Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
—
⋯
Original / primary: 7090 Epetde7
9.1
EPISTOLA VII. AD CLERUM ET POPULUM CONSTANTINOPOLITANUM. Eos ex ipsorummel sententia consolatus Innocentius, iniquam alterius episcopi in locum Joannis viventis subrogationem deplorat. Tum solos canones Nicaenos recipiendos, aliosque qui eis adversentur, repudiandos esse declarat. Demum significat sibi curae esse ut aecumenica synodus congregetur.
9.1
INNOCENTIUS episcopus presbyteris et diaconis, et universo clero ac populo ecclesiae Constantinopolitanae, qui sunt sub Joanne episcopo, dilectis fratribus salutem.
9.1
Ad ea quae patiuntur una est patientiae consolatio. Ex litteris charitatis vestrae, quas per Germanum presbyterum et Cassianum diaconum misistis, scenam malorum, quam ob oculos posuistis, anxia sollicitudine cognovi: quantisque calamitatibus et aerumnis fides laboret, repetita saepius lectione perspexi. Quam quidem rem sola patientiae consolatio sanare potest. Dabit enim brevi Deus noster finem tantis tribulationibus, et haec juvabit tolerasse. Enimvero hanc ipsam necessariam consolationem in exordio litterarum charitatis vestrae positam, propositum vestrum laudantes, agnovimus multis testimoniis ad patientiam hortantibus confirmatam. Nam consolationem, quam vobis per litteras nostras debebamus, litteris vestris ipsi praevenistis. Hanc enim Dominus noster patientiam laborantibus praestare solet: ut famuli Christi etiam in tribulationibus semetipsos consolentur, apud se reputantes, sanctis ea jam antea contigisse, quae ipsi patiuntur. Sed et nos ex ipsis litteris vestris consolationem nobis mutuari possumus. Neque enim a doloris vestri consortio sumus alieni; quippe qui affligimur in vobis.
9.2
Quam injuste viventi Joanni episcopus est subrogatus.-- Quis enim ferre possit ea quae ab illis delinquuntur, quos prae caeteris decebat tranquillitatis ac pacis et concordiae esse studiosos? Nunc autem praepostero more sacerdotes innoxii e sedibus ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joannes episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen offertur, nec auditur. Et quodnam est hoc perditum consilium? Ut non sit, aut quaeratur ulla species judicii, in locum viventium sacerdotum alii substituuntur: quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut egisse, judicari possint. Neque enim talia umquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita; cum nemini licentia data sit in locum viventis alium ordinandi. Nam reproba ordinatio honorem sacerdotis auferre non potest: si quidem is episcopus omnino esse nequit, qui injuste substituitur.
9.3
Qui canones recipiendi aut repudiandi.-- Quod autem ad canonum observationem attinet, solis illis parendum esse dicimus, qui Nicaeae definiti sunt; quos solos sectari et agnoscere debet Ecclesia catholica. Sin autem a quibusdam alii proferantur, qui a Nicaenis canonibus dissentiant, et ab haereticis compositi esse arguantur, hi ab episcopis catholicis rejiciuntur. Nam quae ab haereticis sunt excogitata, ea catholicis regulis adjungere non licet. Quippe illi per contraria et illicita placita perpetuo id agunt, ut Nicaenorum patrum sententiam labefactent. Hos igitur canones non solum non sequendos, verum etiam una cum haereticis et schismaticis dogmatibus condemnandos esse dicimus, quemadmodum etiam in Sardicensi synodo jam condemnati sunt ab episcopis qui nos praecesserunt. Satius enim fuerit ea quae recte facta sunt condemnari, quam ea quae contra canones acta sunt ullam firmitatem obtinere, fratres charissimi.
9.4.1
Una aecumenica synodo mala sanari posse.-- Sed quid adversus ista in praesenti faciamus? Necessaria est cognitio synodi, quam et jam pridem congregandam esse diximus. Ea enim sola est, quae hujusmodi tempestatum motus sedare possit. Quam ut consequamur, utile fuerit interim horum malorum medicinam a voluntate Dei magni et Christi ipsius Domini nostri exspectare. Omnia, quae nunc per invidiam diaboli ad fidelium probationem conturbata sunt, pacabuntur. Nihil non debemus per firmitatem fidei a Domino sperare. Nam et nos diu multumque cogitamus, quonam modo oecumenica synodus congreganda sit, ut turbulenti motus Dei nutu tandem conquiescant. Sustineamus igitur aliquantisper; et vallo patientiae communiti, cuncta auxilio Dei nostri restituenda speremus. Omnia porro, quae vos perferre dixistis, jam antea a coepiscopis nostris, qui Romam licet diversis temporibus confugerunt, id est Demetrio, Cyriaco, Eulysio et Palladio, qui nobiscum sunt, accurata interrogatione didicimus.
9.4.2
Ἰννοκέντιος ἐπίσκοπος πρεσβυτέροις καὶ διακόνοις καὶ παντὶ τῷ κλήρῳ καὶ τῷ λαῷ τῆς Κωνσταντινουπόλεως ἐκκλησίας, τοῖς, ὑπὸ τὸν ἐπίσκοπον Ἰωάννην, ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς χαίρειν.
