos sequaces in suo castro receptos persequitur beatam Mariam. Manasses enim, de quo diximus, cui nos jussu vestro quod in nos amiserat, si ad aecclesiam matrem suam rediret, indulsimus, conscientia sceleris sui depressus nec ad nos vult redire, nec paci aecclesiae concordare, quin potius cum illis suis sequacibus, quia factis non potest, verbis et maledictis aecclesiam meque lacerare non desinit. Unde, ut de ipso Ebalo taceam, in quem vos credo justam et apostolicam exercere sententiam, super Manasse instanter deprecor sanctitatem vestram, ut aut jubeatis cum ad suam regredi, et ulterius non impugnare aecclesiam, aut in eum ejusque fautores et cooperatores apostolici vigoris dirigatis animadversionem. Dignamini etiam ad eorum receptores scribere aptam epistolam, ut aut eos contra aecclesiae jura non retineant, aut pari sententia se multatos agnoscant. Restat mihi hoc vobis dicere, quia domnus Hugo Diensis episcopus interdixit episcopum nostrum Drogonem sedis Tarvennicae, qui tantae est senectutis, ut cum ante episcopatum diu permanserit in ordine presbiterii, jam nunc ultra tempus 60 annorum gradum tenuerit episcopii, et pene per singula momenta propinquat exitui. Quapropter volumus vos obnixius exorare, ut eum jussu vestro dignemini restituere ministerio suo, ne, quod magnopere formidamus, in hac moriatur interdictione. De hoc vero quod me interpellastis, ut in conductu episcopi Parisiacensis aliquos vobis milites mitterem, notum vobis facio quod ego volebam dirigere; sed comes de Arlonis Fulco rediens ab urbe Roma hoc mihi intimavit ex vestra parte, quia libenter me de ipsa transmissione militum inportabatis, ideo ut in regione nostra strenue et intentius exequerer domnae marchisae M. Pro hoc igitur a vobis veniente missatico, remansit a nostra parte praedictae expeditionis transmissio. Valeat sanctitas vestra, pater reverentissime.
4.23.34
Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus Hugoni Diensi episcopo et Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Quia in sanctae Dei, cui divina dispositione praesidemus, Ecclesiae, etc..»
4.23.35
Rescriptum ejusdem ad Manassem Remensem archiepiscopum: Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri M. Remensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum vos ea a sede apostolica flagitatis. Requiro.
4.23.36
Sextum nichilominus celebravit concilium apud Lugdunum, pro quibusdam negotiis, quorum discussionem ei domnus papa imposuit, scribens ad eum in haec verba.
4.23.37
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri HUGONI Diensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Quod divina clementia pacem Ecclesiae tuae restituit, etc. Vide in Gregorio VII, epist. extra Registrum vag., n. 49.
4.23.38
Dum igitur hae ei litterae allatae fuissent, et locus concilii apud Lugdunum constitutus esset, Remensis etiam archiepiscopus juxta tenorem litterarum ad idem se purgaturus invitaretur concilium, posito domno Hugone apud Viennam pro corporis curatione, nuntii praefati archiepiscopi venerunt ad eum, multis et maximis precibus et muneribus ad hoc eum flectere cupientes, et ob id ei in praesenti trecentas purissimi auri uncias, domesticis quoque ejus preciosa donaria offerentes, insuper et celamentum ne ulli mortalium id proderent jurare volentes, ut cum sex episcopis, quos ipse Remensis eligeret de suffraganeis suis, ei ut se purgaret concederet, remota inquisitione infamiae; addentes etiam quod nec sperare poterant, sed tamen nichil intemptatum relinquere volebant, quod si ei solo concederetur facultas se purgandi, inestimabiles thesauros auri, et qui etiam numerum excederent, se juraturos, et insuper sacramentum, ne cui hoc proderent. Quod totum virilis ejusdem legati animus respuit. Et quia inexpugnabilem ejus erga pecuniam animum vidit, timens sibi, concilio interesse noluit, et ideo synodali judicio est depositus, tum quia se purgare noluit, tum quia audientiam Eduensis, Pictavensis et ipsius Lugdunensis subterfugit.
4.23.39
Celebravit et septimum apud Avennionem, in quo depositus est Achardus Arelatensis invasor, et electi sunt Gibilinus in Arelatensem archiepiscopum, Lantelmus in Ebredunensem eque archiepiscopum, Hugo in Gratianopolitanum episcopum, Desiderius in Cavalicensem, quos post expletionem concilii secum Romam duxit, et consecrati sunt a papa.
4.23.40
His ergo interim sepositis, beati patris Gregorii VII Romanae Ecclesiae pontificis, magni illius Gregorii cujus hodie flores eloquii in ecclesia redolent univoci et aequivoci, jam in tuto positi, jam decurso mundi naufragantis pelago, quietis aeternae fida statione potiti, securi praedicemus gesta magnifica, et quos tribulationum impetus pro sancta sustinuerit aecclesia, et sustinens mira et inedicibili superavit constantia, ut esset libera casta atque catholica, divina comitante clementia pia prosequamur instantia. Natus est igitur in urbe Roma, parentibus civibus Romanis, et, quod maximum est religiosis, ascribendus civis curiae caelestis; et ab ineunte aetate aecclesiasticis mancipatus officiis, pueritiam suam non sine certis, quae eum illustrem futurum jam tunc signarent documentis, religiosis personis comitatus excoluit. Adolescentiam assumpto sanctitatis proposito inter mundi contemptores non sine magnis perfectionis indiciis perdomuit, Juventutem nichilominus militiae christianae dedicatam, sicut aetate ita sana doctrina et firmamento veritatis roboratam, sub praeclaris totius christiani nominis tutoribus et praesulibus, publicis sanctae aecclesiae mancipavit utilitatibus. Hic ob singularem excellentis ingenii praerogativam a Nicholao papa in archidiaconatum matris ecclesiae provectus, strenua et laudabili hujus officii administratione in totius orbis notitiam et religiosorum dilectionem brevi devenit. Decedente vero papa Alexandro, ad summum Christiani regiminis culmen accitus et aelectus, divinitate in electi sui exaltatione communem servorum suorum devotionem incitante, ad perferendum quod abhorrebat jugum, quodque semper quidem animi, aliquando autem corporis fuga declinaverat, mansuetum animal Domino suo cervicem subdidit. Electionem vero de se factam ipse per se publicavit, scribens Desiderio Cassinensi abbati in haec verba:
4.23.41
Gregorius in Romanum pontificem electus, D. abbati monasterii sancti Benedicti Montis Cassini, salutem in Christo Jesu. Domnus papa A. mortuus est, etc..
4.23.42
Consecratus igitur in justitia et sanctitate miro modo assiduis votis pro se et grege sibi commisso excubans, urgente pastoralis officii necessitate, distorta perversorum corda ad rectitudinis lineam summa vi corrigere nitens, veritatem Dei absque personae acceptione omnibus patefecit, nactus omnium bonorum dilectionem ob zeli Dei fervorem et justitiae exequutionem. Sed quia nulla est societas luci ad tenebras, perditorum hominum odium et detractionem, immo persequutionem acerrimam incurrit; regiam tamen viam, quam semel intraverat, inconcussus, immotus, per arma justitiae a dextris et a sinistris fortiter incessit. Ac primo quidem apostolica auctoritate et veridicis sanctorum Patrum animatus sententiis, ad eliminandam Symoniacam heresim et praecipiendam clericorum castitatem pro commissi sibi officii debito vehementer exarsit. Audiant igitur qui audire volunt, ut muniantur, qui audire nolunt, ut confundantur, quam libera quamque catholica voce contra insanos impiorum latratus impiaque molimina aususque nefandos intonuerit hic propugnator aecclesiae. Cum enim omnes fere sua quererent, non quae Jesu Christi, et adherere mallent discipulatui Symonis quam pauperiem Christi servare in unitate fidei; ministri quoque divini sanctuarii foedam libidinosae contagionis pollutionem contra jus fasque usurpatam et subintroductam nollent abjicere, investiturae etiam aecclesiarum a laicis indebite usurparentur; ipse pro communi ecclesiae utilitate et necessitate in Lateranensi palatio aggregata synodo, circumsedentibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus et religiosis Deumque timentibus clericis et monachis, de suprascriptis et aliis ecclesiae commodis tractans, haec decretalia promulgavit capitula.
4.23.43
Quicumque militum, etc.
4.23.44
Hec sunt beatissimi papae synodalia decreta moribus corrigendis idonea, sanctorum Patrum decretis consona, coelo rorante stillata, universis fidelibus inculcanda, amplectenda atque tenenda, justitia dictante prolata, fortitudine roborata, prudentia promulgata, temperantiae virtute praedita. Sed perversi dum in eorum norma vitae suae perversitate offendunt, hec gravia, hec difficilia, hec, quia corrigi nolunt, emendari refugiunt, omnimodis appellant impossibilia. O mentem amentem! O spurcam nequitiam et nequissimam spurcitiam! Numquid si perditorum mores hominum corrigi refugientes desipiunt, justitia silebitur, pietas conculcabitur, et aecclesiasticae animadversionis gladius a sanguine prohibebitur? Vae rectori, quem denotaverit sententia hujusce maledictionis! Maledictus, ait, qui prohibet gladium suum a sanguine. Gladium a sanguine prohibere est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere. Ob hanc igitur causam, quia scilicet sanctam Dei ecclesiam castam esse volebat, liberam atque catholicam, quia de sanctuario Dei Symoniacam et neophytorum heresim et fedam libidinosae contagionis pollutionem volebat expellere, menbra diaboli ceperunt in eum insurgere, et usque ad sanguinem praesumpserunt in eum manus inicere, et ut eum morte vel exilio confunderent, multis eum modis conati sunt deicere. Sic surrexit inter regnum et sacerdotium contentio, accrevit solito gravior sanctae Dei ecclesiae tribulatio.
4.23.45
Heinricus enim, Heinrici imperatoris filius, adversus Deum et matrem omnium catholicorum Romanam aecclesiam superbe tumidus, quia vita ejus prava sanctorum Patrum decretis et canonicis aversabatur institutis, adversus Deum et adversus Christum ejus insurrexit, aecclesiasticis sanctionibus impie factus rebellis, menbra diaboli contra eum incitando, et omnes quos potuit minis, blandiciis, terroribus, muneribus contra eum armando, facta cum multis episcopis Lothariensibus et Transrhenensibus conspiratione. Posito enim adhuc in diaconatus officio eodem papa sanctissimo, cum de eo sinistra et inhonesta ubique ferretur fama, propter imperialem dignitatem et patris matrisque reverentiam, necnon propter spem correctionis ejus, sepe ab eo litteris et nunciis est admonitus, ut memor clarissimi generis, memor imperialis dignitatis, vitam suam moribus imperio congruentibus institueret, ut regem se et imperatorem moribus ostenderet, operibus exiberet. Sed quia cum aetate illius quoque pariter crevit iniquitas, sublimatus in ordine pontificatus, auctoritate officii sibi commissi multo sollicitius ad vitae meliorationem eum in dies hortabatur; cum ille excusatione aetatis fluxae et fragilis de die in diem monita ejus se suscepturum verbis quidem promitteret, ceterum re et exaggeratione culparum, malo eorum in quorum manus curia erat consilio, penitus conculcaret. Hinc jam proclivior factus ad scelera, praeceps praecipiti usus consilio ferebatur per devia. Visum est papae beatissimo, ut familiares ejus, quorum machinacionibus per episcopatus et monasteria inductis Symoniace lupis pro pastoribus, ecclesiae innocentiam heresi nefanda fedaverat, ad poenitentiam vocaret, venientes susciperet, respuentes a communione corporis Christi et consortio fidelium separaret; ut vel sic eum ab eorum surreptione et maligno consilio segregaret, admonens eum ut eos excommunicates a domo, a convivio, ab omni etiam familiaritate et communione sua expelleret. Interim vero invalescente contra eum Saxonum causa, cum vires regni et praesidia a se videret deficere velle, epistolam ei direxit supplicem et humilitate plenam, penitentiam de perpetratis agens, emendationem pollicens, et suam ei obedientiam et fidele adjutorium contra rebellantes promittens. Et hoc postmodum legatis ejus Humberto Praenestino et Giraldo Ostiensi episcopis in illorum manus per sacratas eorum stolas, quas collo gestabant, jurejurando confirmans. Textus autem epistolae iste est:
4.23.46
( Fol. 103b.)« Vigilantissimo et desiderantissimo domno papae Gregorio apostolica dignitate caelitus insignito, Heinricus Dei gratia Romanorum rex debiti famulatus fidelissimam exibitionem. Cum regnum et sacerdotium, ut in Christo rite administrata subsistant, vicaria sui ope semper indigeant, oportet nimirum, domine mi et pater amantissime, quatinus ab invicem minime dissentiant, verum potius Christi gluttino conjunctissima indissolubiliter sibi cohereant. Namque sic et non aliter conservatur in vinculo perfectae caritatis et pacis, et Christianae conconcordia unitatis et aeclesiasticae simul status religionis. Sed nos, qui Deo annuente regni jam sortimur ministerium, sacerdotio ut oportuit per omnia jus et honorem non exibuimus legitimum. Quippe datae nobis a Deo potestatis vindicem gladium non sine causa portavimus, nec tamen in reos, ut justum fuit, judiciaria illum censura evaginavimus. Nunc autem divina miseratione aliquantulum compuncti, et in nos reversi, peccata nostra priores vestrae indulgentissimae paternitati nos accusando confitemur, sperantes de vobis in Domino, ut apostolica vestra auctoritate absoluti justificari mereamur. Eheu criminosi nos et infelices! partim pueritiae blandientis instintione, partim potestatis nostrae imperiosa libertate, partim etiam eorum, quorum seductiles nimium sequuti sumus consilia, seductoria deceptione, peccavimus in coelum et coram vobis, et jam digni non sumus vocatione vestrae filiationis. Non solum enim nos res aecclesiasticas invasimus, verum quoque indignis quibuslibet et Symoniaco felle amaricatis, et non per ostium sed aliunde ingredientibus, aecclesias ipsas vendidimus, et non eas ut oportuit defendimus. At nunc, quia soli absque vestra auctoritate aecclesias corrigere non possumus, super his, ut etiam de nostris omnibus, vestrum una consilium et auxilium obnixe querimus; vestrum praeceptum studiosissime servabitur in omnibus. Et nunc imprimis de aecclesia Mediolanensi, quae nostra culpa in errore est, rogamus, ut vestra apostolica districtione canonice corrigatur, et exinde ad caeteras corrigendas auctoritatis vestrae sententia progrediatur. Nos ergo vobis Deo volente in omnibus non deerimus, rogantes id ipsum suppliciter paternitatem vestram, ut nobis alacris adsit clementer in omnibus. Litteras vestras non post longum tempus cum fidelissimis nostris habebitis, ex quibus nostra quae dicenda adhuc restant, Deo dante, plenius audietis.»
4.23.47
Verum commisso praelio et victoria optenta, ad vomitum canis rediit, vota fregit, excommunicatos in communionem et gratiam suscepit, aecclesiarum confusionem non abhorruit. Pius autem papa adhuc animum ejus temptandum credens, litteras ei direxit commonitorias, ut recordaretur domini Dei sui, recordaretur promissi, nec inhonoraret honorantem se, nec crederet se fallere posse Deum: adjiciens Deum superbis resistere, humilibus autem dare gratiam, parcensque ei et moderaminis apostolici erga eum censuram conservans, quem potuisset pro hoc solo scelere juste punire juxta decretum Gelasii papae, in quo ait scribens Anastasio imperatori, cap....: Sicut non potest quilibet perversitatis communicatore suscepto non pariter perversus approbari, sic nec potest refutari perversitas complice sectatore perversitatis admisso. Legibus certe vestris criminum conscii susceptoresque latrocinantium pari judiciorum pena constringuntur nec expers facinoris estimandus est, qui licet ipse non fecerit, tamen facientis familiaritatem fedusque receperit. Et hec papa Gelasius. Ceterum hoc in patre..... juxta quod ait Gregorius in decretis cap. 299 illud erat praedicabile, quia erat in eo sollicitudo cauta, non remissa, correptio diligens, non severa, sed sic alterum condiebatur ex altero, ut et boni haberent amando quod facerent et pravi metuendo quod fugerent.
4.23.48
Misit etiam speciales epistolas quibusdam episcopis Galliae et Germaniae bulla sua signatas, ut ad erigendam aecclesiae dejectionem et eliminandam hereticam pravitatem reparandamque ministrorum castitatem confortarentur manus dissolutae, et roborarentur genua debilia eorum. Qui nimia usi levitate, et ex regis stoliditate et potestate tenebrarum rebellandi accepta occasione, praecepta sedis apostolicae parvipendere non timuerunt, et se non pastores ovium, sed mercennarios evidenti indicio probaverunt. Constantiensis hic, unus eorum, Otto dicebatur episcopus, quem hujusmodi ausu temerario corripuit praefati Romani pontificis auctoritas, mittens ei et archiepiscopo Mongontino litteras; quas cum Otto parvipendisset, obstinatam ejus animositatem papa corripuit, secundo missis ad eum litteris in haec verba:
4.23.49
« Gregorius VII, servus servorum Dei, Ottoni Constantiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Perlatum est ad nos» etc. Vide epistolas Gregorii VII, Patrol. t. CXLVIII.
4.23.50
Verum quia ille non solum apostolicae sedi contraria ausus fuit praecipere, sed et praeceptis ejus repugnare nec adquiescere voluit, audiamus missam a papa Constantiensi clero et populo epistolam, in qua liquido continetur, quod qui apostolicae sedi inobediens extiterit, nulla ei fidelitas exibitio nec ex sacramentorum obligatione fiat:
4.23.51
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, clericis et laicis, majoribus et minoribus in Constantiensi episcopatu consistentibus, Christianam legem diligentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Misimus fratri nostro, episcopo vestro Ottoni, etc.» Vide in Gregorio VII.
4.23.52
Item Roberto Flandrensium comiti:« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, R. Flandrensium comiti salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte omnipotentis Dei et auctoritate beati Petri apostolorum principis te rogamus, etc.» Vide ibid
4.23.53
Item ad laicos pro exequendis superioribus statutis:
4.23.54
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, Berthaldo, Rodulpho, Welfon ducibus salutem et apostolicam benedictionem Scimus quoniam prudentia vestra,» etc. Vide in Gregorio VII.
4.23.55
Item ad omnes clericos et laicos in regno Theuthonicorum constitutos de eadem re:« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus clericis et laicis in regno Theuthonicorum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus quod quidam episcoporum,» etc. Vide in Gregorio.
4.23.56
Quia ergo sunt quidam qui dicunt, inaudita haec domini papae praecepta, quatenus a secularibus potestatibus, ut ab officio cessent, vi coerceantur scismatici episcopi, et ut officium eorum non recipiatur: scrutemur gesta patrum, et videamus ad edificationem audientium, si quid simile invenitur in serie scripturarum divinarum. Et certe nichil hic novi, non hec prima diaboli in sanctam aecclesiam temptatio, nec prima ejus haec est medicinalis defensio. Pelagius papa vir magnae in Christo et in aecclesia gloriae, vir magnae auctoritatis et gratiae, videamus quid dicat de Paulino Aquileiensi pseudoepiscopo a Mediolanensi contra morem canonicum ordinato. Ait itaque, scribens Johanni patricio:« Relegentes litteras excellentiae vestrae, de injuria quidem, quam vobis iniquorum hominum praesumptio ingessit, valde doluimus. Sed quia scimus occulto Dei judicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem ac superbiam a contaminatione scismatis custoditam, egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consuevit. Nec enim sine illius factum esse credimus, ut insensati et perversissimi homines ad hoc usque prosilirent, ut suam divisionem catholicam esse credentes aecclesiam, a sua vos pollutione prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam nescientibus illis factum est, ut a scismaticorum communione eruti, catholicae quam diligitis servari vos contigisset aecclesiae. Quamvis igitur vestra per illorum scelus utilitas facta sit, nolite tamen impunitam praesumptionem iniquorum hominum crassari permittere. Si enim hoc, quod in vestram gloriam praesumpserunt, non fuerit vindicta compressum, quid in minoribus valeant ambigi ultra non debet. Exercete igitur debitam in talibus auctoritatem, et ne eis amplius talia committendi crescat spiritus, coercionibus reprimantur. Ad hoc siquidem Dei nutu in vos talia praesumpserunt, ut vobis talia corrigentibus, ab eorum scelere alios possitis Deo propiciante munire.» Et post aliqua:« Auferte tales ab illa provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime aecclesiae Aquileiensis invasor, qui et in scismate, et a scismatico maledictus, nec honorem episcopi potest optinere, nec meritum.»
4.23.57
Pelagius Valeriano:« Quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis: ut iste, qui episcopus esse nullo modo potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, ultro alios non perdat; et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare praesumpsit, debitae canonibus vindictae subjaceat.» Item Pelagius Johanni defensori:« Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, clericos suos sibi contra canones superbire, et id quod nobis jubentibus facta in scrinio cautione promisit, ut cotidianis diebus vigiliae in ejus celebrentur ecclesia, illis contempnentibus implere non posse. Et ideo experientia tua eos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita objurgatione compesce, et modis omnibus vigilare compelle.» Item Augustinus super Johannem, omelia 11:« Siquidem vult Deus concitare potestates adversus scismaticos, adversus dissipatores aecclesiae, adversus exuflatores Christi, non mirentur, quia Deus concitat ut a Sara verberetur Agar. Mirantur quidam, cum moventur potestates christianae contra detestandos dissipatores ecclesiae. Si non moverentur, quomodo redderent Deo rationem de imperio suo? Intendat karitas vestra quid dicam, quia hoc pertinet ad principes seculi, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt.» Et Paulo post:« Nabuchodonosor rex decrevit dicens: Quicunque dixerit blasphemiam in Deum Sydrac, Misac et Abdenago, in interitu erit et domus ejus in dispersione. Ecce quomodo rex alienigena sevit, ne blasphemetur Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne liberare. Et nolunt ut seviant reges christiani, quia Christus exufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennae ignibus liberantur? Quis igitur reprehendet post haec si comprimantur a seculi potestatibus scismatici, dissipatores ecclesiae, conculcatores regis divinae, praevaricatores constitutionis canonicae?»
4.23.58
Horum igitur et ceterorum sanctorum decretorum Heinricus contemptor factus est, juvenis animi impetus et appetitus non refraenans sed stultorum malivolis consiliis nimium fidem dans; qui corrupti et abhominabiles facti in iniquitatibus suis, inreprehensibiliter vivere detrectantes, reprehendi non ferebant. Mittebatur ei crebra domni papae legatio, tum litteris, tum etiam religiosis personis et utique fidelibus suis, quibus secrete vocabatur ad penitentiam de sceleribus suis, dictu quidem horrendis, et tamen pluribus notis et per loca plurima divulgatis, pro quibus non solum excommunicari, sed absque spe recuperationis omni deberet regni honore destitui, et ut excommunicatos, quorum consilio praeceps ferebatur ad scelera, a sua divideret participatione, ne communicando quibus non licet, in eorum transiret consortium, quorum non abhorrebat communionis sacrilegium;[ Cf. HOR. ep. I, 2, 69] sed servabat odorem esta quo recens erat imbuta. Qui quanti scripta aut verba per legatos missa, ejus declarant facta, cum non solum a perpetratis criminibus ad emendationem revocari non potuit, sed furore conscientiae mordacis arreptus, non prius destitit, donec omnes pene episcopos Italiae et Theuthonicarum partium, quotquot potuit, circa Christi fidem naufragare fecit, dum eos debitam beato Petro et apostolicae sedi obedientiam et honorem a domino Jesu concessum abnegare coegit. Quia vero justus diviti favere nescit, nec facit quidquam commendandi se causa, eum qui a vero devius superbiebat, potenter domnus papa redarguebat, sciens eam esse veritatis regulam, non accipere personam potentis in judicio, ideoque quorum crimina agnoverat, libera in eorum increpatione ferebatur voce. At ille reprehendi a quoquam aut corrigi inique ferens, occasionesque ab amico recedendi querens, quia non potest esse participatio justitiae cum iniquitate, introitum ejusdem beatissimi papae Gregorii VII, culpare cepit, ut culpas symoniae, quae ab eodem in se puniri timebat, in illum reflecteret. Ausus est etiam de expulsione ipsius Romani pontificis, quem, ut ait Symmachus papa, suo Deus sine questione reservavit arbitrio, stipatus factiosorum officio tractare, et cui concessum est peccatorum vincula solvere, criminum compedes frangere, hunc peccator superbiens conatus est, proh pudor! a sede judiciaria propellere, ut posset sibi consimilem de suis consentaneis in ejus loco subrogare. Sed non est consilium contra Deum. Quem humana improbant judicia, Deus approbat; et quem Deus tuetur et approbat frustra impetunt humana molimina. Sic igitur rex, non rex dicendus quia tyrannus, a Romana recessit aecclesia, factus infelix membrum illius qui est rex super omnes filios superbiae. Impletum est sane in eo illud Jheremiae vaticinium, quo suscepta in se totius humanae conversationis specie per lamentum queritur dicens: Inebriavit me absinthio. Ebrius enim quod patitur nescit. Qui vero absinthio inebriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit amaritudinem qua repletur. Sic et hic dimissus voluptatibus suis et per eas spontaneis tribulationibus traditus, absinthio est ebrius, quia et amara pro mundi hujus amore tolerat, et eandem amaritudinem caecitate cupiditatis et superbiae quasi ebrietatis insensibilitate ignorat. Stulti facti sunt consiliarii ejus et ignobiles, quos ab eternae hereditatis consortio repellit servitus mentis. Nam sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Ignobiles facti sunt, quia qui facit peccatum, servus est peccati, semper in laqueis, semper in vinculis, numquam liber a compedibus, quia semper in criminibus. Qui quamvis iniquiorum opera exerceant, occupant tamen loca justorum; et eorum se filios estimant, quorum per honoris concupiscentiam officia exterius administrant. Sed non sunt eorum filii quorum loca tenent, sed quorum opera exercent. Stulti itaque sunt quia veram sapientiam non intelligunt, ignobiles facti sunt quia nulla spiritus libertate renovantur. Hii positi ad superintendendum fidelibus premunt eos potius quam regant, quia sub nomine pastorum lucra de religione sectantur. Sub eorum ducatu Deus irridetur, fides est obprobrio, veritas in crimine, et tanto est quisque despectior quanto justior, tanto abhominabilis quanto laudandus. Qui cum in aecclesia esse videantur, longe ab ea fugiunt, non passibus gressuum, sed qualitatibus morum. Qui autem sint hii malorum incentores, qui regiae iniquitatis fautores et complices, qui castitatis aecclesiasticae spurcissimi et temerarii corruptores, suis jam laboribus, tribulationibus, tortionibus et calamitatibus satis superque compertum habet mater aecclesia. Episcopi, inquam, si tamen episcopi dicendi sunt qui inreprehensibiliter vivere nolentes et reprehendi a suis primoribus refugientes, instituta canonica temerantes, et canonica invectione notari nolentes, ipsi etiam universorum matri ecclesiae et apostolicae sedi praejudicium fecerunt, procul dubio usque ad contemptum illius grassantes, qui discipulis suis et per eos sanctae ecclesiae rectoribus loquitur, dicens: Qui vos spernit, me spernit; non recordantes decretorum Julii papae quibus statutum est, ut vires non habeat quidquid apostolicae sedis auctoritati obviaret, quoniam eadem sedes testante veritatis voce primum primatum optinuit, quae prima non diceretur, si aliam super se haberet; quae etiam caput est omnium aecclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. Primatum enim non synodalibus aut aliquibus commentatis meruit institutis, sed Domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
4.23.59
Hec Julius de primatu sedis apostolicae loquitur, cui omnium episcoporum finitiva judicia et congregandarum synodorum dixit privilegia reservata. Verum novi dogmatistae judicia apostolica spernunt, scripturas sanctas abjiciunt, de corde suo profitentes et mercedem scelerum traditi desideriis cordium suorum in suimet a Christo abjectione recipientes. Hi igitur, concilio Warmatiae habito, ubi omnis quam patimur calamitas exorta est, abjecerunt a se jugum disciplinae, quum nullam adhuc in illos domnus papa anathematis destinasset sententiam, et sanctae obedientiae libellum repudii conscripserunt, praelationi sedis apostolicae superba et repentina temeritate abrenunciantes. Primum hoc fermentum totam ecclesiae massam corrupit. Conventus hic inter nativitatem dominicam et sequentem quadragesimam habitus est, ita distantibus spaciis, ut quaecumque ibi gererentur Romam tempore synodi referri possent. Die vero natalitio Andreae apostoli, ante ipsam natalis Dei festivitatem apud Bavemberg Heinrico posito, tanta adhuc inter regnum et summum sacerdotium vigebat concordia, ut destitutio pontificis urbis ipsius, et substitutio alterius obedientiae domni papae deputaretur. Ille igitur, qui ante nativitatem dominicam tantae in ecclesia magnificentiae erat, ut ad nutum illius mutationes ordinum fierent, paucis post nativitatem diebus inconventus et inauditus proscriptus est, et quantum ad illos depositus. Ex die enim, qua tanti ab omnibus habitus est, nullam eorum legationem accepit, usque dum illa veniret qua dictum est: Descende, descende interdicimus tibi jus omne papatus.
4.23.60
Audiat coelum et obstupescat, intelligat terra et contremiscat. Legatur ex quo est religio christiana, id ab aliquo praesumptum; dicatur quibus canonibus, quibus regulis, qua lectione, quo documento id sit adtemptatum. Auditum sub coelo non legitur, omnino nec dicitur, quod possit aliquis papam deponere, et concessa sibi privare potestate. Romanus enim pontifex non modo deponi, sed nec aliquo potest dijudicari. Audiant tantae praesumptionis auctores complices et fautores, quid Symmachus papa de privilegio Romani pontificis senserit. Ait enim in decretis suis capite 2:« Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminare, sedis apostolicae pontificem suo sine questione reservavit arbitrio. Voluit beati Petri successores coelo tantum debere innocentiam, et subtilissimae discussionis indagini inviolatam exibere conscientiam.» Et papa Gelasius:« Canones, inquit, sancti appellationes totius ecclesiae ad hujus sanctae sedis examen sanxere deferri, ipsam vero a nullo prorsus appellari debere, ac per hoc illam de tota aecclesia judicare, ipsam vero ad nullius commeare judicium, nec de ejus umquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque ejus constituerunt non debere dissolvi, ejus potius sequenda mandarunt decreta.» Et Anastasio imperatori scribens ait capitulo 3:« Impeti possunt humanis praesumptionibus quae divino sunt judicio constituta, vinci autem non possunt. Atque utinam sic contranitentibus perniciosa non sit audacia, quemadmodum quod ab ipso sacrae religionis auctore praefixum est non potest ulla virtute convelli. Desinant ergo queso te temporibus tuis quidam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire, quae non licet, ne illa quae male appetunt, nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum hominesque non teneant.» Melchiades quoque papa in epistola Hispaniae episcopis directa de privilegio beato Petro et successoribus ejus vice Domini concesso sic ait post aliqua:« Hoc privilegium Dominus beato Petro clavigero suo concessit et sua vice solummodo commisit, quod ejus praerogativum cunctis successoribus suis hereditandum est atque tenendum futuris temporibus, quoniam et inter apostolos fuit quedam discretio potestatis. Et licet cunctorum par foret electio, beato tamen Petro concessum est, ut aliis praemineret et eorum quae ad querelam venirent causas et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione actum est, ne posteri eorum cuncta sibi vendicarent, sed ad unam beati Petri apostolorum principis sedem confluerent, ut inde suscipiant finem unde acceperunt inicium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.» Adrianus quoque papa in decretis suis:« Presul summus a nemine judicabitur. Scriptum est enim: Non est discipulus super magistrum.» Audiant etiam novae hujus praesumptionis et praesumptuosae novitatis inventores et machinatores ex verbis ejusdem Simmachi papae quid mereantur, ut confundantur, et revereantur utinam ad penitentiam cap. 2:« Si quis presbiter diaconus aut clericus papa incolume et eo inconsulto subscriptionem pro Romano pontificatu commodare aut pittatia promittere, aut sacramentum praebere temptaverit, aut aliquod certe suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere praesumpserit, loci sui dignitate et communione privetur, pari sententia dampnando eum, qui hoc vivo sicut dictum est pontifice, quolibet modo fuerit ambisse convictus, aut certe temptasse.» Quod vero aequitate Petri roborentur apostolica judicia, ait Innocentius papa:« Manet Petri privilegium, ubicumque ex ejus fertur aequitate judicium.» Gregorius quoque sic ait inter cetera in decreto suo cap. 10:« Nulli fas est vel posse vel velle transgredi praecepta apostolicae sedis, nec ejus dispositionis ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, sed extorris a sancto ministerio fiat. Non de ejus judicio quisquam curam habeat quoniam jam dampnatus a sancta et apostolica aecclesia et auctoritate suaque inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur, quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus cui sanctae ecclesiae commissa fuerat disciplina, qui non solum praelati sanctae ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent insinuare. Sit ergo alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit obtemperare praeceptis apostolicis.»
4.23.61
Sylvester etiam papa de non judicanda prima sede sic ait cap. 6: Nemo judicabit primam sedem, justitiam temperari desiderantem. Neque enim ab augusto neque ab omni clero neque a regibus neque a populo judex judicabitur.
4.23.62
Bonefacius papa de potestate Romanae ecclesiae et de his qui erga eam superbiunt, sic ait scribens Eulalio Alexandriae episcopo:« Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali aecclesiae auxiliante Domino subvenire, et quidquid nocivum est, auctoritate apostolica corrigere et emendare. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo aecclesiam meam, et haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est servata religio catholica. De qua spe et fide separari minime cupientes, et patrum constituta sequentes, anathematizamus omnes qui contra sanctam Romanam et apostolicam ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices, sequentes in omnibus apostolicam sedem et praedicantes omnia ejus instituta; et per omnia spero ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et vera christianae religionis et perfecta soliditas. Promittens sequestratos a communione catholicae ecclesiae omnes non consentientes sedi apostolicae et eorum nomina inter sacra ministeria non esse recitanda. Dampnans et antecessores et successores meos, et omnes qui sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae privilegia cassare nituntur.»
4.23.63
Et quod Romana aecclesia a nemine sit appellanda, Gelasius scribens omnibus episcopis cap. 4:« Cuncta per mundum novit aecclesia, quod sacrosancta Romana aecclesia fas de omnibus habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus judicare judicio. Siquidem ad illam pertinet de qualibet mundi parte judicare, ipsam autem nemo est appellare permissus. Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes sine ulla synodo praecedente et solvendi quos synodus iniqua dampnaverat, et dampnandi quos oportuerit habet potestatem, et hoc nimirum pro suo principatu quem beatus Petrus apostolus Domini voce et tenuit semper et tenebit.» Et Kalistus papa in decretis cap. 1: Quidquid sine discretione justitiae contra Romanae ecclesiae disciplinam actum fuerit, ratum habere ratio nulla permittit. Nicholaus quoque de contemptu sedis apostolicae universali synodo praesidens dixit:« Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vel decreta pro catholica fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum vel interdictione imminentium vel futurorum malorum, a sedis apostolicae praesule salubriter promulgata contempserit, anathema. Si anathema est, qui contemnit decreta apostolica, quid meretur, qui in reverendam sanctis omnibus apostolici nominis majestatem manum inlicite non timet extendere? Et ut tandem invincibili Dei gladio feriamus, audiant impugnatores veritatis, propugnatores perversitatis, ex verbis beati Petri apostoli cui praejudicium fecerunt quid mereantur. Si quis, ait, hunc, ad Clementem loquens, contristat, Christum qui ei cathedram docendi tradidit non recipit, et tamquam qui Christum non susceperit, nec Domini fratrem suscepisse judicabitur, et ideo nec ipse suscipietur in regno coelorum.» Qui supra de episcopis loquens: Qui, inquit, episcopos vexant, aut ammovere vel dampnare nituntur, ipsum Dominum dampnare per prophetam videntur, et ideo usque ad satisfactionem dampnati sunt. Et post pauca: Qui, inquit, his resistit, Deo resistit, et qui eis injuriam vel contumeliam facit, Deo cujus legatione junguntur facit. Sufficiunt ista, an adhuc ad confutandam adversae partis ineptiam pluriora de scripturis querimus testimonia? Accedat et Jheronimus, dicat et ipse quid mereatur qui judicium sedis apostolicae reprehenderit. Audiant malivoli ut instruantur, justi et benivoli ut roborentur et in fide catholica confirmentur. Ait inter cetera scribens ad Damasum: Hec est fides, beatissime papa, quam in ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus, in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes. Si autem hec nostra confessio apostolatus tui judicio comprobatur, quicumque me culpare voluerit, se imperitum vel malivolum, vel etiam non catholico nomine hereticum comprobabit. Secundum hec ergo beatissimi Jheronimi dicta, que nullus fidelium ambigit veritate subnixa, quisquis judicia reprehendit apostolica, heretica notatur infamia. Augustinus quoque dum tractaret de his, qui sunt inter hereticos computandi, vel qui non, sic ait inter cetera:« Dicit Apostolus: Hereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat in semetipso dampnatus Sed qui sententiam suam quamvis falsam atque perversam nulla pertinaci animositate defendunt praesertim quam non audatia suae praesumptionis perceperint, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, querunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter hereticos computandi.» Quibus in verbis aperte ostenditur, eos procul dubio inter hereticos computandos, qui sententiam suam falsam et perversam et errorem infami mente concretum, audatia praesumptionis adinventum, pertinaci animositate defendere moliuntur, veritatem respuentes, a gremio matris ecclesiae recedentes, unitatem scindentes, sanam doctrinam abjicientes, errorum spinis viscera materna scindentes, et praeter id, quod evangelizatum est universali ecclesiae, quod tenet, quod docet, aliena docendo anathematis apostolici interminationem non verentur, quorum nisi resipiscant certus est interitus. Qui si dixerint obediendum potestati quoniam non est potestas nisi a Deo, et qui resistit potestati Dei ordinationi resistit, audiant quid idem Augustinus ad hec respondens dicat:« Quid inquit, resistit potestati, Dei ordinationi resistit; sed quid, si illud jubeat, quod non debes facere, hic sane contempne potestatem, timendo potestatem. Ipsos humanarum dignitatum gradus adverte. Si aliquid jusserit procurator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contempnis potestatem, sed eligis majori servire. Non hinc debet minor irasci si major praelata est. Rursum si aliquid proconsul jubeat, et aliud imperator, numquid dubitatur illo contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Major potestas audienda est. Da veniam, tu carcerem, ille gehennam minatur. Hinc jam tibi assumenda est fides tua tanquam secutum, in quo possis omnia jacula inimici ignita extingere.»
