Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Innocentius IEpis 1 · 7091-episto27More by Innocentius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
More
Original / primary: 7091 Episto27
1.1
MONITUM IN QUATUOR EPISTOLAS SUBSEQUENTES.
1.1
E quatuor illis epistolis primam Nicephorus Callisti lib. XIII, cap. 34, integram, Glycas vero Annal. part. IV, nonnullis identidem resectis, mutilam Graece nobis transmiserunt; secundam autem et quartam solus Glycas ibid. pariter Graece asservavit: verum tertia tantum Latine ad nos pervenit, opera Baronii e Vaticano exemplari descripta. Idem Cardinalis ad ann. 407 epistolis illis quintam adjecit Honorii imperatoris ad Arcadium, quam e veteri Guill. Sirleti Cardinalis codice eruerat.
1.2
His omnibus scriptionibus ea communis est suppositionis nota, quod Joanni Chrysostomo superstitem ponant Eudoxiam, quam triennio ante illum in partu defunctam esse, Socratis, Sozomeni, Marcellini, Prosperi, Zosimi, factorumque Graecorum testimoniis constat. Sane cum his conferendus non est Georgius Alexandrinus, quo auctore Leo imperator cognomento Philosophus, Cedrenus, Nicephorus aliique posteriores Graeci vitam Eudoxiae tribus annis produxerunt. Ad haec, nulla prodit historia, summam Imperatricis hujus in Arcadii animum potestatem atque gratiam ad mortem usque tantillum imminutam esse: quod tamen in secunda et quarta epistola fingitur. Neque minus ab historica fide, quam ab ecclesiastico more abhorret quod in epistola prima legitur, ubi post Chrysostomi mortem Innocentius Arcadium et Eudoxiam a sacramentorum perceptione segregare, Arsacium etiam post mortem ab episcopali gradu dejicere, eademque poena eos plectere, qui cum illo in ejus ordinatione communicarunt, ac Theophilum non excommunicatione tantum, sed etiam anathemate percellere, et ab omni Christianorum consortio removere narratur. Primo enim Romanos Pontifices cum principibus etiam haereticis longe alia ratione gerere se consuevisse testes sunt Liberii ad Constantium, Gelasii, Symmachi, Anastasii II et Hormisdae ad Anastasium imp. epistolae. Deinde nec privato cuique poenam adeo gravem imponere solent nisi monitionibus praemissis. Ubi vero illae monitiones? Si has adhibere voluisset Innocentius; Arcadii, qui vix septem menses Chrysostomo superstes fuit, ante didicisset obitum, quam extremo illo remedio uti valuisset. Praeterea ex ipsius Innocentii litteris certum est eum totius causae Chrysostomi judicium oecumenicae synodo servasse. Quocirca is papa Theophilum, communionem cum ipso non secus atque cum Joanne habere se testatus, iteratis litteris hortatur,« ut si judicio confidit, sistat se ad synodum.» Item ad Constantinopolitanos scribens,« Cogitamus, inquit, quomodo oecumenica synodus congreganda sit, ut turbulenti motus Dei nutu tandem conquiescant.» Et ipsius rogatu Honorius imperator tertio ad Arcadium scripsit, nullas intentans ei minas, sed tantum obsecrans,« ut Theophilum Alexandriae episcopum, qui omnium malorum auctor esse dicitur vel nolentem se sistere jubeat» ad synodum. Istud vero dum cogitaret Innocentius, Joannis primum, ac paulo post Arcadii mors interveniens congregandae synodo moras attulit. Neque tamen idcirco primum abjecit consilium, neque etiam donec haberi posset desiderata synodus, cum adversariis Joannis omnino rupit pacem atque communionem, sed eam intermisit tantum atque suspendit. Qua de re Palladius Vitae Chrysostomi scriptor sub finem dialogi pag. 214 ita loquitur:« Scopus ecclesiae Romanae iste est, non communicare cum Orientalibus episcopis, praesertim cum Theophilo, donec Dominus dederit locum universali synodo, quae putrefactis membris eorum qui haec patrarunt medeatur.» Ubi Romanae ecclesiae non judicium, sed scopus notatur seu consilium, quo sibi, donec synodus de hac re decidat, utendum censuit. Et vero Theophilus inter Alexandrinos antistites recenseri etiam a Romanis praesulibus numquam desiit. Idem dicendum de caeteris ejus sociis, si excipiatur Arsacius, quem, Theodoreto teste, Occidentis episcopi« ne salutare quidem dignati sunt.» Verum cum Attico in ejus locum suffecto Innocentius ipse communionem suspensam tenere satis habuit, ad eam illi reddendam paratus, cum pactis conditionibus satisfecisset. Quocirca Maximiano episcopo eum amice roganti, ut pacificas ad Atticum litteras mitteret, rescripsit:« Communio suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impletas.» Et eum quidem, postquam nomen Joannis in sacras tabulas retulisset, ab Occidentalibus susceptum esse Theodoretus narrat.
