Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 1
1 2.147.3
Choose a text More by Innocentius III
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11813 Resiep
2.147.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS. PONTIFICATUS ANNO II, CHRISTI 1199. CXLVI. TOLETAN. ET BRACAREN. ARCHIEPISCOPIS, ET SUFFRAGANEIS EORUM OBIEN. ET LEGIONEN. EPISCOPIS De eodem argumento. (Laterani, II Id. Julii.)
2.147.1
Querelam venerabilis fratris nostri P. archiepiscopi Compostellan. accepimus quod ejus Ecclesiae ad mandatum etiam apostolicum saepius iteratum vota beati Jacobi a parochianis vestris non facitis, sicut debentur, exsolvi. Quoniam igitur ad servanda jura praescriptae Ecclesiae non decet vos existere negligentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus memorato archiepiscopo et Ecclesiae suae praescripta vota a parochianis vestris, ut debentur, solvi de caetero faciatis. Alioquin, venerabilibus fratribus nostris Zamorensi et Salamantinensi episcopis datum noveritis in mandatis ut parochianos vestros ad vota illa solvenda, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione compellant. Vos itaque sententiam, quam iidem episcopi vel eorum alter in eos propter hoc rationabiliter tulerunt, usque ad dignam satisfactionem denuntiari faciatis et inviolabiliter observetis.
2.147.2
Datum Laterani, II Idus Julii.
2.147.3
Scriptum est super hoc Zamorensi et Salamantinensi episcopis.

Intertext edge

Open linked passage

Note