4.23.64
Sed fortasse domini et utinam fratres nostri decreta apostolica et canonicas sanctiones aut non legerant, aut lecta vel audita surda aure praeterierant, aut quod mage credendum est, et legerant et audierant, et lecta vel audita tenaci memoriae commendarant, sed domino suo imperatori fideles adjutores et cooperatores haberi volunt cui juraverunt, cui per manus et sacramenta hominium fecerunt. Attendant hii qui hujusmodi sunt, quid de sacramentis episcoporum dicat Cornelius papa. Cornelius episcopus Rufo episcopo: Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus vel reliquis fidelibus recta fide minime cognovimus, sed sponte eos jurasse comperimus. Sacramentum igitur episcopis nescimus oblatum, nec a quoquam fieri debet. Pius quoque papa de multimodis juramentis loquens: Qui, ait, per capillum Dei vel caput juraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum confessus fuerit; si est ex aecclesiastico ordine, deponatur, si laicus, anathematizetur. Et si quis per creaturas juraverit, accerrime castigetur, et juxta id quod synodus dijudicaverit sustineat. Et Cornelius papa in eodem: Haec, ait, sunt sanctorum patrum instituta; quae si quis in vanum duxerit vel violare praesumpserit, hostis est animae suae, quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolum, nemo contra evangelium facit aliquid absque periculo. Audiant igitur ministri et provisores aecclesiarum qui Romanae ecclesiae praejudicium fecerunt, quid Gelasius papa decernit de privilegio imperatorum et omnium sanctae Dei aecclesiae sacerdotum.« Si, inquit, imperator catholicus est, salva pace ipsius dixerim, filius est, non praesul ecclesiae. Habet privilegia potestatis suae quae administrandis publicis rebus divinitus consequutus est, et ejus beneficiis non ingratus contra dispositionem coelestis ordinis nichil usurpet. Ad sacerdotes enim Deus voluit quae ecclesiae disponenda sunt pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt, ecclesiae suae et sacerdotibus esse voluit subjectas. Non sibi vindicet imperator alienum jus, et ministerium quod alteri deputatum est, ne contra eum abrupte tendat a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare videatur a quo propriam consequutus est potestatem. Non a legibus publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus christianae religionis clericos et sacerdotes voluit ordinari, et discuti et recipi de errore remeantes. Imperatores christiani subdere debent exequutiones suas ecclesiasticis praesulibus non praeferre. Hec, inquit Gelasius, de privilegio imperatorum et omnium ait sanctae Dei ecclesiae sacerdotum.»
4.23.65
Possemus et de sacramentis injustis minime observandis multam exemplorum copiam de scriptis patrum orthodoxorum Augustini, Jheronimi et ipsius Romanae eloquentiae fluvii, beati scilicet Ambrosii, deflorare, quod non semper solvenda sunt promissa omnia, contra eos qui dicunt obediendum regibus, imperatoribus et dominis omnibus quibus juratum est, quidlibet faciat, quidlibet jubeat; et hoc ad patrocinium sui erroris assumunt, quod in Petri epistola positum est: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam discolis. Quibus breviter respondemus, quod et nos subjectionem conpetentem discolis non negamus, sed discola jubentibus non obedimus. Quod vero dicitur in omni timore, illum intelligimus timorem de cujus possessore dicitur: Qui timet Deum, faciet bona; et: Beatus qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis; et: Initium sapientiae timor Domini. Et Paulus in epistola ad Titum: Admone, inquit, illos principibus et potestatibus subditos esse et obedire ad omne opus bonum. Quem locum disserens beatus Jheronimus ita conclusit: Si bonum est quod praecipit imperator et praeses, jubentis obsequere voluntati. Si vero malum est et contra Deum sapit, responde illud de Actibus apostolorum:« Obedire oportet Deo magis quam hominibus;» et super epistolam ad Titum: Servi subditi sint dominis suis in omnibus quae non sunt contraria Deo, ut si dominus ea jubet quae non sunt adversa scripturis sanctis, subjiciatur domino servus; si autem contraria praecipit, magis obediat spiritus quam carnis domino. Item in eadem pulchre imperans servis uti obediant dominis, addidit: tamquam Christo, ut scilicet non audiat servus ad naturalem dominum, si contraria praeceptis Domini voluerit imperare.
4.23.66
Hec igitur contra illos qui adversus Deum tumide insani desipiunt, qui clavigeri aetherei vicarium divinitus electum, ab omni christianitate susceptum, sanctitate conversationis perspicuum, diuturnitate temporis confirmatum, quia viciis suis concinnare non vident, dejicere, pro pudor! conati sunt, paucis dicta sint. Quorum conatus nefarios et impia molimina ipsa destruit divinitas, quae regis Egypti significi dum virtute Dei patrata suis fallatiis moliuntur obscurare, dum in angelos lucis se transfigurant, dum speciem pietatis praetendunt et ejus virtutem abnegant, corrupti et aphominabiles facti in vanitatibus suis, sepulcrum patens est guttur eorum venenum aspidum sub labiis eorum. Ad nichilum devenient tamquam aqua decurrens, quia ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt, quibus melius fuerat malignorum spirituum consilia non recipere aut intra cordium penetralia concepta abscondere, que figurantur per aspidum ova, quam pro hujus mundi concupiscentia temporalia quelibet operari, nec sibi nec aliis profutura, quia nulla stabilitate fundata, quod exprimitur per aranearum telas. Verum quia sibi nimium creduli, et scripturarum auctoritatibus increduli, fecerunt quod non oportebat, evenit eis quod docebat. Nam sequitur: Qui comederit ab ovis eorum morietur, quia qui eorum consilia receperit, vitam in se animae extingit. Et quod conditum est erumpet in regulum, quia per suscepta et enutrita iniquitatis consilia in corpus antichristi adcrescit, qui per consilium malignitatis eorum corde tectum ad plenam iniquitatem enutritur, de quibus recte subjicitur: Caput aspidum suxerunt, quia videlicet latentes suggestiones inmundorum spirituum prava prius persuasione susceperunt, sed occidit eos jam lingua viperae, quia capti leni subreptione daemonum, veneno violentae temptationis enecati sunt, et quid dicam enecati sunt? Jam sepulti, jam mole desperationis premuntur, jam pessimae consuetudinis et consuetae nequitiae eorum fetore fideles gravantur, quatridiani enim sunt. Jamnon tantum sorores, affines et parentes, sed et mater ecclesia quae eos parturivit et lacte fidei imbuens enutrivit, utinam non ad pabulum ignis aeterni, fetorem eorum sustinet. Sed potens est Christi dextera et hos suscitare, et fidem in eis firmam redintegrare, quae potest de lapidibus suscitare filios Abrahae. Quorum dampnationem quia mater aecclesia viscerum suorum torsiones et parricidales manus quondam filiorum non sustinens gemit, videamus jam quid amicus sponsi egerit, quomodo ab eorum communione et societatis participatione filios prohibuerit, postremo qualiter nisi resipuerint gladio anathematis ultionem noxiis intentaverit. Ac primo quidem signiferi ipsius et incentoris malorum feriendam judicavit maliciam et sic in corpus malorum acuendam gladii limati et evaginati mucrone vindictam.
4.23.67
Heinricus igitur, cujus mentem torpor iniquitatis constrinxerat, causa dissensionis et seminarium malitiae et nequitiae, in Romana synodo pro suis iniquitatibus a beatissimo papa excommunicatus cum complicibus suis atque fautoribus et a regno est depositus, ut sola vexatio intellectum daret auditui, et quorum oculos culpa clauserat, pena aperiret. Nescit enim impietas mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis ceperit jam puniri. Omnes etiam, qui ei juraverant vel juraturi erant, a vinculo juramenti sunt absoluti licentia et auctoritate apostolicae libertatis. Hoc cur et qualiter actum sit ab apostolico, Agnes imperatrix, mater ipsius Heinrici, interrogata respondeat. Ita enim dicit scribens Altmanno Pataviensi episcopo:
4.23.68
« Agnes Dei gratia quidquid est, Altmanno Pataviensi episcopo salutem et carissimam dilectionem Me sospitem Deo adjuvante paternitati tuae innotescat, sed maximo afficior merore, quod maximum video aecclesiae imminere periculum, filio meo nimium verbis stultorum credulo. Ea quae modo gesta sunt in Romana synodo, quoniam ut tibi referrem mandasti, referam. Legati filii mei regis venerunt in synodum, et coram omnibus dixerunt apostolico ex parte filii mei, ut surgeret et dimitteret sedem apostolicam, quam non canonice sed rapina adeptus esset. Qui statim a Romanis capti sunt. Similiter archiepiscopi, Moguntinus omnesque episcopi illius partis, miserunt per eosdem legatos litteras, se deinceps nullam obedientiam exibituros apostolico; hoc idem Langobardorum episcopi jure jurando decreverunt. Quare dominus papa omnes qui sponte consenserunt, officio et communione privavit, eisque qui coacti assensum praebuerunt, usque ad festivitatem sancti Petri inducias dedit; filium vero meum regem ob haec et quia excommunicatis communicat, et quia de sceleribus suis penitentiam agere recusat, regia dignitate privavit et anathematis gladio percussit omnesque qui sibi juraverant juramento absolvit. Valete.»
4.23.69
Ecce testimonium matris de praesumptione, rebellione et iniquitate filii, metus de periculo ecclesiae imminenti, confutatio et exprobratio illorum quorum factiosis haec sunt machinata et attemptata consiliis; quid ad haec dicta, quid responsuri, quid objecturi sunt catholicae partis adversarii? Ecce jam regem suum, quem super altitudinem nubium extollere, immo quem contra Dominum et Christum insurgere docuerunt, jam non regem sed tyrannum affectatae superbia potestatis susceperunt. Ut enim ait Ysidorus in libro Sententiarum, rex a recte agendo vocatus est. Si pie, juste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit non rex sed tyrannus est. Et ut idem scribit in libro Ethimologiarum: Antiqui omnes reges tyrannos vocabant; sed postea pie juste et misericorditer regendo regis sunt nomen adepti. Impie vero, injuste et crudeliter principantibus non regis sed tyrannicum aptatum est nomen. Rex igitur jure vocatur qui tam se ipsum quam et subjectos bene regere novit et regendo pacificare, qui cultum regiae dignitatis sanctae subjicit religioni, qui magis in timore servire Domino quam in tumore delectatur dominari populo, in quo lenitas iracundiam mitigat, potestatem benignitas ornat, qui subjectis salu diligendum quam met m tenet ut misericordiam non relinquat, qui se prae omnibus ita sanctae ecclesiae catholicae filium meminit, ut ejus paci atque tranquillitati per universum mundum suum prodesse faciat principatum. Quomodo enim reges serviunt Domino in timore, nisi ea quae contra Domini jussa fuerint religiosa severitate prohibendo atque plectendo? Aliter enim juxta Augustinum servit quia homo est, aliter quia rex est. Quia homo est, servit vivendo fideliter: quia rex est, servit leges justa praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigori sanciendo. Omnes enim res, ait Leo papa scribens Pulcheriae augustae cap. 10, aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia potestas, et sacerdotalis defendat auctoritas. Si igitur imperator aut cognoscit se ovem esse gregis dominici; si inter sacra altaris cum veneratione se subjicit manibus sacerdotum; si beatae trinitatis cultum fide quidem sua sed sacerdos praedicatione servat; si non tam dominari se mundo, quam dominari sibi Christum gloriatur; si meminerit a quo factus est, et quo invitatur, quantum sibi praestitum sit, et quanti beneficii Deo debitor est; si misericors terrori mansuetudinem, si temperat spe minas; si sursum semper respicit; si Deo misericordiam generat; dico cum Johanne Crisosthomo Christo conregnat, immo in Christi regno quae sunt humana dispensat. Regale ergo est ministerium Dei populum gubernare et in justitia et equitate regere; defensorem esse ecclesiarum, tutorem pupillorum et viduarum, liberare pauperem a potente et inopem cui non est adjutor; et cum beato Job molas iniqui conterere et dedentibus illius praedam auferre; patrem esse pauperum, oculum caecorum et pedem claudorum. Hec qui fecerit, auris audiens beatificabit eum, et in eo consolabitur cor viduae.
4.23.70
Invenit itaque tyrannus hic foveam dejectionis, dum se plus equo[ i. e. aequo] sustulit in culmine pompaticae potestatis. Nam ut ait mitissimus doctor Gregorius: Apostatae angelo similis efficitur, dum homo homini esse similis dedignatur. Neque hoc dicentes impugnamus regiam potentiam, quae quidem ordine suo bona est, sed cauta regentis indiget vita. Bona est, si sciat quis sumere ex illa quod adjuvat, expugnare quod temptat. Semper autem est amica potestati impatientia et ei male subjectae etiam imperat, quia quod ipsa sentit, potestas exequitur. Et utinam potestas ista ita perversa egisset, ut aliis non propinasset; utinam mors illi sua suffecisset, et non virulentis persuasionibus etiam aliorum vitam necasset. Ipsam tamen ejus perversitatem domnus papa studio rectae emulationis, non zelo furoris insectatus est. Sed juxta Jheremiam frustra conflavit conflator; maliciae enim impiorum non sunt consumptae. Ecce enim ignis excommunicationis apostolicae exterius conflans durae inustionis admovit penam, et tamen erroris non excoxit culpam. Adustus est igne anathematis, segregatus est a consortio christianae communionis, sed nisi redeat ad unitatem matris ecclesiae, a quo errore scismatis deviaverat, comburi potest, mundari non potest; quia auro locus est in quo conflatur, a quo quisquis recesserit, etsi luceat, aurum tamen esse desiit, nec clarescit fulgore pulchritudinis, nisi redintegratus et incorporatus ecclesiae, hic prius arserit in officina caritatis, sed noluit Dominus opera impiorum, et idcirco inducit noctem et conterentur. In nocte enim iniqui conteruntur, cum peccatorum praecedentium confusione dampnantur. Quod exponens beatus Gregorius:« Omne, ait, peccatum quod tamen cicius penitendo non tergitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et pena peccati. Peccatum enim quod penitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud peccatum trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et peccatum et causa peccati. Ex illo enim vicio culpa subsequens oritur, ex quo mens caeca ducitur, ut pejus ex alia ligetur. Sed peccatum quod ex peccato oritur, non jam peccatum tantummodo, sed peccatum est et pena peccati, quia justo judicio omnipotens Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliis cadat. Quod videlicet agitur superius dispositione ordinata, inferius iniquitate confusa, ut culpa praecedens sit causa subsequentis, et rursum culpa subsequens sit pena praecedentis.» Quod totum in hoc iniquorum omnium capitis membro et complicibus ejus advertere possumus, qui quia cognoscentes Deum, peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecati sunt ne intelligant quod committunt; traditi in reprobum sensum, ut putent se posse divinae auctoritatis jura convellere, traditas ab ipso Domino sanctiones destruere, inaudita a saeculis uti praesumptione, divinum illud quidquid est sacramentum prophanare subvertere et dejicere. In quibus profecto hoc agitur, ut culpis culpa feriatur, quatinus supplicia fiant peccantium, ipsa incrementa viciorum. Hinc de Domino per psalmistam dicitur: Immissiones per angelos malos, viam fecit semitae irae suae. Corda enim eorum prioribus meritis adgravata, juste permissa sunt subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli, quae dum digne in culpam trahuntur, reatus earum in pena cumulatur.
4.23.71
Separato ergo Heinrico a communione corporis ecclesiae et regia dignitate privato, quod semper catholica aecclesia tenuit. quod ab inicio ceptae christianitatis usque ad monstruosa haec tempora stabile et inconvulsum perstitit, scilicet non esse communicandum excommunicatis, a fautoribus et complicibus suis sibimet similibus violatum est, et impletum est quod in Danihelis volumine scriptum est, quia egressa iniquitas a senioribus et judicibus, qui videbantur regere populum. Hii enim qui veritatis dicuntur praecones, quibus credita sunt eloquia Dei ad evangelizandum populo, inauditam contritionem aecclesiae adinvenerunt, communicando regi scelerato et pro sceleribus excommunicato, contra decreta sanctorum canonum et instituta patrum praecedentium, et non abstinendum docendo, et tali se praecipitatione voragini eidem immergendo, non intelligentes quod qui a capite, id est a sede beati Petri, excommunicatis adhaerendo dissenserint, juxta sanctiones patrum orthodoxorum pari cum eis dampnatione teneantur adstricti, juxta illud Niceni concilii: Quod si quis de episcopis, presbiteris, diaconibus seu quilibet ex clero deprehensus fuerit excommunicatis communicare, etiam iste communione privetur, tamquam qui regulam confundit aecclesiae; Fabiani quoque cap. 1: Quod si quis cum excommunicato avertendo regulas scienter saltim in domo loquutus fuerit vel oraverit, ille communione privetur; non reverentes illud Augustini quia quisquis a catholica fuerit separatus aecclesia, quantum laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi veritate disjunctus est, non habet in se vitam, set ira Dei manet super eum.
4.23.72
Hec igitur est Heinrici quondam regis depositio, haec est ipsius tyranni fautorumque ejus excommunicatio. Et quia secundum dicta prophetica non erat virga Dei ad correctionem super illos, dirigebatur in manu eorum dolus, sicut et de capite omnium scriptura testatur quia faciet et prosperabitur. Qui quanto amplius malis adhaerebant, tanto minus intelligebant bona quae perdebant. Lux enim veritatis quo habita negligitur, eo permittit Deus ut nec amissa requiratur, et pravi quique tanto se inani laetitia extollunt, quanto magis ad pejora convalescunt, quemadmodum scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contempnet. Perversae enim mentis est gaudere in iniquitatibus quas flere debuerat. Nam bonae mentis est vulnus sentire peccati. Qui autem gaudent ad scelera, trahunt quos valent ad perditionem suam, et sub peccatis esse, vel culpis culpas addere, credunt se virtutum opulentia cumulare, de quibus bene per prophetam dicitur, quod esse sub sentibus delicias deputant, quia inde perversam mentem ad gaudia sublevant, unde spinas peccatorum portant. Contempnentes enim Deum, minime hic sentiunt quantum sit mali quod agunt. Manere sub sentibus delicias deputant, quia et dura ex praesentis vitae amore tolerant, et tamen affectu nimiae cupiditatis obligati, laborem ejusdem tolerantiae voluptatem putant.
4.23.73
Fautoribus igitur tyranni Heinrici ipsa ejus depositio et excommunicatio versa est in canticum, et domnus papa factus est illis in proverbium. Qui cum audirent excommunicatum regem, prae admiratione se ipsos non capiebant, inpossibile hoc esse proclamabant, a seculo inauditum pronunciabant. Audiamus ergo et nos ab eis illud tantum sacramentum, quod aut regem corrigi prohibeat, aut contumacem canonice notari non consentiat. Quid inverecunde servis Dei opponunt regni fastum? Quod utique si justitia caruerit, a sanctis patribus etiam latrocinium est appellatum. Ait quippe beatus Augustinus in libro quarto De civitate Dei: Bonus si serviat, liber est; malus etiam si regnet, servus est. Et beatus Ambrosius: Misera, ait, servitus est servire peccatis, et servile est omne peccatum, libera est innocentia. Et beatus Augustinus in eodem libro post pauca: Remota, ait, justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi prava regna? Manus et ipsa hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis astringitur, placiti lege praeda dividitur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescat, ut et Ioca teneat, sedem constituat, civitates occupet, populos subjuget, evidentius regni nomen assumit. Quod etiam in manifesto confert, non dempta cupiditas, sed addita inpunitas. Coercenda igitur quis neget latrocinia? Si remota justitia nichil aliud sunt regna nisi magna latrocinia, et manus ipsa latrocinantium videtur regi quasi imperio principis praesidentis ad scelera; ergo coercendus est latrocinantium princeps, coercenda ipsa latrocinia, ut accedente justitia disponantur regnorum jura et cessent latrocinia. Sed et numquid reges excepti sunt, quando ipse Rex regum de disciplina aecclesiastica agens ait principi apostolorum: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et reliqua. Vereantur ergo et reges ab his ligari in terris quorum sententiam Deus confirmat in coelis. Meminerint se esse non supra aecclesiam sed intra aecclesiam, si tamen non ex eo quod reges dicuntur in gurgitem viciorum aut in tyrannidem effrenantur, sed ex eo quod christiani appellantur per vitae puritatem et regnantis mansuetudinem Christum imitantur; quem utique, sicut ait beatus Augustinus, non sequitur, qui non secundum veram fidem et catholicam disciplinam christianus vocatur. Si vero subsannantes nos contrariae partis adversarii requisierint quisnam episcoporum reges redarguerit, audiant quid papa Gelasius dicat in epistola quam scripsit Dardaniae episcopis:« Nathan, inquit, propheta palam publiceque in facie regi David et commissum denunciavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit. Beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis ecclesiae sacerdos majorem Theodosium imperatorem a communione publice palamque suspendit, atque ad penitentiam redegit regiam potestatem. Beatae memoriae papa Leo imperatorem Theodosium juniorem Ephesinae synodi latrocinio libere coarguit excedentem. Sanctae memoriae papa Hylarius Anthemium imperatorem, cum Filotheus Macedonianus ejus familiaritate suffultus diversarum conciliabula sectarum in urbem vellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam ne id fieret clara voce constrinxit, in tantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator. Sanctae memoriae quoque Simplicius, et post eum sanctae memoriae papa Felix non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam imperatorem Zenonem pro hisdem ipsis excessibus auctoritate libera sepius increpasse noscuntur, flectique potuisset, nisi Constantinopolitani praesulis accenderetur instinctis, qui particeps externae communionis effectus, necessario in quod inciderat jam fovebat, malens vi suae praevaricationis obsistere, quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probavit eventus. Sanctae quoque memoriae Innocentius papa Archadium imperatorem, quia consensit ut sanctus Johannes Crisostomus de aecclesia pelleretur, excommunicavit. Ecce nuper Onorico Wandalorum regi vir magnus et egregius sacerdos Eugenius Carthaginensis episcopus multique cum eodem catholici sacerdotes constanter restitere sevienti, cunctaque extrema tolerantes, hodieque persequutoribus resistere non omittunt. Nos quoque Odoacro barbaro heretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, Deo praestante nullatenus paruisse manifestum est.» Hec Gelasius. Reliquum est, ut et nos exempla querentibus testimonia rei et tempori congrua ex decretis canonicis et scripturis autenticis proferamus, et in domo Dei, si aurum argentum lapides praetiosos non possumus, saltem quia sic nobiscum bene agitur, vel pilos caprarum offeramus. Ut ergo aliquanto superiora repetamus, beatae memoriae Fabianus papa Philippum imperatorem, primum omnium imperatorum christianum, cum voluisset in paschalibus festis communicare vivificis misteriis, inter penitentes stare praecepit, quoad culpas, quae de eo plurimae ferebantur, per penitentiae lamenta dilueret; quod et religiosissimus princeps gratanti animo suscepit. Cujus humilitas, ut jam alibi diximus, tanto mordacius tumorem regum nostrorum impetit, quanto religiosius ille disciplinam aecclesiasticam in tam rara recentique christianitate suscepit, quam hii in jam matura et dilatata nec audire consentiunt. Beatus Ambrosius maximum imperatorem a communione segregavit, admonens ut effusi sanguinis domini sui penitentiam ageret. Eugenium quoque imperatorem quia de repetenda ara victoriae se sacrilegio miscuit, idem Ambrosius munera ejus sprevit et ab aecclesia eum et complices ejus abjecit. Sanctae memoriae quoque papa Gregorius III removit Romam, et Italiam, et omnia tam rei publicae quam aecclesiasticae jura in Hesperiis partibus ab obedientia Leonis imperatoris et imperii sub eo constituti. Johannes etiam, non papa aut episcopus sed monachus et presbiter Damascenus, doctor optimus, eundem Leonem cum Orientis episcopis anathemati subdidit. Beatae memoriae Zacharias papa Hildericum ultimum de stirpe Merovingorum regem a regno deposuit, et in monasterium detrudi jussit, et Pippinum in honore regni sublimari constituit. Stephanus quoque Romanus pontifex, successor ejus, eumdem Pippinum in regno constituit, et omnes Francigenas a juramento fidelitatis absolvit. Ludovicus etiam Pius imperator in Elisatiam profectus, occurrentibus ei ibi filiis suis cum Gregorio IV Romano pontifice, judicio episcoporum arma deposuit, et ad penitentiam agendam aliquanto tempore privatus aut sicut in gestis Francorum legitur inclusus victitavit. Legat etiam in eodem volumine qui scire voluerit, quid a beato Nicholao papa adversus Lotharium regem et conplices fautoresque ejus actum sit pro Tietberga regina repudiata, et Waldrada adultera subintroducta. Sanctae memoriae quoque Germanus Parisiorum episcopus Aribertum regem, quia uxore legitima derelicta duas sibi in matrimonium junxerat, excommunicavit; qui quia correctus non est, judicio Dei percussus mortuus est. Niceforus quoque patriarcha Constantinopolitanus, vir catholicus, considerata difficultate et incursione barbarorum intolerabili, Michaelem imperatorem, quia aliquoties congressus cum barbaris sine triumpho reversus fuerit et inglorius, deposuit, et una cum Procopia augusta natisque suis monastico induit indumento. Et ut innumerabilia praetermittamus testimonia, dicant qui reges ab aecclesiastica disciplina et per hoc a Deo volunt alienare, utrum in omni divinarum Scripturarum serie, in quibus diversarum sectarum heretici leguntur dampnati fuisse, imperatores videantur excepti; verbi gratia, ut cum Arriani dampnantur, Constantius imperator, aut Walens, aut aliquis regum Arriano caeno sordentum excipiatur? Sed jam ipse domnus papa, qui menbra putrida et emortua praecidit ab unitate corporis, porrigat et obtendat contra obloquentes et subsannantes et maledicta jacientes clipeum defensionis. Ait itaque scribens fidelibus in Theutonicorum regno commorantibus et de excommunicatione regis dubitantibus:
4.23.74
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis, ducibus, comitibus ceterisque fidelibus in regno Theuthonicorum christianam fidem diligentibus salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus quosdam inter vos de excommunicatione quam in regem fecimus dubitare,» etc..
4.23.75
Scripsit et aliam epistolam, intuitu discretionis, pietatis et misericordiae dulcedine plenam, pro reconciliatione quorumdam; ut si qui ad Deum reverti voluissent, haberent paratum prae oculis medicamentum reconciliationis, ne alicui egritudine praevento obesset, quod ad sedem apostolicam occurrere non posset; et ut nulla haberetur communionis societas cum excommunicatis:
4.23.76
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus in Christo fratribus, episcopis, abbatibus, sacerdotibus, ducibus et principibus atque militibus, omnibusque christianam fidem et beati Petri honorem revera diligentibus in Romano imperio habitantibus, salutem et apostolicam benedictionem. Gratias agimus omnipotenti Deo,» etc..
4.23.77
Hec igitur pro reconciliatione regis et aliorum ab ecclesia alienatorum pius pater dabat mandata fidelibus; cui tamtus inerat justitiae splendor, ut suam postponeret salutem, quo matri ecclesiae antiquam redderet libertatem. Non enim eum movebant salutis pericula pro justitia suscepta vel suscipienda.. Ita enim animum suum informaverat, ut neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constitueret, neque in his studium suum omne contereret, quin potius illud decorum et honestum ita sibi proposuerat, ut quidquid ei accidisset quo frangi homines solent, quasi superior non sentiret. Sollicitus etiam erat, juxta beatum Ambrosium, ne quid temere aut incuriose ageret, ex quo probabilem non posset rationem reddere. Pretendebat animo ut bonus speculator, ut appetitus rationi lege naturae subditus, neque praecurreret rationem neque desereret; ne praecurrendo perturbaret eam atque excluderet, et deserendo destitueret. Verum Heinrici perturbata mens effuso appetitu, tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipiebat, nec sentiebat aurigae moderamina, ideoque flecti non poterat. Nec deerant qui missas papae epistolas ei referebant, sed quae facere despiciebat, etiam scire contempnebat, ex verbis tamen pietatis meditabatur venena iniquitatis, Arrogantis enim est proprium de suis malis bona estimare, de alienis bonis bona sentire. et bonae pondus actionis vertere in maculam criminis. Dum ergo ex condescensione et compassione caritatis meditaretur arma furoris, audiamus quomodo patris nostri virilis animus, astutia serpentis et columbina simplicitate praeditus, velut de specula mentis cogitatione provida obviaverit conatibus ejus iniquis. Ait itaque scribens fidelibus eisdem quibus et supra:
4.23.78
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, eisdem omnibus salutem et apostolicam benedictionem. Postquam fraternitati vestrae epistolam direximus,» etc.( Vide inter epistolas Gregorii).
4.23.79
Non mireris eum regem nominari licet depositum, cum et mortui pristino nominentur vocabulo. Sic quoque sanctus Gregorius episcopum inrevocabiliter depositum usurpato nomine episcopi censebat nominari, cui tamen nichil depositae dignitatis restituere volebat. Quid etiam beatus papa ad legationem illam regis se minime regentis, pro qua etiam in Romana est synodo depositus, responderit, quomodo tota Spiritum sanctum mente concipiens intonuerit subinferatur:
4.23.80
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus qui cupiunt annumerari inter oves Christi, quas beato Petro commisit, salutem et apostolicam benedictionem. Audistis, fratres mei, novam et inauditam praesumptionem» etc..
4.23.81
Anno ab inc. Dom. 1078, indictione 1, pontificatus ejus anno 5, mense Martio, Gregorius papa VII, Romanae synodo episcoporum centum praesidens, dixit post aliqua: Ordinationes illorum qui ab excommunicatis sunt ordinati, sanctorum Patrum sequentes vestigia, etc.( Vide in Gregorio VII, Acta synodi Romanae I.
4.23.82
Anno ab incarnatione Domini 1078, mense Februario, indictione 2, pontificatus domni papae Gregorii VII, anno 6, convocatum est concilium ex diversis partibus orbis et omnibus in ecclesia Salvatoris Romae congregatis, habitus est sermo de corpore et sanguine Domini. Maxima siquidem pars panem et vinum per sacrae orationis verba et sacerdotis consecrationem Spiritu sancto invisibiliter operante converti substantialiter in corpus dominicum quod in cruce pependit, et in sanguinem qui de ejus latere fluxit, asserebat: quidam vero caecitate nimia perculsi, figuram tantum astruebant. Verum ubi res cepit agi, priusquam tertia die ventum foret in synodum, defecit contra veritatem niti pars altera. Denique Berengarius, hujus erroris magister, post longo tempore dogmatizatam impietatem errasse se coram concilio confessus, veniam postulatam ex apostolica clementia meruit, juravitque sic:« Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae in altari ponuntur, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem domini nostri Jesu Christi, et post consecrationem esse verum corpus Christi, quod natum est de Virgine, et pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris; et verum sanguinem Christi qui de ejus latere fusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et unitate substantiae, sicut in hoc brevi continetur, et ego legi, et vos intelligitis, sic credo: nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adjuvet, et haec sacrosancta evangelia.» Tunc domnus papa praecepit Berengario auctoritate apostolica, ut de corpore et sanguine Domini numquam ulterius cum aliquo disputare vel docere praesumeret, excepta causa reducendi ad fidem eos, qui per ejus doctrinam ab ea recesserant.
4.23.83
Hoc anno obiit Grimoldus abbas sancti Vitoni, dum a Roma regrederetur, et sepultus est Mantuae in aecclesia sancti Andreae apostoli 14 Kalendas Julii, cum jam ipsam ecclesiam tertio anno regeret domnus Rodulfus abbas, ipso Grimoldo de praelatione abbatiae excusato. Erat enim simplicis naturae.
4.23.84
Hoc etiam anno, qui erat ab incarnatione Domini 1078, regimen praelationis apud Casam Dei Siguinus quondam Lugdunensis canonicus, natalibus clarus, morum probitate coruscus, nunc felici beatus excessu. Sub quo ordinatus est abbas Fraxinensis ecclesiae Pontius a domino papa Gregorio, qui post aliquot annos infestatione Heinrici dicti regis abbaciam dimisit, quesita a domno Anselmo Lucensi episcopo licentia, et optenta per haec verba:« P. dilectissimo in Christo confratri, A. omnium episcoporum minimus, salutem in Christo. Tanto diligentiores nos et sollicitiores vos erga salutem animae tuae esse convenit, quanto magis de nostra caritate fraternitas tua confidit; ne, quod absit, nostra negligentia sanctum desiderii tui fervorem extinguat, et sanguinem tuum in districto suo judicio omnipotens Dominus de manu mea requirat. Credidi domni abbatis et sanctae congregationis Casae Dei, necnon venerabilis patris nostri H. Lugdunensis archiepiscopi obedientiam, cum benedictione apostolica beatissimi patris nostri G. omnibus iniquitatibus majorem esse, et non solum ad detergendam omnem maculam iniquarum cogitationum, verum etiam ad promerendam requiem aeternam posse sufficere, nisi tu non credendo indignum efficeres, et gratiam Dei in vacuum reciperes. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est, ita ut in his etiam qui tradere videntur corpora sua propter Deum ad supplicia, mors operetur, non vita, vim ex sua diffidentia quodammodo omnipotenti Deo difficultatem perficiendi ingerat, qui omnes salvos fieri desiderat, sicut ipse in Evangelio dicit:« Calicem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis.» Tibi itaque obedienti, tibi firmiter credenti, tibi omnem spem tuam in virtute sanctae ecclesiae collocanti promissa est venia, tibi vero aliud agenti, aliud simulanti, nulla relinquitur fiducia, si corpus tuum tradideris ita ut ardeat. Scis quia multoties in fide mea te suscepi, hac tamen condicione, ut curam regiminis tibi injunctam cum omni sollicitudine exiberes, nec ulterius animae tuae, sicut tu male credebas, custodiam commissi tibi gregis necessitatibus praeponeres; non quae tua sunt, sed quae aliorum attenderes. Sed ut video, nulla ratione a sui propositi tramite animus tuus revocari potest. Propterea metuens ne in pejus proficiant ea etiam quae bona videntur, melius nobis visum est ut cursum suum peragat bonae intentionis tuae fluvius, quam contra impetum currens perpetua ariditate dampnetur. Tolerabilius est enim ut tu solus pereas, quam tecum pariter sicut hactenus omnes tibi commissos in discrimen adducas. Sed tamen confidimus, quia tribuet tibi Dominus secundum cor tuum, quem non invenit idoneum ad regimen aliorum secundum cor suum. Si itaque alia via plus tibi placet, nostra licentia depone sarcinam, quam imposuit tibi sola sine caritate necessitas, et sanctis orationibus tuis adjuva me in alia navi laborantem. Saluto per te domnum Lugdunensem archiepiscopum, si tamen rationabilis necessitas a totius orbis internecione excusat. Si enim aut timore, aut negligentia, aut quietis noxiae amore matrem suam visitare, et liberare de manu mortis distulit, reus erit judicio, nisi sine mora venire et in omnibus auxiliari studuerit.»
4.23.85
Destinavit autem praefatus papa ad visitandos et corroborandos christianae fidei propugnatores ad regnum Teuthonicorum descendere, quod et ab illis missis ad meum nunciis, quesitum erat, ut in sua praesentia magis magisque manifestaretur justitiae regula, scribens ad omnes beati Petri fideles in haec verba:
4.23.86
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ducibus, marchionibus, comitibus omnibusque christianam et beati Petri fidem et doctrinam defendentibus et observantibus, in omni regno Theuthonicorum habitantibus, salutem et per beatorum Petri et Pauli benedictionem omnium peccatorum absolutionem. Ego qualiscumque sacerdos apostolorum principis,» etc.
4.23.87
Plures itaque illorum, quos in apostolici depositione desipuisse diximus, cognito peccato inobedientiae, penitentia ducti, ad Deum post errata reversi sunt, levantes ad Deum faciem cordis, a quo recesserant consentiendo iniquitati. Replebatur os eorum increpationibus, et dum contra se subtile judicantis Dei examen contemplabantur, culpas suas lamentis insequebantur, seque penitendo increpabant quales fuerant, amara se penitentiae invectione persequentes. Penitentis enim est proprium tunc culpas plangere, cum quid egerit coeperit pensare, et tunc subtilius pensare, cum sollicitius ceperit plangere. Hii ergo absolutione quaesita et obtenta, consilium dederunt regi, ut sicut ipsi erant absoluti, ita et ipse studeret absolvi vinculis anathematis; adjicientes, quia si annus clauderetur antequam absolveretur, omni eorum servitio privaretur, et amplius pro rege non haberetur, quia in ejus communione vel servitio certi erant de imminenti animae periculo. Sed qui foeditatem suae infirmitatis considerare negligebat, sed per elationis fastum potentiae suae gloriam attendebat, unde sibi gloriosior videbatur, inde descendebat, et unde se gloriosum judicabat, inde in ima deterius corruebat. Ut enim ait idem ipse Heinricus in epistola Romanis directa, ubi cum omnia falsitatis et mendacii plena sint, in hoc uno veritati licet nolens favit, sub specie timoris divini, non in veritate catholicae pacis consiliis illorum adquiescere se finxit. Verum nos, quibus Christus fides, Christus refugium, Christus est solatium, nenias ejus diabolico ab ore ructatas, iniquitatis calamo dictatas, confusionis atramento signatas, a memoria bonorum omnium repellentes, quid egerit, quomodo absolutionem, quantum ad exterioris hominis habitudinem, optinuerit, cum sacra scriptura testetur, quia qui ficte Deum querunt, numquam invenire merentur, ex verbis patris nostri sepe fari audiamus.
