Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
—
⋯
Original / primary: 7090 Epetde7
15.1
EPISTOLA XIV. De ratione Paschali anni 414.
15.1
INNOCENTIUS AURELIO.
15.2
Charitatis nostrae officium nullo intervallo dirimitur, etiamsi charta nullos apices ferat. Vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas. Curato, ut dignum est, unitatem Ecclesiae custodire; idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus, frater charissime. Has ergo litteras de ratione paschali alterius( dico, futuri) anni praescripsi. Nam cum ante diem undecimum kalendarum Aprilium pene luna XVI colligatur( nam quidpiam minus est), itemque cum in ante diem quartum kalendarum earumdem veniat vicesima tertia: existimavi XI kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda; quoniam in vicesima tertia luna nullum Pascha umquam antehac factum esse cognoscimus. Sententiae meae exposui atque edixi tenorem. Jam prudentiae erit tuae, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare: ut si nihil dispositioni nostrae resultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam Paschalem diem, jam litteris ante, ut moris est, servandam, suo tempore praescribamus. Compresbyterum autem Archidamum quamvis noverim quod libentissime ac more suscipias consueto, tamen ex abundanti postulo, ut eum inter tuos habere digneris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).