1.3
Ex iis tamen, quae Theodoretus loco citato scribit, materiam et occasionem praebuisse videtur primae epistolae, adeoque et caeteris, quae cum prima sic congruunt, ut earum omnium unum artificem esse nihil prope dubitemus. Nec obstat quod cum Theodoretus de Arsacio, dum viveret narret, sic ab ejus communione abhorruisse episcopos Occidentis, ut eum ne salutare quidem dignarentur; prima tamen epistola eumdem post mortem, non ante, ordine suo movet. Ab impostore enim, qui veritate continere se nequit, in eis etiam quae imitatur exprimendis, summa fides nequaquam exspectanda est. Verum ex illo adjuncto, etiam post mortem, quod dedita opera insertum esse apparet, tempus expiscari licet, quo epistolae illae adornatae sunt. Certe si publicae tum fuissent, cum Justinianus imperator undique conquireret exempla, quibus Theodorum Mopsuestenum etiam post mortem excommunicari licere probaretur, cum istud tam insigne Arsacii etiam post mortem ordine suo moti non fugisset. Illud tamen in medium protulisse nusquam legitur: quod non levi argumento est, etiam epistolas illas nusquam tum, hoc est medio VI saeculo, exstitisse. Sed et affectata illa locutio, etiam post mortem, non alia de causa videtur inserta, nisi ut iis, qui Theodorum Mopsuestenum excommunicari volebant, faveretur. Unde conjicere licet epistolas illas ipso saeculo sexto, cum praedicta controversia necdum sopita esset, fuisse confictas.
1.1
INOCENTII ARCHIEPISCOPI ROMANI AD ARCADIUM IMPERATOREM.
1.1
Vox sanguinis fratris mei Joannis clamat ad Deum contra te, o imperator, sicuti quondam Abel justi contra fratricidam Cain: et is omni modo vindicabitur. Nec id modo admisisti, sed etiam pacis tempore persecutionem magnam adversus Deum et Ecclesiam ejus concitasti. Ejecisti ex episcopali sede sua, re non judicata, magnum totius orbis Doctorem, et una cum eo Christum persecutus es. Neque de illo ita queror( sortem enim atque haereditatem consecutus est cum sanctis Apostolis in Dei et servatoris nostri Jesu Christi regno): quamvis intolerabilis ea jactura sit; sed affligor propterea, quod primum de animarum vestrarum salute, deinde de eis, qui cum sapientissima et spiritali et divina doctrina et institutione ejus destituti sint, famem jam pati coguntur. Neque enim Constantinopolitana tantum ecclesia mellitae hujus linguae jacturam fecit, sed et viduata est omnis terra quae sub sole est, amisso divino hujusmodi viro persuasione unius mulieris, quae hoc flagitium admitti permisit. Caeterum illa et praesentem hic poenam et sempiternum posthac supplicium, quod ei non ita multo post superventurum est, excipiet. Tametsi enim beatus Joannes, postquam fidem servasset, eosque qui fluctuabant confirmasset, vitam reliquit, in aeterna tamen saecula sempiternarum deliciarum et immortalis vitae hereditatem consecutus est. Eudoxia autem, nova illa Dalila, quae paulatim imposturae novacula te rasit, sibi ipsi ex multorum ore induxit maledictionem, grave et quod portari nequeat alligavit peccatorum onus, illudque prioribus peccatis suis superaddidit.
1.2
Quamobrem ego minimus et peccator, ut cui magni apostoli Petri sedes credita est, segrego te et illam a perceptione immaculatorum mysteriorum Christi Dei nostri. Sed et omnem episcopum aut clericum ordinis sanctae Dei Ecclesiae, qui ea vobis administrare aut tradere ausus fuerit ab ea hora, qua vinculum quo vos ligo, notum vobis fuerit, dignitate sua excidisse[ decerno]. Quod si ut homines potentes quemquam ad id vi adegeritis, et canones vobis a Servatore per sanctos Apostolos traditos transgressi fueritis; in tremenda judicii die comperietis primum quidem non parvum hoc vobis futurum esse peccatum, deinde nec quemquam ulla hujus saeculi dignitate tum adjuvari posse: sed animorum occulta erumpent et exhibebuntur ante conspectum omnium.