4.23.88
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis ducibus, comitibus ceterisque princibus regni Theuthonicorum Christianam fidem defendentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam pro amore justitiae,» etc. Vide inter epistolas Gregorii VII, Patrolog., t. CXLVIII.
4.23.89
Quod sacramentum quam parum rex attenderit, haec epistola notat:
4.23.90
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis in Christo fratribus et filiis, archiepiscopis, episcopis, ducibus, comitibus, caeterisque principibus, cum omni populo regni Teutonicorum Christianam fidem et religionem defendentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
4.23.91
« Sicut in prioribus litteris et legatorum verbis vobis significavimus,» etc. Vide, ibid., n. 33.
4.23.92
Qui autem fuerint hii domni papae legati, ex verbis regis accepimus, Paduanus scilicet et Albanus episcopi, a quibus etiam in Wizeburge synodus est habita. Regi itaque praefato Heinrico, ut in verbis domni papae colligere possumus, sola est communionis gratia reddita, non tamen regno restitutus, nec fidelitas omnium qui ei vel juraverant vel juraturi erant, ut sibi servaretur praeceptum est. Quod ideo retentum est, ut inter eum et principes ultramontanos, qui ei causa jussionis apostolicae restiterant, justitia fieret vel pax componeretur, sicut ipse juramento per duos episcopos promiserat. Verum praedicti episcopi et principes ultramontani audientes illum non servare quod promiserat, quasi de eo desperati, absque domni papae consilio elegerunt sibi Rodulfum ducem in regem.
4.23.93
Rodulfus igitur festinanter misso nuncio, indicavit se quidem coactum regni gubernacula suscepisse, tamen se paratum domno papae in omnibus obedire. Et eumdem semper promittens sermonem, adjecit etiam, filio suo dato obside itemque fidelis sui ducis Bertaldi filio, quod promittebat sacramento firmare. Interea etiam Heinricus precabatur eum, ut contra Rodulfum eum adjuvaret. Cui domnus papa respondit se libenter facturum, audita utriusque partis ratione, ut sciret cui justitia magis faveret. Quam responsionem contempsit inani elatus rumore, putans eum suis se viribus posse devincere. Mens enim ejus quo procellosis actuum motibus concitabatur, eo ab internae sapientiae quiete atque stabilitate disjungebatur. Quia enim maliciam tegebat in corde, ore autem blandimenta exibebat, quia cogitationes suas duplicitate obnubilabat, quia puritatis verba quasi fatuitatem judicabat, et vias simplices innocentiae declinabat, idcirco sapientiae tranquillitate perfrui nequaquam poterat.
4.23.94
Igitur domnus papa quod coeperat ut perficeret omnimodis intendebat, querens ducatum qualiter ad Theuthonicorum regnum transiret, et eo magis anxiabatur, quo magis regni status turbabatur. Et quoniam fideles illo legatos destinaverat qui votorum ejus non segnes exequutores essent, misit eis speciales pro hoc negocio litteras, scribens eis ab Italia:
4.23.95
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Bernardo sanctae Romanae ecclesiae diacono et Bernardo Massiliensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitati vestrae notum esse non ambigimus,» etc..
4.23.96
Item ad reliquos fideles.
4.23.97
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, archiepiscopis, episcopis, ducibus, comitibus et universis Christi fidelibus in regno Theuthonicorum consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Notum vobis fieri volumus, fratres karissimi,» etc..
4.23.98
Interea Heinricus, quia affectatis iniquitatibus ejus subsequens favebat effectus, bella, cedes, homicidia per se suosque perpetrare non desistebat, aecclesiarum destructionem et ovilis dominici perturbationem siciens, pastores ab aecclesia abigebat, lupos ad ovilia subintroducens; et prosperitate sua decipiebatur, quia dirigebatur in manu ejus dolus. Quia enim vitae viam deserens in peccatorum se tenebras dejecerat, voragine iniquitatis demersus, et mole pravae consuetudinis obrutus, reprobo sensui est traditus, ut nesciret pensare mala quae faciebat, qui utinam vitae itinera quae noluit per innocentiam teneret saltim per poenitentiam. Hic itaque contra Rodulfum tertio congressus, postquam persensit se quod speraverat non posse peragere, duos episcopos de consentaneis suis, Virdunensem et Obseburgensem Romam misit( 1078), et domnum papam in synodo ut ei justitiam faceret per eos rogavit; quod et nuncii Rodulfi, qui praesentes aderant, fieri laudaverunt. Statutum est itaque in eadem synodo, in partibus ultramontanis fieri colloquium, sicut ex verbis domni papae plenius quilibet potest advertere:
4.23.99
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, archiepiscopis, ducibus, principibus, marchionibus, omnibusque majoribus atque minoribus in Theuthonico regno constitutis, exceptis his qui canonica excommunicatione tenentur, salutem et apostolicam benedictionem. Notum vobis fieri volumus, fratres karissimi,» etc..
4.23.100
Misit etiam pro hoc negocio speciales litteras Trevirensi archiepiscopo, quas hic etiam subnectere non pigebit:« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Udoni Trevirensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quanta nobis sollicitudo,» etc..
4.23.101
Udo igitur Treviorum archiepiscopus non multo post beato fine quievit, et si negotium apostolicae legationis intermissum est. Quamobrem domnus papa pro hoc eodem negotio exequendo alios legatos mittere statuit, scribens fidelibus omnibus in hec verba:
4.23.102
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, in Theutonico regno commorantibus, si obedire voluerint, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ex lite et dissensione,» etc.
4.23.103
Secundum ergo fidem dictorum missi sunt legati a latere sedis apostolicae, de quibus cum aliqua sinistra referrentur, domnus papa has eis misit litteras ab urbe Roma:
4.23.104
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus et coepiscopis, Petro Albanensi et Odelrico Pataviensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sunt multi, quibus tamen non credimus,» etc
4.23.105
His acceptis litteris. quia corrupti muneribus a sententia et proposito gravitatis apostolicae deviaverunt, aliud quam quod eis impositum fuerat agentes, Heinricum videlicet in regnum reformantes et Rodulfum pervasorem et invasorem regni. ab aecclesia publice precidentes, quod omnino veritati adversabatur, episcopos quoque simoniacos confirmantes, qui manifeste Heinricianis communicabant: cum fideles rei veritate minus inspecta a sede hoc apostolica ita processisse crederent et dubitarent, et sermo titubationis illorum ad aures patris nostri venisset, litteras eis misit, in quibus et quod male actum fuerat reprehendit, quodque se ignorante factum esset edocuit, et ut in fide recta inconcussa spe perseverarent, evidenter ammonuit, scribens eis in haec verba:
4.23.106
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus sancti Petri in Theuthonico regno commorantibus salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit ad nos quod quidam ex vobis de nobis dubitant, tamquam in instanti modo necessitate usus sim seculari levitate,» etc..
4.23.107
Colloquium itaque illud qualiter vel a quibus personis fuerit impeditum, in verbis praecellentissimi patris nostri constat apertum. Quia enim Heinricus abjecto jugo obedientiae, ipsum colloquium impediendo, excommunicationem intentatam non est veritus incurrere, pro his, inquam, et aliis innumerabilibus malis, homicidiis, perjuriis, adulteriis, fornicationibus, symonia, aecclesiarum quoque destructione non minima, in Romana synodo anathematizatus est et dampnatus, et a regno inrecuperabiliter depositus. Quam ejus dampnationem hic subnectere dignum judicavimus:
4.23.108
« Beate Petre princeps apostolorum, et tu, beate Paule doctor gentium, dignamini, queso, aures vestras ad me inclinare, meque clementer exaudire. Quia veritatis estis apostoli et amatores, adjuvate ut veritatem dicam vobis, omni remota falsitate, quam omnino detestamini; ut fratres mei mihi melius adquiescant, et sciant et intelligant, quia ex vestra fiducia post Deum et matrem ejus semper Virginem Mariam pravis et iniquis resisto, vestris autem fidelibus auxilium praesto. Vos autem scitis, quia non libenter ad sacrum ordinem accessi, et invitus ultra montes cum domino meo papa Gregorio abii, sed magis invitus cum domino meo papa Leone ad vestram specialem aecclesiam redii, in qua utcumque vobis deservivi. Deinde valde invitus cum multo dolore et gemitu et planctu in throno vestro valde indignus sum collocatus. Hec ideo dico, quia non ego vos, sed vos elegistis me, et gravissimum pondus ecclesiae vestrae super me posuistis; et quia super montem excelsum me jussistis ascendere, et clamare et annunciare populo Dei scelera eorum, et filiis ecclesiae peccata eorum, menbra diaboli contra me coeperunt insurgere, et usque ad sanguinem praesumpserunt in me manus injicere. Astiterunt reges terrae et principes seculares et aecclesiastici, aulici etiam et vulgares convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus vos christos ejus dicentes:« Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.» Et ut me omnino morte vel exilio confunderent, multis modis in me conati sunt insurgere. Inter quos specialiter Heinricus quem dicunt regem, Heinrici imperatoris filius, contra vestram calcaneum erexit aecclesiam, facta cum multis episcopis ultramontanis et Italicis conspiratione, adnitens me dejiciendo eam sibi subjugare. Cujus superbiae vestra restitit auctoritas, eumque vestra destruxit potestas. Qui confusus et humiliatus, ad me in Langobardiam venit, absolutionem ab excommunicatione quesivit. Quem ego videns humiliatum, multis ab eo promissionibus acceptis de vitae suae melioratione, solam ei communionem reddidi; non tamen eum in regno, a quo in Romana synodo deposueram, restauravi; nec fidelitatem omnium qui ei juraverunt vel juraturi erant, a quo omnes in eadem synodo absolvi, ut sibi servaretur praecepi. Et ideo hec detinui, ut inter eum et principes ultramontanos, qui ei causa et jussionis ecclesiae vestrae restiterant, justitiam facerem, vel pacem componerem, sicut et ipse Heinricus juramento per duos episcopos mihi promisit. Predicti autem episcopi et principes ultramontani, audientes illum non servare quod promiserat, quasi desperati de eo, vobis testibus, elegerunt sibi Rodulfum ducem in regem. Qui rex Rodulfus festinanter ad me misso nuncio, indicavit se coactum regni gubernacula suscepisse, tamen se paratum mihi modis omnibus obedire. Et ex eo tempore eumdem mihi semper misit sermonem; adjiciens etiam, filio suo dato obside et fidelis sui ducis Bertaldi, quod promittebat sacramento firmare. Interea Heinricus cepit me precari, ut illum contra praedictum Rodulfum adjuvarem. Cui respondi, me libenter facere, audita utriusque partis ratione, ut scirem cui justitia magis faveret. Ille vero putans eum suis viribus posse devincere, meam contempsit responsionem. Postquam autem persensit se non posse sicut speravit agere, duo episcopi ex consentaneis suis, Virdunensis scilicet Teodericus, et Obseburgensis, Romam venerunt, et in synodo ex parte Heinrici me ut ei justitiam facerem rogaverunt, quod et nuncii Rodulfi fieri laudaverunt. Tamdem aspirante Deo, sicut credo, statui in eadem synodo, in partibus ultramontanis fieri colloquium, ut illic aut pax statueretur, aut cui justitia faveret amplius cognosceretur. Et quia putabam quod injustior pars colloquium nollet fieri ubi justitia locum suum servaret, excommunicavi et anathemate obligavi omnes personas sive regis, sive ducis, sive episcopi, aut alicujus hominis, qui colloquium aliquo ingenio impediret ne fieret. Predictus autem Heinricus cum suis fautoribus non timens periculum inobedientiae, quod est scelus idolatriae, colloquium impediendo excommunicationem incurrit, et se ipsum anathematis vinculo obligavit; magnamque multitudinem christianorum morti tradi, et aecclesias fecit dissipari, et pene totum Theuthonicorum regnum desolationi dedit. Quapropter confidens de judicio et misericordia Dei, ejusque piissimae matris semper Virginis Mariae, vestra fultus auctoritate sepe nominatum Heinricum, quem dicunt regem, omnesque fautores ejus, excommunicationi subjicio, et iterum regnum Theuthonicorum et Italiae ex omnipotentis Dei parte et vestra interdicens ei, omnem potestatem et dignitatem regiam illi tollo, et ut nullus christianus ei sicut regi obediat interdico. Ipse autem Heinricus cum suis fautoribus in omni congressione belli nullas vires, nullamque in vita sua victoriam optineat. Ut autem Rodulfus regnum Theuthonicorum regat et defendat, quem Theuthonici elegerunt sibi in regem, ad vestram fidelitatem ex parte vestra dono, largior et concedo, omnibusque sibi fideliter adherentibus absolutionem omnium peccatorum vestramque benedictionem in hac vita et in futura, vestra fretus fiducia, largior. Sicut enim Heinricus pro sua superbia et inobedientia et falsitate a regni dignitate juste abjicitur, ita Rodulfus pro sua humilitate, obedientia et veritate, potestas et dignitas regni conceditur. Agite nunc, queso, patres et principes sanctissimi, ut omnis mundus intelligat et cognoscat, quia si potestis in coelo ligare et solvere, potestis in terra regna, imperia, principatus, ducatus, marchias, comitatus, et omnium hominum possessiones pro meritis tollere et concedere. Vos patriarchatus, archiepiscopatus, primatus, episcopatus frequenter tulistis pravis et indignis, et religiosis viris dedistis. Si enim spiritualia judicatis, quid de secularibus potestis? Et si tangelos dominantes omnibus superbis principibus, quid de illorum servis facere potestis? Addiscant nunc reges terrae et omnes seculi principes, quanti vos estis, quid potestis, et timeant parvipendere jussionem ecclesiae vestrae, et in praedicto Heinrico tam cito judicium vestrum exercete, ut omnes sciant, quia non fortuitu, sed vestra potestate cadet et confundetur, utinam ad penitentiam! ut spiritus salvus sit in die Domini. Data Romae Non. Martii.»
4.23.109
Preerat tunc temporis Mediomatricum urbi vir egregius, et inter praecipuos catholicae fidei propugnatores magnum patientiae, religionis et justitiae documentum, domnus Herimannus episcopus, Leodiensis aecclesiae filius, piae memoriae Adalberonis episcopi Mettensis successor a Deo praedestinatus et donatus; qui in primevo juventutis flore, temporibus Annonis venerabilis Coloniensium archiepiscopi, tutoris et moderatoris regni, palatii frequentiam nanctus, regis illius pene universa noverat, in tantum ut etiam ante perceptam episcopatus gratiam pro ejus insolentia a curiae se plerumque administratione subtraheret, et magis eligeret contemptus esse mediocritate sua, quam ex inquinatione societatis factiosorum sperare majora: maxime cum videret praefatum reverendae memoriae virum Annonem dolere et gemere frequenti contritione, desolatum sub tali principe statum regni, incurvatum jus imperii, contritum cornu dominii, in quo esset sola spes dejectionis aecclesiasticae, et perturbatio pacis catholicae, confusio et horror, vanitas et contritio, et omnia pessumdans superba, lubrica, vana, inconstans atque immunda presumptio. Ubi vero episcopatus officium adeptus est, satis penituit de manu regis illius investituram pontificatus se suscepisse, adeo ut etiam impositam praelationis sarcinam libens rejecerit, volens deposuerit, toto se ab ea nisu excusaverit, si assensum praestitisset auctoritas Romani pontificis, apud quem pro excessibus suis, id est incaute usurpata eadem investitura, quae est contra instituta canonica, culpam fateri non erubuit, satisque cavit in posterum a communione ejus et fautorum ejus, propter quod et tanta passus est, ut et de illo dictum possit videri: Ego ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. In primo sane congressu passus est quod fuit hominis, ut disceret jam in secundo, qui ei fuit jugis et perpetuus, de Deo praesumere non de se. Lapsus est enim ut homo, titubavit ut homo, quia praesumpsit ut homo. Sed evacuatum est jam in illo scandalum obprobrii, quia in bonitate vitae suae abscisum est quod conturbaverat illum; et per illum bonos omnes, et obscuritate rarescente reluxit aurum, invaluit color optimus, resplenduit in diademate regis eterni lapis sanctuarii. Hic igitur in ipso primo suo ingressu, apostolicae doctrinae exequutor factus, cum postmodum communicasset regi scelerato et pro sceleribus excommunicato, a cujus se, ut dictum est, jam per aliquantum temporis communione suspendarat, doluit ut praediximus se deceptum; viribusque resumptis, a domno papa absolutionem quesivit errati. Qui etiam praecepti domno Diensi episcopo, ut eum vice sua aut per se, aut si timore regis vereretur illo transire, per aliquem religiosum virum, de cujus fide et magnanimitate confideret, absolveret. At ille vicem obedientiae imponens abbati Divionensis coenobii, Mettim eum direxit, a quo absolutus est ipsa vigilia natalis Domini.
4.23.110
Cum ergo totis medullis cordis adhereret praeceptis apostolicis, et e contrario omnia ei intentaret adversa indignatio regia, et fallax adulantium ei lingua, conquerentium non posse auctoritatem sanctae Romanae aecclesiae regem imperatoris filium a Deo electum et honoratum, sanctam illam regiae majestatis dignitatem a seculis honoratam deponere, et a gremio matris ecclesiae segregare, et concessa privare potestate, cum non esset potestas nisi a Deo, quae autem sunt a Deo, ordinata sunt: et ille a sede apostolica contra rabiem oblatrantium curationis expeteret antidotum, ut erga eorum impetus scriptis apostolicis quasi clypeo defensionis muniretur, hanc ei ab urbe mitissimus doctor misit( 1081) epistolam per Rodulfum abbatem Virdunensis monasterii, ita auctoritatibus Scripturarum divinarum munitam atque refertam doctrinaeque apostolicae sale conditam, ut hec sola sufficiat fidelibus ad confutandam adversariorum ineptam stultitiam:
4.23.111
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Mettensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Quod ad perferendos labores et pericula pro defensione veritatis te paratum intelligimus, divini muneris esse non dubitamus,» etc..
4.23.112
Hanc igitur epistolam Mettensis episcopus suscipiens, plurimum confortatus est in Domino. Verum nos hac decursa ad historiae ordinem redeamus.
4.23.113
Ubi ad aures Heinrici regis et fautorum ejus anathemata domino papa factum personuit, infremuit tyrannus, factiosorum strepitus in beati Petri vicarium turpia et nefanda concrepans intonuit, dicentium magum eum esse et impostorem, hereticum, homicidam, fornicarium, et si quid aliud aversatur sanae doctrinae. Non debere regem, imperatoris filium, qui non sine causa gladium portaret, qui Romanae rei publicae patricius tutor et defensor esse deberet, tantam pati sanctae Dei aecclesiae conculcationem, ut homo omnium peripsima, pro suis sceleribus juste puniendus, et merito ab aecclesia exturbandus, summam illam regii nominis majestatem inpugnaret. Maledictum frustra prolatum, in eum, a quo processerat, retorquendum: ut qui domino suo et regi foveam paraverat maledictionis, eo inmuni remanente, ille, qui caput et causa mali erat, prior incideret in eam. Cum in hoc omnis perstreperet aula, decretum est communi consilio, ut ille qui reverendam a seculis regiam majestatem ab ecclesia extorrem pronunciaverat, ab aecclesiae corpore segregaretur, et Romanae aecclesiae pontifex, qui supra omnes est, ab his qui ei subesse debebant, excommunicationi adjudicatus est. O dementia imcomparabilis, furor inedicibilis, insania mirabilis! Quis, rogo, imperatorum, quis regum ad tantam prosilire ausus est protervam insaniam insanamve proterviam ut clavigeri coelestis vicarium, cujus lingua clavis coeli est, canonice electum, ab omni christianitate susceptum, bene viventem, recta docentem, ab ecclesia alienandum pronunciaverit? Conventus hic apud Ulterius Trajectum habitus est, ubi contra Deum et Dominum disputatum est. Dies erat sabbati, et vespere sabbati ipsa nocte dominicae diei illuscescente, in concilio malignantium constitutum est et deliberatum ut in crastino ad missas in omnium audientia papa excommunicaretur, quia ausus fuisset regem et dominum suum excommunicare; justam hanc esse sententiam, ut in quo peccaverat, puniretur. Aderat in consessu illo iniqua gerentium Virdunensis Theodericus et Pibo Tullensis, et plures alii, qui etsi favebant regiis negociis, hoc tamen, quia sanctorum patrum obviabat decretis et sanctionibus repugnabat canonicis, aversati sunt. Et quidem Tullensi id officii impositum a rege fuit, eo quod esset mentis timidae et multae inconstantiae, ut negocium id exequeretur; sed ille dum pavet ad singula nec audet reniti, noctu cum Virdunensi assumptis sociis fugae se credit consilio; quamobrem et in crastinum aliquanto morosius prolongata est negotiis hujus exequutio. Solus Willelmus Trajectensis inventus est, qui dum hesternam ructat crapulam, posuit in coelum os suum, et lingua ejus in dominum et magistrum suum maledictionis intorsit jaculum. Sed non inpune. Nam cum hoc inter sacra missarum peregisset solempnia, et peracto scelere datus in reprobum sensum ad eadem perexplenda accingeretur, ne vel in hoc a Judae proditoris consortio et merito separaretur, ubi corpus dominicum, in quod peccaverat, male sibi conscius sumpsit, ultio divina manifestata est. Percussus est enim a Deo plaga insanabili, ita ut cum horrore et stupore mirabili clamaret: Ardeo! ardeo! quia corpus quod vivificat, incendium illi poenamque pariebat, quod exarserat in eo sicut ignis in spinis, ut manifesta in eo fieret ultio Domini. Nec datum est illi tempus ut peniteret, sed mox ut sensit ignem in se grassantem, in sede corpore reclinato, dum clamasset: Sancta Maria! miseram vitam miserabili morte finivit. De quo certum est, quia nobis ista vidit, nobis hoc monstratum est, ut prodesse inciperet nobis pena ejus. Grandis hinc inolevit terror omnibus, ita ut Virdunensis, quem clam abscessisse notavimus, urbi suae appropinquans, exeuntibus sibi obviam clericis suis cum crucibus et cereis, ut moris est, processionem palam interdixerit, et excommunicatum se quia ad horam cessisset pronunciaverit, satisque tunc penituerit in excommunicatione domini papae se factiosis communicasse; ita ut palam protestaretur, quia nisi divina illi prospexisset misericordia et bonorum virorum oratio, penam quam Willelmus perpessus erat, ipse pertulisset. Quamobrem etiam papae dimissis nunciis, abbate videlicet Rodulfo cum sociis, cum se omnino pro communione illa excommunicatum affirmaret, et ob id ab officio cessasset, in manu ejus per litteras stolam reddidit et anulum. Et cum se sic ipse dampnaret, parebat tamen regi, quia hec erat hora ejus, et potestas tenebrarum. Nam inveteratam ejus maliciam, quae obduraverat, non frangebant miracula; ut incrementa viciorum parerent ei etiam additamenta tormentorum. Unde et impletum est in eo quod scriptum est: Multo labore sudatum est, et non exivit de eo nimia rubigo ejus nec per ignem. Ignis enim ei tribulationis circumstrepebat, qui viciorum rubiginem purgaret; sed nec per ignem rubiginem amisit, qui nec per flagella correctus est, quia malicia ejus a conflatore consumi non potuit.
4.23.114
Anno incarnationis 1087, obiit Willelmus Anglorum rex.
4.23.115
Anno igitur ab incarnatione Domini 1079, factum est praelium in Saxonia, in quo Rodulfus rex cecidit, et Heinricus fugiendo victus est. Hoc eodem anno facta sunt tonitrua et fulgura in Januario, et luna nigra et sanguinolenta visa est 3 Kal. Febr. Et sequenti anno Witbertus invasit sedem apostolicam, a dampnatis et excommunicatis suique similibus in apostaticum, non apostolicum electus. Quae conspiratio primum facta est apud Brixiam, ubi congregati aliqui episcoporum de sinagoga satanae, traditi in reprobum sensum, contra fidem, quae est confessio Petri, et sanctam sedem ejus Romanam aecclesiam turpia et nefanda jacientes, ad plenitudinem dampnationis suae elegerunt Witbertum heresiarcham de suis similibus, et desperata superbia apostolicum eum vocantes, apostatam, non apostolicum effecerunt. Qui idcirco omnium fidelium odio dignior est, quia cum a principibus, Heinrico scilicet rege deposito et caeteris hujus perditionis ministris, quesitum esset, quis ad impugnandum sanctum virum, papam videlicet Gregorium, falsitatis vexillum susciperet, nemo omnium tam audax, tam praesumptor, tam desperatus vel perditus inventus est, qui naufragium fidei subire deligeret, preter eum solum. Qui idcirco, credimus, antichristi negocium suscepit, ut ruinam archiepiscopatus Ravennensis, quem pro suis criminibus eodem Gregorio praesidente synodali judicio perdiderat, susceptione oblati periculi compensaret. Aderat in conventu illo malignantium multus numerus dampnatorum, quos ad persequendum amatorem justitiae communicatio criminum et amor principis illexerat, eum solum invenit diabolus promptiorem, cui maliciae suae omnem principatum committeret. Suscepit itaque sedem satanae, et in catedra pestilentiae sublimatus, impiorum mentes ad expugnandum nomen Domini exacuebat, factus omnibus fovea peccandi. Quae autem fuerit ejus promotio seu intronizatio, quomodo ad hanc dejectionem et quam praecipitanter ascenderit, et a quibus execratus sit, quaeve eorum fuerit vita vel conversatio, et quid de ordinato vel ordinatoribus ejus sentiendum sit, Gevehardus Salzeburgensis episcopus, cujus vita speculum erat bonorum, interrogatus edicat. Ait enim scribens Herimanno Mettensi episcopo:
4.23.116
« G. Salzeburgensis episcopus H. Mettensi episcopo salutem. Wibertus quondam Ravennas archiepiscopus cum obedientiam, quam apostolicae sedi juramento promiserat, non attendere, sed contra ipsam omnimodis superbire studuisset, in Romana synodo inrecuperabiliter depositus et anathematizatus est ab apostolica sede et ab episcopis totius aecclesiae; nec hoc semel in una synodo, sed in omnibus synodis, quotquot jam septennio Romae celebratae sunt. Hic igitur ita in perjuriis inveteratus et pro eisdem inrecuperabiliter depositus et anathematizatus, sedem Romani pontificis, cui obedientiam juravit, per manus anathematizatorum, utpote sui similium, invasit, legitimo pastore adhuc eidem sedi praesidente.( 1083) Ipsorum autem excommunicatorum nullus eum consecrare, vel potius execrare praesumpsit, praeter Mutinensem et Arithinum exepiscopos, qui ambo pro suis criminibus jam annis tribus officio et communione caruerant. Sed hii etiam si officium et communionem haberent, et Romana sedes pastore vacaret, nullum tamen eidem sedi pontificem ordinare possent. Hujus enim ordinationis privilegium solis cardinalibus episcopis Albanensi, Ostiensi, Portuensi, a sanctis patribus est concessum. Ergo Mutinensis et Arithinus episcopi juxta testimonium sanctissimi papae Innocentii non benedictionem, sed dampnationem quam habuerunt suo Ravennati imponere potuerunt; nec illum in Romanum patriarcham, sed in perditissimum heresiarcham promoverunt. Caveat igitur omnis christianus, caput antichristo inclinare, statuam quam Nabuchodonosor erexit adorare, sicque se ipsius heresiarchae perniciosissimo anathemati innodare. Nam quicumque illi obedierit, qui dixit:« Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo,» certissime in aeternam dampnationem ibit cum ipsis. Amen.»
4.23.117
Hec sunt de Witberto Gevehardi Salzeburgensis, viri utique doctissimi et autentici, scripta veridica, quibus utique nullus cum justitia obviare praevalet. Extant et alia ejus scripta auctoritate et veritate subnixa, quae pro viri merito reverenter fidelium honorat et amplexatur aecclesia. Ab hoc itaque Wiberto, sale utique infatuato, Heinricus coronam suscepit imperii, factus infelix membrum illius qui est rex super omnes filios superbiae, suscipiens ab illo maledictionem pro benedictione; et quidem satis congrue. Nam dignus erat, et pro meritis acta res est, ut talis rex talem papam institueret, et ab eodem ipse coronam ignominiae et sceptrum dedecoris susciperet.
4.23.118
Defuncto per id temporis Lugdunensi archiepiscopo Gibuino, cum varia quorumdam esset electio, domnus Hugo Diensis episcopus electione cleri et populi, auctoritate et praecepto Romani pontificis in archiepiscopum Lugdunensem promotus est anno incarnationis Domini 1082. Adhuc enim Romanae urbi domnus Gregorius praeerat, quamquam Wibertistarum jam esset facta conspiratio, non tamen promotio. Ubi vero et promotio ejus execratione sua illa quasi auctorizata est, et judicatum est ab impiis et perjuris hostili manu Romam aggrediendam, ut papa, qui populi obsequio et amore cum gratia Dei protegebatur, cum injuria et dedecore a sede propelleretur:( 1083) eousque rex devenit, ut rex cum papa suo exercitu innumerabili fultus Romam tenderet, et in itinere quotquot poterat ad adorandam statuam, et in ea imaginem bestiae compellebat. Sed modo mirabili quo plus ad explendam profanae mentis vesaniam ferebatur, eo gravius deiciebatur et dehonestabatur. Aliquando enim magnum erat si quis regium osculum merebatur, gratum si quis vestigia papae oscularetur. Nunc versa vice rerum, quicumque inventus fuisset, tenebatur, nec antea dimittebatur, nisi primo pedem paparelli illius oscularetur, et sic demum osculo regis potiebatur: ut esset in ambobus equipartita injuria, verum regis tanto gravior, quanto hic cujus pedibus inclinabatur, erat deterior. Quae enim major esse potest insania, quam virum litteris adprime eruditum, disciplinis aecclesiasticis imbutum, sanctionis aecclesiasticae non ignarum, tenentem in aecclesia magnae dignitatis et praelationis locum, ad tantam mentis devenire hebetudinem, ut contra Deum superbire incipiat, et locum celsitudinis non in aecclesia, sed extra aecclesiam et supra aecclesiam contra jus et fas appetens, illi assimilari omnino studeat, qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
4.23.119
Reversus inter haec ab urbe Roma Rodulfus abbas venit Virdunum, et Virdunensi episcopo communionis gratiam a papa reportans, absolutionem ejus domno Mettensi episcopo impositam, qui vices papae exequebatur, requirendam esse satisfactione praemissa insinuavit. Verum quia Wibertum execratum, et regem obstinato animo Romam tendere jam fama vulgaverat, intumuit animus hominis, et quidquid egerat, quidquid dampnaverat vilipendens, ad vomitum rediit, culpam non solum fateri non erubuit, quin potius gravioribus se vinculis peccati et pertinaciae innodare non pertimuit. Nam subito per semetipsum absolutus, pontifex in vestitu sacerdotali apparuit, missas celebravit, et quidquid illud est quod sacerdotali officio convenit, quod eotenus caverat inplere non formidavit, in monasterio novo sanctae Mariae, quod ipse summo studio et cura exstruxerat, reliquias introducens, aquam benedicens et aspergens, et singula episcopi officia complens.
4.23.120
Exhinc orta sunt mala in Israel. Anno enim ab incarnatione Domini 1084 Heinricus Romam veniens urbem cepit, muros evertit, Gregorium papam in turre Crescentis muro clausit, suumque papam in ecclesia sancti Petri sedere constituit, ut impleretur quod scriptum est: Cum videritis idolum abhominationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat. Inter haec Virdunensis fera tota humanitatis facie eversa, hac illacque debachabatur, ita ut omnis in eo religionis species immutaretur, et obsequium quod prius viris religiosis, qui tunc a Leodio confluxerant et ab aliis undique partibus, atque sub habitu monastico in coenobiis suburbanis degebant, exhibuerat, verteret in arma furoris. Totus illi sermo de imperio Heinrici, de papatu Clementis erat, ita ut publice in aecclesiis nomen illius heresiarchae nefandi in canone recitari praeciperet. Quod etiam faciebant reliqui episcopi Lotharingiae et Langobardiae exceptis perpaucis, qui magisterio Petri adherebant; quorum vita cum esset sancta, pia, casta et catholica, publica notabatur infamia, insana dicebatur et heretica; non intelligentes illud Ysidori dictum, quod noverit se a communione totius orbis separari, quicumque nomen apostolici pro qualicumque dissensione in canone non recitaverit. Admiranda prorsus Dei omnipotentis miseratio, qui electos suos etsi aliquando permittit concuti, non sinit tamen penitus labefactari. Non sufficiebat sacerdotibus vel solos peccare; facti erant laqueus juvenum omnes, ut etiam absque synagogis facerent eos qui non communicabant operibus eorum in communicando excommunicatis, in abjectione Gregorii, in assertione Wiberti. Jam vero si quis esset qui Gregorio communicaret, hic publice conviciis appetebatur, hic hereticus, destructor regni, assertor mali, qui nec vita dignus esset, qui publicae indignationis offensam contraheret perjurus, et quodam adinventicio nomine Paterinus dicebatur. Advenerant tempora periculosa, obnubilata erat facies aecclesiae, non agnoscebat quos genuerat filios, quia patiebatur infestos, nec ipsi matrem agnoscebant, quam cum multis et miris modis affligerent et insectarentur, vicem ejus dolere non noverant. Beati qui in hac sanctae Dei ecclesiae conculcatione non inquinaverunt vestimenta sua; ambulabunt in albis, quia digni sunt.
4.23.121
Nec mutabat pardus varietates suas, Heinricus scilicet nequicias suas, qui immo Romae positus, quotquot poterat minis, terroribus, blandimentis, promissis sibi conciliabat; bella, cedes, homicidia per se suosque faciens, et totis quibus poterat nisibus iniquitati favens, veritati resistens, et insuper suis litteras mittens, quibus se Romam optinuisse, papam dejecisse, et omnibus omnino praevaluisse mendaciter confingebat. At vero Mathildis comitissa, Romanae aecclesiae filia, virilis animi constantiam tenens, tanto ei fortius resistebat, quanto magis hujus astutias et papae innocentiam noverat. Sola enim tunc temporis inventa est inter feminas, quae regis potentiam aspernata sit, quae calliditatibus ejus et potentiae etiam bellico certamine obviaverit, ut merito nominetur virago, quae virtute animi etiam viros praeibat. Adesto, summe Deus, et aecclesiae tuae regnum et aecclesiasticae constitutionis robur, quod Spiritu sancto tuo ordinante firmaveras, non patiaris de culmine gloriae suae dilabi, nec sinas tantis subjacere periculis. Hec est mulier illa, de qua ab ottrectatoribus fidei et conculcatoribus veritatis crimen incestus sancto pontifici objiciebatur. Cui si deessent meritorum laudes, hoc solum satis eam commendabilem redderet, quod cum tali viro, dum exprobratur, dum convitia suscipit, dum inproperia audit, approbatur, honoratur, laudatur. Quae enim ut haec pro Romana decertavit aecclesia? Quot et quanta passa est, ut illa debita libertate frueretur? Extant ad eam plures epistolae papae; quarum hic unam non pigebit inserere, ut agnoscatur, qua sibi invicem unione connectantur, ut omne os loqui iniqua volentium obstruatur, et ut benivoli instruantur, et maliloqui erubescant et confundantur:
4.23.122
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae Mathildi salutem et apostolicam benedictionem. Quanta sit mihi cura, quantaque sollicitudo de te tuaque salute, ipse solus qui cordis archana rimatur intelligit, et multo melius me ipso cognoscit. Tu tamen si pensare non negligis, ut reor animadvertes quia pro tantis me tui curam habere oportet, pro quantis te caritatis studiis detinui, ne illos desereres, ut tuae solius saluti animae invigilares. Karitas enim, ut sepe dixi et dicam, sequens celestem tubam, non querit quae sua sunt. Sed quia inter cetera quae tibi contra mundi principem, favente Deo, arma contuli, quod potissimum est, ut corpus Dominicum acciperes, indicavi, et ut certae fiduciae matris Domini te omnino committeres praecepi, quid inde beatus Ambrosius, videlicet de sumendo corpore et sanguine Domini dicat, hic in litteris intimavi. Ait enim in libro 4 de sacramentis inter cetera: Si mortem Domini annunciamus, annunciamus remissionem peccatorum. Si quotiescumque funditur sanguis Domini, in remissionem peccatorum funditur, debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam. Item in libro 5 de sacramentis:»
4.23.123
Gregorius igitur in turre Crescentis muro clausus, legatos misit ad Robertum Apuliae ducem, qui tunc forte classe instructa mare transire parabat, ut veniret et obsidionem solveret. Erat tunc forte Romae abbas Divionensis domino papae per omnia fidelissimus, quem pro ingenita sibi bonitate et obedientia debita beato Petro, dulcissimo amplectebatur affectu, adeo ut concaptivum suum eum vocaret; quia non eum movebant salutis pericula pro justitia suscepta. Hunc ergo ad evocandum ducem cum quibusdam cardinalibus misit. Qui obedientiam non segniter exequutus, principem adduxit, et data Urbi obsidione, patefactoque ingressu, rege fugato, papa liberatur, et ad Lateranense palatium cum gloria reducitur. At quia Normannorum instabilitas Urbe capta et praedae data multa mala perpetraverat, nobilium Romanorum filias stuprando, et nocentes pariter innocentesque pari poena affligendo, nullumque modum, uti victoribus mos est, in rapina, crudelitate, direptione habendo: veritus ne duce recedente infidelitas Romana exagitata recrudesceret, et quos antea habuerat quasi fidos amicos, pateretur infidos, cedendum tempori arbitratus, Salernum se contulit. Rex vero hoste adventante, fugae praesidium requirens, sigillum domini papae, quem furto subripuerat, secum tulit; et Portuensem, quia olim familiaris papae fuerat, sibi conciliatum secum duxit. Witbertus vero et ipse aufugit. Quamobrem verita Mathildis, ne simplices quique astutia regis specie sigilli deciperentur, praevenit malitiam illius, mittens litteras fidelibus in hec verba:
4.23.124
« Mathildis Dei gratia si quid est, omnibus in Theuthonicorum regno commorantibus, salutem. Notum vobis facimus, quod Heinricus falsus rex furto subripuit sygillum domni papae Gregorii. Unde si quid audieritis quod discordet a nostra legatione, falsum arbitramini, neque mendaciis ejus adquiescatis. Preterea episcopum Portuensem secum ducit; quoniam olim fuit familiaris domini papae. Si igitur aliquid vobiscum vel contra vos per eum vult operari, eum falsum testem nolite dubitare. Nulli umquam credatis, qui aliter quam nos dicere audebit. Sciatis domnum papam jam recuperasse Sutrium atque Nepe. Barrabas latro, id est Heinrici papa, ipse quoque aufugit. Valete, et de insidiis Heinrici cauti estote.»
