Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 1
1 4.54.1
Choose a text More by Innocentius III
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11813 Resiep
4.54.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER QUINTUS. PONTIFICATUS ANNO V, CHRISTI 1202. LIV. MAGISTRO HONORIO ARCHIDIACONO RICHEMUNDIAE. Determinatur controversia de Archidiaconatu Richemundiae . (Dat. ut supra. Id est: Laterani, II Non. Junii.)
4.54.1
[ Post electionem et confirmationem venerabilis fratris nostri, Eustachii Eliensis episcopi, vacante archidiaconatu Richemundiae, quem tenuerat,] cum id ad venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi notitiam pervenisset, agentis tunc in partibus cismarinis,[ eum tibi propria liberalitate concessit, dans Eboracensi capitulo suis litteris, ut te in archidiaconum, sicut moris est, recipere procurarent; cujus noluerunt mandato parere; propter hujusmodi rationes: Quia videlicet bonae memoriae Coelestinus papa, praedecessor noster, inter alia, quae decano et capitulo Eboracensi suo privilegio noscitur indulsisse, ordinationem quoque canonicorum seu personarum, sicut ab ipsa fundatione loci erat hactenus observatum, liberam esse decrevit, ut videlicet idonea et honesta persona, cui archiepiscopus ipse vacantem in Ecclesia Eboracensi praebendam vel dignitatem duceret conferendam, secundum antiquam ipsius Ecclesiae consuetudinem, praesentaretur capitulo et decano], receptus autem a capitulo in canonicum, per librum et panem, per manum decani deberet in capitulo investiri, postmodum vero in osculo fratrum receptus, de conservanda fidelitate ipsi Ecclesiae, libertatibus et consuetudinibus juri consentaneis pro viribus defendendis, non detegendis secretis capituli, juramentum consuetum et debitum interponeret, et tunc de mandato decani et capituli, prout moris est, per manum installaretur cantoris.[ Et, si quis contra consuetudinem istam antiquam et approbatam in ipsa Ecclesia esset per aliquem introductus, nec pro persona nec pro canonico haberetur. Quod si archiepiscopus vacantem in Ecclesia ipsa praebendam vel personatum infra terminum Lateranensis concilii, secundum formam praescriptam, canonica admonitione praemissa, personae idoneae non conferret, liceret decano et capitulo auctoritate apostolica, nullius contradictione vel appellatione obstante, illud, juxta ejusdem concilii statuta, conferre. Cum igitur in litteris archiepiscopi directis capitulo, decani mentio nullatenus haberetur, per cujus manum debebas in capitulo investiri, ejus mandato fuit merito contradictum,] et illa praeterea ratione quod, cum idem praedecessor noster J. de sancto Laurentio de cancellaria Eboracensi curaverit manu propria per annulum investire, mandans nuntio suo, ipsius nomine, stallum in choro et locum in capitulo et processione, cum integritate reddituum et omnibus ad cancellariam pertinentibus assignari, tu pro eo quod proventus ipsos in contemptum praesumpsisti mandati apostolici retinere, per decanum et capitulum Eboracensem fuisti excommunicationis laqueo irretitus; unde non eras ad dignitatem interim admittendus. Cui praeterea illa ratio repugnabat, quod ante investituram a capitulo habitam, archidiaconali te officio ingessisti. Unde, juxta privilegii continentiam pro persona non debebas haberi, praesertim cum tibi homicidia, sacrilegia, incendia et alia multa gravia et enormia objicerentur, quae, archidiaconatum ipsum manu armata tibi usurpare contendens, perpetrare minime timuisti.[ Ipsius igitur institutione propter praemissas rationes et alias a capitulo reprobata, ipsi, ne juris sui dispendium sustinerent, intelligentes etiam archidiaconatus ipsius dispositionem ad eos, tam auctoritate Lateranensis concilii quam indulti sibi privilegii, devolutam, habito prudentum consilio, illum dilecto filio, Rogerio de sancto Eadmundo unanimiter contulerunt, investientes eum de ipso, prout moris est, et solemniter installantes. Processu vero temporis, praefatus archiepiscopus, ab apostolica sede rediens in Northmanniam, post resignationem et abjurationem a te factam et receptam ab ipso, eidem R. archidiaconatum contulit antedictum. Petebat igitur ab impetitione tua prorsus absolvi, et archidiaconatum ipsum, tam ratione primae quam secundae concessionis, sibi rationabiliter assignatum per sedem apostolicam confirmari]. Ad cujus objectiones ex ordine taliter respondebas, quod, licet decani mentio in litteris archiepiscopi directis capitulo expresse facta non fuerit, non tamen ob hoc exclusus videri poterat vel debebat, sicut pars proponebat adversa; imo continebatur in capitulo, sicut pars continetur in toto, cujus decanus pars est honorabilis, archiepiscopus vero caput existit, ne in uno contingat corpore, non sine monstruoso prodigio, duo capita inveniri. Quod autem te excommunicationis sententia lata per decanum et capitulum non ligaverit, multipliciter ostendere satagebas; tum quia fructus cancellariae nequaquam perceperas, cum tantum spiritualium procurator esses ab archiepiscopo constitutus, tum quia nec tu, nec alius, occasione mandati simplicis, per quod coercitio nemini mandatur, potuit coerceri; praesertim cum illa sententia qualiscunque, post appellationem