Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Innocentius II-1143
Epistolae et privilegia
Priv 101.3
Choose a text More by Innocentius II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11142 Epetpr26
101.1
CIX. S. Antonini martyris in urbe Placentina bona, jura et privilegia omnia confirmat. (Anno 1132, Jul. 15.)[COCQUELINES, II, p. 215.]
101.1
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio AZONI praeposito ecclesiae Sancti Antonini martyris, quae in civitate Placentina posita est, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
101.2
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas pravorum hominum nequitia defensare curemus. Proinde, dilecte in Domino fili Azo praeposite, tuis justis postulationibus assensum praebentes, ecclesiam Beati Antonini martyris, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio communimus. Statuimus enim ut quaecunque praedia, quaecunque possessiones aut bona tam in ecclesiis quam in aliis rebus, ab episcopis Placentinae ecclesiae, seu aliis Dei fidelibus eidem ecclesiae sunt concessa, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: ecclesiam scilicet B. Mariae in Curtina, quae prope ecclesiam Sanctorum Antonini et Victoris martyrum sita est, cum usibus et consuetudinibus, quas in eadem ecclesia inpraesentiarum justas habere videmini, ut videlicet in omnibus Mariae festivitatibus tertiam partem candelarum habeatis, atque secundum Deum ibidem sacerdotes et clericos ordinetis: vos autem in ecclesia vestra canonici ob reverentiam B. Antonini martyris, cujus sacratissimo corpore ipse locus prius exstitit decoratus, in B. Mariae purificatione ipsam capellam annis singulis visitabitis. In territorio Plectula ecclesiam S. Antonini martyris cum sorte integra, et dote, et cum oblationibus totius anni, quemadmodum a bonae recordationis Dionysio episcopo Placentino pro ecclesia Sancti Syri vobis in contracambium concessa esse dignoscitur: in qua nimirum secundum Deum ordinandi ministros libera sit vobis facultas. In Gragnano capellam Sancti Michaelis cum omni sua dote, et totius anni oblationibus a venerabili fratre nostro Arduino Placentino episcopo Ecclesiae vestrae hoc modo concessam, ut in eadem capella ponendi clericos, et removendi, sit libera vobis potestas, et ad sacros ordines promovendos suo tempore Placentino episcopo praesentandi; a plebe vero Tunensi ipsius loci presbyter chrisma et oleum sanctum suscipiat; et vocatus ad litanias, et ad baptismum illuc, absque contradictione aliqua vadat, salva ecclesiae vestrae in omnibus aliis justitia et reverentia.
101.3
Praeterea omnes alias libertates, seu rationabiles consuetudines, a Placentinis episcopis ecclesiae vestrae concessas, quietas vobis et integras futuris temporibus manere decernimus. Porro si te, vel clericos tuos gravari praesenseris, sedem apostolicam quae subvenire solet oppressis, vobis libere liceat appellare. Bona igitur et possessiones quas in posterum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Deo, poteritis adipisci, firma vobis et integra manere sancimus: salva minirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Nulli ergo omnino hominum fas sit praenominatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognosccat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Joannes Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Petrus Papiensis episcopus subscripsi. Ego Joselmus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis tituli Sanctae Mariae in Porticu, subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii subscripsi Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi.
101.4
Datum Cremonae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et similiter cancellarii, Idibus Julii, indictione decima[ leg. undecima], Incarnationis Dominicae anno 1133, pontificatus vero Innocentii papae II anno IV.

Intertext edge

Open linked passage

Note