4.23.125
Igitur summo pontifice ab Urbe discedente, ejus comitatui abbas Divionensis non defuit. Verum die quadam exercitu ultra quam speraverat summo diluculo progresso, cum ipse cum sociis celer subsequeretur, calonum turbam offendit, qui extrema hostium sequentes, mira agilitate currendi ignaros doli et fraudis trucidabant. Quorum nequitiam abbas, ut expertus in talibus, agnoscens et praecavens, socios iter accelerare praemonuit. Verum illis propere abeuntibus, cum post terga subdole clamaretur ab impiis, non esse eam viam quae praeeuntium vestigia, sequeretur se viam scire, et paratos ostendere si expectarentur, abbate contradicente et dolos eorum manifestante, frater qui comitabatur Walterius nomine substitit, et ultra votum omnium viam ab eis querebat. A quibus mox peremptus, viam universae carnis ingressurus erat. Quod et ita contigit. Cum enim accelerantem praestolatur, emissa lanceola in eum dirigitur; set dum tarde sibi providet, et ictum devitare gestit, vulnus laetale suscepit. Et dum ex dolore ictus gradum accelerat, abbatem subsequutus, supra pectus ejus capite reclinato, vitali spiritu deficiente corruit, et deficiens mortuus est. Cui illud obfuisse credimus, quia partibus papae justis et sanctis aversabatur, nec corrigi poterat cum sepius objurgaretur. Parcat ei omnipotens Deus, et tribuat, ut ultio praesens et peccatorum veniam et aeternitatis ei pariat mansionem. Illo ergo ruente, non destitit malorum inprobitas a persequendo, donec bestia quae sarcinas ferebat remanente, inveniret Romana avaritia quo cupiditatis ingenitae frena laxaret, sicque malicia eorum propter sarcinas interrupta est. Intueamur nunc fluctuantem et aestuantem animum patris de morte filii, et cogitemus quae potuit consolatio dolori illius mederi. Apud exteras gentes positus, duobus tantum sociis et hoc tercio fultus quid putamus cordi ejus accesserit? Qui cogitationum fluctus, qui perturbationum impetus, qui dolorum gemitus, quae suspiria, quae mentis anxietas: cum perderet socium socius, filium pater, magister discipulum, et non solum insalutatum dimitteret, quin etiam ruentem, deficientem, morientem respicere non auderet, nec humanitati officia pia persolvere? O qui patres estis, qui affectum filiorum corde tenetis, attendite et videte, quis patris hujus dolor extiterit, qui filium dum putat vivum et vegetum, innocenter ante se videt mactatum, in morte filii pater passus est. Qui habet amicum karissimum, et eum cogitat moriturum, scit qui pater passus sit, licet majora passus sit quam aliquis amicus de amico excogitare possit. Multum enim distat inter id quod somniamus, et quae oculis praesentialiter videmus; sic permaxima est differentia inter cogitatum et actum. Venit ergo tandem abbas ad socios, et osculato pede papae, cum vultus mentem in dicaret, dolorem cordis aperuit. Papa vero directis militibus, cum armorum apparatu, auctores tanti sceleris persequi, et corpus exanimati fratris ad se praecepit deportari. Quod inventum est omni veste spoliatum et in suo sanguine volutatum, sicque a quodam clerico de sociis in papae praesentia perlatum. Qui benigno ut erat animo compaciens, pluviali suo quo indutus erat, corpus fratris operiens, et absolutionem ei faciens, missam pro defuncto cecinit, et sic terrae quod suum erat restituit, multum consolatus abbatem, ut voluntati Dei sui concordaret, judicia ejus esse occulta, numquam tamen injusta. Confortatus est autem spiritus illius in Domino, et cum omnia perdidisset, non ad iracundiam provocatus est, neque stultum quid contra Deum loquutus est. Cogitabat vero papa mitissimus eum penes se retinere diebus vitae suae, sed quia idem anxiabatur jam per annum integrum commissos sibi fratres et filios se non vidisse, licet doleret illos non ut decuerat eum a se dimisisse: videns animum ejus in hoc esse ut fratres visitaret, dimisit eum, imposita ei legatione Colimbriae, dans litteras ad Sisenandum principem praefatae provinciae, ut ei tamquam alteri sibi crederet. Misit etiam per eum, et per Petrum Igneum, et per principem Salernitanum Gisulfum nomine, quos Cluniacum mittebat, litteras omnibus fidelibus, in quibus et calamitatis sanctae Romanae aecclesiae causam, et cur tanta passus sit, quamobrem ad hec patienda adductus sit, breviter dilucidavit, et ut sui misererentur ammonuit in hec verba:
4.23.126
« Gregorius episcopus, servus servorum Dei, omnibus in Christo fidelibus, apostolicam sedem revera diligentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit, fratres karissimi, etc.» Exstat inter epistolas Gregorii, Patrologiae tom. CXLVIII, col. 708.
4.23.127
Abbas igitur Divionensis cum Petro Igneo et principe Salernitano apud Salernitanam urbem mare ingressi, quia per terram ire propter discursantium hostium impetus pertimescebant, longa navigatione pertesi tamdem applicuerunt apud Sanctum Egidium, ubi diversis curarum aestibus cepit mens ejus anxiari, utrum sicut papa praeceperat iret recto tramite Colimbriam, an visitaret filios quos jam emenso anno non viderat. Ei itaque fluctuanti providit respectus pietatis divinae, inspirans cordi illius, ut postposita omni dubietate fratres et filios visitaret; quod et fecit, nec eum fecisse penituit. Nam nisi hoc fecisset, fortasse rediens a Colimbria vix invenisset quos visitaret. Perdidisset etiam tantam frugem filiationis, quantam eo anno suscepit, cujus tanta extitit multiplicatio, ut merito debeat Divionensis aecclesia annum ipsum meliori numerare lapillo. Venit ergo Divionem, et quos in discessu suo passus fuerat infestos, invenit toto sibi corde substratos. Invenit etiam scissam in aliquibus cordibus caritatem, quae sanavit prout potuit et Dominus dedit. Nondum multum temporis fluxerat, cum audita dissensione inter Virdunensem episcopum et religiosos quosdam qui in eadem urbe in cenobiis suburbanis degebant, quibus contrarium erat Witberto, et eis qui Wibertistis communicabant, subesse, Bertiniacum se contulit, praestolans et praecavens si forte cum gratia Dei fratres illos posset venari, ut ad se confugerent, ubi in innocentia et quiete modesti spiritus Deo libere servire valerent. Verum de his hec interim dicta sint.
4.23.128
Igitur papa Salernum veniens, ibidem remansit Deo devote serviens, et in tribulationibus quae increverunt super eum, gratias agens. Confortabatur autem in Domino, et prosperabatur in spiritu; quia sicut omnia adversa habet qui sibi displicet, ita et quem non remordet conscientia simplex, pura et lucida, nullo bono indiget. Rememorabatur praedecessorum suorum Romanorum pontificum, Gregorii, Leonis et aliorum, qui quanto perfectiores in via Dei fuerunt, tanto a Romanis gravius insectati sunt, et ideo digni inventi sunt. Simplex oculus corpus reddebat lucidissimum. Incedebat securus per justitiae semitas, cui testimonium perhibebat conscientia, quod pro defensione veritatis patiebatur; ideo non tribulabatur. Videbat et sollicitus secum retractabat quia, si papa cum Deo esse vult, pauper et inops efficietur; qui autem volet esse cum seculo, ut querat quae sua sunt, non quae Jesu, a symonia manum non cohibeat, iniquitati faveat, non aequitati, congregandis pecuniis inhiet: hic ditabitur opibus, et superabundabit. Ideo pauperiem Christi non habentis in corde pravorum ubi caput reclinet, tanto magis appetebat, quanto mammonae furentis et illicientis fallaces et non veras aspernabatur divitias. Astringebatur enim in utroque humero velamine superhumeralis, qui contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniebatur, et ad sola quae anteriora sunt nitens, in nullo delectationis infimae latere flectebatur.
4.23.129
Jam autem tempus adest, ut resolutionis ejus series referatur, et quo fine ad Dominum suum, pro quo tanta passus est, migraverit, oratio brevis nec tediosa prosequatur.( 1085) Re enim vera finis ejus laus Domini est, quia si omnis laus in fine canitur, cum consummata vita ejus tota sit apud Deum gratiarum actio, ipsa ejusdem consummatio perhennis est in laudibus Dei jubilatio. Sciens ergo imminere diem vocationis suae, longe ante convocatis cardinalibus episcopis et caeteris concaptivis, diem obitus sui praedixit; consummatisque omnibus aecclesiasticae institutionis officiis, 15. Kal. Junii praedictos fratres sub districti judicii interminatione et sanctae obedientiae praecepto constrinxit, ut, si qua in se corrigenda deprehendissent, nullatenus tacere praesumerent. Quibus collaudantibus et vitae conversationem, et disciplinam doctrinae sanctae morumque institutionem, et secundum scientiam sancti zeli fervorem, compulit eos apostolica auctoritate singillatim sibi dextras dare, promittentes quod hereticum illum invasorem sanctae et apostolicae aecclesiae numquam reciperent, nisi forte canonice resipiscens, puram confessionem cardinalibus episcopis offerret nudatus omni aecclesiastici ordinis dignitate; contestans et affirmans omnes simul in perpetuum condempnandos, quicumque communicare praesumpsissent Heinrico archipyratae, usurpatori imperii, nisi deposita dignitate regni secundum praeceptum eorum et reliquorum religiosorum in Theutonico regno commorantium condignam penitentiam ageret. Deinde confirmavit vicem suam potestatemque ligandi et solvendi omnibus vicariis suis, sicut ipse per orbem constituerat; ut quos ipse ligaverat, ipsi post condignam satisfactionem absolverent secundum apostolicae fidei normam; non sicut quidam se ipsos fallentes, errantes, et alios in errorem trahentes confingunt, quod omnes excommunicatos indiscrete absolverit, ac si posset vivificare eos qui non vivunt. Deinde quod vanitas ipsa per multa regna dissiparetur, divina inspiratione cognovit et praedixit. Demum absolvit omnes, qui in fide ista, quae per illum innotuit, usque ad finem perseveraverint, ab omnibus peccatis suis; et sic Creatori spiritum tradens, anno ab inc. Dom. 1085. obiit martyr et confessor. Eodem anno ventus, grando, fulgura et tonitrua, 4. et 3. Kal. Julii Galliam attriverunt
4.23.130
( Fol. 130b) Dixit Urbanus papa in quadam epistola sua:« Dominus noster papa Gregorius beatae ac dignae memoriae cum apud Salernum gravi teneretur infirmitate, unde ipse postea obiit, convenerunt ad eum episcopi et cardinales Romani qui ibidem aderant, rogantes eum et postulantes, ut quem sibi vellet subrogari successorem in pontificatu eis ostenderet. At ille secum aliquantulum cogitans, hec illis verba dedit: Quemcumque horum trium, Lucensem scilicet episcopum, Ostiensem, aut archiepiscopum Lugdunensem habere poteritis, in pontificem eligite. De excommunicatis autem similiter requisitus respondit: Preter Heinricum regem dictum, et Ravennatem archiepiscopum, nisi forte ad vos prout vobis videbitur, ad dignam atque canonicam venerint satisfactionem, et praeter omnes principales personas, quae aut consilio aut auxilio favent nequiciae illorum et impietati, omnes absolvo et benedico, quicumque me hanc habere potestatem spiritualem in vice sancti Petri apostoli credunt indubitanter.»
4.23.131
Post Gregorium Desiderius Cassinensis abbas pontificio Romanae urbis assumpto, Victorem se nominavit. Cujus qualis fuerit electio, promotio et consecratio, domnus Hugo Lugdunensis satis evidenter expressit, scribens comitissae Mathildi in haec verba.
4.23.132
« Hugo sanctae Lugdunensis aecclesiae servus, dilectissimae in Christo sorori Mathildi, divinae consolationis uberrimam gratiam. Quot et quantis sanctae Romanae Ecclesiae litteris, et reverentissimae memoriae beati Anselmi, et vestris tam legationibus quam et litteris coactus, Romam venerim, quantoque tempore in partibus Italiae contra officii mei propositum moratus sim, prudentia vestra doceri non indiget. Electionem vero Cassinensis abbatis antequam ego Romam venerim factam, sufficienter audistis, cui tam ego quam et ceteri fratres mei sanctae Romanae eclesiae filii, diligentes magis gloriam hominum quam Dei, pro temporis infirmitate assensum praebuimus. Postquam autem ad montem Cassinum, quo ipse jam praecesserat, Romae aliquamdiu morati, ipsius ducatu pervenimus, ex ejusdem familiaribus nobiscum colloquiis, dum videlicet nefandissimos actus suos in auribus episcoporum et cardinalium jactanter recitare non erubesceret, copiosius necessario deprehendimus, quam intolerabiliter Deum in ipsius electione offenderimus. Quis enim, nisi ex ipsius ore audisset, umquam crederet, Heinrico dicto regi fidem eum dedisse, ut de optinenda Romani imperii corona fideliter eum adjuvaret? Aut cujus accusatio contra talem virum reciperetur, nisi ipse quasi ad cumulum gloriae suae adscribendo nobis narrasset, praedictum regem ad invadendas terras beati Petri nunquam, nisi suo consilio et persuasione animaretur, Romam transisse? Numquid non delirans videretur, si quis Romanum electum post absolutionem a beatissimo papa Gregorio susceptam, excommunicatum garriret; nisi ipse Attonem cardinalem Mediolanensem electum a praedicto papa eodem abbate subscribente publice excommunicatum, et sine penitentia defunctum, non solum beatum in communi nostra audientia praedicare praesumeret, verum etiam seipsum non in alia, nisi in qua ille est, gloria futurum oraret? In quibus omnibus dilectissimos fratres nostros He. et B. cardinales, quos vobiscum esse putamus, testes advocamus, qui vel ipsi de ejus ore audierunt, vel bonis viris, quibus indubitanter credunt, referentibus, se audisse dixerunt. Quotiens decreta domini sui papae Gregorii aliorumque sanctorum patrum non solum verbo aperte inprobaverit, verum etiam manifestis operibus postea destruxerit, in quot et quibus locis electionem suam non secundum Deum, sed tumultuarie factam asseverans, publice refutaverit, et numquam se adquievisse, vel in perpetuum adquieturum, sub terribili attestatione affirmaverit; quasve personas electionem reddendo aecclesiae idoneas eligi in Romanum pontificem dixerit, inter quas quendam vobis ex nomine, Mettensem scilicet Herimannum quorumdam consilio scripsit, quoniam vobis magna ex parte manifesta sunt, et epistolarem modum scripta excederent, ex ordine scribere omittimus. Nunc vero, cum jam tandem post tantum laborem inaniter insumptum respirare videbamur, et electionem totiens refutatam, et aecclesiae redditam, divina gratia, et vestro fulti consilio et auxilio, in proximo libere facere sperabamus, sub occasione eligendi Romanum pontificem concilium in Capua sicut illarum partium apostolicus vicarius congregavit. Ad quod ego et abbas Massiliensis atque archiepiscopus Aquensis apud Salernum commorantes, ab episcopo Ostiensi et principe Salernitano et Cenciano Romano ex parte vicarii et Romanae aecclesiae invitati, ut communi consilio Romanum pontificem eligeremus, veniendo obedivimus. Dux etiam quibusdam circumventionibus a Jordano principe juveniliter illectus, illuc venit. Cum ergo de proposito negocio tractare disponeremus, abbas quibusdam mollibus et gestuosis repulsionibus fautores suos episcopos et principem ad compellendum se provocare coepit. Comperta autem versutia sua, cum praedicti ad restitutionem sui quasi invitum eum compellerent, nos praenominati cum Ostiensi episcopo et Witmundo monacho et quibusdam aliis consilium habuimus, qualiter astutiae illius contrairemus. Postquam ergo ipse jam paratus erat insignia pontificatus resumere, et electionem etiam in ipso conventu multoties refutatam iterum in se retorquere, praedictorum consilio, nos tantam hominis levitatem et propositi sui mutabilitatem inprobantes, in audientia omnium nos nequaquam assensum praebituros diximus; nisi de quibusdam contra famam suam et tanti ordinis dignitatem, quae post electionem suam nobis de eo innotuerant, primum canonice examinatio fieret. Quod ipse indigne ferens, neque ad examinationem venturum, neque electionem umquam suscepturum se, publice affirmavit. Sicque data nobis iterum licentia ab eo quem vellemus eligere, excutiens brachia sua, cepit a nobis recedere, cum Witmundus ex consilio Ostiensis episcopi publice exclamavit, infamem personam non debere in Romanum pontificem eligi vel ordinari, cum constaret eum indubitanter infamiam incurrisse, quoniam quidem excommunicationem domni papae Gregorii per annum integrum et continuum et eo plus sine canonica penitentia sustinuisset. Taliter itaque dissoluto conventu, et quia nox inminebat, nobis recedentibus remansit dux cum eo, retento secum Ostiensi cum ceteris Romanis episcopis et cardinalibus. Ubi cum diu rogando dux institisset, ut quendam Alfanum in Salernitanum episcopum consecraret, sed Ostiensi contradicente abbas voluntatem ducis inplere non auderet, quoniam de manifestissima ambitione Alfanus convictus fuerat, dux graviter indignatus recessit ab eis. Abbas igitur gratia destitutus, quoniam sine eo ad Romanum pontificatum aspirare desperabat, profunda jam nocte cunctis dormientibus legationem ad ducem misit, sicque duce ad abbatem redeunte, et abbas gratiam apud ducem ut papa fieret, et dux quod querebat optinuit apud abbatem, ut Alfanus consecraretur sequenti die, videlicet dominica in palmis, ex praecepto abbatis id se cunctis facere respondentibus. Eadem itaque die cum post prandium abbas, dux et princeps, uterque a somno meridiano surrexissent, sole declinante ad inferiora, set vino optinente superiora, heu! proh dolor! abbas pro mercede nefandissimae consecrationis, fultus auctoritate ducis, pluvialem sibi ipse imposuit, Ostiensi et nobis inconsultis, et prorsus ignorantibus. His ita gestis, cum Ostiensis episcopus nobiscum bene per omnia cucurrisset, ut vidit quod abbas per potentiam principis Jordani ad consecrandum se Romam ire intendebat, timens forte ne sui dignitate privaretur, si ab alio prima manus consecratio ei imponeretur, conversus est in die belli; et inmemor factus propositi et factae nobis sponsionis, quod dicere pudet, cum abbate pacem faciens, reverentiam ei per omnia sicut papae persolvit. Qualiter autem vel quomodo Romam ire disponat, quoniam praesentium lator et peregrini, quidquid postquam a nobis recesserunt per Capuam transeuntes de hujusmodi apparatu fieri viderunt, vel aliis referentibus didicerunt, plenius vobis referre poterunt, inutile judicavimus scribere.»
4.23.133
Hic igitur consecratus ab Ostiensi episcopo, cum missas apud Sanctum Petrum diceret, infra actionem judicio Dei percussus est. Et quamvis tarde, cognoscens se errasse, se ipse deposuit, et accitis fratribus de monte Cassino qui secum aderant, praecepit se illo deferri, et in capitulo non ut papam, sed ut abbatem sepeliri.
4.23.134
His ergo ita digestis, quia jam ad id locorum devenimus, ut de peregrinatione nostra nobis agendum sit, oremus Deum ut cordi nostro scientiam verbi infundat, sapientiae gratiam largiatur, ut verum dicentes non laboremus. Annus erat ab inc. Dom. 1085, et efferatus impetus Teoderici Virdunensis episcopi pro defendenda et attollenda parte Witberti Ravennatis heretici nullo justitiae moderamine reprimebatur, quominus illum sanctum, justum et catholicum pontificem Romanum annunciaret, et annunciandum praeciperet: adeo ut solempnes pro eo in aecclesia orationes diceret, sub eo ordinationes faceret, et quidquid juris sancto papae debetur, huic contra jus et fas ab omnibus exsolveretur. Non potuit hoc diutius pati abbatis Rodulfi simplicitas, maxime cum in eum omnium praecipue desevirent omnia, quasi dolentium quod solus ab eis dissentiret, qui unus illorum et inter primos esse deberet, et nunc ad illorum contumeliam novas leges, novas institutiones contra principem regni et sacerdotes proponeret. Et quia tectum odium ad apertas jam inimicitias procedebat, cedendum tempori ratus Flaviniacum se contulit, quae est villa ditioni ecclesiae sancti Vitoni subdita, in territorio Tullensi sita: ut, aliquantulum semotus a civitate, expectaret si quis daretur locus remedii, ut illis aliquantisper sedatis ipse ad fratres posset regredi; sed incassum res agebatur. Tractaverat autem de his nuper cum abbate Divionensi, et consilii illius haec fuit determinatio, vanissimum esse, si cum fratribus, ut disposuerat, peregrinari vellet, cum aperta esset via periculi, si fratres juvenes et moderni, qui eo tenus sub arta custodia Deo in monasterio servierant, seculo exponerentur; id melius fore, ut pater simul cum filiis, quia in suo esse quieti nequibant, aliquem locum religione nominatum expeterent, in quo Deo cum gratia et quiete servirent, donec decurso nubilo erroris ejusdem ad sua redire possent. Adjecit etiam praedictus abbas se praesto esse qui haec illis non negaret, qui non sua eis daret, sed quae illorum erant eis cum gaudio assignaret, quia bona aecclesiae omnibus filiis ecclesiae sunt communia; Divionensem aecclesiam bonis omnibus assignatam, quae in ea essent bona temporalia religiosis omnibus non defutura. Aderat et tunc ipse in proximo apud Bertiniacum scilicet fundum ipsius Divionensis aecclesiae in eodem Tullensi territorio situm, paratus fidem facere promissis, longa mora praestolans si veniret, et crebris nunciis admonens ut veniret; quod et ita factum est. Videns enim abbas Rodulfus omnem reversionis sibi intercludi aditum, malis undique multiplicatis, venit ad eum ad praedictam villam Bertiniacum, ipsa vigilia annunciationis Dominicae, et festum ipsum nocte eadem ibidem celebravimus. In crastino Linguonas venimus, et sic die tercia Divionem peraccessimus, ubi honorifice et caritate suscepti, congregationi monasterii sociati sumus.
4.23.135
Delectat nos hic paulisper immorari meditationi memoriae mirabilium Domini, quae fecit nobiscum Dominus Deus, qui operatur magna in pauperes suos: ut confiteatur ei tota substantia nostra, quia fecit nobiscum non secundum merita nostra, sed secundum beneficia sua. Juvat ergo memorari dulcedinis misericordiae ejus, quoniam bonus est, quoniam dulcis est, cujus gratia gratuita est, cujus pietas incomparabilis, misericordia inedicibilis, qua salvat eos etiam qui salutem qua salvari debeant refugiunt, quos tua, Domine, gratia ad salutem trahit etiam invitos. Tuum est, Domine, regnum, tua virtus, tua potentia; tibi soli cum Patre et Spiritu sancto honor debetur et gloria, laus et jubilatio, et perennis gratiarum actio. Tu me, Domine, hujus tui muneris participem fecisti, tu me refugium et aliena magis querentem et sub specie discendi seculo adherere volentem per servum tuum abbatem Rodulfum a vanitate seculi subripuisti, et peregrinationis hujus comitem constituisti; multiplicans gratiam tuam in me, ut non me taederet adolescentulum notos, affines, patriam, et nidum quo coalueram relinquere; immo gauderem, et gratias agerem, quidquid tuae paternitati de me libuisset, et corpus et animam totamque nostri substantiam tibi gaudens devoverem, et in tuo servitio quidquid virium esset juvenilis corporis expendere praeoptarem. Addidisti insuper infimo mihi et immerito gratiam et benivolentiam servi tui abbatis Divionensis, qua mox ut me vidit et agnovit, totum in se, te volente, te favente, transfudit, sperans et credens ut reor, aliquid boni a te manaturum in nobis. Et utinam quod speravit, quod credidit, quod quesivit et querit a te de nobis, fiat per gratiam tuam in nobis, ut gaudeat de profectu nostro, quem voluisti ut nos diligeret pro amore tuo. Quid enim erat in nobis, quod tantus vir tanto caritatis affectu diligeret, nisi tua, Domine, gratia quam sperabat et expectabat a te in nobis? Fiat, Domine, per gratiam tuam fructuosus devotionis ejus affectus in nobis, ut laetetur dulcis ejus anima super benignitate tua, quae nos ejus meritis, tua cooperante gratia confortare et regere dignetur, ut in illo et in nobis misericordia tua praedicetur et honorificetur. Nolo enim beneficiis tuis ingratus esse, nolo patris hujus beneficia, quae abs te sunt, tam longe projicere, ut extra conspectum sint. Volo ut frequens illa cogitatio exerceat et renovet, ut numquam memoriae subducantur, quae nichil perdit, nisi ad quod non sepe respexerit. In prima parte animi ponantur, ut semper occurrant. Delegi ergo propensiori affectu et ferventiori studio servire tibi, quia videbam redundantem in me misericordiam tuam ad delendam iniquitatem meam et confortandam humilitatem meam. In omnibus tibi gratias agit exilis et infima humilitas nostra, quia me a consortio malignantium eripuisti, et a tribulationibus quae increverunt super servos tuos fratres nostros, postquam a nobis discessum est, gratuita pietate liberasti. Capti enim, cum exprobratione et inproperio conspectui Virdunensis illius bestiae praesentati sunt, quo totus senatus urbis convenerat, et quasi de fide agendo, quem papam haberent, quem regem venerarentur, inquisitum est. Quibus silentibus, ad inaudita mox perrectum est. Textus evangelii in medio positus est, inde data sententia ut a maximo usque ad minimum omnes jurarent, Witbertum cognomento Clementem papam esse justum et catholicum, Heinricum imperatorem a Deo aelectum et coronatum; quod qui non fecisset, cum dedecore et ignominia vestibus nudatus ab urbe pelleretur. Factum est hoc, ut probati manifesti fierent. Noverat pietas tua, Domine Deus, servum tuum illum Rufum, latentem inter lapides margaritam Dei, qui spoliatus, cesus, fustigatus, quia jurare noluit, per medium urbis fugatus, ignominiam crucis tuae, Christe, in corpore portare non erubuit. Nudus ergo in sola staminia per octo fugatus miliaria, cum a quibusdam servis Dei aliquantula veste donatus esset, tandem venit Divionem, et cum gaudio susceptus, et de labore refocillatus est. Multiplicabatur interim numerus fratrum advenientium, et ut concordia et pacis unanimitas inter utrasque turmas artius servaretur, de promittenda stabilitate monebantur. Quod verbum ideo illis erat gravissimum, quia quasi abhorrebat a recto, eo quod nec primam fidem infringere, nec secundam professionem facere se posse, salva prima quam fecerant, sanum eis videbatur. Timebant enim primum votum, primam professionem violare, et ideo de secunda facienda nefas putabant vel sermonem audire, cum id eis omnino intolerabile videretur, monasterium in quo stabilitatem Deo voverant, deserere vel ad horam; quod omnino abnegarent, si secundam stabilitatem in aliena aecclesia firmarent. Quesierat super hac re consilium abbas Rodulfus a quampluribus, et Lanfrancus Cantuariorum archiepiscopus tale ei responsum reddiderat, scribens ad eum in haec verba:
4.23.136
L. Cantuariae archiepiscopus Rodulfo abbati salutem. Indicatum est mihi quia de tuo monasterio recedere vis: de promissa stabilitate sollicitus es, ne unde Deum placare debes, inde offendas. De quo rationem talem ostendo, et in ostendendo me in exemplum sic do. Si ego L. manu propria me de aliquo monasterio non recessurum jurassem, viderem autem quod ibi animam meam salvare non possem, exirem, nec perjuri crimen incurrerem. Qui enim Deo propter Deum alligatur, non solvitur ab ipso, nisi contra ipsum solvatur. Porro ab ipso contra ipsum non solvitur, qui propter amorem ejus, et ut ei bene placeat, a filiis discordiae, superbiae, diffidentiae, et, ut apertius dicam, a filiis diaboli migrat ad filios pacis, spei, humilitatis, immo filios Dei. Qui enim sic transit, nonne fugit a sede diaboli ad sedem Dei? Quis autem judicet illum dampnandum, qui ut ad patrem, ut ad Deum et amicum, fugit ad ipsum? Preterea qui sic transit, non ab aecclesia ad aecclesiam transit. Non sunt plures aecclesiae, sed una est toto orbe diffusa, et uni Deo ubique servitur, uni regi militatur. Postremo sanctus Benedictus, qui stabilitatem praecipit firmare, monachum ab illo monasterio ad aliud venientem suscipi jubet, et, si bonae vitae fuerit, ut stabilitatem firmet suaderi.
4.23.137
His et aliis quampluribus probabilibus argumentis et rationibus muniti, praecepto patris sui obtemperantes, quidam stabilitatem ecclesiae Divionensi in praesentia patris monasterii professi sunt et obedientiam; quidam autem dubitaverunt, et adquiescere ut profiterentur noluerunt. Ego eram, Jesu bone, de dubitantibus unus, cum tua pietas per servum tuum abbatem nostrum mihi jam praecepisset, ut fideli tuo, cui complacuerat sibi in me anima ejus, cotidiana adhererem instantia: quamquam et hoc ipse timerem, quia viri modestiam, pietatem et dulcedinem non noveram: cujus licet nossem sanctitatem, reverebar. Et tamen adherebam ei de longe, et benignitatem ejus multopere sitiebam, quia bonis coesse et cohabitare desiderabam, quod totum abs te erat, domine Jesu. Venabatur ille discretione praecipua, ut peritus auceps, animam meam, muneribus quibusdam et affectione multimoda, quae tamen religionis propositum non excederent, attrahendo et quasi inlaqueando devotionem meam, quae aliquanta erat erga illum; sed rursus timebam hominem quem non noveram, quamquam jam ei pectus nostrum aperuissem, et omnia animae secreta retexissem. Quid erat, domine Jesu, in corde illius fidelis tui? Quid erat, cum me ita dimitteret voluntati propriae, ut etiam publice prohiberet, quidquid facerem, quidquid dicerem, ne quis objurgaret, ne quis saltim in capitolio reclamaret? Quid erat, cum cotidie quasi pedibus ejus procumbens, cum jam quasi venatus essem, orarem ut me reprehenderet et edoceret, et ipse me quasi repelleret, et optionem daret ut quidquid vellem facerem? Et jam professionem feceram, ad quam faciendam tali ratione ductus sum. Casu de claustro veniebam, cum ipse sederet in consistorio suo, et videns me, de professione monere cepit. Ego audito quod nolebam, erubui, et gradum repressi; cum ecce columpnae ligneae appropians, colubrum offendi spira sua inrotatum. Cui, cum nesciens quid esset, quia nichil tale verebar, pedem protendissem, ut quid esset agnoscerem, collo protenso hianti ore morsum minatus est. Cum clamassem, et gradum retro tulissem; jussu ejus prior adveniens, pede capite colubri conquassato, mortuum projecit, clamante eodem viro beato, et dicente: Occide, sic moriatur serpens qui insidiatur saluti fratris Hugonis! me quoque in corde assentiente, et dicente: Sic fiat, amen. Statim, Jesu bone, ut hoc in corde meo deliberatum est et assensum, dulcedo tua in me pie convaluit, et sensi amorem tuum quasi extinxisse in me omnia venena serpentis, quae me ab inplenda obedientia professionis inplendae impediebant. Quid mora? die eodem sentiens vir praefatus cor nostrum inmutatum, te ut credo inspirante solum me aggressus est, et cum multa de simplicitate et modestia abbatis nostri perorasset, quedam etiam de inreverentia nostra et pertinatia, qua obedire patri spirituali refugiebamus, replicuisset, deducta in medium auctoritate regulae, quae praecipit obediendum patri, etiamsi ipse, quod absit! aliter agat, nec esse discutiendum de obedientia: vicit me, fateor, auctoritas viri, et vis verborum ratione et auctoritate subnixa, illud etiam, quia te praestante veritati repugnare nolebam. In omnibus tibi, bone Jesu, gratias ago, quia protexisti me; quia sub umbra alarum tuarum fovisti me, et gratia servorum tuorum fidelium donasti me. Itaque eo deducente, abbati nostro de pertinacia satisfeci, et in crastino praeceptis eorum obedivi. Per omnia benedictum nomen gloriae tuae, qui disponis omnia in tranquillitate. Precor, domine Jesu, non me secernas a numero et consortio servorum tuorum, qui dereliquerunt gloriam mundi cum suis oblectationibus; quia et ego, cum tu inspirasses cordi meo, seculum et quae ejus sunt voluntate promptissima postposui et postpono, animam et corpus meum tibi domino Deo, teste et mediatrice beata Maria, devovi et voveo, et in tuo servitio emori praeopto, quia tibi servire regnare est. Mortifica in me, Domine, quidquid illud est quod neque cibis neque sacrificiis aptum est, et da Patri nostro servo tuo abbati Divionensi videre quae optat de nobis; ut lauderis in ipso et in nobis, qui es potens, gloriosus, admirabilis et benedictus in operibus tuis.
4.23.138
Igitur his qui residui erant ad obediendum inclinatis, cum in pace et modestia quieti spiritus Deo ab omnibus serviretur, ecce repente de obitu papae Gregorii VII nuncio veniente; fratrum praecipue corda turbata sunt, dolentium desolationem sanctae Dei ecclesiae, quamquam congaudendum illi scirent, quem multis tribulationibus probatum suo jam Dominus gremio confoveret; pro animae tamen ejus absolutione et requie consuetudinarium pensum promptissima voluntate persolverunt in officiis et celebratione missarum et largitione elemosinarum. Vigebat enim virtus caritatis in patre nostro abbate Divionensi, quae tanta erat, ut quamquam eo anno ubique tempestatis violentia maturae segetes in spicis et vinum in racemis, omnia prostrata et prorsus dampnata essent, nichil tamen minus fieret in refectorio et elemosina, cum fratres centenarium fere excederent numerum, et his qui de terra fertili et plenissima venerant, et nichil minus noverant quam penuriam pati, abundantissime in omnibus ministraretur, et tua pietas omnia supplebat, domine Jesu. Et quidem juste. Habenti enim caritatem, dabitur et abundabit. Quae autem major potuit esse karitas, quam virum anno integro a monasterio semotum, inde ad sua redeuntem omnia invenisse confusa et prorsus adnullata, cum omnia deessent, panis, vinum, substantia, 40 fratres cum gratiarum actione suscepisse; et qui suis nullo pacto quibat in necessariis sufficere, hunc pro his quos non noverat deducendis ad terras extraneas isse, et suis eos expensis ad suum locum deduxisse? Hec sunt tua, Jesu, mirabilia, hec de tuo fonte procedunt. Noverat ille tuus famulus, te tuis non defore, qui consuesti cibos in deserto parare, et de paucis panibus multa milia hominum saciare. Hec etiam ei tua omnipotentia praevidisti, qui et necessaria ei subministrasti, et insuper tanta in praediis et fundis aecclesiae eidem anno ipso et deinceps contulisti, ut duplicatus videretur census aecclesiae, et insuper te donante, benedictionem hereditate possidebit, quia in modico inventus est fidelis.
4.23.139
Anno igitur sequenti, persequutione Heinrici tyranni Herimannus Mettim exiit, et sedem cathedrae ejus Walo abbas sancti Arnulfi illicite usurpavit. Actum est illic miro Dei judicio, ut cum ad execrationem ejus crisma quereretur, et allatum esset crisma ab Herimanno confectum, episcopus Virdunensis reprobatum crisma quod sanctum erat, projiceret, et allato suo, quod ipse contra jus et fas sacraverat, inde perficeret Walonis sacrationem, ne benedictionem patris filius impudens mereretur. Walo tamen, quia patris cubile ascendit, publicam penitentiam egit. Heinricus in loco ejus Brunonem quemdam exepiscopum creavit, qui postea ab urbe cum dedecore et ignominia pulsus est, et sic Herimannus post multa laboris et viae pericula a suis de Langobardia, quo cum Mathilde morabatur, revocatus, 4 anno egressionis suae Mettis recipitur cum omnium affectione, anno ab inc. Dom. 1089. Eodem anno Odo Ostiensis episcopus in papam consecratus est, et Urbanus dictus est.
