Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Humbertus Silvae Candidae1010-1061
Adversus Simoniacos
Simo 5.19.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10012 Advsim
5.19.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De eo quod Simoniaci a Satana pervaduntur exemplo Judae, proditionem Domini aggredientis.
5.19.1
Hinc postquam evidenti multaque auctoritate sub occasione saecularium negotiatorum monstratum est quantum distent nostri carnales, etiam cum mortua fide sua, ab haereticis quibus nec mortua fides superest, sed omnino nulla, ut puta stirpitus evulsa et exinanita, restat seriatim monstrandum ecclesiastici ministerii venditores in quibus delinquant, nimirum ubi et ipsi ditari temporaliter quaerunt, sed delinquunt tanto plus negotiatoribus aliis quanto sempiterna, quam temporalia coelestia cum terrenis sunt pluris, et, ut brevius et apertius dicatur, quanto Creator omnium Deus vilissimae creaturarum praefertur. De cujus sacramentis ubicunque negotiando quaerunt ditari, procul dubio velut alter Judas ipsum Deum, qui ipsis sacramentis essentialiter inest et cooperatur, prodere perfidis disponunt. Unde necesse est ut quos eadem intentio impio et crudeli Judae coaequat, eadem culpa devinciat, parque damnatio involvat. Et certe diabolus qui stat a dextris Judae, furis non qualiscunque, sed sacrilegi, ad mala suadendum pro sola proditionis meditatione cor illius intravit ad seducendum, sicut Joannis testatur Evangelium:« Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simon Iscariotes( Joan, XIII, 2),» etc. Ex qua immissione diaboli quid infelix Judas adeptus sit, Lucas apertissime sic ostendit:« Intravit Satanas in Judam qui cognominabatur Iscariotes unum de duodecim, et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare, et spopondit. Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.» In quibus veracium evangelistarum veracissimis verbis aperte innuitur quantum reatum ex proditionis illius conceptione incurrit proditor pessimus, qui, licet longe ante ipsam proditionem fur sacrilegus fuerit, quando Dominicam pecuniam egenis profuturam, quam ministerio portabat, furto a loculis exportabat, non tamen in eum diabolus intrasse legitur, nisi ubi in cor ejus ut prodat Magistrum mittitur; quod si talem habitatorem meruit ex solo proditionis affectu, qualem putamus meruit ex ipso effectu? Denique sciendum est quia, sicut bonitas gradus suos habet, quibus paulatim ascendendo proficit, sic malitia suos, quibus indesinenter ad pejora descendendo deficit. Nec mirum cum suggestio boni sit semen Dei; suggestio autem mali nihilominus semen diaboli. Et ut semen Dei, in bonam terram jactum, secundum evangelici agricolae parabolam, prius mittit germen, dein fructiferat herbam, deinde spicam, inde plenum frumentum in spica, quod statim falce defectum atque palearum selectum reponitur in coeleste horreum; ita et semen diaboli in mala terra suis augmentis contendit provenire, ut mox ad suum perveniat locum, perpetuum scilicet incendium. Neque enim quisquam repente fit imus in malo, sicut nemo repente summus in bono.
5.19.2
Unde et semen diabolici lolii in cor pessimi Judae jactum prius occulte germinavit deliberationem proditionis, deinde aperte erupit herbam pestiferae machinationis, ubi abeundo et loquendo inde Judaeis verbis suis, velut luxuriantibus sibi foliis umbra nequitiae suae, alii semini nequam ad mortificando principalem, et singulare granum frumenti communicavit. Quibus dum super hoc gavisis et pecuniam super hoc pasciscentibus spopondit, velut spicam protulit, quae adolescebat, dum tradendi opportunitatem quaerebat, et plenum lolium in sese exhibuit, quando traditionem osculi signo perfecit. Cui tandem falx accessit, ubi laqueo suspensus medius crepuit, et in locum suum reponendus hinc