Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Humbertus Silvae Candidae1010-1061
Adversus Simoniacos
Simo 5.20.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10012 Advsim
5.20.1
INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. Quot maledictionibus cum Juda Simoniaci subjaceant, et qualiter omnem Ecclesiam vendant.
5.20.1
Haud secus hos haereticos nefandi ambitione commercii dirumpere vincula Christianae legis, et projicere a se jugum apostolicae disciplinae quaerentes, qui habitat in coelis irridet et subsannat, ubi impudenter negotiando de Deo nihil inveniunt in manibus suis, nisi quod Judas et Judaei in suis, perpetuam scilicet maledictionem et damnationem, quia, exemplo Judae, fiunt filii eorum orphani, et uxor vidua, quia sanguis Christi super eos et super filios eorum, ut vindicetur, manet. Quorum plane filii ab ipsa conceptione sua et nativitate fiunt orphani, quia sine Deo Patre; et uxor, scilicet plebes eorum, vidua, quia sine legitimo marito, Christo. Unde apparet haereticos generando mori, quorum uxor vidua remanet, et filii orphani. Et vere penitus Deo moriuntur, ubi sacramentorum ejus gratiam perverse alios ordinando vendere non verentur, ut filii amborum, nonnisi orphani, nascantur, quia mox sempiterno Patre orbantur, ubi sacramentis quae apud haereticos dicuntur initiantur. Quibus pariter ad suae damnationis cumulum accrescit, ut a generatione eorum requiratur blasphemia Spiritus sancti, qui est remissio peccatorum, sicut ab insano Juda et perfidis Judaeis, sanguis Christi, qui effusus est in remissionem peccatorum. Quorum substantiam omnem perfidus ille fenerator mammonas pro accommodato eis perfidiae suae nummo scrutatur, laboresque eorum diripiunt alieni illi, quorum voces non noverunt oves Christi. Et quid plura, cum psalmus de quo haec strictim decerpsimus, latius tales insectetur? Quem si fidelis lector Christiano sensu discusserit, nec mora sub titulo Judae proditoris animadvertat quantae, quales, et quot maledictiones atque ultiones debeantur Simoniacis. Neque enim aliquibus haereticis magis aptari potest psalmi illius prophetica imprecatio, in venditorem Christi et emptores ejus directa, quam istis qui Spiritum sanctum venalem faciunt in omnium sacramentorum ipsius gratia.
5.20.2
Ex quibus ut aliqua specialiter commemorem, isti catechismum, baptismum, et perfectae Christianitatis sigillum vendunt, scilicet a primo pabulo sacrati salis usque ad confirmationem per episcopum, quae est septima sacramentorum regenerationis, secundum eumdem septemplicem Spiritum, ad remissionem omnium peccatorum. Et haec quidem vendunt, quotiescunque ordinant pretio episcopos, presbyteros, aliosque, quorum officia regeneratrici gratiae in Ecclesia catholica deserviunt. Nihilominus in diaconibus, quidquid sacramentorum in diaconos pertinet; in subdiaconibus quidquid ad subdiaconos; in acolytis quidquid ad acolytos; in exorcistis quidquid ad exorcistas; in lectoribus quidquid ad lectores; in ostiariis quidquid ad ostiarios; in cleris quidquid ad cleros, in oeconomis quidquid ad oeconomos; in ecclesiis quidquid ad ecclesias; in monasteriis quidquid in monasteria et ad ejusmodi reliqua. Taliter dum nullum Christianae religionis ordinem immunem venditionis relinquunt, nil non venditum in totius Christianitatis mundo praetermittunt. Non quantulaecunque possessionis angulum, non agellum, non tuguriolum, sed nec minimum obelum; intantum ut non solum praesentes, verum et futurae fidelium oblationes in Ecclesia deprehendantur prius venditae quam collatae. Sic hi qui dicuntur Christiani, totum Christianorum mundum quantum in eis est vendunt; quem« sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret» redemptionem propter eum. Et cui vendunt, nisi diabolo? Et ad quid ei venduntur? Ut sint denuo ipsius, et faciant mala ad voluntatem ejus, neque prosint eis sacramenta aliqua Christianitatis, quia gratis accepta nec dantur nec administrantur gratis; qui si etiam bona videantur agere, jam bona non sunt, quia illi reputantur cui servi addicti sunt per magistrorum suorum male cautum chirographum; qui, velut vasis boni pastoris praecincti, fraudulenter maligno leoni retrahunt quos benigno Agno pertinaciter subtrahunt. Unde et inconsolabiliter plangendi sunt, quia sola sua injuria vel ignorantia pereunt, dum devitare tantorum et talium luporum malitiam aut negligunt, aut nesciunt.
5.20.3
Quorum rabiei si Judae rabies comparetur, tolerabilior multis modis reperietur. Ille etenim, repentina furia actus, semel Magistrum, quem mortalem videbat et passibilem non dubitabat, vendidit; isti autem, diutina meditatione succensi, millies Spiritum sanctum, quem immortalem et impassibilem ore profitentur, vendunt. Ille, quamvis pro tempore paucos discipulos ad horam conturbaverit, non tamen eis Christum etiam occisum abstulit; isti autem et universalem Ecclesiam sine intermissione conturbant, et ab innumerabilibus Christi populis ejus gratiam exterminant. Ille, unus dum unum prodidit, se quidem et paucos complices suos perdidit, sed tamen totius mundi saluti quamvis nolens et nesciens servivit; isti vero, dum innumerabiles unum produnt, se ipsos suosque fautores perdunt, et in perniciem totius mundi grassantes, omnium fidelium saluti resistunt, et nec sibi, nec alicui nisi forte resipiscendo prodesse aliquando possunt. Ille magistrum solum, et sine sua suorumque supellectile distraxit; isti autem non solum Spiritum paracletum, sed insuper quidquid ejus est, et suorum ubivis, usque ad minimum assis. Ille praeter se neminem mediatorem, vel testem quaerere praesumpsit; isti autem non solum se et domesticos suos, verum et extraneos sui negotii mediatores ac testes persaepe acciunt et faciunt. Ille poenitentia ductus XXX argenteos etiam nolentibus refudit; isti autem impoenitentes non solum non refundunt quantulumcunque pretium, sed vellent plus acceptum. Quin etiam, ne in aliquo inferiores perdito Juda ejusque complicibus putentur qui in tot criminibus superiores illis monstrantur, gaudent et isti cum Spiritum sanctum appretiaverint, instar illorum, qui appretiando Christum sunt gavisi, et ut illi opportunitatem proditionis, sic et isti exquirunt suae negotiationis.

Intertext edge

Open linked passage

Note