Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 1
1 4.55.3
Choose a text More by Innocentius III
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11813 Resiep
4.55.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER QUINTUS. PONTIFICATUS ANNO V, CHRISTI 1202. LV. DECANO ET CAPITULO EBORACENSI. De eodem argumento. (Laterani, III Non. Junii.)
4.55.1
In eumdem modum, decano et capitulo Eboracensi, usque experiri. Quocirca, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus; quatenus quod a nobis est de jam dicto magistro Honorio provida deliberatione statutum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, humiliter observare curetis, recipientes ipsum tanquam archidiaconum, et a subditis recipi facientes. Nos enim si quid in praejudicium ejus de ipso archidiaconatu fuerit aliquatenus ordinatum, decernimus irritum et inane. Quod si forte( quod non credimus) mandatum nostrum nolueritis adimplere, noveritis nos venerabilibus fratribus nostris, Eliensi et Norwicensi episcopis, et dilecto filio decano Lincolniensi, dedisse firmiter in mandatis ut vos ad id per districtionem ecclesiasticam, contradictione et appellatione cessante, cogere non omittant.
4.55.2
Datum Laterani, III Nonas Junii.
4.55.3
Illis scriptum est super hoc contradictores, etc. hoc addito: Si vero dictus R. de Sancto Eadmundo possessionem archidiaconatus praesumpserit detinere, vos praesumptionem ipsius etiam per subtractionem aliorum beneficiorum suorum, appellatione postposita, compescere procuretis. Quod si non omnes, etc.
4.55.4
Datum, ut supra.

Intertext edge

Open linked passage

Note