abiit. Cujus propinquiores sequaces effecti Simoniaci, non minori avaritia ad hoc usque devolvuntur, ut Spiritum sanctum prodere conentur. Cum qua sua immissione diabolus corda eorum, effractis foribus fidei, scilicet timore et amore, violentus intrat, qui hactenus eis exterius assistebat, dum alia avaritiae mala illectos supplantabat, ne tamen qualemcunque fidem Dei ab eorum cordibus elimabat. At mox, ut de Deo sentire prava et conari licet, clam non metuunt, fidem omnino perdunt, sicque secedenti Christo, qui prius per fidem habitabat in eorum cordibus succedit ad invadendum perfidiae hospes diabolus. Hinc, ubi tantae iniquitatis conceptu partarientes clandestinum pus mentium suarum, quibus refundant similes sibi solerter vestigant, cisque repertis talia insusurrant. Quid vultis nobis dare, et nos vobis Spiritum sanctum tradimus? Nunquid non haec vox quae una fuit Judae, et uno tantum die, pene continua et quotidiana est istis?
5.19.3
Atque utinam hic milvi, secundum Isaiam, alter ad alterum in suam Babylonem congregati, hanc nefandam vocem sibi invicem lente et tenuiter insusurrarent, et non proterve et granditer inclamarent! Sed, quod pejus est, in tantum inolevit hujusce negotiationis usus ut jam, velut ex auctoritate et regula, Spiritus sanctus in sacramentis suis venalis palam omnibus proponatur, palam taxetur, palam pretium ejus expostuletur, palam, ut creditur, vendatur, palamque ematur, qua in re sceleratiores sunt sceleratissimo Juda, qui proditionem, nullo modo attentandam a quovis vel latenter, attentavit. Quod si inter alia Dominum Deum etiam ex hoc immaniter offendit quod inaestimabilem arbitrio Judaeorum appretiandum reliquit, et quod incomparabilem adeo parvipendit, ut denariorum numero eum traderet profanis, quo ibunt a Spiritu Dei, et a facie ejus, quo fugient isti, qui nunc suo, nunc alieno arbitrio ipsum Spiritum sanctum appretiare solent, adeoque minimi faciunt, ut non solum paucorum summula nummorum, verum etiam piget, pudetque dicere, pro cane, sue, accipitre, et reliquis qualibuscunque, et hujuscemodi xeniolis vendere non dubitent? Inaestimabilis enim culpae est Creatorem coeli et terrae pro quantumlibet magna, et pretiosa merce velle distrahere. Ideo, sicut supra dicitur, intolerabile facinus perpetrant quotiescunque quod pretiosum, et super omnia carum est, viliter venundare tentant. Quid enim carius et pretiosius Deo? Cujus incomparabilem excellentiam, sub nomine sapientiae, Sapiens sic commendat, dicens:« Nihil esse duxi in comparatione illius; nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Infinitus enim thesaurus est hominibus.» Et post pauca:« Est enim in illa spiritus intellectus sanctus, unicus, multiplex, subtilis mobilis, disertus, incoinquinatus, etc..» Beatus quoque Job inde ait:« Nescit homo pretium ejus. Non dabitur aurum obrisum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Non confertur tinctis in die colorbus, nec lapidi sardonico pretiosissimo, vel sapphiro. Non adaequabitur ei aurum, nec vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. Excelsa et eminentia non memorabuntur in comparatione ejus. Trahitur autem sapientia de occultis. Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.» Qui post pauca breviter aperiens quid sit sapientia, ex persona Dei dicit homini:« Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia( Job XXVIII, 28).» Hinc beatus Hieronymus, in expositione Zachariae, ait:« Salvator pretium suum, id est majestatis, in XXX cernens argenteis, et tam vili mercede se proditum ironice ait:« Decorum pretium quo appretiatus sum ab eis.» Hoc autem est legendum cum irrisione dicentis:« Tanto me populus meus, et pauperes quondam gregis, et a me electi in filios, emendum atque vendendum pretio judicaverunt!»

Intertext edge

Open linked passage

Note