Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
—
⋯
Original / primary: 7090 Epetde7
14.1
EPISTOLA XIII. RUFO THESSALONICENSI EPISCOPO. Variarum ei committitur cura provinciarum, in quibus vicarius Innocentii et inter primates primus constituitur.
14.1
Dilectissimo fratri RUFO INNOCENTIUS.
14.1
Lectissimo et gloriosissimo Moysi ita in Israel liberando regendoque Dominus cuncta commisit, ut consilium soceri Jothor sequendum ei manifesta sub relatione mandaret: videlicet ut constitueret viros gradu dignitatis judiciariae suppares, qui causarum multitudines pro loco sibi credito inter populos definirent, ipso maxime vel etiam divinis consolationibus vacaturo. Nec aliter Apostolorum forma promulgata est, quam ut ipsi principes Evangelii constituti, caeterarum rerum causas necessitudinesque suis discipulis curandas obeundasque mandarent. Ita denique tota miseratione mirabilis Paulus Tito quae curet apud Cretam, Timotheo quae per Asiam disponat, commisit, ut sacrarum epistolarum lectione cognoscimus.
14.2
Divinitus ergo haec procurrens gratia ita longis intervallis disterminatis a me ecclesiis discat consulendum, ut prudentiae gravitatique tuae committendam curam causasque, si quae exoriantur per Achaiae, Thessaliae, Epiri veteris, Epiri novae, et Cretae, Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, Dardaniae et Praevali ecclesias, Christo Domino annuente, censeant. Vere enim ejus sacratissimis monitis lectissimae sinceritatis tuae providentiae ac virtuti hanc injungimus sollicitudinem; non primitus haec ita statuentes, sed praecessores nostros apostolicos imitati, qui beatissimis Acholio et Anysio injungi pro eorum meritis ista voluerunt. Justissimum est enim ita bene meritos honoribus decorari, ut arrogantes necessarium videtur obtundi. Placet ergo in bonis praemium, et in minus bonis censio; sic enim et iste corrigitur, et ille nobilitatur.
14.3
Arripe itaque, dilectissime frater, nostra vice per suprascriptas Ecclesias, salvo earum primatu, curam: et inter ipsos primates primus, quidquid eos ad nos necesse fuerit mittere, non sine tuo postulent arbitratu. Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est finietur; aut tuo consilio ad nos usque perveniendum esse mandamus. Licitum autem et apostolicae sedis favore permissum tuae fraternitati cognosce, ut cum aliqua ecclesiastica ratio vel in tua vel in memoratis provinciis agitanda cognoscendaque fuerit, quos velis episcoporum socios quibuscumque de Ecclesiis assumas tecum, quorum et fide et moderatione quidquid necessitas causave flagitaverit, optimus dirigas arbiter, et praecipuus, quippe a nobis lectus, definias intercessor. Omnem sane instructionem chartarum in causa archivorum cum presbytero Senecione, viro admodum maturo, fieri jussimus. Itaque et ex priore nostra epistola, et ex his chartulis, bene recensens quid agere debeas, recognosce. Nam voluntatem hanc nostram per unamquamque provinciam satis, ut decebat, litteris manifestavimus. Data XV kalendas Julias Honorio IX et Theodosio V augustis consulibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).