a te interpositam fuerit promulgata. Unde venerabilis frater noster, Cantuariensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus in Anglia, communicato multorum coepiscoporum et aliorum prudentium virorum consilio, pronuntiavit te hujusmodi sententia non teneri, sicut ex rescripto litterarum ipsius legati ostendere satagebas. Administrationi autem archidiaconatus, cum tempore illo absens fueris, te minime ingessisti; sed cum videres postmodum investituram tibi a capitulo contra justitiam denegari, de mandato superioris archidiaconatum ingressus, coepisti in eo, prout ad tuum pertinebat officium, ministrare. Quod autem homicidia, vel alia hujusmodi, per te illic fuerint perpetrata, vel quod archidiaconatum renuntiaris aut etiam abjuraris penitus denegabas; asserens quod eo tempore quo pars adversa te renuntiasse vel abjurasse dicebat et sibi archidiaconatum fuisse collatum, archiepiscopus te pro archidiacono et adversarium pro excommunicato habuit pariter et intruso. Unde auctoritate litterarum nostrarum de mandato dilecti filii nostri P..... tituli Sancti Marcelli presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, coram venerabili fratre, nostro Rothomagensi archiepiscopo et suis conjudicibus in Northmannia et demum coram bonae memoriae Lincolniensi episcopo et conjudicibus suis in Anglia, idem archiepiscopus super intrusione ipsum adversarium traxit in causam, nosque receptas attestationes super ipso negotio meminimus recepisse. Adjecisti praeterea quod, si etiam ea fecisses, per adversarium tamen tuum tibi non poterant objici cum effectu, cui potius super ipso archidiaconatu esset silentium imponendum, et approbata institutione tua, tibi restitutio facienda ex confessione partis adversae in judicio facta et saepius repetita ostendere nitebaris. Ipse namque Rogerius a nobis interrogatus in jure, ex quo tempore archidiaconatus Richemundiae sibi per capitulum fuerit assignatus, respondit quod circa festum Ascensionis proximum triennium compleretur. Cum igitur ex data litterarum nostrarum constaret, tempore illo archiepiscopum apud sedem apostolicam constitutum et in eis per nos antiquum jus fuerit declaratum, ut tempus quo ad apostolicam sedem accessit, et apud illam permansit vel recessit ab ipsa, non esset infra tempus sex mensium computandum, liquido constare dicebas, tempus illud archiepiscopo minime cucurrisse, sed si etiam quadriennium effluxisset, sicut prioris responsi poenitens ultimo loco proposuit pars adversa, quod ex parte tua de jure non posse fieri dicebatur, cum etiam tunc arripuisset iter ad sedem apostolicam veniendi, licet illud non fuerit continue prosecutus, impedimentis multiplicibus retardatus, interpretatio rescripti nostri ad tempus etiam hujusmodi pertinebat, cui praeterea praescriptio nocere non poterat in exsilio constituto. Factum autem capituli eumdem R. non potuit excusare, quoniam, cum institutio facta per archiepiscopum praecessisset quod superior ordinaverat capitulum tanquam inferius non poterat reprobare; cum etsi contra statutum privilegii non fuisset admissus, ipsi tamen, quia nec fuerant exsecutores privilegii constituti, nec poterant simul esse judices et actores, contra te praesertim, absentem et non contumacem, procedere non valebant. Si quid ergo per ipsos erat contra factum archiepiscopi proponendum, hujusmodi quaestio ad tribunal erat superius deferenda, ut auctoritate finiretur ipsius. Pendente proinde institutione tua, facta per illum ad quem[ suppl. pertinebat], tam jure communi quam auctoritate privilegii antedicti, per quod collatio personatuum et praebendarum archiepiscopo reservatur, idem R. non debuit in locum viventis obrepere, cum sciverit vel scire debuerit hoc jure canonico interdictum. Ait enim beatus Gregorius Eum qui contra justitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponimus, qui, si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione sacrae communionis noverit esse privatum. Hujus ergo auctoritate decreti adversarium tuum asserebas ab archidiaconatus officio, quem male receperat, deponendum; praesertim cum illi primae irreptioni vehementer insisteret et per institutionem ejusmodi suum niteretur propositum demonstrare, ipsumque archidiaconatum tibi restitui suppliciter postulabas. Nos igitur, auditis his et aliis quae partes in praesentia nostra proponere voluerunt, et plenius intellectis,[ quoniam constitit nobis archidiaconatum praemissum tibi per Eboracensem archiepiscopum et primitus fuisse concessum, et quod, institutione facta per ipsum, secundum juris ordinem minime reprobata, archidiaconatus non vacans nec potuerit nec debuerit in alium rite transferri, memorato R. qui contra justitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, super eo silentium duximus imponendum, sententialiter decernentes ut institutio facta per Eboracensem archiepiscopum de te sortiatur effectum. Exinde vero, si super renuntiatione vel abjuratione aut aliquo praemissorum aliquis, qui velit et valeat, adversus te duxerit proponendum, ordine poterit judiciario experiri.] Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc.
4.54.2
Datum Laterani, Kal. Junii.

Intertext edge

Open linked passage

Note