Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
—
⋯
Original / primary: 7090 Epetde7
24.1
EPISTOLA XXIII. De pace Antiochenae ecclesiae impertita.
24.1
INNOCENTIUS BONIFACIO PRESBYTERO.
24.2
Ecclesia Antiochena, quam prius quam ad urbem perveniret Romam, beatus apostolus Petrus sua praesentia illustravit, velut germana ecclesiae Romanae, diu se ab eadem alienam esse non passa est. Nam missis legatis ita pacem postulavit, et meruit, ut et Evagrianos suis ordinibus ac locis, intemerata ordinatione quam acceperant a memorato, susciperet: et Joannis sanctae memoriae vel clericos vel laicos in unum colligeret atque congregaret, promittens ipsius civitatis episcopus frater meus Alexander, etiam si quis forte vel a nobis, vel aliunde, posterioris ordinationis ad eosdem venerit, se sine controversia recepturum, ac nomen episcopi memorati( Joannis) inter quiescentes episcopos recitaturum. Cui rei nos noveris tradidisse manus, frater charissime, et eos in nostra viscera recepisse: ne diu membra, quae requisiverant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena. Omnia vero, quae per ordinem gesta sunt, filius meus diaconus Paulus, harum scilicet portitor litterarum, dilectioni tuae poterit enarrare, ut et gaudium commune nobiscum habeas, et eos informes, qui pro Attici partibus intervenire consueverunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).