4.23.140
Nos igitur loquuturi de obitu domni Herimanni, videamus primo revelationem factam de translatione corporis beati Clementis, primi Mettensis ecclesiae apostoli et episcopi, et de obitu ejus. Apparuit sanctus Clemens cuidam puero Hugoni nomine, innocentis et simplicis vitae, et ostendens ei in aecclesia sancti Felicis locum sepulturae suae, praecepit ut iret et diceret Herimanno Mettensi episcopo, ut elevaret inde ossa ejus. Adjungens etiam quia die tertio post factam revelationem corporis sui ipse moreretur. Injunxit etiam puerulo ut mutaret vitam et ne quid puerile ageret, sed monasticum appetens indumentum, Deo servire studeret. Puer evigilans dominum advocat-- patre enim et matre orbatus apud eum qui sororem suam habebat, morabatur,-- et venienti visionem indicat. Petit ut ducatur ad episcopum. Sed dominus ejus timens, duxit eum ad abbatem sancti Felicis, cui puer quae viderat refert. Ille religiosis personis omnia per ordinem pandit, inde jam omnes episcopum de translatione ammonent. Puer vero sollicitus de inplenda obedientia, flebat quidem quia non praesentabatur episcopo. Illi vero Gallico laborantes coturno, abbati sancti Felicis inponebant factam revelationem, quasi ut majoris esset auctoritatis, silentes de puero. Requisivit etiam monasticum habitum, sicut ei injunctum fuerat, et cum a quibusdam in monasterio sancti Clementis judicaretur poni debere, sua ipsius voluntate, quia duos fratres in monasterio sancti Vitoni habuerat, qui jam seculo excesserant, illuc ductus est et susceptus. Det illi Dominus vitam in omni sanctitate et religione perfectam meritis et intercessione sancti Clementis, ut videat bona Domini in terra viventium.
4.23.141
Igitur venerabilis Herimannus in urbe sua susceptus, in quadragesima infirmari cepit, et tamen ab episcopali officio multis infirmitatem ejus admirantibus, non destitit. Et quia multis jam praecedentibus annis a quibusdam religiosis personis ammonitus fuerat de translatione beati Clementis, urbis Romae patricii, postea discipuli et legati beati Petri, qui ab eodem missus primus Mettensis aecclesiae apostolus et episcopus extitit, quibusdam etiam asserentibus per revelationem satis probabilem, hoc esse reservatum a Deo inplendum diebus ejus, orationes et jejunium, ut erat pius, pie ordinavit, et post pascha translationem distulit, et diem determinavit. Abbas autem sancti Felicis revelationem sibi a puero relatam partim aperuit, partim dissimulavit. Tacuit enim diem obitus ejus eadem revelatione determinatum die tercio post translationem ejusdem beati Clementis. In cena Domini quanto affectu penitentes reconciliaverit, quam devotum se in consecrando crismate exibuerit, quis satis narrare possit; cum magis angelus quam humana persona filiis ecclesiae astantibus in ipso refulserit? Infirmitas licet gravis dignitatem vultus et oris constantia mentis in ipso turbare non potuit. Cum omnibus praedicaret publice, non tacebat in domino Deo suo confisus de vitandis Symoniacorum et Nicholaitarum sacrificiis, exponens Nicholaum ideo secundum beatum Augustinum ab apostolis hereticum judicatum, quia in ordine diaconatus eum quem prius habuerat uxoris usum apostolis arguentibus dimittere noluit. In pascha celebrato divino officio, se et oves sibi commissas sacramento corporis et sanguinis Dei munivit. Eadem die ad vesperam gravius infirmari cepit. Appropinquante vero die determinato ad transferendas venerabiles reliquias, vires tenues Domino annuente recepit, et in transferendo beato Clemente Kal. Maii cum summa cleri plebisque devotione divina gratia desiderium ejus inplevit, et tota urbe, immo tota regione ad verbum praedicationis ejus astante, et de ore ejus rore supernae dulcedinis distillante, omnibus absolutis, et ab omnibus quasi ab ipso Deo absolutione petita, tandem in auribus omnium desideravit, dicens: Sufficit mihi! O utinam respiciat Deus, et finiat labores meos, et suscipiat in pace spiritum meum per intercessionem sancti Clementis, cujus sacratissimum corpus hodie videre, palpare, et transferre magnifico munere nobis de coelo donatum est! Sub hac voce populus ingemuit, et fracto finemque laborum inploranti condoluit. Duobus diebus intercedentibus quasi praesagis vicinis transitus, fidelibus ecclesiae fieri epistolas jussit, orans et adjurans per viventem in secula seculorum, ut sine dolo, sine simulatione tractarent negocium aecclesiae in simplici et nuda veritate, et omnibus ultimum vale dixit, cum mirabili verborum et vultus affectione. Die tercio circa horam nonam intelligens suum transitum imminere, convocari fratres jussit, et filios astantes ne dolerent voce et manu compescuit. A quibus cum interrogaretur, cui eos desolatos relinqueret, quid eis praeciperet: Commendo vos, ait, Deo; state in fide et doctrina beati Petri, sicut a successoribus ejus et vidistis et audistis. Et post hec omnes benedicens, signo crucis se munivit, et invocata sancta Trinitate, sanctae Mariae se commendans, commune patrocinium sanctorum inplorans, oculis et manibus in coelum elevatis, sine ullo strepitu vocis et motu corporis, quasi obdormiens spiritum emisit. Sequenti nocte apparuit cuidam dilecto suo, quem in filium adoptaverat, qui cum psalmi cantarentur, prae tristitia obdormierat, et ait illi: Noli mestus esse, salvus sum. Iterum apparuit cuidam venerabili viro, et ait: Mortuum me dicunt, sed vivo. Hec abbatibus referentibus, et aliis personis non levibus, cognitum est. Obiit autem Non. Maii venerabilis antistes Herimannus, cruce, mitra et pallio decoratus, et his sepultus insigniis in ecclesia sancti Petri anno ab inc. Dom. 1090.
4.23.142
Anno praeterito Teodoricus Virdunensis defunctus erat 4 Non. Mai, qui tamen in infirmitate de communione Witberti et de expulsione fratrum penitentiam egit, culpam professus est; et a quodam fratre Gerardo nomine quondam canonico et archidiacono Virdunensis aecclesiae, tunc autem monacho sancti Vitoni, quem Rodulfus abbas pia sollicitudine pro hoc illo miserat, praecepto ejusdem abbatis, qui potestatem absolvendi eos, qui ab excommunicatis redibant, ab apostolica sede optinuerat, absolutus est. Ex tunc abbas Rodulfus cum fratribus ad coenobium sibi commissum revocatus est, cum post discessum ejus intrassent in illud lupi rapaces loco non parcentes, et Deum et hominem non reverentes, a quibus ita omnia confusa sunt et destructa, ut memoria confusionis et pessundationis illius hodieque oblitterari non valeat. Quo in facto admirari libet prudentiam et caritatem patris nostri abbatis Divionensis, qui tales et tantos fratres cum suscepit, letatus est, cum remisit loco, gratulatus est. Utique solus temporibus nostris inventus est, qui fratres quos tempore necessitatis retinuerat, pacis tempore dimitteret, nec doleret. Quod enim eos suscepit, et congregationem congregationi sociavit, signum fuit cui contradictum est, adeo ut omnes rogarent in bonum monstra converti. Nam et Cluniacensis abbas domnus Hugo cum inprobasset factum ejus, dicens inpossibile fore tres congregationes invicem esse concordes, tale ei dedit concilium, ut si vellet ecclesiae sibi commissae pacem adquirere, eos qui vellent aecclesiae Divionensi perpetualiter stabilitatem firmare retineret, qui vero nollent a se omnino dimitteret. Aliter tuta esse pax aecclesiae non posset, cum illi qui essent suscepti vel nutriti in aecclesia, dissentirent ab illis qui suscipi refugerent, quod religioni adversabatur. Attestans se id facturum, si similis ei necessitas incumberet. Hoc ipse ab ejus ore audivi, cum essem cum eodem patre nostro Cluniaci. Jam enim me secum ducebat, ut viderem quae circa eum erant, et perfectioni operam darem; cum ipse, humiliter requisitus a me quare tanto tempore voluntati me propriae dimisisset, breviter respondit: Volebam inquiens, scire si terra tua semen verbi susciperet, si suscepto semine fructum faceret, ne incassum sementem jactarem, ne labor et inpensa periret. Quibus ejus verbis ex devotione affectum, ex affectu devotionem colligens, tibi, Christe, gratias agebam, et ut fructificaret in me gratia tua; ut letaretur in te de nobis multo affectu orabam, et adhuc in eodem maneo desiderio, supplicans ut adsit nobis dignatio tua, quae nos dignos faciat propitiatione tua: quatinus operante in nobis misericordia tua, alieni inveniamur ab omni iniquitate, ut letetur paternus ejus affectus de filiatione nostra. O Deus, et o beata mater ejus, suscipite clamores cordis ejus pro nobis, et laetificate animam ejus de nobis, ut simul inveniamur in sorte gloriae filiorum Dei. Ingratus enim patri beneficia danti esse nolo, nec remotis arbitris agere gratias. Et licet in adolescentiam collata pereant, quia ipsa numquam retractentur, ego qui beneficium inveni impensum grate accipio, primam ejus pensionem solvo, quod grate ad nos pervenerint effusis affectibus judicando, et hoc ubique testando. Et si referre gratiam non potero, illud certe non desinam ubique confiteri, me referre non posse.
4.23.143
Fratres igitur pater noster et gaudens suscepit gaudensque remisit, quia depositum Dei esse sciebat, et ideo in servando illo et remittendo voluntati Domini sui libens parebat. Ut enim ait beatus Ambrosius in libro de excessu fratris nichil interest, utrum abjures depositum, an doleas restitutum. Non igitur doluit restitutum, quia sciebat Dominum; et voluntati illius contraire nefas putabat. Reversus est autem ad coenobium suum cum fratribus suis domnus abbas Rodulfus anno ab inc. Dom. 1092. cum jam ecclesiae Virdunensi Richerus praelatus esset, in aecclesia sancti Stephani Mettensis decani functus officio. Mettenses vero domno Herimanno viduati, elegerunt quendam clericum Trevirensem Popponem nomine, fratrem Heinrici comitis palatini, et absque regio dono sola electione praeponentes eum aecclesiae, de consecratione tractare coeperunt. Et quia Trevirensis episcopus Wibertistarum communione contaminatus erat, a domno Lugdunensi archiepiscopo consecrari eum expetierunt, imposito negotio hoc strenuitati domni abbatis Divionensis, de cujus industria confidebant. Qui nichil cunctatus, domnum Lugdunensem cum duobus suis suffraganeis, Matisconense scilicet et Linguonense, per bella et gladios, cum omnia mortem intentare viderentur, Mettim usque deduxit; a quo et consecratus est prima ebdomada quadragesimae cum gloria, et sic domnus Lugdunensis cum suis reversus est ad propria. Sequenti anno Richerius pro consecratione sua Lugdunum veniens, cum sacramento se de simonia purgasset, in die sancto paschae consecratus est ab eodem, praesentibus episcopis Matisconensi, Cabilonensi, Augustensi, Tullensi, cum filiis Virdunensis aecclesiae, et litteris domni Mettensis de ejus electione concinentibus.
4.23.144
Anno ab inc. Dom. 1094, concilium habitum est apud Eduam 32 episcoporum a domno Hugone Lugdunensi, cui etiam interfuerunt abbates quamplurimi et viri religiosi.
4.23.145
Anno ab inc. Dom, 1095, feria 4, luna 25, 2. Non. Aprilis, a noctis medio usque ad auroram stellae de celo cadere visae sunt, et eadem nocte Gyraldus abbas Silvae majoris migravit ad Dominum. Eo quoque die domnus Lugdunensis archiepiscopus iter arripuit ad Sanctum Jacobum, honesto clericorum et laycorum comitatu decoratus, et apud Anicium tribus diebus remoratus, cum maxima difficultate ab eisdem avulsus est, cum convenissent ibi quamplures religiosi ad retinendum eum. Venit autem ad Sanctum Jacobum imminente vigilia diei sancti pentecostes, et in die sancto missarum sollempnia ad altare sancti publica celebravit, astante episcopo et clero populoque infinito. In crastinum accepta a sancto licentia, destinavit ad sua redire, et venit Lugdunum die 3. ante navitatem sancti Joannis baptistae, ubi cum favore et laude et gaudio omnium susceptus, nuncios habuit papae Urbani de Apulia venientis et ad Galliam festinantis.
4.23.146
Hic habuit concilium apud Clarummontem, cui praeerat Durannus episcopus, cujus dejectionem cum meditata esset Cluniacensium devotio, Christus eum exaltavit, et quod ei placuerit, modo mirabili manifestavit. Cum enim suscepisset legationem, ut papam hospitio reciperet, et necessaria subministraret, et ipse ad hoc cum gratia accingeretur, graviter infirmari cepit, quibusdam eam ipsius infirmitatem male interpretantibus, cujus meritum Christus proxime populis erat ostensurus. Insidiabantur autem ei quidam fratrum Cluniacensium, pro eo quod Moysiacense cenobium, quod erat juris ecclesiae Arvernensis, quod etiam pro restauratione ordinis Cluniaci contulerat, salva obedientia et reverentia aecclesiae Arvernensis in subjectione sua habere vellet, et ob id eum apud papam accusaverant, et depositionem ejus attemptabant. Adveniente igitur papa, visitatus ab eo, et absolutus, cum jam extremum spiritum traheret, nocte sequenti spiritum Creatori reddidit, lotus et curatus summa filiorum, id est abbatis Divionensis, abbatis Casae Dei, episcopi Gratianopolitani et aliorum diligentia. Et sic antequam concilium inciperetur, toto orbe ad ejus exequias occurrente, ab ipso papa et episcopis terrae est mandatum cum gloria, et sedem ejus Willelmus de Bafia adeptus est laude cleri et populi, praecepto ejusdem apostolici. Obiit quoque infra spatium temporis ejusdem concilii Desiderius Cavellicensis episcopus, et abbas Gemmeticensis coenobii. Anno ipso confirmata est via christianorum euntium cum armis in Hierusalem. Obiit etiam anno eodem Rainaldus Remensis archiepiscopus, Hildebertus Bituricensis archiepiscopus, Landricus Matisconensis. Judeorum quoque exterminium ipso anno multis in locis factum est a viris Iherosolimitanis. Quod certe mirum videri potest, quod una die pluribus in locis uno spiritus fervore exterminatio illa facta est, quamquam a multis inprobetur factum, et religioni adversari judicetur. Scimus tamen quia non potuit inmutari quin fieret, cum multi sacerdotes data excommunicationis sententia, multi principes terrore comminationis id perturbare conati sint.
4.23.147
( 1096) Tunc temporis pro componenda inter fratres Willelmi regis filios concordia, Willelmum videlicet regem Anglorum et Robertum comitem Normannorum, abbas Divionensis ex praecepto papae mare transierat, et ut praescriptum regem ammoneret de multis quae illicite fiebant ab eo, de episcopatibus videlicet et abbatiis quas sibi retinebat, nec eis pastores providebat, et reditus proventusque omnium sibi assumebat, de symonia, de fornicatione clericorum; et quia conventionem fecerat cum eo Albanensis episcopus, quem primum illo miserat papa, ne legatus Romanus ad Angliam mitteretur nisi quem rex praeciperet, et quia adeo auctoritas Romana apud Anglos avaritia et cupiditate legatorum viluerat, ut eodem Albanense praesente et consentiente nec contradicente, immo praecipiente, Cantuariensis archiepiscopus fidelitatem beato Petro et papae juraverat salva fidelitate domini sui regis. Quae res in tantum adoleverat, ut nullus ex parte papae veniens honore debito exciperetur, nullus esset in Anglia archiepiscopus, episcopus, abbas, nedum monachus aut clericus, qui litteras apostolicas suscipere auderet, nedum obedire, nisi rex juberet. Qui veniens tanta libertate usus est, ut rex, integritate ejus inspecta et inadulata mentis constantia, se conciliis et votis ejus adquieturum promitteret, et omnes fideles gratularentur eum advenisse, ad cujus adventum quasi respiraret et resurgeret decus et vigor aecclesiae Anglicae et libertas Romanae auctoritatis. Sed quid inperturbatum relinquit inexplebilis gurges Romanae avaritiae? Rex suspectam habens viri auctoritatem, quem jam diu venturum audierat, legatum papae praemiserat, et in manu ejus auri probati et purissimi 10 marchas. Hoc fisus praenuncio, respondere praedicto abbati differebat, et interim eum in pascha secum retentum reverenter et honorifice tractabat: cum ecce legatus rediens, inducias regi de omnibus usque ad nativitatem Domini reportavit, per quemdam papae nepotulum seu vernaculum, si debita beato Petro caritas in suo discessu maturius ut credebat futuro, ei per eumdem tantae auctoritatis legatum, ut est papae sororis filius, et si non tota, saltim ex parte mitteretur. Quo responso accepto, rex letus factus, praefato viro apostolicas praetendit inducias; quamquam privatim et publice hoc ipsum papae improbaret factum, qui tantum virum fama ubique celebratum, privilegiis auctoritatis suae munitum, ita inhoneste tractasset, ut legationem ejus unius laycae personae, nec litteris apostolicis nec secularis scientiae seu dignitatis honore munitae, rescinderet. Sic re infecta, fama tamen sua, integritate, honestate, sapientia omnibus oppido commendata, ab eodem viro recessum est; et tamen pro componenda inter fratres pacis concordia in Normannia substitit, donec pace facta, decem milium marcarum pensione accepta, terram suam comes Normanniae regis Anglorum usque ad trium annorum spacium custodiendam traderet, et sic Iherosolimam profectus, ab eodem abbate usque ad vicum qui dicitur Pons Arliae comitatui ejus Stephano comite Franciae et Roberto comite Flandriae adherentibus, deductus est.
4.23.148
Verum cum adhuc in Normannia essemus, congregatis ad exequias Matisconensis episcopi domno Lugdunensi archiepiscopo, Eduensi quoque et Cabilonensi episcopis, electus archidiaconus Lugdunensis Berardus consecratur in episcopum Matisconensem. Ibi quoque domnus Eduensis episcopus Hagano conquestus plurimum desolationem Flaviniacensis ecclesiae, cum jam post obitum domni Raynaldi, fratris ducis, septem annis ecclesia eadem pastore viduata mansisset, me eo quod quasi essem notus archiepiscopo, quod etiam persaepe fecerat, requisivit ab eo in abbatem; quod etiam vix optinuisset, nisi canonicorum et laycorum suffragia ad id expetendum sibi adhibuisset. Optinuit tamen, et missus est Cabilonensis episcopus, qui domnum Divionensem apostolica auctoritate ut assentiret, me etiam ut obedirem vice sua constringeret, quod et factum est ubi redivimus. Confirmata vero electione, et consecrationis determinato die, archiepiscopum adii; quae ejus super hoc esset sententia requisivi. Ipse anxietatem nostram plurimum consolatus, ad exequendum quod jubebatur ratione induxit, auctoritate munivit; et sic dimissum, litteris suis honestavit, quas misit Eduensi episcopo in hec verba:
4.23.149
Venerabili in Christo fratri, Haganoni Eduensi episcopo, Hugo Lugdunensis ecclesiae servus salutem. Quotiens humilitatem nostram dilectio vestra adierit, quotiens nos pro restauratione Flaviniacensis aecclesiae rogaverit, benignitas vestra satis recolit. Quesistis à nobis multa sedulitate et instantia karissimum fratrem nostrum Divionensis ecclesiae monachum Hugonem, quem nobis assumpseramus, cujus nos sedulitati credebamus, immo cujus lingua vox nostra erat; et quod quesistis, ab invito et nolonte quasi extorsistis. Electionem igitur ejus a vobis factam apostolica auctoritate confirmantes, consecrationem ipsius pro debito vestro vobis inponimus, certum habentes, quia, etsi corpore absentes sumus, spiritu praesentes ad honorem Dei per Christum in Spiritu sancto consecrationi eidem intererimus, et fideles vobis cooperatores erimus. Nunc igitur praedictum fratrem et filium nostrum, quem tanto subjicimus oneri, vestrae specialiter tuitioni contradentes, committimus eum fidei vestrae. Quem quidem semper penes nos volueramus retinere, sed cessimus instantiae vestrae. Nostis quo eum teneamus affectu; hoc ipso vobis eum committimus. Et autem consilium et auxilium nostrum non deerit; qui non solum Flaviniacensi aecclesiae, verum quotquot sunt in dioecesi vestra pro ejus amore parati sumus pro debito subvenire. Ita ergo agite, ut idem frater pro adjutorio et consolatione sibi impensa gratias nobis habeat referre, ut habeatis gratiam super gratiam.
4.23.150
Anno itaque dom. inc. 1097. ind. 5. anno aetatis 32. die 10. Kal. Decembris, qui est dies festus sanctae Ceciliae, 7. sabbati, Flaviniacum nobis ingressis, in crastinum consecratione peracta, de profectu ecclesiae tractatum est; et si post dies paucos a domno episcopo et domno Divionense ceterisque discessum est.
4.23.151
Eodem anno Aymo reddidit 3 solidos censuales de castro quod Sacriba dicitur, et de terris in circuitu castri ad jus aecclesiae Flaviniacensis pertinentibus, in festivitate sancti Petri in plenaria curia, quos retinuerat multis retro annis, et pro retentione culpam fecit, et absolutus est. Actum die festo apostolorum.
4.23.152
Quidam etiam Folcuinus acceptis a nobis 15 solidis, calumpniam quam habebat in manso de Galiaco, quod Waldinus dederat, vurpivit praesentibus his.... consanguineo suo, qui frenum trium solidorum pro concessione habuit.
4.23.153
Pro equabus quas ceperat et abduxerat Wido Luciniacensis 100 solidos dedi.
4.23.154
Odoni vicecomiti Rubeimontis, cum noster factus est, pro quibusdam compositionibus 30 solidos dedi.
4.23.155
Girardo de Duisino 11 solidos pro quodam nostro serviente de Galiaco, Artaldo de Sancto Baudelio 20 solidos.
4.23.156
Hagano etiam de Roca noster factus, vidente Raynaldo avunculo suo, calumpniam faedi. sui Finium Deo et sancto Prejecto et nobis dimisit, acceptis a nobis 20 solidis. Actum Flaviniaci.
4.23.157
Hildegarius etiam de Gurziaco noster factus, quod non fuerat antecessorum nostrorum, auxit elemosinam quam avus suus fecerat, dans ecclesiae nostrae Eremburgem filiam Hellardae filiae Wihelelmi, et omnem posteritatem eorum, acceptis a nobis solidis 58 pro caritate. Actum mense Febr. 6. feria, 8. Idus Febr.
4.23.158
Aymo etiam Lovels liius homo noster omnem alodum suum Deo et sancto Petro sanctoque Prejecto tribuens, torturas quas in casamento nostro faciebat, vurpivit, enarratis coram omnibus rectis consuetudinibus casamenti, de capite mansi 2 sextarios avanae, et 4 vini in salvamento.
4.23.159
Feci etiam pacem cum Wolone Sarmaciensi, et ei nostro facto 100 solidos, equum 1, canem 1 dedi.
4.23.160
In redemptione aecclesiae de Fontanis 35 solidos dedi. In caldaria Salinensi 40 solidos pro equo.
4.23.161
In redemptione terrae et vinearum, quas praedecessor noster abba Raynaldus Walterio Frossardo homini ducis promiserat, 30 solidos dedi, et terram retinui.
4.23.162
Teberto praeposito pro quibusdam placitis 25 solidos dedi, et pro compositione cervi quem canes sui moverant, et homines nostri ceperant meque nolente diviserant, solidos 30. Bernardo de Montbar in captione sua solidos 30.
4.23.163
In redemptione fanoni deaurati et capsae argenteae 60 solidos dedi, et in cappa 7.
4.23.164
Dedit ecclesiae nostrae quidam miles nunc conversus Arnulfus de Monasterio mansum 1 apud Prusiliacum.
4.23.165
Dedit etiam Gislebertus de Luciniaco mansum 1 apud Darciacum pro filio suo Pontio nomine, cum omnibus appendiciis, et homines tres cum eorum posteritate.
4.23.166
Dedit itidem Hugo de Draciaco mansum unum cum appendiciis in eadem villa pro filio suo. Actum apud Colchas.
4.23.167
Brutinus etiam dominus castri, quod olim Sedunum, nunc Blismurus dicitur, reddidit nobis aecclesiam castri ejusdem cum appendiciis et cum omnibus quae olim possederat vel tunc possidebat. Et quia de suo proprio quaedam ad victum fratrum addidit, 20 ei solidos pro caritate dedi.
4.23.168
Aymo miles ejusdem castri, avunculus ipsius, ad conversionem in infirmitate veniens, reddidit Deo et sancto Petro et sancto Prejecto terras et homines quas nobis vi auferebat, et calumpniam dimisit.
4.23.169
In redemptione cappae et pallii solidos 110 dedi.
4.23.170
Prefatus etiam Hildegarius Gurziacensis quia Bellum Locum nobis auferens injustitiam nobis fecerat, multo tempore a nobis excommunicatus, tandem culpam fecit apud Conedam, et absolutus a nobis est. Hominium recognovit et resirmavit, et ex toto cellam eandem vurpivit. Obsides dedit, quorum haec sunt nomina: Hugo frater ejus, Rainaldus de Roca, Deodatus, Girardus de Roura, et frater ejus, Waldricus, Gauzfredus de Masiaco; cui ego 20 solidos dedi. Actum 5. feria paschae 18. Kal. Maii Conedae.
4.23.171
Pontius quoque Grimensis comes pro homicidio quod fecerat de Pontio serviente nostro, natalem et neptem ejus nobis reddidit 110 solidis acceptis, et absolutus est 16. Kal. Maii. Postea eum cepit, et pro redemptione 50 solidos habuit.
4.23.172
Joffredum de Prumiaco, et fratrem ejus cum uxoribus et filiis, uxore quoque Odonis Tuat. et uxorem Heinrici cum filiis, uxorem etiam Johannis de Poliniaco cum filiis et totam eorum progeniem, quae latissima et optima est, mediante Raynaldo de Roca, datis solidis 30 Odoni vicecomiti Rubei montis, sancto Petro quietam feci. Testes horum, qui infra: Gislebertus juvenis. Teubodus Mant, Rainaldus Roca, Gislebertus de Turre, Hagano Roc, Hugo Miscus, Goslenus, Gerardus Duis, Brunardus, Rainaldus Fla, Rainaldus.
4.23.173
Willelmo de Turraboit 30 solidos pro quibusdam compositionibus; Gisleberto solidos 30 pro redemptione equi illius de Grosbof quem cepit et mihi reddidit.
4.23.174
Anno eodem ab incarn. Domini 1098, obiit Agano Eduensis episcopus 7. Kal. Julii; et sequenti obiit abbas Rodulfus 5. Kal. Aprilis. Regimen aecclesiae Eduensis post venerabilem Aganonem Norgaudus suscepit, in eadem aecclesia praecentoris functus officio. Hic sub contentione electus est. Pro qua tamen electione cum multoties Eduam issem, quia vox nostra prima esse debebat in electione; tandem in ascensione Domini invitatus, cum essem in exteris partibus, occurrere nequivi. Quendam tamen e nostris misi, qui vicem nostram suppleret; et ego postmodum exoccupatus, Lugdunum euntem ad consecrationem solus de abbatibus sum prosequutus: et hec faciens furorem animi ejus, quem conceperat ex absentia nostra, sedare non potui, cum etiam in redeundo duobus ei diebus apud Colticas et toto comitatui ejus servierim satis superque. Hic Flaviniacum veniens honeste a nobis susceptus est; et in eadem nocte dominicae diei, cum ei honeste servissem, in treva Dei bancos et scarritiones mercati homines ejus fregerunt et tulerunt, quia erant ante domum episcopalem, et terra ipsa, antequam domus ibi fuisset, censita erat hominibus pro mercato eorum; et requisiti ab hominibus quorum juris erant, redditi non fuerunt. Et cum redditi non essent, interim emit quidam homo eorum carnem bovis ad opus episcopi: cum homines nostri pro reverentia episcopi alibi eum vellent occidere, ille coegit eos ante praefatam domum mactare, nostrique parati sunt affirmare, quod defensionem eis et tuitionem promiserit. Occiso bove, homines nostri jussu nostro pro honore episcopi alibi eum traxerunt. Videntes homines quorum erat terra censita, quia ego eis primus, qui defendere debebam, de consuetudine et usu eorum deficiebam, ipsimet in terra censuali sua scarritiones firmaverunt, et carnes reposuerunt. Propter baculos qui allati sunt, et quia congregati sunt homines ad tuendum usum censualitatis suae, malum fuit episcopo, et dixit se assallitum; tamen hominem non percusserunt, quia nullus eos assallivit, et ipsi neminem. Ubi vidi molestum id esse episcopo, ego ipse cum quibusdam fratribus et nobilibus viris et servientibus ivi ad eum, et cum consilio optuli ei, quod tantum ei inde facerem in crastino, quantum congrueret justo et honori, et quantum possem et deberem. Et mox ascendens, casatos requisivi et nobiles quos potui, ad faciendum quod optuleram. Interim ipse christianitatem mihi abstulit ita ut nuptiales qui aliunde veniebant missam perdiderint, et corpus sepulturam. Ego tamen quod promiseram munitus consilio implere volui, et in me non remansit, nec sic missam habui. Diem constituit mihi apud Eduam; suscepi. Cumque vellet ut homines illo ducerem, dixi non facturum; non enim poteram, quia nec usus erat aecclesiae. Quesivi christianitatem, nec habui. Videns quia non haberem, de casatis ecclesiae salvam firmantiam ei optuli quattuor milia solidorum, Walonem de Sarmatia, Gislebertum de Luciniaco, Rainaldum de Roca, Milonem de Frollone, Goslenum Sinemuro, Rainaldum, et Hugonem praepositum, videntibus canonicis suis, Walterio, Stephano, Duranno, et laycis Aymone et Josberto; et hec faciens missam quesivi, et non habui. Eduam ivi, et in placito, quia ita egeram, missam ante alia quesivi, et hoc per judicium curiae. Et quoniam de testimoniis nostris laycos nominavi et ostendi, et quia de suis laycis Bernardus mariscalcus noster nominavit Aymonem et Josbertum, judicium factum est per clericos et laycos. Firmantiam autem hanc ita fuisse oblatam affirmare voluerunt nostrates, ut judicatum fuisset etiam per ignis aut aquae judicium. De his factum est hujusmodi judicium:
4.23.175
Quoniam abbas et sui Josbertum non nominavit ad placitum accipiendum, hoc debet esse in respectu quod abbas requirit de missa recipienda, et propter hoc ipse non debet babere respectum de justitia hominum facienda.
4.23.176
Audito hoc judicio obstupui, et consilium aecclesiae quod antea habueram requisivi, nec habui. Cumque adhuc morarer in consilio placiti et judicii, rupit placitum, et abiit pransurus. Misi ad eum, et respectum quesivi, et non habui, nisi judicium laudarem.
4.23.177
Quantum pro hujusmodi placito gravaverit ecclesiam, hinc colligi potest, quod hac eadem septimana, qua hoc factum est, centum equos absque servientibus 2ª, 3ª, 4ª, 5ª, 6ª feriis Eduae me tenere fecit; et communiam Eduensis et Cabilonensis paroechiae super nos postea Flaviniacum juratam adducere voluit, quod tamen infectum remansit. Voluit etiam interdicere omnes cellas et loca ad nos pertinentia; sed obstitit votis ejus integritas capituli Eduensis; fecisset tamen, nisi obstitisset. Tandem cum multociens pro hac causa Eduam venissem, justitiam praesentans, et aliquando misericordiam quaerens, et nec justitiam habuissem nec misericordiam, consilio et hortatu ejus quidam fratrum nostrorum insurrexerunt in me, dicentes me conscium fuisse seditionis illius pro qua hec agebantur. Et ob id vocatus Eduam proficisci ceperam, vallatus consilio monachorum nobilium et servientium, ut credebam, quod tamen amisi instinctu ejus. Nam Bernardum de Montfort, quia suus erat de feodo sancti Petri, cui promiseram solidos 30 et bonum nostrum tenebat, ipse ne mecum iret prohibuit. Quod ceteri videntes, cum essemus 25, omnes recesserunt a nobis. Ego solus cum solo monacho et 3 servientibus capitulo me praesentavi. Ecce circa horam terciam advenerunt, conscio eo, quidam nostrorum, accusantes me in capitolio, quod conscius fuissem, et alia quedam objicientes, quae probare non poterant, maxime cum essent infames personae. Quidam etiam eorum Helinannus me relicto in consessu etiam canonicorum sedebat, cum eo manducans, bibens et equitans. Ego cum essem paratus canonice respondere et judicari, monachum ipsum nostrum, quem mihi episcopus tulerat, canonice requisivi, nec habui. Insuper vidi eos me accusantes, et compulsus sum, ne quasi culpabilis viderer, ipse eis praecipere ut erga me loquerentur. Abbatem ibi aliquem non vidi; judicium quoque ceptum factum non fuit, quia talis quedam nos concordia sociavit, mediante episcopo Cabilonensi et Anserico praeposito, ut redderem hominem, qui probaret sacramento me conscium non fuisse, et sic amicitiam episcopi reciperem, et in gratiam redirem: feci, nec gratiam, nec missam habui. Insuper prohibuit sub anathemate, ne fratribus ipsis pro hac de causa inimicarer, et omnino eos a nostra dispositione removit; ne vel saltim eos ab oboedientiis, quibus praeerant, removerem.
4.23.178
Septies propter hoc placitum a festo apostolorum usque ad festum sancti Nicholai Eduam ivi, nec justitiam, nec gratiam, nec missam habui, maxime cum ad satisfaciendum ei quosdam laycorum, qui impetebantur, illo duxerim contra usum aecclesiae. Quos qualiter ipse tractaverit, pudet reminisci, maxime cum nulla esset occasio pro qua haec agi deberent.
4.23.179
Fratres quoque nostros Divionenses, qui mihi ad solatium laboris et ordinis custodiam dati fuerant, mihi abstulit, praecipiens auctoritate qua poterat et debebat, ut infra dies tres Divionem nisi eos remisissem, et eos qui projecti fuerant revocarem, nullum in ecclesia divinum officium fieret; et sic in crastinum mane facto Romam profectus est, ut nullus esset de missa recipienda vel fratribus retinendis deprecationis locus.
4.23.180
Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam majora promittere-- nimio enim tedio angebar, quod tantis injuriabar tribulationibus; siquidem a festo apostolorum Petri et Pauli usque ad diem ipsum beati Nicholai natale insignem, quo hec gesta sunt, nulla mea culpa existente, divino officio Flaviniacus vacaverat et sepultura-- decrevi omni ei, etiam in contrariis et noxiis, subdi obedientia, ut vel sic leniretur et pacaretur animi ejus pertinatia; et dum ruinam quasi vitare volui, immanis praecipitii baratrum incurri. Hoc enim in facto nec ejus amicitiam recuperavi, quam numquam habui, nec monachorum nostrorum caritatem; quin potius, quod ipsi querebant, ad quod intendebant, patris nostri Divionensis et fratrum nostrorum unanimitatem offendi. Et quidem satis digne. Nam pro meritis acta res est, ut qui malum feceram-- quod certum est malum mihi esse, bonos a me mittendo ut veniret bonum, cujus venturi nullam habebam confidentiam, sed plenariam diffidentiam--, ut impraesentiarum patet, ipse nec bonum haberem quod non credebam, et quod habebam perderem, ut sola vexatio intellectum daret auditui. Recepi postmodum absolutionem a Lugduno, non tamen per eum, quia per archiepiscopum, et interim dum absens fuit quievi, nisi quod omnia in pejus ruere videbam pro destitutione ordinis, et emendare nequivi, quia solus eram. Tunc cepi sentire quid cogitaverant, quid attemptaverant, quid machinati fuerant, cum jam emendare non poteram.
4.23.181
Interim feci pacem cum Rainaldo de Granciaco, qui frequentibus irruptionibus et depraedationibus omnia nostra perturbabat, et quia justam causam habebat, 60 ei solidos composui. Pacem etiam cum Widone de Luciniaco fratre ejus, et de fedo quod calumpniabatur duos ei modios et octo sextarios reddidi, dum tutor esset filiorum Tebaldi Rufi; quartum mihi laude uxoris suae et filiorum donavit, hominium fecit, et fidelitatem juravit.
4.23.182
His, qui graviores erant, ita pacatis, pro Walterio de Insulis, quem calumpniabatur Gislebertus Mischius, 35 solidos dedi, et pro filio sororis ejus 7 solidos et totam eorum progeniem quietam sancto Petro et sancto Prejecto feci. Actum Flaviniaco.
4.23.183
Ducem pro salvamento, quod homines nostri de Galiaco contra jus et usum ei dare volebant, Flaviniacum venire feci; et per judicium curiae nostrae et suae, quia foedum nostrum habebat, salvamentum ipsum vurpivit. Cui ego equum centum solidorum pro honore dedi.
4.23.184
Arnulfus etiam de Grosboes, accepta a nobis societate, et 15 solidis pro caritate, duas familias de foedo sancti Petri in Cleriaco et Agerniaco nobis reddidit, et tertiam nobis contra Aymonem Lovel militem nostrum conquisivit. Reddidit et mansum unum in Cavanniaco de terra sancti Petri de fedo suo Flaviniaci, vidente R. majore, et filio ejusdem Arnulfi. Actum 4. feria jejunii mensis Septembris.
4.23.185
Aymo quoque de Griniaco hominium recognovit, et noster factus est. Walterius necnon de Grinione pro filio suo monacho terram magnam et pratum indominicatum juxta Corticellas multi precii sancto Prejecto dedit. Actum die festo S. Petri ad vincula.
4.23.186
Raynerio de Diusmo, pro quibusdam compositionibus, quibus terra de Empiliaco vastabatur, 30 solidos dedit.
4.23.187
Hugo de Asiaco accepta a nobis societate et 7 solidis pro caritate dedit sancto Petro feminam Walonis sacristae, laudante filio suo, et alias quasdam de progenie ejus, feminam scilicet Cristiani.
4.23.188
Quedam sanctimonialis sancti Johannis Eduensis, soror Aymonis Lovel, eodem fratre suo vidente faciente et laudante, hereditatem suam in Agerniaco sitam in terris cultis et incultis, mancipiis utriusque sexus, sancto Petro contradens super altare posuit, ea conditione ut neptis ejus soror Hugonis de Curenciaco, ea obeunte illa potiretur, et post ejus obitum dominio aecclesiae Flaviniacensis eadem proveniret. Defunctis utrisque, de haereditate nos vestivimus. Et cum calumpniaretur praedictus Hugo, judicio dato, duos legitimos homines produximus, praedicti fundi servum qui pariter datus est, et ministralem ejusdem fundi nostri qui interfuit, et probare voluerunt donum ita factum. Expectatum tamen est ut audiretur idem judicium in majori curia Actum Agenniaco. Sic terram habuimus.
