Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
—
⋯
Original / primary: 7090 Epetde7
20.1
EPISTOLA XIX. INNOCENTII PAPAE I AD ALEXANDRUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. De Pace. Quae Antiochiae propter pacem sunt gesta recolens, summa votorum potitus, communionem libenter concedit, eamque offert Acacio, modo et eadem praestet.
20.1
Apostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit: tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicentes Deo maximas laudes, majores nos debere fateremur. Plusque a Deo jucundati sumus, quod, discussis omnibus lateribus actionum tuae fraternitatis, ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus Dominum laudaremus. Successumque ipsum ideo praestitum tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens, eam requisitam inveneris, et repertam summa charitate servaveris, cum erga omnes, tum praecipue circa illos, qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine. Quorum etiam illos ejusdem nominis, qui in Italia merita clericatus acceperunt, censui bono quietis gratiam retinere susceptam. Et quia noster compresbyter Cassianus gratum dixit tuae fore dignationi, si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censerentur; statui propter benevolentiam tuam, promissaque memorati, ut inter caeteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt, annumerentur, frater charissime. Libenter praeterea de episcopis Elpidio atque Pappo cognovi, quod sine quaestione suas ecclesias recuperaverint: et multum in gestis, ut subjecta testantur, sollicitus inquisivi, utrum omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere Deo digni sacerdotis Joannis. Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens Domino, communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me feram, apostolicae sedis condiscipulos primos dedisse caeteris viam pacis, in qua firmatos vos nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de caetero titillamento, vel levi cujusquam contentionis pudore pulsetur.
20.2
Scripta autem Acacii episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram injuriam ille, qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur: et tamen satis abunde in actis statuimus, sicuti dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri, ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, praestetur seni favore vestro nostroque judicio communionis atque litterarum a nobis gratia praerogata. Subscripserunt viginti episcopi Italiae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).