1.3.1
Arsacium autem, quem magni Joannis loco in sedem episcopalem intrusistis, etiam post mortem ordine movemus cum episcopis omnibus, qui consulto cum ipso communicarunt. Neque nomen illius sacris in tabulis inscribatur: hoc enim indignus est honore, utpote qui episcopatum quodam adulterio polluit. Omnis quippe plantatio, quae plantata non fuerit a Patre nostro qui est in coelis, eradicabitur. Theophilum autem non modo dejectum e sede sua, sed etiam excommunicatione et anathemate multatum omnino a Christianorum consortio alienum declaramus.
1.3.2
ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΙΝΝΟΚΕΝΤΙΟΥ ΡΩΜΗΣ ΑΡΧΙΕΡΕΩΣ ΠΡΟΣ ΑΡΚΑΔΙΟΝ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΑ.
1.3.3
1. Φωνὴ αἵματος τοῦ ἀδελφοῦ μου Ἰωάννου βοᾷ πρὸς τὸν Θεὸν κατὰ σοῦ, βασιλεῦ, ὥς ποτε Ἄβελ τοῦ δικαίου κατὰ τοῦ ἀδελφοκτόνου Καῒν, καὶ παντὶ τρόπῳ ἐκδικηθήσεται. Οὐ μόνον καὶ τοῦτο πέπραχας, ἀλλὰ καὶ ἐν καιρῷ εἰρήνης διωγμὸν μέγαν κατὰ τῆς τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίας καὶ τῶν ἱερέων αὐτοῦ συνεστήσω. Ἐξέωσας τὸν μέγαν τῆς οἰκουμένης διδάσκαλον ἐκ τοῦ θρόνου τῆς ἐπισκοπῆς αὐτοῦ ἀκρίτως, συνεκδιώξας αὐτῷ καὶ τὸν Χριστόν. Οὔτε γὰρ οὕτως ὀδύρομαι περὶ ἐκείνου( οὗτος γὰρ τὸν κλῆρον ἔλαχε μετὰ τῶν ἁγίων ἀποστόλων ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ βασιλείᾳ)· κᾂν ἀφόρητος ἡ συμφορά· ἀλλὰ θλίβομαι φροντίζων, πρῶτον μὲν τῆς σωτηρίας τῶν ὑμετέρων ψυχῶν, καὶ περὶ τῶν στερηθέντων καὶ λιμωξάντων τῆς ἐκείνου πανσόφου καὶ πνευματικῆς θείας διδαχῆς καὶ νουθεσίας. Οὐ γὰρ μόνον ἡ Κωνσταντινουπολιτῶν ἐκκλησία ἐζημιώθη τῆς ἐκείνου μελιῤῥύτου γλώττης, ἀλλὰ καὶ πᾶσα ἡ ὑφήλιος ἐχήρευσεν ἀπολέσασα τοιοῦτον ἔνθεον ἄνδρα, πειθηνίας μιᾶς γυναικὸς παραχωρησάσης τοῦτο γενέσθαι τὸ δραματούργημα. Πλὴν ἐκδέξηται τὴν ἐντεῦθεν τιμωρίαν καὶ τὴν μέλλουσαν ἀτελεύτητον κόλασιν, οὐ μετὰ πολλὰς ταύτας ἡμέρας ἐπερχομένην αὐτῇ. Εἰ καὶ γὰρ ὁ μακάριος Ἰωάννης τὸν βίον κατέλιπε, τὴν πίστιν τηρήσας καὶ στηρίξας τοὺς σαλευομένους, ἀλλ' εἰς ἀλήκτους αἰῶνας τὴν ἀδαπάνητον τρυφὴν καὶ ἀθάνατον ζωὴν ἐκληρονόμησεν. Ἡ καὶ νέα Δαλιλὰ Εὐδοξία, ἡ κατὰ μικρὸν τῷ ξυρῷ τῆς πλάνης ξυρήσασά σε, ἐπήγαγεν ἑαυτῇ κατάραν ἐκ πολλῶν στομάτων, δεσμεὺσασα φορτίον ἁμαρτημάτων βαρὺ καὶ δυσβάστακτον, προσθεῖσα τοῦτο τοῖς πρώην αὑτῆς ἁμαρτήμασι.

Intertext edge

Open linked passage

Note