4.23.189
Redemi etiam duos mansos, 1 intra curiam Laliaci, alium extra curiam, solventes quoque anno 12 denarios, 2 solidis, cum iret Hispaniam Folcuinus. Actum Flaviniaco.
4.23.190
Adelelmum quoque et progeniem ejus optinui ab eodem Folcuino 12 solidis. Actum Galiaco.
4.23.191
Tapetiolum etiam, quod Carlet dicitur, redemi 5 solidis.
4.23.192
Duci equum 1 dedi 10 librarum pro insolentia unius servientis nostri, et ipse laudavit nobis donum quod quilibet miles ejus de fedo suo faceret Flaviniacensi ecclesiae.
4.23.193
Walterio de Tilio in adjutorium ecclesiae de Prisciaco equum unum 50 solidorum dedi.
4.23.194
Erleio et Widoni dominis Colticarum 40 solidos dedi, et ipsi vurpiverunt omnes malas consuetudines in Colticas.
4.23.195
In thesauro ecclesiae hec addita sunt, filacterium 1 quod dedit Walterius monachus de Grin., cum mappula pretiosa et alba parata. Cortina 1 quam dedit Teubodus cum mantili. Albae 5 quas Hugo monachus de Belloloco moriens mihi misit cum calice argenteo, qui est apud Bellumlocum. Calices 2, unus in toto deauratus, quos Walo monachus de Roca fecit, cum cappa 1 de pallio et casula et stolis 2 et albis 4. Albae 2 quas fecit Gyrardus de Colticis. Alba 1 in capella nostra, quam mihi dedit uxor Gozelini de Besua. Alba quam mihi dedit Bovo de Bar, Baldrici filius super Albam, quando noster factus est. Supersedium 1. Redemi etiam palliolum unum 30 solidis et de eo limbum in pallio, quo corpus sancti Prejecti involutum fuit 300 et eo amplius annis, feci.
4.23.196
Bovoni praedicto de Bar, cum apud Flaviniacum requireret a me foedum suum, quia haberet filiam Folcuini, de sorore abbatis Odonis, qui idem fecerat casamentum, id est salvamentum hominum sancti Petri, qui sunt in castro illo vel in villis in circuitu castri, nolui ei ad plenum reddere, quia legeram cartam quantam factam hominibus castri Blesensis, qui sunt sancti Petri, et verebar ne idem essent aut de eisdem. Tamen cum multi testes accessissent, quod Folcuinus idem salvamentum habuisset, ita concessi, ut si ego per nostros, misso nuncio et re explorata, aut ipsi homines per se ipsos probare potuissent quod numquam fuissent in salvamento, nichil ei dabam, quia magis aecclesiam quam eum diligerem. Sin aliter, haberet quod sui juris esset. Et ita noster factus est, sacramentum tamen non accepi ea pro causa. Actum Flaviniaco in claustro. Testes: Gerardus prior, Achadeus, Helinandus monachi; layci: Hugo praepositus, Raynaldus, et servientes, Raynaldus filius praepositi, Gislerius. Ab hoc casamento illos de Arvico subtraxi, de quibus censum habebam, caseos scilicet, et illos quibus fuit carta facta. Omnes quoque, si probare potuissent, ut dixi. Quod et ipse laudavit.
4.23.197
His interim omissis superiora repetamus. Non tamen praetermittamus feminam illam, quam Deodatus tenebat de Noeirs, quae nostra erat, et pater dimidius, quorum erant 6 filii, quos ita cum abbate sancti Valerii Hugone partivimus, in parte matris 3 filios, in patris vero unum et alterum dimidium, et censum capitis mihi primum misit mater. Partem etiam in Berengerio et fratribus ejus, quam acceptis 10 solidis Rainaldus de Colpeio nobis dimisit.
4.23.198
Igitur reverso a Roma episcopo, occurri ei apud Sedelocum, et benigne susceptus, osculo donatus sum et gratiis. Altera vice ab eo ibidem evocatus, post multas injurias finem de omnibus pro 10 libris feci. Quesivit iturus ad regem, ut mulam sibi praestarem. Ego, qui ejus amorem sitiebam, quem et sciebam difficilem in adquirendo, optuli ei optimam mulam, quam manu ad manum emeram 150 solidis et dedi ei. Et sic veniens ad festum sancti Nazarii, honeste ei servivi, et gratus redii. Pro placito et fine illo Stephano dedit 20 solidos, Hubaldo 20, Hugoni Spiriac. 40, Rainaldo 40, Teubodo 10, Hugoni Misem 5, Gosleno 10.
4.23.199
Pro equo Gyrardi monachi dedi pro compositione Miloni constabulo 10 solidos.
4.23.200
Jam prope oblitus eram quod furnum villae calumniabatur quidam Erembertus de Massiviaco, et praebendam et campum sancti Clementis, quia pro his 300 solidos dederat pater suus Odoni abbati, excepto quod praebendam pro sepultura sua donasset. Unde cum me multis placitis gravasset, et ob gravamen homo ducis et praepositi Sinemurensis factus esset, et testes quosdam e fratribus, qui hoc viderant, produxisset, eis omnino illi deficientibus, judicium habuimus, quod pacem nobis in posterum contulit.
4.23.201
Ibi praepositus Sinemurensis mansum 1 vestitum in Massiniaco nostro sancto Petro et sancto Prejecto dedit pro amore nostro, quietum ab omni exactione, qui nobis debet omnes consuetudines. Actum Flaviniaco.
4.23.202
Sunt in summa quae dedi in proficuo aecclesiae in 3 annis, 2 mensibus minus, solidi duo milia, exceptis quod datum et in pane et vino et vestitu fratrum, in procuratione hospitum, in bobus et equis et vineis et in omni nostro apparatu et expensis.
4.23.203
Ab incarnatione Domini 1099. Abhinc multiplicata sunt mala in terra nostra, sed hec interim.
4.23.204
Eo anno, prima hora noctis, a parte aquilonis lux ingens quasi ignis ardentis emissa, usque prope diluculum, noctem prope convertit in diem. Quo etiam anno hiemps solito asperior octo continuis ebdomadibus inhorruit, ita ut bestias, aves, homines quoque plerosque vis algoris existeret. Fuerunt qui dicerent, lucem illam datam a Deo in necem et dejectionem Sarracenorum, ferente eo adjutorium et vires praebente Jherosolimitanis ad sternendam et omnino consumendam multitudinem principis Babiloniae, qui venerat ad proterendos eos qui Hierosolimam ceperant, quorum numerus erat ut arena maris, et ob id lucem divinitus directam, ne christianis, qui eo die praeliabantur praelia Domini, etiam in nocte lux deesset ad contritionem gentis adversae. Utrum ita sit, an igneus ille splendor qui apparuit, et igneae illae acies portenderint effusionem humani sanguinis, quae eo die et sequenti facta est, sicut legimus factum cum immineret bellum illud lacrimabile inter filios Ludovici Pii imperatoris; an immineat aliqua mundo tribulatio, ut legitur factum eo anno quo Ludovicus rex a Hugonis Magni procuratione separatus est, quando idem signum apparuit, portendens Hungarorum pestem, quae mox acriter invaluit, viderint quorum opis est id experiri et cognoscere. Visa est autem lux in parte aquilonari versus solis occasum, et nocte declinante respiciendo porrigebatur in ortum, sed antelucanum aliquantum delituit.
4.23.205
Hoc anno obiit Urbanus papa, Paschalis successit. Obiit domnus Rodulfus abbas Virdunensis 5 Kal. Aprilis, et Hugo abbas Eduensis.
4.23.206
Verum consideranti mihi dispensationem admirandae et ineffabilis patientiae tuae et misericordiae, cujus non est numerus in me, libet inherere considerationi miserationis tuae, quamquam super me sint haec, Christe: quomodo raptum ab uberibus ditasti donis superhabundantis pietatis tuae, tradens me contubernio servorum tuorum, et replens gratia te diligentium; quomodo ab ineunte aetate, cum jam irem per devia et lubrica, et praeceps praecipitantem aetatem sequerer, confessionis antidoto cor lubricum medendo respirare sinebas, et fugientem te quadam blanda et inopinata nec cognita mihi revocabas dulcedine; quoque modo, ubi jugi confessionis remedio aliquantulum tractus didici illecebrosa cavere, quamquam nondum tederet me ad integrum perversitatis meae, ita ut scirem intellectu et opere, quod perdis omnes qui fornicantur abs te, remotum et segregatum a consortio eorum quorum in medio coalueram, ad exteras terras nolentem et repugnantem et quasi nescientem eduxisti; ubi positum benedictione insperata et multiplici ditasti, gratia scilicet servorum tuorum admirabili, qui in me diligebant quod nesciebam. Licet in his tua, Deus, dona, etsi refugus et desertor mei ipsius, intelligebam. Juvat, inquam, memorari mihi in me dulcedinis tuae, qua misereris omnium, salvans homines et jumenta; id est et illos salvans, qui rationabiliter viventes non obliviscuntur dignitatis in qua et pro qua creati sunt, et eos, qui jumentorum more viventes facti sunt ut equus et mulus, quibus non est intellectus, per penitentiam supra primae originis reparans dignitatem; inter quos et me gibbo peccatorum deformem, vanitatis et levitatis horrore sordentem, ad deponendam malitiam et inclinandam cervicem cordis jugo servitutis tuae edomandam per tuos evocabas, et me mihi ipsi sordere intuitu miserationis tuae faciebas. O miseriam meam, quae ad tot vocationis ingeminationes non evigilabat! utique nimia rubigo mea per ignem excoquenda erat, et ideo, etsi surgere conabar, scoria voluptatis inolitae pravae consuetudinis aggravabar. Projeceram post tergum peccata mea; denigrata enim erat facies mea, et tamen tu in servis tuis diligens, non feditatem meam, sed curationem in me quae a te gratia tua futura est, sinebas me ire et prosperari, ut cum haec reciperes a diligente non te, sed illa data tua vel permissa in quibus prosperabar, adurerer igne tribulationis, et saltim tunc intelligeret impietas mea mala sua, cum pro eisdem malis inciperet jam puniri. Quid referam, quibus me nunciis ad meliorationem in mari navigatione nostra procelloso spiritu maris et quassatione navis, quae per se infirma piscium impulsu quatiebatur, adgravata praemonuisti, et stertentem somno teporis et negligentiae excitare conatus es, cum gubernaculo fracto, velo vi ventorum ad medium usque scisso, nautis timore dissolutis, praesentem intentarent omnia mortem, nave solo tibi relicta, et quandam in vertiginem rotante? O qualis illa tunc hora eram! quam bene credulus, quam vel devotus, quam penitens, quam in promittenda correptione sedulus, constans et benivolus! quam peccatorum meorum accusator et judex fidissimus! quam in conversione morum et emendatione vitae paratissimus! Vidisti haec, Domine, et liberasti me; exaudisti me, et consolatus es me, et quamquam desperatum, quamquam novissimum, cum primi movissemus a portu, illesa nave cum omnibus quae in ea erant, terrae reddidisti me. Sed ut pedem terrae appuli, illa dudum devota inter fluctus fervoris et emendationis promissio aliquantulum friguit, quam tamen reductus menti terror ex toto tepescere, ut assolet, non sivit.
4.23.207
Subsequuta est e vestigio alia vocationis compellentis iteratio mox ut Bajocas veni, infirmitas scilicet qua omnino desperatus sum, et quasi conclamatus, de qua suscitasti me, juste rerum arbiter, idem sanctus Jesus. Quid in me operata sint hec tua magnalia, Deus, aut in quo miseram animam lethargico somno oppressam, ad te timendum, te diligendum, exurgere et evigilare docuerunt; testis est repatriatio nostra, testis subsequens vita mea, quae pium Dominum de placato reddere possit iratum, non quae offensum dare sufficiat conciliatum.
4.23.208
Et nunc hec qualiacumque nostra legat qui volet, irrideat ut volet, dummodo libeat et concedatur immorari memoriae dulcedinis tuae, qui peccantem sustines ad penitentiam, et parcendo invitas ad conciliandam sustinentis patientiam. Inde e vestigio illa nostra promotione, quae nunc nobis horrori est, promotus, utrum gratia tua an permissu vel judicio nescio, perparvo temporis spacio assumpta praelationis gravitas, cum in me durasset, superducta ejus species multis modis ita oblitterata est, ut non jam qualis essem, verum qualis fuerim rememorari difficile esset, vel quia honores mutant mores, vel quia id merebatur insolentia morum, nondum, ut decebat, satisfactionis verbere castigata et emendationis antidoto curata. Hinc iterum infirmitatis commonitio, privatae et publicae inquietudinis animadversio, illa de dormitorii solario plancis deficientibus vel sublatis ruina, immo propulsatio, qua ita affectus sum, ut vita me carere crederem. Nam et sanguis ab auribus eliciebatur, cum misericordia tua ad invocationem nominis Prejecti martiris, et boni studii exequutio, in qua invenit me casus ipse-- nam circam matutinis exactis faciebam,-- a mortis faucibus eripuerit. Et quidem eo ipso tempore, mense quoque eodem, in Colticensi cella nostra a dormitorio per praecipitium; item in Melundensi coenobio aeque duo monachi lapsi, non tamen satis de tam imminenti altitudine ut ego, confessione et communione caruerant: mihi pietas tua vitam indulsit, qui etsi gravatus, non tamen aliqua corporis parte sum pessumdatus, quamquam cum difficultate sanitati redditus, adhuc casum doleam. Quam tantis beneficiis gratiarum actionem, die qua jacens in lecto signo sanctissimi clavi tui sanctarumque reliquiarum munimine signatus sum, et ablutione virtutifera potatus, post decursam ebdomadariam mei ipsius alienationem, rependerim, rememorans erubesco, erubescens confundor, et quod tunc non feci jam facio, supplicans ut accepta tibi sit confessionis et laudis oblatio et inter flagella misericordiae tuae ipsa erratus mei tuaeque pietatis rememoratio. Et quia omnia adversa habet qui sibi displicet, in hoc tibi placere appeto, quod mihi te donante, te faciente, displiceo.
4.23.209
Sunt adhuc plura dulcedinis tuae monimenta ingrato adhibita, usque ad haec in quibus nunc versatur anima mea, in quibus quia faciem tuam reveritus non sum, juste versa est in luctum cithara mea, et organum meum in voce flentium. Itaque proctamet tibi tota substantia nostri in voce exultationis et confessionis: omnia quae fecisti nobis in vero judicio fecisti. Proclamet, inquam, tibi vita mea tota, ante promotionem peccatrix, post promotionem irritatrix: tibi peccavimus, et mandatis tuis non obedivimus. Condempnet se totam judidicio suo, jam quasi condempnata judicio humano; et non spe recuperandae secularitatis, sed amore provocandae in se juste exertae, et magis magisque exerendae divinae animadversionis, quoniam ego in flagella paratus, qui fragilitate deliqui, unde merito ad penam videar debere aptari, et dolor meus ante me est semper, quia a mandatis tuis declinavi. Quid enim referam tam evidens tuae pietatis indicium, quod rarus invenitur aut pene nullus qui ignoret Flaviniavensium, cum redirem a Sinemuro septus comitatu monachorum et laycorum, inter choruschos et turbines tempestatis inundantis, fulmen ante conspectus nostros cecidisse, ita ut bestia cui sedebam igne ipso ustulata caput pectus et crura, per 40 dies vix stabulo extrahi posset, et me clementia tua immunem a lesione servavit, cum ante me non longe cubito uno fulmen ipsum ceciderit? Quod in crastino quesitum et inventum est, omnibus admirantibus quomodo vivus evaserim, aut immunis a laesione, quamplurimis quoque sinistro id omine interpretantibus, maleficum me et morte dignum, quem Deus ipsa sua animadversione monstraret merito puniendum. Forte autem mihi junctus equitabat ante me eques armatus, et toto corpore pluviae expositus, clipeo se recurvo et supra se protento munierat, qui dum equo calcaribus acto gressum accelerat, in ipsa fulminis jaculatione lanceam aversam ferebat; cujus mihi acies, dum pavet et ad tantam visionem hebescit, ipso suo timore gressu retardato, acceleranti mihi gutturi inlisa, nisi tu, Deus, bestiam cui insedebam a suo impetu refraenasses, et socii conclamatum illum ad anteriora compulissent, vitae me extorrem dedisset. Quae duplex nostri salvatio his qui viderunt, et qui audierunt, facta est miraculo. Jam praeterierat illa nostra superius relata impetitio; jam multa alia, quae enumerare perlongum est, tua beneficia mihi ingrato, sed non usquequaque inpensa, docebant te amandum, tibi adherendum, si invenissent cor docile, benivolum et humile. Quid est, Deus piissime, quomodo procella venti inundantis secularitatis grassantis rapuit me ad te? Abstrahebar et videbam, rapiebar et sentiebam: furabar mihi ipsi a me ipso, et dolebam, et in conspectu tuo gemebam, et curationem sitiebam, et a te vindicari et consumi peccata mea cupiebam, quae jam ipse tibi confitens in me puniebam, quamquam non usque ad dignam poenitentiam. Licet enim me peccare dolerem, et aliquando compungerer, non tamen in fine compungebar, ut peccare desisterem, quod est summa penitentiae. Ei mihi! quomodo perturbatur animus praesidentium favore adulantium? Quomodo qui beati dicuntur, decipiuntur, et viae gressuum eorum dissipantur! Et quidem nervi testiculorum Beedmot perplexi, ossa ejus velut fistulae aeris, cartilago ejus laminae ferreae: quia argumenta diaboli inexplicabilia, consilia sonora quidem per dulcedinem sed enervia per delectationem, vitia specie virtutum palliata. Absorbet Leviathan hic fluvium, et non miratur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus; sed perforata maxilla ejus hamo passionis dominicae, electa tenere nequit, etsi ultro aliquando influant, traicere non praevalet quin effluant.
4.23.210
Dies erat dominicae Resurrectionis honore insignis, missarum sollempnia agebantur, aderamus omnes. Forte porcus discurrens invisibilis, sed sensibilis, chorum peragrando sentiri datus est, et sensus est a cunctis, a me ipso quoque, cum jam aliis vicissim sibi id nutu significantibus perdidicissem, moxque sensissem, et quid portenderet intelligerem; iterato a me sentitur jam stomachante, et vere dolente, et in me primo pro hoc ipso indignante adeo, ut in eum conculcatione qua poteram desevirem, qua actus in fugam cum grunnitu quodam, qui et audiri potuit, ultra sentiri non potuit. Ingemiscebam dolore continuo, et tibi soli flebam, cybus in lacrimis, potus erat in suspiriis: et ut me purgares, qui aliis purgandis institutus eram, tacito conscientiae gemitu supplicabam, quia tanto videbam me invalidum peccatis meis exigentibus ad corrigenda quaedam gravia, quae solo tamen auditu didiceram, quanto videbatur mihi id ex incuriae meae et negligentiae desidia procedere. Sed quid dico gravia, cum ne minuta quidem corrigere praevalebam? Ita a me omnis virtus, omnis justitia, omnis rigor, postremo quidquid illud est quod praelatum decet, a me recesserat, quasi factis ipsis mihi loquereris, et diceres, me primo curandum. Quis enim ego tunc, vel qualis eram? Utique homo, cui omnia ad votum suppetebant, singula pro voto erant, ut mihi ipsi palam daretur intelligi, si tibi adhesissem, nec vitae remissiori frena laxassem, succedentibus utrimque prosperis rex essem, et vere rex. Qui enim dominatur animo suo, melior est expugnatore urbium; quia vero regia mihi ipsi viluerat dignitas, et nomen quod merito honoratur sorduerat, sordes meae foetere fecerunt odorem meum, ut fructus penitentiae darent odorem suum, te illuminante tenebras meas, et emundante conscientiam nostram. Unde non in longum prosperitate malorum meorum fruitus sum. Non enim multi fluxerant dies, et visitasti me gratia pietatis tuae, ut discerem sperare in te, non in incerto hujus vitae; decreverat enim facere hoc manus omnipotentiae tuae. Hora celebrabatur tercia, intereram ipse choris psallentium. Subrepserat mihi illa cogitatio, quam te permittente et donante habet qui sibi displicet: me arborem infructuosam, terram inutiliter occupantem, fructus boni operis afferre fastidientem, dignam succidi et sucendi. Non esse filios sanctorum qui tenent loca eorum, sed qui exercent opera eorum, me omni lacrimarum fonte plangendum, quo nemo magis noceret in aecclesia, quoniam et perverse vivebam, speciemque religionis et locum praelationis habere videbar. Clamabam non parvo affectu, interno tantum cordis gemitu, ore silenti, quod tu dabas, quod cordi aspiraveras, usque ad oris suffusionem, et credo quod exaudieris vocem meam. Ostendisti enim servo tuo quae oportebat fieri cito, loquens voce tua interna et mystica, multa esse peccata mea, pro quibus expiandis trium mihi daretur optio, aut famem venturam, qua populo dilabente et in mortem ruente tota pessumdaretur abbatia, aut impugnationem diripientium vicinorum pati populum, qua ita dilapidaretur, ut mons ipse rarissimo incoleretur habitatore, aut me fugere inimicos meos tempore praefixo, illos invalescere, me omnino deficere, ut omnino non esset qui me amicum agnosceret et ut amico benefaceret, et tamen infamia mea in omni tripertito hoc purgationis genere non lateret: esse autem in voluntate mea, ut adbreviaretur mali tempus exaggeratione vindictae acrius inundantis, an prolongaretur morositate alicujus deliniationis. Obstupui ad vocem loquentis, et cum artarer responsis, recogitans quia ego sum qui peccavi, ego qui inique egi, subdidi me justitiae Dei, quoniam bonus, et in seculum misericordia ejus. Timens vero ne deficerem in tribulationibus, cum orarem reservari mihi aliquos amicorum, quorum consiliis protegerer, non optinui nisi gratiam patris nostri, quem etiam novissime habiturus non essem, et audivi quod domus ducis maxime infamiam dilataret et amplificaret. Precatus sum, ut patientiae virtute munirer, ne subcumberem, et ammonitus sum in tribulatione semper gratias agere, vera ejus judicia laudare, et mea malefacta accusare: hoc addito quod, quotiens hoc fecissem, mali molem levigandam consolatione propinquante. Futurum autem ut infamia cessaret, gratia rediret, tribulatio evanesceret, consolatio succresceret: tunc non obliviscerer Domini, qui percutit et sanat, deicit et allevat; cujus flagella miserationes sunt, verbera propiciationes sunt. Plura praetereo quae inplebuntur tempore suo.
4.23.211
Tercius igitur agebatur annus, et ipsius anni mensis nonus ex quo Flaviniacum veneram, cum repetitis ea quae solebat domestica malicia me est aggressa calumpniis, et majoribus, Deo utique permittente, quem solum repperit turbavit injuriis. Ac primum clanculo fide sibi invicem data, fratres et filii nostri operis hujus conscios sibi consciscunt, complices advocant, fautores promissis et muneribus sibi conciliant, inde ipsi idem accusatores et testes procedunt, et ad lacerandam famam nostram et inprobandam vitam nostram quaeque possunt maligna concinnant, accusantes me apud omne hominum genus criminibus mortiferis, et quae ipsae audire aures expavescerent. Quod cum ego minus curarem, et cessisse eos atque ab injuria nostra cessasse, pro eo quod conatus eorum jam secundo irritus factus erat, crederem, et maxime pro jugi eorum obsequio, qui tamen non satis aptus et ideo parum erat acceptus, ita ut etiam referentibus non crederem, sensi tamdem et expertus sum quem vix potui sperare dolorem. Avertat Deus furiam hanc ab aecclesia sua! in me finiatur tanta malicia; huc eam venisse sufficiat. Hec Vigilium diaconem in Silverii papae beatissimi armavit dejectionem, et dum ejus concupivit sedem, adeptus est anathematis dampnationem; quam postmodum pari sorte multatus expiavit. Haec pestis, ut de speciali, quia innumera occurrunt, interim taceamus, generali tabe omnia fere nostri temporis corrupit monasteria; et ignitus ille serpens obmurmurationis malum a populo Judaico migravit in turbas monachorum, ut jam pene ab eis quis filius patris benedictionem mereatur prorsus ignoretur; a quibus non tantum patrum pudenda revelantur, non tantum fratribus, verum extraneis irrisoribus, sed etiam ipsa paterna viscera scinduntur, dum pax aecclesiastica, glutine caritatis rescisso, dirimitur. Ubi ergo privatis consiliis factiosorum, non filiorum sibi ipsi visa est processisse calumpnia, ex occultis insidiis ad apertas prorupit inimicitias, et quod per socios disperserant, mihi ipsi inerubide palam protestati sunt. Fateor, erubui, et ad me ipsum reversus, cogitans quia judicia tua, Deus, abyssus multa, cum solum me invenirem de amicis, objurgatis eis assurrexi, et multa volvens quae audieram nec credideram, foveam mihi paratam, dolos aptatos intellexi, decrevique tamdem experiri fortunam, si saltim in his quos ceteris praefeceram, fidem invenirem. Et licet pluribus experimentis unam eorum voluntatem scirem, cogitavi tamen eo mihi illos vinciri posse modo, si auctoritatem eorum illis opponerem, et conatus illorum illicitos horum gravitate coercerem; qua tamen molitione nichil profeci. Dederunt enim mihi verba, non consilia, ut Colticas irem, quo jam exacto anno et eo amplius non fueram, quasi ad ibi pausandum post laborem messis et vindemiarum, ipsis interim laboraturis pro pace et quiete nostra, re autem vera ad quod intendebant oportunitatem et ocium absentia nostra adepturis ut perficerent. Feci, et hoc minus astute, et paratis quae necessaria erant, benedictione accepta, die 5 Kal. Octobr. pransum ivimus, quibusdam ex fratribus, quamplurimis ex laycis nobiscum accumbentibus, et post solito accuratius nobiscum progredientibus, nosque deducentibus, tota plebe quod non sperabam ingeminante, me scilicet non ad praesens reversurum discedere. Notabam singula, et admirans inopinatos voti eorum proventus, sentiens etiam in me multa et pene innumerabilia verbere et correptione dignissima, subdebar animo judiciis divinae misericordiae, rememorans judicia Dei occulta et numquam injusta. Et nunc adhuc hec scribens supplico tibi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, da peccatori supplici tuo animum patientem, in tribulatione gratias agentem, errata sua agnoscere et sub flagellis pietatis tuae humiliter ad te suspirare. Ab illo die neminem Flaviniacensium vidi, manifesta cognita Dei virtute, qui disponit omnia in tranquillitate, quia recesserunt omnes a me, qui et cum mecum essent, longe erant a me, et si qui adheserunt mihi in tribulatione, videntes quod defecerat Flaviniacus a me, ipsi quoque abiere. Et quia abusus sum potentia et honore seculari, dum licuit, donis tuis, Christe, quia totum erat abs te, nec ut debui et potui reveritus sum datorem illorum te: ecce solus sum, et non sum solus, quia nec solus patior; conpatiuntur enim quotquot sunt patres, quotquot se viscera paterna habere memorantur. Sed cui averteras faciem tuam, juste factus est conturbatus. In omnibus ore et corde benedico te, solum meum refugium, qui et conturbatum non deseruisti, sed miris et variis modis cor meum visitasti, ut scirem quae patior, a te esse; quia etsi peccavi, et peccata mea multa sunt et innumera, arenae maris numero et pondere incomparabilia, non tamen qualia et quanta imposuerunt, mihi sunt. Et ecce porto pondus ignominiae impositae, obtenebratur mihi sol vespere, mane et meridie, benedicta dispensatio tua in me.
4.23.212
Veni ergo Divionem ultra spem et votum fratrum et filiorum nostrorum; sed et ibi turbata erant omnia nimietate infirmitatis quae invaserat patrem nostrum, quem tu sanasti orationibus filiorum suorum fidelium tuorum. Attamen infirmitas ejusdem patris mea fuit infirmitas, quia nec ei loquutus sum, ad quem veneram accepturus de tanta tribulatione consilium. Aliis rem non judicavi propalandam, quod adhuc agebatur ut credebam in clanculo; sed Colticas abii, quia prioris ejusdem loci satis me credebam strenuitati, cujus tamen bonitate non in longum fruitus sum: et in crastino eumdem cum fratre qui nobiscum advenerat, Flaviniacum misi, ut ipse stultorum comprimeret insolentiam et edomaret superbiam. Quo venientes, nuncios episcopi invenerunt; et simul villam ingressi sunt, sed intentione diversa. Mox enim ut ego Flaviniaco exivi, contrariae partis filii non segnes in exequutione sui propositi, Sedelocum ierunt pontifici nostro prima gaudia perlaturi, quod abbas Flaviniacensis, suus et aecclesiae hostis apertus, a quo tanta passus pontifex foret, aecclesiam dimiserat, fugae praesidium latiturus non reversurus elegerit; aecclesia jam sine pastore, locus sine rectore, castrum sine tutore. Videret cujus hoc erat prospicere, ne quod dampnum inferretur matri aecclesiae, neve ille rediret qui recesserat, quia omnia constaret amodo periclitari in ejus praesentia. Audiit episcopus, et letatus est, et auditum omnibus protestatus est. Et qui debuerat vecordium coercere praesumptionem, et perterrere exemplo Cham, qui quia patris verenda detexit, maledictionem hereditate possedit, inmemor fidei et pacis pactae, gavisus est quod invenisset locum optatum quasi suas injurias ulciscendi; et infamiam nostram, antequam me conveniret legatis aut litteris, omnibus in curia et extra curiam publicandam curavit. Nec mora; Hubaldum de suis, illis fratribus infamatoribus nostris sociatum, Flaviniacum misit, et e diverso venientes legati sui, et nostri, coenobium ingrediuntur. Nostri conventu adunato, salute data, pauca pro tempore et re loquuti, cum redarguissent eos verbis juvenum esse nimium credulos, optulerunt eis ex nostra parte purgationem illatorum, ne dissentirent a subjectione nostra et obedientia; nec suscepti sunt. Ingressis et illis, qui expectabantur omnium fere votis et assensu, revolvuntur in nos mille convicia, effunduntur obprobria, improperia dilatantur, quae dum recolo horreo, dum horreo stupeo, et lux ipsa mihi est fastidio. Nec est inventus ex omnibus quibus benefeceram, qui vicem nostram doluisset, et saltim verbum pro patre quamquam peccatore dedisset. In conciliabulo illo fratres et filii nostri sanctae obedientiae libellum repudii conscripserunt, domno episcopo filiationem per legatos ejus offerentes, ei villam servari promittentes, et in omnibus mihi abrenunciantes. Decreverat hoc facere manus tua, Deus, et peccata mea etiam majora promeruerant, qui possederant nos, Domine, absque te, nec indignabitur humilitas nostra pati quaecumque decreveris, intuitu misericordiae tuae. Tunc primum legatis nostris ad nos sine fructu reversis, didici satius esse Deo absque Flaviniaco servire, quam propter Flaviniacum Deum offendere, quod ego feceram, cum fastu superbiae turgidus et obsequentium cuneis delinitus. Deum non ut debui respexi, nec timorem ejus animo circumdedi. Fateor, sensi quod, non dicam credere, sed nec sperare potui: quia vidi me omnino sine amicis, qui, ex quo potui, ad hoc semper laboravi ut congregarem mihi amicos. Sed licet ipsum fluvium Romanae eloquentiae beatum Ambrosium legissem in libris de officiis tuba sancti Spiritus intonantem et eructuantem vires amicitiae, nondum tamen ad plenum didiceram quis esset fructus ejusdem amicitiae, quod omnimodis nescit qui unicuique personae actum congruum dare non novit. Unde fit ut plerumque noxio velimus assentarie gratificari, et innocenti amico non vereamur insidiari, quod extra officium est. Quod dum stultus agit, violantur foedera pacis, ut nec dicenda sit amicitia quae nulla est, quia in nullo congruit ei qui hujusmodi est. Sit igitur benedictum nomen Domini, cujus judicium concessa vel permissa dedit, et misericordia abstulit.
4.23.213
Sed quis potest investigare vias hominis? Quamquam persuaderet mihi mens et ratio, judicio Dei id actitari, deliberavi tamen animo adire Lugdunum, vel quia intercepto nullum est consilium, vel quia tot sibi adversis succedentibus, bonum est a multorum maxime sapientum querere caritate consilium. Videbam enim me praegravari a proprio episcopo, et ideo recurrendum mihi videbatur ad metropolitanum, secundum scita canonum, tum propter antiquam familiaritatem, et, ut rebar, indissolubile vinculum amicitiae, quo jugi obsequio me peculiari ipsius famulitio devinxerat sedula nostri devotio, quod utique vinculum nullus mihi videbatur posse rescindere, nec ipsa manus referta munere: tum propter obstinatam dicti episcopi proterviam, et protervam obstinationem, qua nemini umquam inimico ignovit, nec noxio aut innocenti pepercit, quod furor animi ejus animatus in nos nullo nisi magni censura judicii foret medendus antidoto. Ivi itaque, et invenissem utique quod speraveram, nisi pluris constaret apud archiepiscopum numquam vacua a munere amicitia episcopi servitio nostro. Attamen remissus sum ab eo pro defendenda et tuenda parte nostra ad illum, a cujus alarum patrocinio rapuerat me, domnum scilicet Divionensem; ut ipse conveniret episcopum, quoniam inconventum, indiscussum, inauditum me bonis ecclesiae spoliasset, quod canonicis omnino sanctionibus aversabatur. Veni itaque ebdomada ipsa ante festum Sancti Benigni, cum in omni terra adversus me hostis clamaret, et non jam extra synagogam, sed extra communem omnium habitationem ab inimicis pelli debere judicarer. Audierant et ipsi malum meum; nam quis locus esset quo bona fama nostri praecesserat, ad quem tanti infortunii rumor non accessisset? sed eum plus dolor angebat qui plus dilexerat, quia plus laboraverat. Ei mihi! quid refero? Vide, Domine, quia tribulor, vulneratum est cor meum caritate, quia a filiis viscera materna quatiuntur et scinduntur. Inveni offensos animos omnium, quia eo ipso quo eos offenderam, scilicet in dimissione fratrum, memet destruxeram; unde et compassione pro his et aliis judicio eorum merito carere debebam. Verum ubi adveni, a patre susceptus benivole, contuli cum illo incommoda hominis utriusque, et consiliator mihi factus est bonus, juxta quod eum decebat dare, et melius quam me decuisset accipere. Nam quia dixeram episcopo me ad eum venturum cum a Lugduno regrederer, qui me, ut audieram et per me ipsum probaveram, omnibus bonis spoliaverat, fuit consilium ut prius Flaviniacum irem, loquuturus fratribus, casatis et servientibus nostris, et temptaturus quem erga me gererent affectum, quo uterentur animo; qui mihi ubi ab eis discesseram vale fecerant, et reditum nostrum maturius impleri rogaverant. Ivi itaque, et nuncio praemisso, priorem, quem amoto eo qui mecum erat priore Colticensi, in locum ejus substitueram, ad me apud Vidiliacum, et cum eo quos dignum duxi venire mandavi. Venerunt satis protrahendo, et inmutata erat facies eorum, et cor eorum recesserat a me, nec agnoscebar ab illis quibus omnia bona feceram, et obstupescebam, quia fugiebat a me vox et sensus. Dixi me venisse ad festivitatem dedicationis, quae postera die futura erat; non receperunt, quia villam episcopo reddiderant, et me non suscepturos promiserant. Loquutus sum de infamia mihi imposita, pro qua defendenda Eduam proficisci paratus eram. Cum monuissem ut mecum irent, nec hoc audierunt, episcopum ut dicebant verentes. Videns quia omni eorum qui mihi juraverant destitutus eram solatio et amminiculo, et solus relictus, cum omnia quae offerebam, derisui haberentur, destinavi per me ipsum ad nostrum reverti monasterium, satis et super satis experta fidelitate, ubi ipsi idem qui mecum erant a me in crastina, nec expectata festivitate sancti Benigni recesserunt. Benedictus Deus, qui misertus est nostri, ipse judicabit causam meam, cum liberam fecerit a peccatis, quae increverunt super nos, animam meam.
4.23.214
Misi ergo episcopo litteras, ut quod per me ipsum non poteram, litteris implerem, quarum textus iste est: Reverentissimo patri et domino suo N. Eduorum episcopo frater Hugo Flaviniacensis aecclesiae servus salutem. A Lugduno regressus, vobis ut nuper apud Eduam condixeram, occurrere debui, sed quia domnus Lugdunensis cognita causa nostra speciali me patris nostri Divionensis patrocinio, a cujus me alarum tuitione rapuerat, commisit, ut ejus consilio omnis ipsa causa nostra muniretur et protegeretur, Divionem peraccessi. Volens vero Flaviniacum ire, quosdam de fratribus, quosdam etiam de nobilibus et servientibus, ad me apud Vidiliacum venire feci, ut mecum irent, qui neque se mecum ituros, neque intra Flaviniacum recepturos dixerunt, timore vestro, ut asserebant, acti. Monui ut mecum Eduam proficiscerentur, noluerunt. Ita omni nostrorum amminiculo destitutus et spoliatus, Divioni me recepi; et, quod solum potui, litteras has vestrae paternitati direxi, expoliationis indices, restaurationis supplices, defensionis et purgationis meae praesentatrices. Rogo itaque ne erga me aliter quam sancti canones praecipiunt, agere velitis, quia et ego in nostro capitulo Eduensi, quod justitia dictaverit paratus sum exequi. Advertite, queso, quid debeatis nobis, ut et nos faciatis advertere quid debeamus vobis. Valete.
4.23.215
Has ipsas litteras apertas direxi capitulo, et extunc usque nunc Divioni maneo, tuum, Christe, praestolando auxilium, non ut abbas, sed quasi unus e fratribus, quod mihi est tutius.
