Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Innocentius IEpis 2.5 · 7091-episto27More by Innocentius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/innocentius-i" aria-label="More works by Innocentius I">
More
Original / primary: 7091 Episto27
2.1
EPISTOLA II.
2.1
ARCADII IMPERATORIS AD INNOCENTIUM PAPAM.
2.2
Ut se et Eudoxiam ab excommunicatione liberet.
2.3
Norunt omnes homines mentis compotes, commissa per ignorationem nec divinitus nec per leges puniri: sed neque quemquam alterius nomine poenas luere. Quocirca haec scripsi, ut mansuetudinem tuam certam redderem( cujus rei benignum Deum testem imploro), me nihil eorum cognitum habuisse, quae nostris antistitibus et clericis acciderunt, et damnationis eorum prorsus esse insontem. Cum enim eorum communione sim usus, nihil causae erat cur eos affligerem. Quod autem ad filiam tuam Eudoxiam attinet, scito me haud mediocres ab ea pro ratione delicti poenas exegisse, ita ut prae hujusmodi moerore et angustia, gravissimo correpta morbo decumbat. Caeterum obsecro ut nos a segregatione liberes, ac ne multipliciter punias. Nec enim ipse Dominus bis ob idem delictum percutit( Naum I, 9).
2.4
ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΑΡΚΑΔΙΟΥ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ ΠΡΟΣ ΙΝΝΟΚΕΝΤΙΟΝ ΡΩΜΗΣ ΑΡΧΙΕΡΕΑ.
2.5
Πάντες ἄνθρωποι ἴσασιν οἱ εὐφρονοῦντες, ὅτι περ τὰ κατὰ ἄγνοιαν γινόμενα, οὔτε θεὸς, οὔτε νόμοι κολάζουσιν; ἀλλ' οὐδέ τις ὑπὲρ ἑτέρου δίκην εἰσπράττεται. Ὅθεν ταῦτα γέγραφα πληροφορῶν τὴν ὑμετέραν πρᾳότητα, ὡς ἐπιμαρτυροῦντος τοῦ φιλανθρώπου Θεοῦ, οὐκ ἔγνων τι τῶν συμβάντων τοῖς ἡμετέροις ἐπισκόποις καὶ κληρικοῖς, ἀλλ' ἀθῶός εἰμι τοῦ κρίματος αὐτῶν. Εἰ γὰρ ἤμην συμμέτοχος αὐτῶν, εἰς τοῦτο οὐκ εἶχον τούτους κακῶσαι. Περὶ καὶ τῆς σῆς θυγατρὸς Εὐδοξίας γνῶθι, ὅτι καὶ αὐτῇ ἀνταπέδωκα κατὰ τὸ σφάλμα αὐτῆς οὐ μετρίως, ὡς ἐκ τῆς τοιαύτης λύπης καὶ θλίψεως ἐν ἀῤῥωστίᾳ βαρυτάτῃ κατακεῖσθαι αὐτήν. Παρακαλῶ λοῖπον, ἵνα τοῦ ἀφορισμοῦ λύσῃς ἡμᾶς, καὶ μὴ ἐκδικήσῃς πολλαχῶς. Οὐ γὰρ πατάξει Κύριος δὶς ἐπὶ τὸ αὐτό.

Intertext edge

Open linked passage

Note