Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 1
1 2.157.1
Choose a text More by Innocentius III-1216
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11813 Resiep
2.157.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS. PONTIFICATUS ANNO II, CHRISTI 1199. CLVI. ASISINATI EPISCOPO, ET ABBATI S. PETRI PERUSINI. Ut archipresbytero purgationem canonicam super Simonia indicant. (Datum, ut supra. )
2.157.1
Cum civitatem Perusinam inter alias quae beati Petri juris existunt speciali diligamus affectu et utilitati cleri et populi velimus sollicitius imminere, quae inter eos scandalum generant de medio tollere cupimus, et ea fovere per quae pax inter eos valeat conservari. Sane, sicut ex litteris venerabilis fratris nostri episcopi et dilectorum filiorum cleri et populi Perusinorum nobis innotuit, ex discordia illa quae inter I. archipresbyterum et Hermannum canonicum est exorta, super eo quod dictus Hermannus intendebat de Simonia et dilapidatione praefatum archipresbyterum accusare, concepto jam et recepto libello tota fere civitas est commota; et si ea de medio tolleretur, grata inde posset ipsi civitati tranquillitas provenire. Nos ergo praedictorum episcopi et cleri et populi precibus inclinati, jamdicto Hermanno, qui, sicut suis nobis litteras intimavit, sponte vult a praefati archipresbyteri accusatione desistere, abolitionem duximus indulgendam, eum ab observatione nostri judicii absolventes. Ipsum archipresbyterum, qui etiam suis litteris purgationem canonicam obtulit, licet ei de rigore canonum septima sui ordinis manus esset purgatio indicenda, tertia manu duntaxat innocentiam suam purgari misericorditer indulgemus super crimine Simoniae; ita duntaxat, ut inter eos nullum omnino colludium intercedat; quod utique si foret admissum, gravissime puniremus. Volentes autem etiam in hac parte praedictis archipresbytero et canonico misericordiam exhibere, ne ad nos accedendo fatigentur laboribus et expensis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus gratiam eis impensam in publicum proponentes, purgationem ab ipso archipresbytero, juxta quod praemissum est, publice recipere procuretis; ut ex hoc mala fama quiescat, quae aures resperserat populares. Quia vero dilapidationis vitium, propter enorme damnum Ecclesiae, remanere nolumus indiscussum, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus appellatione remota, iniquitatis super eo diligentissime veritatem; et quod inveneritis, vestris nobis litteris intimetis: ut per inquisitionem vestram sufficienter instructi, melius procedere valeamus.
2.157.2
Datum, ut supra.

Intertext edge

Open linked passage

Note