4.23.216
Episcopus autem consilio a se ipso accepto, per nuncium diem mihi constituit apud Eduam, dicens me non esse spoliatum, et inde dandum judicium si revestiri deberem. Ego communicato consilio respondi eis litteris directis in hec verba: Domino N. Eduensi episcopo frater Hugo Flaviniacensis ecclesiae servus salutem. Miratur humilitas nostra quomodo discretio paternitatis vestrae diem mihi constituerit, Eduam quasi ad judicium proficiscendi. Dicitis etiam, quod magis miramur, me non esse spoliatum. Nonne mox ut ad aures vestras rumor infamiae nostrae pervenit, qui debueratis laborare ad liberandas, non infamandas, personas, Flaviniacum misistis, villam vobis servari mandastis, fratres nostros et filios, nostro abjecto nomine, in filiationem recepistis, me indiscusso, inaudito, et nichil minus quam proscribi verente? Nonne apud Eduam in illo vestro honorabili consilio, cum Lugdunum me profecturum dixissem, promittere me fecistis ut de bonis ecclesiae non me intromitterem, neque aliquid cuiquam darem, quasi ad tuendam et defendendam nequitiam meam? Ubi sunt abbates, decanus, archidiaconus et meliores in clero, per quos talis persona, qualis Flaviniacensis abbas esse debet, conventus est? Et ecce ad judicium vocor, non restaurationis, non redintegrationis, sed ad judicium judicii, si debeam investiri. Ubi sunt, queso, decreta apostolica, ubi constituta canonica, quae censent neminem spoliatum vocandum ad judicium, cum non sit unde judicari debeat jam nudatus? Sed heu misero mihi! cui soli vigor et integritas canonum deperiit. Diem igitur constitutam attendere nequeo, quia non debeo. Data die competenti, paratus sum occurrere. Sin alias, in Lugdunensi capitulo paratus sum me praesentare. Si ad altiora tenditis, et quae dixi nichili penditis, Romanum appello judicium, et interim ex parte Dei et beati Petri ejusque Vicarii, domni quoque Lugdunensis et nostri capituli Aeduensis interdico ne mihi abbatiam Flaviniacensem auferatis, neve in ea aliquem subintromittatis.
4.23.217
Exemplar earum capitulo quoque missum est; cujus cum fuisset voluntas et definitio ut investirer, noluit episcopus. Attamen postmodum mandavit ut secunda feria primae ebdomadae in adventu Eduam irem investiturus, aut tertia feria ante nativitatem Domini media via justitiam ei facerem, et ipse mihi. Dixi me iturum, si mitteret monachos et servientes qui mecum irent, et in eo remansit. Et interim publica et privata satisfactione conciliavi mihi animos fratrum, subdendo me illis et corpore et voluntate, quia sic mihi noveram expedire, cum quo bene agebatur, si saltim inter infimos privato concedebatur vivere.
4.23.218
Anno ab incarnatione Domini 1100 apud Ansam convenerunt archiepiscopi Lugdunensis, Cantuariensis, Senonensis, Turonensis, Bituricensis, et episcopi numero novem, Eduensis, Matisconensis, Cabilonensis, Autissiodorensis, Parisiacensis, Diensis, et alii duo, et pace statuta, de via Jherosolimitana loquuti sunt, eos qui voverant, et voti exequutores non fuerant, a communione segregantes, quoadusque vota complerent. Miserat autem Lugdunensis legatos Romam, per quos velle suum papae ostenderat de via eadem, ut cum sua benedictione et absolutione illo deberet ire; et Romanus pontifex annuerat, ammonens ut per se iret, ut legationem suam ei committeret in Asia, quam bene rexerat in Burgundia, et interim legatos a latere suo mittendos pro posse instrueret, qui vices papae exequerentur: et ideo illud colloquium quam maxime statutum fuerat, ut reversis missis suis cum litteris absolutoriis, ibi quoque a suffraganeis et diocesi sua viaticum acciperet.
4.23.219
Hoc anno obiit Philippus Catalaunensis episcopus; quo etiam anno magna fuit annonae penuria, et multi fame periclitati sunt.
4.23.220
Igitur anno incarn. Domin. 1100 advenerunt missi ad Gallias legati sanctae Romanae ecclesiae, Johannes et Benedictus, a quibus concilium primo apud Eduam designatum, apud urbem Valentinam institutum est 2 Kal. Octobris, ad quod convenerunt archiepiscopi, episcopi et abbates numero 24, occurrentibus legatis domni Lugdunensis archiepiscopi, quia ipse infirmabatur, quamquam episcopi dioceseos ejus, Linguonensis et Cabilonensis-- Matisconensis enim in redeundo a Roma captus a Wiberto in custodia detinebatur-- non interfuerint, prohibiti, ut dicebatur, ab eodem Lugdunensi. Eduensis autem interfuit, quia accusabatur a canonicis suis de symonia et aliis quibusdam; pro cujus defensione maxime illo convenerant Lugdunenses. Ibi ego in primo aditu concilii purgationem illatorum offerens, accusatoribus tacentibus et deficientibus, judicio concilii ad primam abbatis Divionensis vocem de abbatia investitus, astantibus canonicis Eduensibus et laudantibus, cappa et baculo donatus, in circo residere jussus, post soluto concilio ad propria sum remissus, litteris apostolicis munitus in haec verba: Johannes et Benedictus, sanctae Romanae ecclesiae cardinales et legati, monachis, clericis et laicis ad abbatiam Flaviniacensem pertinentibus, obedientibus, salutem. Fratrem nostrum abbatem vestrum Hugonem, nobis karissimum, quem sancta synodus judicio concilii de abbatia investivit, dilectioni vestrae commendantes remittimus, praecipientes ex parte Dei et beati Petri, ut Divionem venientes eum ut abbatem vestrum requiratis, et in manu karissimi fratris nostri, sanctae Romanae ecclesiae filii, Divionensis abbatis, promittentes, vos eum secure et paterne tractaturos, cum honore debito ad monasterium eum reducatis. Obedientes benedictionibus multiplicemini; inobedientes vero iram Dei in posterum sentietis, et a nobis pro contumacia sententiam dignam excipietis. Et quia nostrum est, obedire nolentibus aut differentibus praecavere vel obviare, interdicimus omnibus vobis in villa Flaviniacensi et in omnibus omnino locis ad eandem abbatiam pertinentibus divinum officium, donec praeceptis nostris quae sancta synodus firmavit, obediatis.
4.23.221
Imminente vero eodem concilio, ante mensem unum et eo amplius missae fuerant a me litterae Flaviniacum, quarum textus iste est: Frater Hugo Flaviniacensis expulsus abbas, Girardo priori et omnibus qui se profitentur filios ecclesiae Flaviniacensis monachis, clericis, laycis, casatis, servientibus; nobilibus et ignobilibus, cujuscumque aetatis aut conditionis. Audivimus, fratres, et scimus concilium celebrandum a cardinalibus sanctae Romanae ecclesiae 2 Kal. Octobris apud urbem Valentinam, ad quod convocati sunt archiepiscopi, episcopi et abbates. Ad hoc vos invitamus ex parte Dei et beati Petri ejusque vicarii domni papae Paschalis et cardinalium Johannis atque Benedicti, qui ad vices ejusdem papae exequendas directi sunt. Nos enim concilio nos praesentabimus, Deo protectore, si vita comes fuerit, parati cum Dei adjutorio audire, respondere et judicari canonice. Veniant igitur accusatores, criminatores et testes, quicumque erga nos causam habent, qui expulsioni et spoliatoni nostrae consensistis, qui inauditum, indempnatum abjecistis, et ammoniti resipiscere despexistis. Venite; ibi enim dabitur locus audiendi vos, ubi omnia Deo favente juste tractabuntur et canonice.
4.23.222
His acceptis litteris, consilio dato quendam de suis contra me conspiratores illi miserunt, hominem qui in scolis puerum occiderat, et Christum ejusque genitricem baptismumque abnegans, servum se diaboli propria confessione fecerat, et absque penitentia monachus ordinatus fuerat; postea maligno spiritui traditus, et orationibus fratrum curatus, publicam inde confessionem fecerat, et quater professione violata, tandem pro fornicatione et immundicia a populo de monasterio cum sociis suis, eis scilicet qui contra me conspiraverant-- sex autem erant--, projectus fuerat, et extra aecclesiam suam presbiter ordinatus erat, cum ante hec omnia in cella Colticensi archa fracta, pecunia sublata, dalmatica furata et in proprios usus aptata, sacrilegium perpetrasset, et alia quedam, quae referre pudet, commisisset. In episcopi sociorumque tamen praesentia purgationem illatorum ante alia in omnium audientia optuli; quod deficientibus accusatoribus prosequi necesse non fuit; et sic in eorum praesentia abbatia judicio concilii mihi reddita est, et sedi restitutus sum. Litterae quoque missae receptae non sunt, quamvis a quibusdam lectae sint. Die autem festivitatis exceptionis corporis sancti Prejecti, quae celebratur 8 Idus Novembris, venerunt Divionem duo ex fratribus Flaviniacensibus missi ab eis, mandantes ut redirem, ipsi obedirent nobis. Consilium vero fratrum nostrorum fuit, quia dicebant pro timore Sarmatiae et Sombornonis, quorum castrorum habitatores ecclesiam Flaviniacensem impugnabant, se non posse ut decebat ad nos venire, si hii qui praesentes aderant, litteris obedirent, culpam clamando et securitatem et obedientiam in manu prioris, quia domnus abbas aberat, ut paterne ab eis tractaret promittendo, et eos qui domi erant idemtidem facturos spondendo, ut Sarmatiam irem, suscepturus ab eis juxta tenorem litterarum. Ivi, et nichil eorum factum est, cum ad me quidam venissent, dicentes honestius id se facturos in capitulo Flaviniacensi. Credidi adclamationibus omnium, et in susceptione nostra nullum honorem, nullum affectum, nullam reverentiam expertus, quin potius dedecus, contumeliam et omnem inveni inreverentiam, ita ut etiam his qui mecum erant, panis negaretur, et equus servienti, quem solum mecum adduxeram, et ipsa omnis reverentia etiam a minimis non mihi redderetur, immo ipsi qui diligebant nos, vocati a me ipso ante me venire non auderent, sicut protestati sunt, prohibiti ab inimicis nostris, et insuper nisi citius monitus cameram exissem, iturus cum eis ad concilium, quia retardabar pro equo famuli nostri, minae et opprobria et tumultuantis turbae turbatio mihi intentaretur.
4.23.223
Mane diei ipsius in capitulo litteras cardinalium lectas omnibus exposui, et expositis eis utrum obedirent, requisivi. In verbis vero eorum et factis nulla inventa est humilitas, aut erga statuta concilii obedientia. Sic in nulla re honoratus, ad concilium Pictavense proxima ebdomada futurum accelerantes, apud Colticas usque in diem quartum remorati, retrogradum iter arripuimus ea occasione, quia noluerunt ire eo quod de investitura sermo ageretur, cum etiam me coram eis professus essem bene investitum: ut vel sic ducerer ab eis, qui nec unum saltim fratrem amicum nobis et pernecessarium comitatui nostro, qui pro libitu eorum agebatur, adjungere volebant, cum ipsi omnes essent inimici, re autem vera ob id ire noluerunt, quia, parti suae minus credentes, concilii justitiam et domni abbatis Divionensis nostramque verebantur praesentiam. Quod hinc liquido conici potest, quia cum me ita remorato quemdam de suis illo misissent cum litteris, et hoc me inscio, nec concilio interfuit, nec cardinalibus loquutus, ut venit, sic rediit. Hic autem illius superioris, quem Valentino concilio clandestina fuga se subduxisse memoravimus, in perpetratione sacrilegii pecuniae et dalmaticae sublatae et in expulsione pro fornicatione sanctimonialium, maritatarum et puerorum particeps et socius fuit, causa caputque mali abba designatus a sibi similibus, qui mortem abbatis Sancti Germani Autissiodorensis, a quo de monasterio fuga lapsus susceptus fuerat et honeste habitus, tercia manu juraverat, et ob id ad Cellam pulsus habitum dimiserat, et iterum post ignominiosam ejus expulsionem a me receptus, inhoneste et omnino perdite vixerat, ad hoc inhians dejectioni nostrae, ut ipse subrogaretur.
4.23.224
Verum, quid mirum si juvenilia pectora a vero et justo exorbitare cogit dominandi cupido, nullo religionis humilitatis caritatisve radicata plantamine? cum et ipsas mentes senii albescentis canicie venerandas, et quae a primis annis religionem praetulerint, ab ipsa quoque tam diuturna monachili gravitatis imaginatione desuescere, et in patres armari faciat? Priorem ibi dictus episcopus constituerat grandevum, honoratum, et qui primo mecum semper fuerat. Hic ubi me Flaviniacum introduxit, cum me in sua praesentia passus fuisset dehonestari irrogatis contumeliis, et virgam pastoralem in ipso ingressu nostro latenter vi et aperta rapina tulisset, illam nostram Valentinensis investituram concilii, in crastinum, cum omnia nobis perturbata relinqueret, exivit, et per dies 10 quibus inibi moratus sum, tanta sum artatus custodia, ut omnis mihi negaretur ad publicum processus, omnium ad me vetaretur accessus; et non solum nulla investiturae melioratio, verum omnis erga me omnium rerum procederet deterioratio, illis privatim et publice per devia et facinorosa impune gradientibus, et in nullo religionis statuta servantibus, adeo ut propter eorum incorrigibilem et pudendam conversationem, et maxime quia inobedientes erant preceptis apostolicis, compellerer egredi, donec finito concilio Pictavensi, ubi de causa Eduensis invasoris, cujus tuitione eorum factio protegebatur, diffinitio synodalis et canonica expectabatur, legatorum consilio et judicio negocium aecclesiae ventilaretur: tum praecipue, quia ad propulsandam illius malivoli infaustam praelationem, majores in aecclesia Eduensi, quorum erat istud nostri discidii genus dirimere, Pictavis abierant, sine quibus vecordium praesumptio non poterat coherceri. Miserabilis et prorsus desperata hujusmodi hominum praesumptio, qui nec Deum reverentur nec homines, dum intemerata a seculo praecepta spernunt apostolica, et interdictum usurpare non metuunt divinum officium! Non dubium quin eos ad hunc finem duxerit digna necessitas, ut quia contempnentes Deum, nec attendentes se ipsos, in patres armantur, et publicantes pudenda eorum pietatis paternae jura violant; quae etiamsi publicata, nec tamen a se, irridere solum voluissent, maledictionis Cham hereditarii possessores forent. Fiat illis ut peccatum eorum, quod penitendo cor rectum non est, sit et peccatum et causa peccati, et idem peccatum quod ex peccato oritur, sit non jam peccatum tantummodo, sed peccatum et poena peccati, ut putent se divinoe legis statuta impune rescindere, dum attrectant inhibita altaris sacrosancta mysteria; non intelligentes quid sanctus Leo dicat in epistola sua: quod si quis contra canonum instituta venire temptaverit, et prohibita admittere ausus fuerit, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Quanta vero in eis et coessentibus sibi sit obcaecatio, hinc datur intelligi, quod ipsi qui pro vita sua dampnabili et pudenda, omnibusque nota, a monasterio pulsi sunt manu layca, hii in hac fece temporis praelati rectores et domini constituuntur: quondam ab eis a quibus nunc honorantur, publico obprobrio habiti, publica despectione, abjectione reprobati, verberibus et vinculis dedecoroso scemate dehonestati, et qui publica notatus confessione a clero reprobandus, et solum in fine vitae suae communione donandus esset, hic celerarius monasterii, pater congregationis, ut curam gerat de omnibus promotus est; quique post abnegationem Christi Dei et Domini sine penitentia ordinatus diaconus fuit, nunc post homicidii et abnegationis publicam penitentiam, sacerdos et princes( sic) institutus est.
4.23.225
Hec autem fuit occasio modernae dissensionis, quia videbatur eis propter permissionem praeceptam in litteris faciendam in manu abbatis Divionensis, velle me Flaviniacensem aecclesiam subdere ditioni Divionensis; quod ego nec speraveram, nee volebam.
4.23.226
In spacio igitur temporis quo Valentinense celebratum est concilium, obiit Wibertus, 20 anno ex quo sedem invasit apostolicam, cum haberet in captione Matisconensem episcopum et alios quamplures clericalis ordinis, quos omnes pro absolutione sua in egressu suo per se absolvit, monens episcopum, ut Romam remeans apud papam pro sua laboraret ereptione. Qui papam adiens, repperit ibi legatos ecclesiae Eduensis super suo episcopo conquirentes, et gesta concilii referentes modumque accusationis:
4.23.227
Quod promiserit Walterio archidiacono praesente Stephano cantore in dormitorio Eduensi, si ipse adjuvaret eum, ne mater ejus vel frater, penes quos magnum erat posse, nocerent ei de episcopatu adipiscendo, haberet quidquid vellet in aecclesia, et quod pro hac accusatione, cujus erant auctores omnes fere canonici, illi quam maxime qui concilio interfuerunt missi ab aliis numero 13 de primoribus aecclesiae, et in ea meliores archidiaconi duo, praepositus, cantor, et alii nobilitate et scientia honestateque praecellentes, ego quoque ipse qui ad querimoniam capituli Eduensis judicio concilii in sedem et locum restitutus eram; quod pro hac, inquam, accusatione, quam eo enixius domnus abbas Cluniacensis per legatos suos, domnus quoque Divionensis per se efferebant, quo inclementius tyrannidem ipsius qui impetebatur, experti erant, controversia in concilio orta fuerit; dicentibus his qui partes accusati defendebant, non esse idoneas ad accusandum personas, pro eo quod oves pastorem reprehendere aut accusare non habent, hii maxime qui electioni ejus consenserant, et faverant consecrationi. Audierant quoque anathema invectum in eos, qui eam reprobandam scirent nec manifestarent, et rem ipsam ante consecrationem actam constabat, quodque post consecrationem accusator ipse diaconii officium locumque promotionis ab eo susceperit, et testis accusationis officium cantoris, et uterque ei hominium fecerint, non esse sufficientem accusationem, in qua alter accusator, alter esset testis idemque accusator. Legatis e contra respondentibus, in causa symoniae nullum omnino, quamquam infamem, quamquam subditam personam, removeri ab accusatione, cum domnus papa Gregorius VII in concilio Romano ad accusationem cujusdam abbatis symoniacum quemdam deposuerit episcopum, eodem abbate primo pro eadem symonia, cujus ipse particeps et consentaneus fuerat, deposito, sufficientem esse in uno accusatore et uno teste accusationem. Illis quoque qui impetebant objicientibus, et sacramento probare volentibus, quia juniores erant et non adeo in canonibus exercitati, ignorasse quod esset in promisso illo pestis symoniae, et mox ut resciverunt prodidisse, sicque a se jaculum excommunicationis repellentibus, adjicientibus etiam quod electio ejus in ipso exordio infirmata et omnino reprobata fuerit a metropolitano, pro eo quod anno et die in excommunicatione manserit, archidiaconii officium in aecclesia Linguonensi optinendo, itemque archidiaconi et cantoris-- cum non esset diaconus-- in aecclesia Eduensi, contra vetitum ejusdem metropolitani et legati, et in ipsis praelaturis symoniace vivendo; quodque postea quam infirmata est, absque conscientia capituli Lugduni diaconus ordinatus sit. Referebant etiam idem legati, ubi ad judicium ventum est, dissensionem accrevisse, dicentibus episcopis, pro usu Gallicanae aecclesiae, qui quasi confirmatus erat in concilio Clarimontensi pro praesentia Urbani papae, itemque in conciliis habitis a domno Lugdunensi, purgationem imponendam ipsi qui impetebatur, quamvis hoc canonum auctoritatibus firmare non sufficerent. Legatis e diverso respondentibus, et canonica assertione firmantibus, accusatorum esse probare quod objecerint, si legitimi sunt, vel in causa symoniae ubi nulla requiritur legalitas, eo quoque qui accusabatur Romanam sedem appellante, cui appellationi non assensum sit ab eis: eo quod curam, quam alii in parte sollicitudinis, ipsi haberent in plenitudine potestatis, qui Romana aecclesia, et judices in eadem essent aecclesia. Cumque tardantibus episcopis judicium dare, nox imminens et expectatio episcoporum conventum solvisset, dilatione data, sententia suspensa, in crastinum eadem re diutius ventilata, agitata, nec terminata-- petentibus omnibus episcopis de judicio dissidentibus-- induciae datae sunt usque ad Pictavense concilium, quo pars utraque vocata est; eo tamen a pontificali et sacerdotali suspenso officio, cum idem per se et suos munera quaedam episcopis nocte eadem misisset, quae a quibusdam suscepta, a quibusdam sunt reprobata: quod etiam cardinales non latuerit, adeo ut in plenario conventu gratiae circumsedentibus redditae ab eis sint, quod sacerdotalia pectora auri sacra fames etsi temptasset, non irrupisset.
4.23.228
Hec quidem, cum praesens esset Matisconensis, in audientia domni papae referebantur. Aderant et litterae cardinalium sedi apostolicae directae pro eadem causa; ne quod factum erat ad honorem Romanae aecclesiae cardinales sinerent infringere. Et cum rogaret pro confratre episcopo, dimissus est ab eo, acceptis mandatis ut justitiae faverent cardinales, apud se ratum fore judicium aequitate Petri prolatum. Sicque rediit, et Pictavensi concilio interfuit.
4.23.229
Quod aggregatum est in aecclesia sancti Petri, die octavarum sancti Martini, episcoporum et abbatum numero 80. Affuit et Eduensis cum Cabilonensi Diensis quoque episcopus, quem illo miserat domnus Lugdunensis, ut partes Augustudunensis sua vice tueretur. Advenerunt et canonici adversus eum numero 35. Repetuntur quae jam in priori concilio super accusatione ejus objecta fuerant; quibus miro modo, multo documento, set non probabili, ab alia parte resistitur. Manet controversia praefata, et fere a toto concilio repugnatur superius dictis cardinalium responsionibus pro usu Gallicanae aecclesiae, illis suam auctoritatem in nullo infringere volentibus, nec appellationi assentientibus. Datur tamen ei locus se purgandi cum idoneis personis, sicut voluerat concilium, et hoc impraesentiarum, non concessa dilatione induciarum quae quaerebantur, nec admissis ad purgationem Cabilonensi, quem secum adduxerat, et Diensi, quem archiepiscopus miserat. Quod cum factum non fuisset, judicio dato, eis frustra sedem apostolicam appellantibus, rogabatur stolam reddere et anulum. Et interim ipse retro altare secedens cum suis, nec judicio parere voluit, nec ad consessum remeare, ut praecipiebatur, assensit. Quamobrem ab episcopali et sacerdotali est officio omnino depositus, et nisi obediret, a liminibus sanctae ecclesiae segregatus; omnesque qui ei ulterius ut episcopo obedirent vel revererentur, aeterna maledictione multantur, vel qui ei opem ferrent in pertinacia persistendi. Quid autem intercesserit, quod cum Turonensis archiepiscopus, et Redonensis, et alii quamplures cooperatores se primo optulerint defensionis et adjutores purgationis, quia erant de provincia Lugdunensi, in tempore se necessitatis subtraxerint, reticere non debemus. Ubi audierunt canonici nostri, id ab eis praesentari personae illi cujus ignorabant vitam et mores, solliciti ad eos conveniunt, privatim contestantes et publice, ne attaminarentur communione illius nec dicendi sacramenti, immo perjurii, quorum purgatione eadem certissimum erat periculum, si tamen purgatio dicenda esset criminis exaggeratio; asserentes si non adquievissent, se quotquot erant canonici, perjurium eorum ratione et sacramento declaraturos, et judicio ignis probaturos. Quod dictum ab incepto eos prohibuit, maxime quia videbant viros tantae auctoritatis et nobilitatis rationem suam evidenti assertione et documento probabili astruere. Et de eo quidem ita se res habet. Ipse vero quamquam depositus, quamquam a consortio et communione aecclesiae sequestratus, stolam retinuit, et anulum; bona tamen episcopii clerici providebant et disponebant, quod et nunc usque faciunt, omnimodis id egre ferente archiepiscopo, quod extra voluntatem suam et accusatus et judicatus depositusque foret a se sacratus episcopus, querimonia extra provinciam ventilata per manus legatorum, nec ad se, qui metropolitanus et primas erat provinciae, infra provinciam relata secundum scita canonica. Ad quod tamen exequendum, et ita ut actum est peragendum, justae eos rationis evidens adduxit necessitas. Etenim cum in ipso primordio scandali cardinales advenissent, hortatu et precibus ejusdem pseudoepiscopi ad componendam pacem aecclesiae, quae foeda dilaceratione sed necessaria scindebatur, Aeduam in festo sancti Nazarii venerunt, et audita partis utriusque sententia tanto favore prosequuti sunt et tuebantur vices illius, quamquam justitia canonicorum parti faveret, ut de maxima dissensione ad pacis unionem rediretur, et talis eos concordia sociaret, cui quamvis egre a canonicis assensum esset. Quae cum tandem obstinatione ejus in irritum deducta fuisset, ab eisdem post capitulo abnegatam justitiam, ad audientiam metropolitani et judicium ejus, de communitatis dilapidatione unde agebatur, vocatus est. Quod respuit, et de priori benignitate cardinalium confidens, ad designatum Valentinense concilium eos ibidem responsurus et satisfacturus invitavit, et nolentes ire coegit invitatione sua, illis et pro publico dampno communitati eorum illato et pro privatis injuriis hominium ejus rejicientibus, et apertos se inimicos, ex hoc maxime quia de rebus domesticis ad concilium et extra provinciam vocabantur, protestantibus. Dolenda hominis miseria, qui nullum umquam dilexit, a nemine dilectus est, nulli in se peccanti ignovit, nulli post iram benedictionem tribuit, in sola pecuniae aggregatione spem suam omnem constituens! Non credatur nobis, si non in hoc vox una consonat omnium. Nec nostrum est, etsi lesi sumus, lesionis maledicto talionem rependere, qui scimus in nos peccantibus nos debere ignoscere; sed nec congruit veritati et pietati aecclesiasticae, de his quibus in se peccantibus ignoverit, falsa pro veris concinnare, quia vera dilectio a fide veri nescit deviare. Tribuat illi Dominus ut, quia ceptis suis omnia adversa responderi videt, non adiciat ut similem principio finem faciat, set speret in nomine Domini, non in incerto divitiarum, et innitatur super domino Deo suo. Amen.
4.23.230
Et quoniam viros virtutis memoriae commendare gratissimum omnibus et utile arbitramur, non ab re videtur nobis, si zelum horum legatorum contra impudicissimum Philippi regis Francorum adulterium, secundae Jhezabelis veneficiis a vero et justo, utili et honesto depravati, paucis explicemus. Nec indignetur erga nos quispiam, quod quasi regia a nobis carpatur vita, aut laceretur tantae majestatis vel nominis excellens auctoritas. Non est nostrae voluntatis aut studii, in his vel tempus expendere vel studium atterere; sed virorum facta fortia, quae sine illis, quorum comparatione fortia sunt, et cum quibus decertatum est, memorari aut vix aut nullatenus possunt, a nostro non patimur alienari labore, ut si fortia audere nequimus, saltim fortium bene acta rimemur. Si sileat scedula, tota conclamabit Francia, immo totus Occidens una intonabit fama quod rex, legitimo abdicato matrimonio, regiae stirpis uxore repudiata, thori fide violata, regii cubilis decore obnubilato, regii germinis splendore obfuscato, comiti suo Andegavensi uxorem subripuit, militi utique suo cui fidem promiserat, et carnis consanguinitate propinquo: adeo ut ex una parte in tertio, ex alia in quarto propinquitatis sanguine necterentur, et federa conjugii, quae ne dirimerentur regalis gladius ultor hactenus inhibuit, impudica et incontinens regis dissolvit lascivia, impudica et inreverens, scindenda et dirimenda tot annis violat obstinatia. Verum quid mirum, si in fluvio seculi, in torrente fluoris regii, Leviathan antiquus quem absorbeat invenit; qui in descensu Jordanis preciosa et electa rapit, in ordine episcoporum qui praeesse debent ipsos praesidentes sibi substernit? Rex regiae castitatis osor, regii thori violentus effractor, diadematis regii procax conculcator, etsi potuit reginam a thoro et corona indebite dejicere, non poterat adulteram in solio regni benedictione firmare, nisi in ordine episcoporum complices sibi invenisset, vel sibi ipse miserabili desperatione promovere fecisset, qui voluntatis ejus exequutores, et reginae novae novi forent sacratores. O impudentia! o miserabilis dispersio lapidum sanctuarii in capite platearum!( 1092) si regina immerito abjicitur, quid est quod adultera, quod cognato juncta, marito reclamante vimque passo, subintroducitur? Si vis regia jus abnegat, fas subruit, nefas attollit, quid rogo est, quod nefas benedicitur; et in templo sacrilegium attollitur, adulterium sacratur, impudicicia promovetur, et hoc per manus episcoporum? Nequius hic aliquid video, quam in tempore beati papae Nicholai in Tietberga regina repudiata et Waldrada adultera subintroducta a Lothario, Lotharii imperatoris qui monachus factus est filio, quia, etsi ibi fallax episcoporum judicium, si reginae innocentis dejectio, si legitimi thori divortium, si pelicis exaltatae intra regales aulas prostibulum, non illa tamen viro juncta, non a latere viri, consanguinei et militis rapta, non in ea nuptiarum utrimque sunt federa violata, sed concubinariae oblectationis antiquae gurges inexplebilis intemperanter memoriae reductus, dum concupiscentiae aenerves laxat habenas, nec scit revocare solutas, sibi mortem, regno horrorem, episcopis calamitatem, optimatibus miserabilem induxit necem et confusionem. Hic omnia confusa, omnia horrentia, omnia diabolico astu et malignitate corrupta. Invenit, inquam, rex iste in episcopis, quos sibi sociaret, quos tanti sacrilegii ministros efficeret, Philippum Trecensem episcopum, et Walterium Meldensem; cui ob hoc episcopatum dedit, ut sacrationi, cujus Trecensis esset operator, hic foret consentaneus et minister. Sed quid succensemus episcopos, quibus pietas apostolica errati tribuit remissionem? Multa hii a domno episcopo Lugdunensi tunc temporis legato Romanae ecclesiae coerciti invectione, multa, nisi ipsi sibi praecavissent, multati fuissent severitate. Sed, ut praefati sumus, Romana pietas et errata donavit et remissione sua infamiam superavit. Adeo ut compelleretur archiepiscopus datis a Roma sibi litteris, utrumque communione suscipere et osculo. Quod ex quo pietatis fonte manaverit, querat qui volet, et si potest intelligat. Regem quoque ipsum pelicis suae prostitutione superbum, a reproba ejusdem conjunctione sequestrare temptavit, interdicta illi corona nisi obediret.( 1094) Sed nescit impietas mala quae fecit, nisi cum pro eisdem peccatis caeperit jam puniri.( 1095) Diu de his tractatum est, Sed renuit apostolico mederi antidoto, cui veritas et judicium ad arbitrium pendet femineum; usquequo Urbano papa decedente Paschalis succederet, et has aecclesiae columnas de quibus agitur, ad Gallias destinaret, quos jure columnas aecclesiae dictos ex ipsa sui infirmitate et inconcussa animi virtute, qui opera eorum solerter intuetur, colligere potest. Hii post concilium Valentinum per se ipsos rege convento, cum nullam in verbis vel actibus ejus correptionem vel penitentiam, fodiendo circa arborem infructuosam et cophinum stercoris aggregando, reperissent; non passi tantam videre in aecclesia catholica ignominiam et conculcationem, menbrum putridum in concilio Pictavensi a compage corporis Christi gladio anathematis praecidere non metuerunt. Aderat ibi comes Pictavensis, summa prece eos deposcens ne dominum suum excommunicarent. Aderant et episcopi identidem facientes, et cum non impetrarent quod volebant, a consessu et loco concilii, idem comes et sui minas intendendo, aliqui quoque ex episcopis, multi ex clericis, innumerabiles ex laycis exierunt. Sic ordine turbato, pace in tumultu versa, illi remanserunt qui Finees zelum imitari gestiebant; et sicut ille scortum Zamariae cum Chorami Madianita gladio pupugit, furoremque Domini placavit, sic et isti, non veriti fremitum perstrepentium, adulterantem regem cum adultera quem corrigere nequiverunt, excommunicationis pugione perfossum, vitae, quae in Christo est, extorrem reddiderunt. Hoc autem actum est, quando jam erat solvendum concilium. Jamque laus Christi in ore eorum qui astabant pro dimissione concilii, ut moris est, resonabat, et aestus turbae tumultuantis ut fervor maris incandescebat pro domini sui regis excommunicatione insanientis, cum quidam e populo in superioribus consistens aecclesiae lapidem jecit, cardinales ferire volens, cujus ictu clericus quidam qui astabat capite illiso prosternitur. Sanguine manent pavimenta, clamore confuso domus impletur, furore et insania intus et extra ministri satanae debachantur. Manent colunnae Christi immobiles, mortem si Dominus jubeat intrepidi opperientes, et ad saxa volantia mitris ablatis capita nuda retegentes, nec aliquando a laude Dei et praedicatione veritatis reticentes, quod voce prosequuti erant, sanguine confirmare, si sit necesse, gestientes. Quorum constantia devota et devotio constantissima furentium facta est repressio et ad penitentiam cordium inclinatio. Adeo ut comites et quotquot antea grassabantur in confusione eorum humiliati sint in conspectu illorum satisfactione praemissa et praetenta obedientia.
4.23.231
Tractatum est in concilio eodem de expulsione abbatis sancti Remigii injusta et Burchardi substitutione illicita, et cum diu re ventilata conversatio ejus sancta, introitus legitimus, promotio atque sacratio inventa fuisset autentica et canonica, quae etiam litteris domni papae Urbani roborabatur, quibus merito fides adhiberetur, cum jam ipsa etiam pars inimica restaurationem ejus non reprobaret: pro quibusdam litteris confictis, quasi a sede apostolica directis, in quibus cardinales nec stilum Romanum nec pergamenum Romanum agnoscebant, maxime cum in fine earum subscriptum foret: Valete, quod Romana non habet auctoritas, pro illis inquam confutandis judicatum est ad sedem eundum apostolicam, quibusdam qui primo appellaverant, nec concessum erat eis, id egre ferentibus; quibus tamen evidenti ratione responsum est, etsi satisfactum non est.
4.23.232
Quantam autem fidei frugem virilis illa propugnationis coelestis seges attulerit, hinc colligi potest quod postea, cum apud urbem Senonum rex cum regina sua per 15 fere dies remoratus fuisset, clausis tota urbe aecclesiis, nulla facta est ei christianitas, in tantum ut Jhezabelis furor usus novitate profana manus impias in Deum extendens, missis apparitoribus aecclesiam frangeret, et in ea sibi missam a sui similibus dici cogeret. Ve humanae impudentiae! Inerubida, servilis et non regii animi cavillatio, Romana usa levitate, nunc usque reginam suam tuetur, et dedecorosis amplexibus erroris et impudicitiae estibus succensa, coronae dignitatem dedecorat; et cum olim ad exorandum Deum gentiles reges, et absque jugo leges dederint, et blasphematoribus seu contemptoribus Dei vindictam intentaverint, hic regni Francorum propagator, christianae legis propugnator, contraria praeceptis praedecessorum peragit, legis sanctae et Romanorum pontificum statuta convellit; et, quod pejus est, eisdem patrocinantibus, si dici licet quod pudet, ignominiae suae defendit causas, excusationes praetendit, et a quibus cogi debuerat ut resipisceret, eisdem faventibus admonetur ut in iniquitate perduret. Agit hoc Romanae avariciae gurges inexplebilis, qui dum nequit expleri, novit resecanda tueri. Verum de his ista sufficiant.
4.23.233
Anno inc. dom. 1101, Johannes Tuscolanus episcopus a papa in Angliam missus est propter censum beati Petri. Hic canonicus Sancti Quintini Belvacensis regularis, professione violata, habitu deposito, ad seculum rediit; et cum improperium ferre nequiret, Becci monachus factus, cum esset natione Romanus, papa Urbano ad Gallias veniente, familiaritatem ejus adeptus est, Romamque reductus, et defuncto Lavicano episcopo, cum jam de abbatia quadam muneratus esset, demum de abbate in episcopum promotus est. Jam Romam cardinales redierant, sententiam depositionis factam in Eduensem invasorem palam confirmantes, et testimoniis authenticis canonicam eam pronunciantes, cum a domno Lugdunense hoc eorum factum improbaretur palam et publice. Hunc Ierosolimam euntem praedictus Tuscolanus sive Labicanus episcopus invenit in itinere cum Cabilonense et ipso Eduensis ecclesiae invasore, et absentibus accucusatoribus extra provinciam purgationem Eduensis suscepit, Lugdunensi prosequente, et juramentumejus ita confirmante: Credo Norigaudum istum Eduensem episcopum vera jurasse sicut me Deus adjuvet, Cabilonensi quoque in id consentiente, et idem jurante. Ego miror gravitatem tanti viri, pro ingenita sibi bonitate et honestate fama ubique celebrati, cujus inadulatam constantiam Gallicana veneratur aecclesia, ita ab uno homine potuisse decipi, ut nunc usque partes illius manu teneat, tueatur et protegat, et fere solus sit in nostro orbe, qui de illo homine bona et recta sentiat, cum sententiae ejus huic omnium fere etiam absentum et ignotorum repugnet generalitas et generalis unanimitas. Additur et hoc miraculo, quia, cum ante ordinationem illius infaustam venissent ad eum bonae memoriae domnus Hugo abbas Sancti Martini Eduensis, praepositus quoque ejusdem Eduensis ecclesiae, et archidiaconus Signius, et electionem illam symoniace factam approbassent, decania, archidiaconia, praecentura et aliis quibusdam aecclesiasticis officiis promissis et datis, ut nunc potis est apparere, verba dixit esse ex odii fonte manantia, coegitque viros ab incepto interim silere, dum voci illorum renuit aurem accommodare. Adeo ut eos etiam fecerit eidem ordinato professionem facere, quem culpabant de tam manifesta ambitione; promittens, si symonia illa effectui manciparetur, se aliter loquuturum; nunc de occultis alieni cordis non debere temere judicari. Et ne aliquis esset, qui ordinationem illam a se factam improbaret, eandem professionem, quam illi fecerant, omnes canonicos qui convenerant promittere fecit, et eos qui domi remanserant idem agere mandavit, cum in primordio electioni eidem omnino obstitisset, quia semper canonicis repugnasset decretis, in duabus aecclesiis praelationem optinendo, scilicet archidiaconias duas, cum non esset diaconus, nec esse vellet, et cantoris officium.
