Epistolae et diplomata
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hugo-gratianopolitanus1080-1118" aria-label="More works by Hugo Gratianopolitanus">
—
⋯
Original / primary: 10856 Epetdi15
2.1
I. Charta Hugonis episcopi Gratianopolitani, vetantis ne mulieres Carthusiam accedant. (MABILLON, Annal. Bened., t. V, p. 646, ex archivo Carthusiae Majoris.)
2.1
Hugo Gratianopolitanae Ecclesiae vocatus episcopus, presbyteris et laicis in Gratianopolitano episcopatu commorantibus, aeternam in Domino salutem.
2.2
Quomodo fratres nostri Chartusiae monachi Deo placere desiderent, mundus quem fugiunt, et loci in quo habitant asperitas et solitudo satis probant. Quorum desiderio, quoniam pax et quies maxime necessariae sunt, supra pontem, qui terminus possessionis eorum est, ad removenda ea quae proposito eorum contraria sunt, domum aedificari consuluimus et praecepimus. Rogamus itaque dilectionem vestram, et auctoritate divina injungimus ut feminae per terram eorum nullatenus transeant, neque viri arma portantes. Praeter ea infra terminos ipsorum possessionis, piscationem et venationem et avium captionem, ovium vel caprarum, atque omnium domesticorum animalium pascua et transitum prohibemus. Obedientes monitis nostris divina clementia in gratia sua multiplicet, et in omnibus bonis quae ibidem a servis Dei geruntur, vel usque in saeculi finem gerenda sunt, eamdem, quam habere ipsi cupiunt, partem tribuat. Inobedientes vero divino judicio reos relinquimus, et saeculari potestate puniri faciemus.
2.3
Datum mense Julii, anno 1084.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).