Humbertus Silvae Candidae1010-1061
Adversus Simoniacos
Simo 5.18.4
Choose a text
More by Humbertus Silvae Candidae1010-1061
—
10012 Advsim
5.18.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De eo quod carnales Ecclesiae sine fide non sint instar Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse.
5.18.1
Verum ut ad propositos nobis negotiatores redeamus, illorum est ipsum Deum et Dominum, Spiritum utique sanctum venalem credere et habere; istorum vero, si ad profundum malorum avaritiae pervenerint, animas suas venales habere, nec tamen credere se posse eas alicui hominum vendere aut dare. Hinc vivaci mentis acte resculpendo communes et peculiares horum negotiatorum, quas praenotavimus, lineas sigillatim discernamus, quis eorum magis peccat, aut quis Scyllae seu Carybdi perfidiae magis appropinquat. Et primitus attendamus saecularis negotii professores, in quibus delinquere soleant. Plane delinquunt in hoc quod ditari temporaliter quaerunt, sed quis invenitur pius justo ditari non cupidus? certe rarissima est hujusmodi volucris. Delinquunt etiam in hoc quod lucri studio circumveniunt in negotio fratres suos, dum vilia carius illis vendunt, vel cara viliter auferunt.
5.18.2
Restat aliquibus eorum illud maximum avaritiae culmen, quo etiam animas suas venales habent, ubi eas quaestus causa sectando varia crimina et peccata occidunt, ex quibus quamvis animae illorum moriantur, fides tamen illis omnino non extorquetur. Non solum enim fidem sanam non impugnant, aut refutant, sed eamdem quoque licet sibi mortuam corde et ore defendere laborant. Quos non incongrue filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse significant, qui armati Jordanem ante fratres suos, eisque terram repromissionis potenti brachio et ferro decertantes acquirunt, et subjiciunt. Inter quos sortem aliam sibi non requirunt, sed ad suam quam trans Jordanem liquerant post se habitaturi redeunt. Attamen altare super ipsum Jordanem aedificant sibi in testimonium, quod Dominus ipse sit Deus, ne postea filii caeterarum tribuum possent dicere filiis eorum:« Non est vobis pars in Domino, quia inter nos et vos Jordanem posuit medium.» Sic et saeculares quique et tamen fideles in sancta Ecclesia quoties, catholicis baptismum fide et opere conservantibus, certamen fidei ab haereticis vel paganis induitur, mox sententiis sanctorum Patrum armati, et interdum potentiae saecularis suffulti, fratribus suis pro fide pugnaturis accurrunt Neque prius relinquunt quam eis, hoste fortiter expugnato, optatam quie em acquirant. Sed ad suam, trans Jordanem, quantocius revertuntur, quia licet catholicae fidei zelo, quam profitentur, catholicis pro tempore suffragentur, tamen post Jordanis transitum, baptismi scilicet sacramentum, fidem baptismatis quantum ad opera transgrediuntur, eamque in pace praetereunt quam in bello fortiter defendunt. Sola enim labentia et transitoria magnopere appetentes, non curant aliam sibi cum fratribus suis provideri haereditatem, nisi ejusdem fidei professionem ac defensionem.
5.18.3
Quod etiam velut altaris super ipsum Jordanem in terra repromissionis a se constituti testimonio comprobant, quandocunque catholicis atque spiritualibus viris eorum carnalem conversationem redarguentibus et detestantibus in tantum, ut partem eis in Deo denegent ad confessionem catholicae fidei, quam supra fontem sacri baptismatis, quasi altare supra Jordanem, ipsi et patres eorum professi construxerunt, ad confirmandam sibi sanctorum communionem recurrunt, eoque sibi partem in Deo vindicant, quo fidei symbolum corde et ore fideliter retentant, atque, quotiescunque expetit, admoniti pro viribus alacriter defendant. Quo fit ut altare quod prius putabatur et dicebatur sacrilegum, quasi fuerit ad holocausta et victimas contra divina mandata aedificatum; postea rationabili causa approbatur, et vocatur fidei societatisque Christianae inter carnales et spirituales testimonium. Quod qui per fidem et opera est Dominus spiritualium, ipse sit per fidem etiam Deus carnalium. Ad cujus causae discussionem non sine causa Phinees mittitur legatus, cui pactum sempiterni sacerdotii statuit Dominus, quia sacerdotis est diligenter requirere, ne forte quilibet, derelicto Deo et unica fide ejus, tanquam unico altari contempto, praesumant sibi indebitum sacerdotium, et altare aliud eligant ad perfidiae suae sacrificia, et cultum daemonum. Quod utique faciunt quia fide aberrant, et speciem ecclesiasticorum sacramentorum usurpant, quemadmodum post multos annos filii Israel derelicto Domino per impium Jeroboam altaria vitulis aureis, et sacerdotes daemoniis adversus altare Domini et sacerdotium ejus instituerunt.
5.18.4
Sed de hoc plenius in loco alio dicetur. Hoc solum interim hinc animadvertatur, quod quandiu filii Israel altare praeter unum et sacerdotium alterum sibi praesumpserunt, sub unius Dei cultu, id est fide, pacem inter se retinuerunt. Mox autem ut praesumpserunt, se invicem continuo bello impugnarunt, nec concordare Judas cum Israel potuit, aut amicitias jungere ausus fuit, Domino contradicente et Josaphat regem super hoc ausu taliter increpante:« His qui oderunt Dominum amicitia conjungeris, et impio praebes auxilium, et idcirco iram Domini merebaris, etc..» Quin etiam ex beati Gregorii Moralibus indubitanter ostenditur quot et qui intra Ecclesiam male vivunt, sint, et jure fideles dicantur. Ait enim in libro XXXIII:« Vehemoth alios, sub Christianitatis nomine positos devorat, quia in ipso eos fidei errore supplantat, alios a rectitudine fidei nequaquam devitat, sed ad usum pravae operationis inclinat. Alios, quantum vult, in operationem immunditiae inflectere non vult; sed apud semetipsos intus in studio intentionis intorquet ut dum a charitate mentem dividunt, rectum non sit quiquid extrinsecus operatur. Et fidem ergo tenent, sed vitam fidei non tenent quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt perversa sunt, etiamsi sancta videantur. Quia et nonnulli confitendo fideles sunt, non vivendo; hinc est quod voce Veritatis dicitur:« Non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum:» hinc rursum ait:« Quod autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico?» Et post pauca:« Nemo fidem sine operibus sufficere posse confidat, cum sciamus quod scriptum sit:« Fides sine operibus otiosa est.» Nullus Vehemoth morsum ex sola confessione fidei plene evasisse se aestimet, quia jam quidem fluvium absorbuit, sed adhuc Jordanem sitit, et toties in ore illius Jordanem fluit, quoties Christianus quisque ad iniquitatem defluit. Os quidem ejus jam fide nos sublevante fuimus, sed magno studio curandum est ne in hoc lubrica operatione dilabamur. Si ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur quia vita quidem fidei ad coelestem patriam profuit, sed offendentes minime perducit.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).