4.23.234
Ea igitur suscepta purgatione, praefatus Johannes Aeduensem secum reduxit, Lugdunense Romam tendente, ubi et canonicorum Eduensium aliquos invenit causam suam agentes. Excommunicaverat enim eos idem post discessum cardinalium, quia se dimisso apud Romanos judices accusationem retulerant, et quia bona aecclesiae pro hac dissensione, dum quod ceperant ad perfectum elaborant deducere, aliquantulum distraxerant, et quia de his vocati ad judicium, audientiam ejus, quem sibi inimicari cognoscebant, non receperant, et quia domum episcopalem sibi reddere nolebant. Unde Romae questione habita, et ipsi a papa absoluti pronuntiati sunt, et domum cum litteris apostolicis remissi, Lugdunensi cum Diensi Jerosolimam proficiscente. Norigaudus vero Eduam veniens cum Johanne, apud Sanctum Martinum hospitatus, a canonicis susceptus non est; in eodem tamen coenobio missas celebrat, crisma fecit, et ministerium sacerdotale attemptare non timuit, parvipendens quidquid cardinales in eum intentaverant, et de tuitione archiepiscopi et pietate apostolici et sua liberalitate confidens. At vero cardinales in sua sentia permanentes, quod factum erat publice reprehendebant, quod non esset canonicum, sed ab aequitate Petri alienum; et ob id a familiaritate et consilio papae se subtraxerunt, ita ut Johannes, Roma relicta, Papiae etiam nunc remoretur, regulariter degens cum fratribus in aecclesia, de qua ad palatium raptus erat. Benedictus vero in titulo suo remoratur, a curiae consilio se removens, et quod dampnavit improbans. Ita turbata Eduense aecclesia, Norgaudus Flaviniacum ivit, et Gyrardum aliquando priorem Colticensem contra interdictum capituli Eduensis ibi abbatem constituit, mercedem pertinaciae suae in hoc etiam consequutus, ut omnia diebus suis in pejus vergi videret, sicut et de ecclesia sancti Martini religionem exturbavit, et secularitatem introduxit eum ibi ordinans, quem nomine tenus domnus archiepiscopus interdixit; sic et in hac summam infelicitatem de dispersione et destructione ordinis consequutus, non intelligens quod dicitur in Sardicense concilio cap. 4: Cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negocium in urbe Roma, episcopus in ejus cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit judicio Romani episcopi terminata. Ita Norigaudus indiscussum, inauditum, indempnatum me, Eduensis capituli audientiam et Lugdunensis appellantem, et cum ad hec non admitterer, Romam etiam appellantem, et ex parte Dei et beati Petri et papae ordinationi illi contradicentem, quantum in se fuit dejecit, et ipse quod quesivit invenit. Nunc igitur si juste, si canonice egit, letetur in pastore quem constituit, et in grege cui tam idoneum pastorem providit; sin aliter, egrediatur ignis de Norigaudo, et devoret eum cum suis; egrediatur ignis de Gyrardo et sibi commissis, et consumat Norigaudum cum ordinationibus suis.
4.23.235
Post hoc missus est legatus in Franciam Milo ex monasterio sancti Albini...... episcopus. Hic fecit ut infra civitatem Norgaudus reciperetur, et quandam concordiam inter eum et canonicos fecit; fecit etiam ut in capitulo Cluniacensi susciperetur, et episcopus acclamaretur, facta in eodem capitulo cessione quarumdam aecclesiarum numero...... absque laude canonicorum, et eorum qui erant cum eodem Norgaudo, et eorum qui contra eum venerant causas acturi in praesentia legati.
4.23.236
Anno inc. dom. 1099, obiit Urbanus papa, successit Paschalis. Obiit etiam Willelmus junior rex Anglorum. Quo etiam anno in Anglia fons verum sanguinem olidum et putentem manare visus est. Ad quod spectaculum cum fere tota insula cucurrisset, insolita rei novitate stupefacta, rex praefatus advenit, et vidit, nec tamen ei profuit vidisse. Autumabat vulgus promiscuum, portentum istud mortem regis portendere, quod etiam ei dicebatur a referentibus; sed homo secularis, et in quem timor Dei non ceciderat, voluptatibus carnis et superbiae deditus, divinorum praeceptorum contemptor et adversarius, qui tamen satis regii fuisset animi, si non Deum postposuisset fastu regni inflatus, nec cogitabat se moriturum. Ideo cum temporibus ejus miranda in Anglia contigissent, Domini reeordatus non est, immo nec sui ipsius, cum etiam quibusdam revelationibus, quae tamen ei non profuerunt, ad Deum converti moneretur, quibus nec obedivit, pena quae ei judicio divino intentabatur perterritus. Impletum enim erat in illo quod dictum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contempnet. Et quia Deum deseruit, sanctam aecclesiam opprimens et eam sibi ancillari constituens, a Deo quoque derelictus est; in silva, quae adjacet Wintoniae civitati dum venationem exercet, sagitta a quodam percussus, quo lethali vulnere decidit et exanimatus est, penitentia et communione carens, et apud eandem urbem sepultus. Temporibus ejus ventus vehemens de flumine Tamisiae exurgens edificia plura destruxit, nec aliquando tantus turbo ventorum sevientium illo auditus est. Hic irruens monasterio sanctae Mariae in civitate Lundoniae constituto, ubi hec acta sunt, tectum omne dejecit, trabes novem numero uti erant compactae, distantibus inter se spaciis insimul arripiens, longius asportavit usque ad forum passus fere 50, et in eodem foro, quod dictu quoque incredibile est, ita distantibus equaliter spaciis ut erant compactae, terrae capitibus in ima demersis, infixit, ut vix cubitus unus de tanta earum longitudine foris appareret, quod et permanet usque in hodiernum diem. Quadros etiam super muri altitudinem sitos, supra quos tectum stabilitum erat, usque ad septem miliaria evolare fecit, quod nunc usque cernere possibile est; fuit autem circa horam diei nonam. In eadem etiam aecclesia jacebat quidam edituus cum alio quodam in lecto uno, et inter medium eorum, cum jacerent distante inter se spacio, una trabium vento acta per medium lecti terram intravit, ut vix summitas ejus appareret, nec lesit jacentes, nisi quod timore pene exanimati sunt.
4.23.237
In eadem civitate spaciosa et populosa, cum essent multi canes ad observandas domos, qui quanto breviores sunt corpore, tanto sunt acrioris et ferocioris naturae, nocte obtenebrante ante domum majoris aecclesiae sancti Pauli congregabantur, ita insistentes transeuntibus, si quem forte offendissent solum aut impotentem aut sine baculo, ut nullus auderet absque comitatu vel defensione per locum illum transire, praesertim cum jam plurimos morsibus attrectassent; et singulis noctibus ad hujusmodi excursus ferebantur. Jam prope nullus per illud iter agebatur, et, si cui forte incumberet necessitas itineris, diverticula querebantur, cum congregati Lundonienses in banno placito suo clamorem super hoc bis terque fecerunt, et cum praeceptione data ut unusquisque canes suos includeret noctibus et custodiret, nec sic revocari ab incepto potuissent, data sententia adjudicatum est omnes debere occidi, die quoque constituta qua id deberet fieri. Quae cum instaret, nocte ipsa quae diem praecedebat, ita omnis multitudo canum illorum fere usque ad quatuor milia diffugiens, non comparuit, incertum an in mare se jecerint, ut nullus inveniretur qui diceret quo abierint, vel quid facti fuerint; et ita civitas liberata est.
4.23.238
Pudet referre illud inauditum seculis omnibus monstrum, quod tunc temporis in eadem insula contigit; sed reticendum non est, ut quicumque audierit, tinniant aures ejus, et obstupescat, et erubescat talibus involvi, quibus nullus umquam irretitus est, nisi qui a Deo derelictus in reprobum sensum traditus est, hominem dico masculum a masculis impregnatum, et monstrum illud cum dedecorosa concretione usque ad quaedam liniamenta corporis humani perductum, et hominem illum, quod detestabilius est, clericum de capella regis, Petrum dictum, per annum integrum et eo amplius hoc portentuoso et ignominioso onere dehonestatum, et usque ad mortem perductum, cum ille palam et publice confiteretur peccatum suum, quod si vellet, celare non posset, et aperiri sibi uterum ad detrahendam et eruendam informis prodigii sarcinam deprecaretur, nec impetraret, ad hoc usque ingravescente et recrudescente insania, cum feminea pati cogeretur, et natura repugnaret, perductus est ut mori ei necesse esset, ignominiosam mortem de ignominiosa vita consequutus, et extra cimiterium absque officio christianis debito, suo tamen jussu et petitione, sepultura asini sepultus. Cujus cadaver apertum, ita in se habere inventum est, sicut relatum est. Frater hic erat Girardi, cui post rex praefatus Eboracensem dedit archiepiscopatum; cujus vita cum satis superque esset notabilis, etiam diabolo sacrificasse impetebatur. Fuisset nimia in omnes magnates ejus et amicos demonum oppressio, et in omnes et obsequentes, nisi camerarius ejus, cui porcum parare et sibi clanculo afferri mandaverat, ammiratus quid vellet facere, in locis abditioribus se occuluisset, cum rogatus fuisset egredi, illis tamen locis de quibus liber esset videndi quae ab illo operabantur accessus; et cum eum cum demone loquentem audisset, cujus tamen vocem audiens formam non vidisset, et post cum illum per necessarias translatum jussu demonis ab illo vidisset, et post ab eo adoratum, infanda etiam quaedam in conciliabulo illo audisset, cum post evocato ei praeceptum fuisset instruere convivium, convocare omnes quotquot posset ad epulum, et de illo porco omnibus omnino praelibationem quandam parare, ut nullus esset qui non gustaret, ille porcum terrae infodisset, et de alio quod praeceptum fuerat implere studuisset: illo ita ut preceperat factum fuisse putante et credente, nisi a daemone instructus fuisset, a quo, quidquid camerarius fecerat, publicatum ei est. Qua de re cum camerarius impeteretur, et capi mandaretur, ille qui hoc timens sibi praecaverat, gladio educto sese defendendo domum venit, et conscenso equo quem paraverat, ad regem Heinricum Willelmi successorem confugit, cui omnia retulit, paratus quod dicebat uti judicatum fuisset approbare. Hec et alia quaedam monstruosa ferebantur hoc anno de eo per totam insulam, quando ibi fuimus, et dies quo de his et aliis disceptatio haberetur, et judicium daretur, constitutus erat, quem tamen non expectavimus. Hoc tamen de eo omnibus notum erat, esse eum malae vitae et omnino episcopi officio indignae, quae a puero impura extitisset, nec aliquando emendationem suscepisset. Quo etiam anno inundatio sanguinis a praefato fonte manare dicta est, quam tamen non vidimus. In capella autem omnibus diebus dominicis sive festis sodomitae excommunicantur. Alibi quoque enixa est vacca fetum informem bicipitem, quadricornem, ammirari quis posset tantam rerum novitatem, nisi, quod mirabile, Dei pacientiam tanta hominum crimina et peccata tanta patientia sustinere, ut jam pene rarus sit qui credat Deum aut res humanas curare, aut in malefactores vindictam exercere; ita cernimur omnes in iniquitatibus efferbere. Quid enim nunc in mundo, nisi omnis justitiae exinanitio, omnis iniquitatis et abhominationis inundatio? Sed nos interim hec tristia seponentes, paulo superiora repetamus, et quod dulcescat spiritui referamus.
4.23.239
Non autem praetermittendus a nobis est domnus Hugo abbas Sancti Martini Eduensis, qui ad eandem aecclesiam in pristinum statum ordinis et religionis restituendam de ecclesia Divionensi raptus, et inibi pastor institutus, cum multa adversa passus fuisset, et nec nocte nec die requiesceret, cum etiam de monasterio expelli ad horam quos secum adduxerat a Divione vidisset, et post securi percussus pene cerebro vacuatus esset indefessus perstitit, et novissime, ut dicitur, veneno vitam finivit, bravium beatae perennitatis adeptus. In cujus obitu omnis illa religiositas cepta deperiit. Quis autem ejus successor institutus sit, referre supersedeo, quia ad injuriam domni Lugdunensis referri potest, nec sine ejus nota dici; cum ille, quem ipse nomine tenus, ne intronizaretur adhuc abbate vivente, interdixerat, ut dicitur, hic eo sciente, eo suscipiente, eo annuente ordinatus est. Sed hec interim.
4.23.240
Anno igitur praefato ab inc. Dom. 1099 domnus et pater noster Rodulphus abba post multa peregrinationis et laborum pericula, cum ad eternae repausationis vocaretur gaudia repromissa, in quadragesima infirmari cepit. Morabatur tunc apud Flaviniacum villam, honestam et optimam monasterii cellam, vel propter incursantium occupationum vitandas molestias, vel ut liberius spiritualibus intenderet theoriis et filiorum utilitatibus. Et quamvis gravissimis infirmitatis corporeae artaretur anxietatibus, pernox tamen in orationibus et vigiliis, divinis intererat officiis, diurnale seu nocturnale officium ante se religiosa devotione celebrare faciens, et ad missam semper in oratorio sustentatione obsequentium fultus iens; ubi vero immensitate doloris et infirmitatis lecto in totum decubuit, quod solum poterat, affectu, desiderio, manibus protensis, et oculis totus ad Deum vigilabat, nec de rigore propositi, animo et fide constans, quidquam minui patiebatur. Et jam fama infirmitatis ejus vicinos et absentes, longe etiam positos perterruerat fideles, et certatim confluebant omnes, mediocres, divites, comites, duces, ipsi etiam praesules, ut tanti viri solarentur alloquio et caritate; dampnum enim sibi maximum reputabant, si insalutatus ab eis recederet. Quibus ipse tanta sedulitate, dapsilitate, industria, et caritate servire ammonebat, ut cum pene innumerabiles cotidie confluerent, mirum videretur etiam his qui suscipiebantur, unde tanta abundantia, tanta largitas, tanta in omni apparatu hylaris et non deficiens exuberaret caritas. Nec recusabat, ut plerisque infirmis moris est, intrantium et exeuntium devotorum frequentiam; quin potius tanto affectu et officiositate qua poterat, et gestu corporis suscipiebat, ut nullus esset qui non se refectum, qui non consolatum, qui non adjutum, dum solum videre liceret, profiteretur. Direxerat jam Virdunum epistolam infirmitatis suae nunciatricem, et ipsi circumquaque miserant ad congregandos fratres qui possent venire, et qui non possent, ut sanitatem ejus a Domino expeterent, aut exitum ejus orationibus praemunirent.
4.23.241
Cum igitur ad eum visendum certatim undique concurreretur, ipse omnes commonefaciebat, omnibus fidem quam tenuerat et pro qua exulaverat tenendam inculcabat; dicens hanc esse veram fidem, hanc catholicam et apostolicam, pro qua nullus dubitare deberet pati adversa, immo nec ipsam mortem subire; asserens se, si vellent et oportunum fuisset, in tam tremenda hora, cum ad Dei judicium festinaret anima, se paratum esse quod dicebat sacramento firmare, et pro fide eadem milies, si Deus juberet, velle occidi. Et cum jam totus ad sui dissolutionem laboraret, inde tamen totus ei sermo, totum desiderium, tota affectio, ut hec fides servaretur, haec tota virtute, tota anima custodiretur; nec aliquis ante eum venit, qui non ad hoc commoneretur: dicens omnino dampnatos esse quorum mens ab hac observantia per se repelleretur, si contigeret eos absque poenitentia defungi, ut non per poenitentiam unitati corporis aecclesiae redintegrarentur. Aliquibus ergo diebus intercedentibus, quasi presagus vicini sui transitus, fratres et filios quos Christo adquisierat, ante se venire fecit, et ammirabili vultus et oris gratia de salute sua eos commonefaciens, et in Domino sperare ammonens, confitebatur quod non bene eos rexerit, non ita paterno erga eos affectu egisset ut debuerit, quia homo esset, qui numquam in eodem statu permanet. Et cum eos satis paterne ammonuisset ut in fide recta firmi persisterent, sicut eum viderant constanter et firmiter perdurasse, et omnes astantes ne flerent manu et voce qua poterat compesceret: Ego, ait, qui patris vice et officio, licet immeritus fungor, primus vos absolvam auctoritate Dei et sanctorum et officii mihi commissi, et vos post haec patrem karissimum, sicut filii amantissimi et desiderantissimi; et sic separabimur corpore, non autem spirituali affectione. Vos praemittetis patrem, et ipso affectu deducetis ad Dominum; ego, si Deus misericordiam animae meae fecerit, quod credo et expecto, adjutor et corroborator ero fidei vestrae omnibus diebus, et mei memorum memor ero per auxilium gratiae Dei. Hec dicens, stolam sibi fecit afferri, et cum eam collo ejus imposuissent, jacentis tanta gratia et decore resplenduit facies ejus, et ita aptabatur ei, ut omnes mirarentur, et nunc usque protestentur quod numquam ita ei in tota vita sua habitudo vestimenti illius in gratia coaptata sit sicut tunc, cum omnibus diebus usque ad id tempus et horam vix inventa sit persona aliqua, cui sic conveniret ornatus et appositio sacrarum vestium sicut ei, in gratia, in honestate, in proceritate, in vultus, et pronunciationis, et habitudinis dignitate. Prostratis ergo omnibus, absolvit cunctos, et absolutus ab eis est. Inde sociatus omnibus in osculo sancto, cum vidisset aliquos nobilium astantes, viros religiosos et qui Deum pluris habuerant quam seculum, ipsos etiam ad se evocavit et osculatus est. Stabant in partem alteram et nobiles feminae, et ipsae a seculo conversae, soror scilicet Richardi Albanensis episcopi, et alia quedam non ignobilis familiae; quas cum ad se similiter evocasset, et pio patris affectu eas filias et sorores suas protestatus fuisset, dicens debere et ipsas patri ultimum vale dicere, manum eis porrexit ut eam oscularentur, hanc designans ipsarum esse debere ad eum socialem unionem, quod non sit licitum mulieres sacerdotibus jungi in osculo, et maxime religiosas religiosis. Cum igitur et ipsas, ammonitas ut his quae aliis dicta erant intenderent, et scirent eadem dicta esse et sibi, a se dimissas gratiae Dei assignasset, corpus dominicum sumpsit, et totus ad Deum conversus, se et omnes pietati ejus commisit, praecipiens omnibus ut quem nominaret donnus Godezo, qui sibi assistebat, vir utique boni testimonii et religiosae conversationis, ipsum sibi ipso die tumulationis suae per obedientiam successorem eligerent, et illi obedirent; et si alter illo neglecto et repulso eligeretur, nullo modo ei obedirent. Dicebat enim nolle ut, quod ipse aedificaverat, alius destrueret. Cui praecepto cum omnes se assensuros promisissent, omnes manu protensa benedixit, et clausis oculis, praeparabat se ad horam Domini venientis, ut aperiret ei, intraturus cum eo et per eum ad nuptias agni. Legebantur ante eum passiones dominicae ab eo quem voluit, et cui praecepit, et cum recitaret lector quae et quanta fecerunt ei, totus in se fremebat, adeo ut crebro audiretur vox dicentis: Inimici Dei quare hoc fecerunt? Non agnoscebant Deum vera dicentem, mira facientem? Ah! quales penas modo luunt! Venit ergo hora quam semper optaverat, et cum paululum siluisset, oculis clausis veluti dormiens spiritum efflavit. Corpus ejus lotum et curatum pia filiorum diligentia, vestibus sacratis ex more indutum est, et ante altare sancti Firmini piis suorum humeris delatum est, et excubiis debitis, quas dictavit et potuit amor filiorum, honoratum est. In crastinum missa cum nimio luctu et ululatu omnium celebrata, ad monasterium iter aggredi maturarunt, quo se sepeliri mandaverat, quia inter filios in humili loco, sicut et praecepit et voluit, tumulari disposuerat. Ideo autem egredi acceleratum est, ne veniente duce vel comite ceterisve patriae primoribus, a quibus nimio diligebatur affectu, corpus ejus retineretur, et ad monasterium perferri vetaretur; quod et contigisset, nisi ab his, quorum studii id erat prospicere, anticipatum esset, ut a villa elatum jam partem viae peregisset, quae ducit illo quo erat tendendum. Occurrebat corpori honorifico turba populi diversi sexus et aetatis, et ubicumque per villas intrasset, signa pulsabantur, populus a vicis et agris conveniens venientes opperiebatur cum crucibus, thuribulo et luminaribus. Illud autem mirabilius, quod cum a longe viderent venientes funeris obsequutores, hii qui erant in agris vel in pascuis equorum, rustici boves relinquebant, equites equos ascendebant, et funus injussi prosequebantur, et ne saltem oneri viderentur esse bajulis exequiarum, quae necessaria erant ipsi sibi praeparabant, et cum offerretur, non accipiebant. Cum tali igitur triumpho Tullum venerunt, et ab episcopo et abbate Sancti Mansueti parata sollempniter processione, tota congregatione albis induta, crucibus, vexillis et diverso gloriae apparatu elatis, corpus sanctum excipitur, ante altare deponitur, et exequiis solempnibus honoratur. Itaque ibi pernoctatum est. Ubi illuxit, ad missam devota fratrum caritas accingitur, et occurrentibus certatim fidelibus, cum summa devotione in laude Dei et fidelium oblatione percelebratur. Expectabant ecclesiae majoris sancti Stephani canonici deferri sibi glebam corporis, ut et ab ipsis exequiis debitis honoraretur, et per monasteria civitatis deportaretur; sed ab his, quorum erat iter accelerare, permissum non est, quod satis egre ab episcopo et canonicis acceptum. Ea die longo ordine praecedentium et subsequentium, ventum est ad monasterium sancti Michaelis super Mosam fluvium situm, uti tunc et nunc praesidet abbatis officio domnus O. bonae simplicitatis vir, innocentiae et religionis domicilium, de eodem cenobio, ubi vir Dei de quo agitur monachicum scema susceperat, raptus ad regimen animarum! Qui etiam tanta se invicem caritate dilexerant, ut intelligeres quandam in eis caritatis et benivolentiae communionem et similem innocentiae et religionis concordiam, unde et iste illum patri debito reverebatur honore, et istum ille quadam tenerrima et inreprehensibili amplexabatur filiatione, utpote qui bonae vitae, bonae famae, bonae conversationis erant et gratiae. Hic ut audivit patris defuncti adesse corpusculum, quasi qui suscepturus esset preciosissima pignora sanctorum, sic instituit processionis officium crucibus, vexillis, timiamatheriis, ceroferariis et omni gloriae apparatu, et sic decoratis omnibus sericis auroque textis vestibus obvius procedit corpori totus festivus, excepto quod cum lacrimis et gemitu; quamquam et hoc sit festivum esse, exequias religiosorum, eorum maxime qui laboraverunt in verbo et opere, et de quorum vita non dubitatur, in quorum estimatione laus nostra non periclitatur, celebrare sollempniter in gemitu et animi contritione. Volebant aliqui reprimere impetum viri, sed qui noverat defuncti innocentiam, nichil nimis facturum se credebat ad ejus pro Deo reverentiam. Fecit ergo nocte illa, quod potuit et dictavit aestuantis affectus animi, et locata nave et nautis bajulis funeris per Mosam fluvium, ipse praesens cum fratribus, quoadusque navi impositum aspectui subduceretur, dirigit Virdunum, omnibus trito calle gradientibus, et psalmodiae officium non deserentibus. Ventum est igitur ad quandam villam Giniscort nomine populosam, supra praefatum alveum sitam, tribus leugis ab urbe longe positam, et illis remorantibus aliquantulum qui per sinuosos et reflexos fluminis anfractus corpus deducebant, cum illi jam venissent qui exequias deducebant, et remigantes expectarent, vellent etiam et ammonerent clericos villae, trium scilicet aecclesiarum, ut corpori obviam euntes funebria justa persolverent, sicuti et alii fecerant etiam non ammoniti: maligna quaedam et indigna obicientes sacerdotes, numquam ad id cogi potuerunt, ut consueto jure humanitatis orationem progredientes darent; sed malignum eum asseverantes, eum esse, qui erga episcopos rebellione uteretur, ipsos sacerdotio, imperatorem regno quasi detrudere moliretur, conclamabant beatam esse horam funeris ejus, in quo omnis rebellionis et dissensionis occasio deperisset. His ita garrulitate rusticana perstrepentibus, corpus pertransiit, prosequentium turba ceptum iter prosequuta est, rusticanorum vesaniam ultione divina evestigio consequente. Cum enim hec se fecisse gaudent, et quadam superba levitate recte se fecisse applaudunt sibi palam et publice, impenitentes ignis ultor invasit, et totam villam incendio ab integro concrematam necdum mense exacto fuisse constat. Non credent his, qui non credunt Deum vindictam retribuere in hostes populi sui, sanguinem servorum suorum paratum ulcisci. Jam ad monasterium nuncius adventantium exequiarum praecucurrerat, jam grex filiorum patri pie devotus in occursum corporis appropinquantis longo processu se proripuerat, et praetergressa civitate ad suburbium ultramuraneum opperiens venientes in aecclesia sancti Victoris consederat. Erat in eadem congregatione frater aliquantae utilitatis, si scisset reprimere motus animi indignantis, et appetitus frangere carnis male blandientis, ut quod plerumque male ceperat bene nosset dimittere; qui et ordinationi ejus in initio, in medio et in fine semper extitit contrarius, et omnibus prope factis ejus et praeceptis seu constitutionibus erat adversarius; sed quod destruere non poterat, quia aliter nequibat, egre videbatur assentaneus. Erat etiam, ut videbatur, et ut asserebat, infirmitatibus carnis aliquantulum praepeditus, sicut plerumque assolet ex indignatione et adversa habitudine, seu passionibus hominis interioris exteriorem corrumpi et indignari; dum non est qui medicamentum adhibeat, aut malagma plagae liventi imponat, quod illi quam maxime contingit, qui passiones animae patri spirituali differt confiteri. Hic, dum alii accinguntur expeditioni, qua patri obviam eant, operam dare dum conantur et necessaria praeparant, ad priorem accedens causas infirmitatis enunciat non posse se iter illud conficere autumat, ut remittatur exorat. Prior tergiversationis ejus non ignarus, quo pede claudicaret bene sciolus, nec concessit nec abnuit, sed ei totum imposuit, ut ipse videret quid ageret, negocium istud dicens inter Deum et ipsum constare, qui cordis videret occulta; praecaveret ipse sibi, si vera esset impossibilitas quam praetendebat; Deum paratum ulcisci omnem dolositatem, inobedientiam et mendacium; se super se nichil horum accipere, sed Deo et ipsi totum imponere. Itum ergo est, illo remanente, et omnem illum pro mortuo apparatum quasi graviter ferente. Sed qui ad patris ire distulit exequias, ipse eo qui sibi confessionem daret, viaticum porrigeret, morienti exequias faceret, obsequio caruit: subita et inopinata morte defunctus, ut etiam post mortis ejus maximum intervallum vix adveniret qui funeri ejus justa persolveret, Deo in hoc etiam servi sui injurias ulciscente. Fratribus igitur, ut ad rem redeamus, in aecclesia sancti Victoris corpus patris operientibus, episcopo vero cum clericis et diverso, ut in talibus assolet, apparatu ripae fluminis astantibus, nautae adveniunt cum corpore; et tota urbe certatim occurrente, ut ex concertatione affectum omnium erga mortuum intelligeres, funus excipitur; et congregationibus praecedentibus, ut mortis est, crucibus et reliquo apparatu circa corpus remanentibus, ad aecclesiam majorem sanctae Mariae iter protenditur, tota urbe signis pulsantibus. Videre erat suburbanos homines, et etiam rusticanos, compati doloribus monachorum pro sua destitutione merentium, et ex compassione in vocem cum lacrimis erumpere, et dicere: Boni monachi, non amplius recuperabitis patrem tam pium, tam amatissimum; merito doletis, merito tristamini. Quod ideo erat mirabilius et ad divinitatis laudem honorabilius, quia qui aliquando ab ineptis et minus sapientibus subversor legum et patriae pro dissensione regis, quia nolebat communicare destructoribus sanctarum constitutionum divinae legis, appellabatur, hic nunc ab omnibus in commune et absque detractatione pater civitatis et patriae, et qui non amplius recuperari posset, vir consilii, murus et scutum domus Domini pronunciabatur, ut lacrimae et gemitus dictorum fidem astruere videretur.
4.23.242
Sic deductum corpus a filiis et ab omni fere populo civitatis, a canonicis occurrentibus infra monasterium sanctae Mariae excipitur, et post exequias de more celebratas missa generalis cum oblationibus celebratur. Dehinc ad monasterium sancti Vitoni processio dirigitur. Precesserant autem fratres ejusdem coenobii, postquam corpus patris a canonicis susceptum est, et quasi patrem recepturi quem eternaliter essent habituri, sic se competenti more adornaverant, et ita caverant, ut canonicis egredientibus portam urbis, ipsi in suo suburbio occurrerent, et corpus honore condebito suscipientes, eisdem comitantibus cenobio inferrent. Post quod a canonicis discessum est, et a filiis quae justa sunt corpori propensius exibita sunt. Ita omnia ordinate et composite proveniebant, ut palam daretur intelligi quod, quia ipse, cujus erat funus, ordinate vixerat, honeste et ordinate se habuerat, omnia quae ei competebant, ordinata et composita a Deo ei providerentur. Nam et cum de petra qua claudi debebat ageretur, et vix inveniri posse videretur, ad locum ubi inveniri putabatur artifices directi, prima irruptione seu aditu terrae quinque petras excavatas invenerunt cum operculis, quarum quae dignior, et major, et habilior visa est, receptui corporis beati aptata est. Dicebant aliqui ut juxta domnum Berengarium episcopum, qui institutor fuit cenobii, ante altare scilicet sancti Firmini sepeliretur, pro eo quod monasterio, ubi preciosum corpus ejus quiescit, vita excesserat; sed quia locus ille a conspectu congregationis nimium remotus erat, ante altare sancti Benedicti, juxta domnum Dadonem episcopum, ubi etiam domnus Humbertus primus ejus loci abba requiescere dicebatur, sepultura ejus iniciata est. Qua operose accelerata, in crastinum congregata est omnis civitas ad sepeliendum eum; et missa dicta, sermone dato, terrae redditus est, resurgendus in gloria et nobiscum semper spiritualiter conversaturus; quod et ipse promiserat, dum suos, qui praesentes aderant, ad Deum iturus, Deo, cujus erant, qui sibi eos commiserat, assignaret. Cui et hoc digne potest in meritis ascribi, quod apud Deum vivens optinuerit ut inter sepulcra episcoporum 25 sepeliretur, ubi, praeter domnum abbatem Richardum, et praefatum Humbertum Ermenricum quoque aeque abbates, domnum quoque Bernerium urbis praepositum, cui pro suae sanctitatis merito sepultura illa concessa est, nullus sepultus invenitur, cum locus ille ducum, marchionum, comitum aliorumque procerum sepultura insignis habeatur.
4.23.243
Expleta igitur sepultura, ad consolandos fratres in capitulum venit episcopus cum abbatibus et cleri primoribus; et cum, habita tractatione de morte patris, ad eligendum successorem qui esset idoneus commonerentur, cujus protelatio religionis et honoris esset diminutio, maxime cum constaret defunctum praecepisse ut die eodem sepulturae suae successor sibi eligeretur, de capitulo egressus est episcopus dans oportunum locum fratribus, ut de patre sibi praeponendo licentius ab eis tractaretur. Et cum omnes exissent, et hii solum ad quos pertinebat electio, remansissent, et terrae prostrati 7 psalmos, cum orationibus, quarum initium est: Adsumus, sancte Spiritus, peccati quidem immanitate detenti, sed in tuo nomine congregati, decantassent, ubi assurgentes resederunt, et a priore ammoniti essent ut quem idoneum judicarent eligerent, se si idoneum nosset electum, paratum electioni assentire: assurgens suprascriptus frater bonae vitae et testimonii ante conversionem et post conversionem, fideles orationes toto conventui ex parte domni abbatis Rodulfi peroravit. Quibus ammirantibus, et salutationem illam genibus terrae deflexis grate et cum lacrimis excipientibus, ille adjecit: jubere domnum abbatem Rodulfum per obedientiam, ut successorem sibi quem ipse nominasset, quem elegisset, cui onus suum imponendum decrevisset, eligerent. Qui cum stupentes obedientiam excepissent, ille subjungens priorem nominavit, et pro eadem obedientia, quae sibi sicut et aliis injuncta fuerat, ne inobediens esset, eum cum nominasset elegit, Assensum est ei a cunctis, sed ab eo, qui nominabatur, non est: Ego, inquiens, dixeram, si idonea persona eligeretur, me consensurum electioni; nunc, quia video vos infirmum et hebetem elegisse, et cujus infirmitas desidiae vobis fomentum sit, non assentio, maxime cum et electio vestra canonum repugnet institutis, et ob hoc infirma sit, quod non licet praelatum ecclesiae successorem sibi eligere. Dicebat hec et alia multa, cum ille frater id solum omnibus obiceret: Domnus abbas Rodulfus per obedientiam precipit. Quid multa? Electio facta ad laycos relata est, et praeceptum atque consilium praefati patris illis relatum est, in quo omnis assentiret congregatio. Quam electionem illis suscipientibus, et in ea una voce omnibus acclamantibus, ad capitulum revocatur episcopus. Et cum resedisset cum abbatibus et cleri capitaneis, assurgens sepedictus frater idem, quod dixerat fratribus, recapitulavit episcopo ceterisve primoribus, domnum videlicet abbatem Rodulfum et jubere et precari ut successor a se electus et nominatus sibi daretur. Electionem igitur quantum in se erat, laudat episcopus, et inquirit utrum in hac consentiret conventus et populus. Quibus pariter acclamantibus, cum electus quae dixerat eadem et similia vellet repetere, et electionem in se factam niteretur improbare, a fratre cui preceptum fuerat concurritur, arripitur, et cum sederet, ab eo et reliquis qui ad hoc ipsum opem suam paraverant, praesentiae epicopi sistitur, et ut baculum pastoralem suscipiat, ammonetur, cogitur, nec vincitur. Ubi inflexibilem ejus animum vidit episcopus et qui aderant, inchoata antiphona Confirma hoc Deus, in aecclesiam a fratribus asportatur potius quam deducitur, et in loco abbatis sistitur, signa manibus ejus vi imponuntur, nec ab eo pulsantur; et a conventu ut moris est jam non resistens, quia non proficiebat, deosculatur, et sequenti dominica in abbatem benedicitur. Actum est hoc anno ab inc. Dom. 1099. 4. Non Aprilis, 4. feria, 5. die depositionis bonae memoriae patris Rodulfi. At vero sepulcrum patris praedicti diligenter clausum et bituminatum est, et ei tabula marmorea imposita est, et quia est in ingressu chori, ante altare scilicet sancti Benedicti, ut ubi a mandato cotidiano fratres redeuntes prosternantur, et oratione finita memoriam patris inibi quiescentis faciant, constitutum est; et ne cui grave videretur, memoria quae solita erat pro domno abbate Richardo dici post matutinos, quae quasi ob gravamen fratrum ab eo intermissa est, quia id fratribus aliquibus, apud quos, ut dignum est, patris Richardi memoria celebris habetur, grave videbatur, repetita est, ne quasi causarentur memoriam illius intermissam, et hujus iniciatam. Sed et usque hodie bonus utrorumque patrum successor, ante sepulcrum transiens, oves sibi ab eo commissas illi reconsignat; et ut ab eo regantur et protegantur, et pastor et oves plerumque ore, semper autem animo ac devotione exorat. Tribuat illi Deus ut curam, quam invitus suscepit, fideliter exequatur, ut ab auditu malo non timeat, sed Euge dominicum audiat, et supra multa constitui mereatur. Qui autem voluerit agnoscere quid de patre nostro Richardo huic patri nostro Rodulfo ab angelo ostensum sit, ut ab eo fratribus relatum est, in vita praefati venerabilis viri Richardi querat, et inveniet. Natus est autem isdem vir, qui sic ordinatus est, in episcopio Leodensi, non ignobilis familiae, et eodem tempore quo et domnus abbas Rodulfus seculo derelicto monachicum habitum suscepit, et in eodem cenobio quo et ipse; et, illo promoto ad abbatiam cum prior esset, in locum ejus substitutus est, et post cum Divionem commigrassemus, claustralis ibi prior habitus est, et postmodum regressis fratribus ad cenobium, revocante eum praefato patre, sub eo et ab eo prior Virdunensis institutus est. Sic per singula monasteria et ministeria probatus, semper ascendens et proficiens, ad regimen animarum loco et voto patris assumptus est.
4.23.244
Anno ab inc. Dom. 1101. die festivitatis sanctae Ceciliae, ventus vehemens Normanniam intravit, qui adeo vehemens fuit, ut quedam edificia straverit, silvas autem ita devastaverit, ut etiam annosas quercus non aliquibus ut assolet in locis, sed totam silvam, dum hec eruta alteri innisa, eam cui innititur frangit et dejicit, ab imis radicibus eruerit. Fuit autem circa mediam noctem, et duravit fere usque ad diem mediam, nec aliquando temporibus nostris hujusmodi ventus auditus est, quocumque irruit, ita omnia pessumdederit.
4.23.245
Anno ab inc. Dom. 1102, ordinatus est in episcopum Aniciensem Pontius Casae Dei abbas, et abbatiam Casae Dei procurandam suscepit Aymericus. Legatus quoque in Burgundiam et Franciam directus est Richardus Albanensis episcopus, primo sancti Stephani Mettensis ecclesiae decanus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).