9.4.3
Ἐκ τῶν γραμμάτων τῆς ὑμετέρας ἀγάπης, ἅτινα διὰ Γερμάνου τοῦ πρεσβυτέρου καὶ Κασιάνου τοῦ διακόνου ἀπεστάλκατε, τὴν σκηνὴν τῶν κακῶν, ἣν πρὸ τῶν ὀφθαλμῶν ἐθήκατε, ἐμμερίμνῳ φροντίδι κατέμαθον, ὅσαις τε ἡ πίστις κάμνει ταλαιπωρίαις τε καὶ πόνοις, ἐπαναληφθεῖσῃ πολλάκις τῇ ἀναγνώσει κατεῖδον. Ὅπερ πρᾶγμα μόνη ἡ παράκλησις τῆς ὑπομονῆς ἰᾶται. Δώσει γὰρ ἐν τάχει ὁ ἡμέτερος θεὸς ταῖς τοσαύταις θλίψεσι τέλος, καὶ ταῦτα συνοίσει ὐπενηνοχέναι. Ἀλλὰ γὰρ αὐτὴν τὴν ἀναγκαίαν παράκλησιν ἐν ἀρχῇ τῆς ἐπιστολῆς τῆς ἡμετέρας ἀγάπης κειμένην, ἐγκωμιάζοντες ὑμῶν τὴν πρόθεσιν, ἐπεγνώκαμεν πολλὰς πρὸς τό ὑπομένειν μαρτυρίας περιέχουσαν. Τὴν γὰρ ἡμετέραν παράκλησιν, ἣν ὠφείλομεν ὑμῖν ἐπιστεῖλαι, τοῖς ὑμετέροις γράμμασι προεφθάσατε. Ταύτην γὰρ τοῖς κάμνουσιν ὁ ἡμέτερος δεσπότης ὑπομονὴν παρέχειν εἴωθεν· ἵνα καὶ ἐν τοῖς θλίψεσι τυγχάνοντες ἑαυτοὺς οἱ τοῦ Χριστοῦ δοῦλοι παραμυθῶνται, ἀναλογιζόμενοι ἐν ἑαυτοῖς, καὶ πρότερον γεγενῆσθαι τοῖς ἁγίοις, ἅπερ αὐτοὶ πάσχουσι. Καὶ ἡμεῖς δὲ ἐξ αὐτῶν τῶν ὑμετὲρων γραμμάτων δυνάμεθα ἡμῖν προσενέγκαι παράκλησιν. Οὐ γὰρ τοῦ συναλγεῖν ὑμῖν ἐσμεν ἀλλότριοι, ἐπειδήπερ καὶ ἡμεῖς κολαζόμεθα ἐν ὑμῖν.
9.7
Ἀλλὰ τί κατὰ τῶν τοιούτων νῦν ἐν τῳ παρόντι ποιήσομεν; Ἀναγκαία ἐστὶ διάγνωσις συνοδικὴ, ἣν καὶ πάλαι ἔφημεν συναθροιστέαν. Μόνη γάρ ἐστιν ἥτις δύναται τὰς κινήσεις τῶν τοιούτων καταστεῖλαι καταιγίδων. Ἧς ἵνα τύχωμεν, χρήσιμόν ἐστι τέως ὑπερτίθεσθαι τὴν ἰατρείαν τῇ βουλήσει τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ τοῦ Χριστοῦ αὐτῶν τοῦ κυρίου ἡμῶν. Πάντα ὅσα νῦν τῷ φθόνῳ τοῦ διαβόλου πρὸς τὴν τῶν πιστῶν δοκιμασίαν τετάρακται πραϋνθήσεται[ Lab. παραμυθήσεται]. Οὐδὲν ὀφείλομεν τῇ στεῤῥότητι τῆς πίστεως παρὰ τοῦ κυρίου ἀπελπίσαι. Καὶ γὰρ ἡμεῖς πολλὰ σκεπτόμεθα, ὅν τρόπον ἡ σύνοδος οἰκουμενικὴ συναχθείη· ὅπως τῇ βουλήσει τοῦ Θεοῦ αἱ ταραχώδεις κινήσεις παύσωνται. Ὑπερμείνομεν οὖν τέως καὶ τῷ τείχει τῆς ὑπομονῆς ὀχυρούμενοι, ἐλπίσωμεν πάντα τῇ βοηθείᾳ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ἀποκατασταθῆναι. Πὰντα δὲ, ὅσα ὑμᾶς ὑφίστασθαι εἰρήκατε, καὶ πρότερον συνδραμόντων, εἰ καὶ μάλιστα διαφόροις χρόνοις, τουτέστι Δημητρίου, Κυριακοῦ, Εὐλυσίου καὶ Παλλαδίου, οἵτινες σύνεισι μεθ' ἡμῶν, τελείᾳ ἐρωτήσει μεμαθήκαμεν
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).