Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 2
2 4.186.1
Choose a text
More by Innocentius III-1216
—
11814 Resiep2
4.186.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER NONUS. PONTIFICATUS ANNO IX, CHRISTI 1206. CXCVII. EPISCOPO SUESSIONENSI. Ut ecclesiasticas censuras iis qui hastiludia inierant remittat, ne sacrae expeditioni mora afferretur. (Romae, IV Idus Decembris.)
4.186.1
Per tuas nobis litteras intimasti, quod, cum torneamenta, quae in partibus tuis fiunt, peregrinationis tuae propositum crederes plurimum impedire, auctoritate nostra in torneatores excommunicationis sententiam protulisti, propter quod multi milites adeo sunt turbati, ut nec crucem assumunt, nec aliquid conferre volunt subsidium terrae sanctae. Unde, petiisti a nobis, ut tibi permittere dignaremur ad tempus illam sententiam mitigare. Licet autem intentionis nostrae non sit torneamenta permittere, quae sacris noscuntur institutionibus interdicta, quia tamen quod provisum est ad commodum, tendere videtur ad noxam, praesentium tibi auctoritate concedimus, quatenus sententiam ipsam circa omnes, vel aliquos, prout expedire videris, relaxare procures. Super eo vero, quod a nobis tua fraternitas postulavit, ut nobilem virum..... comitem Namurcensem, et Ballivos Flandriae faceremus ecclesiastica censura compelli, ut, juxta mandatum quod dedit olim illustris memoriae.... Constantinopolitanus imperator, de proventibus comitatus stipendia militibus et servientibus assignarent in subsidium imperii transmittendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod praedicti ratione mandati memorati nobiles et ballivi ad hoc, quod petis, nequeunt de jure compelli, cum mandatoris morte expiraverit etiam quod mandavit, quanquam in locum ejus germanus ipsius sit magnifice sublimatus. Praeterea, sicut ex litteris nobilium virorum, Ph. marchionis Namurcensis.... comitis de Loz, J. Brugen. Guillelmi Sancti Audomari, S. Gandaven. et G. Insulem. castellani, A. de Audenarda, W. de Sothengien. E... P.., de Prat, S. de Aria, et quorumdam aliorum accepimus, quod milites torneatores, metu excommunicationis inducti, communi consilio statuerunt, ut quilibet miles torneator, qui terram usque ad valentiam centum librarum habet, marcam unam, et qui habet terram minoris valentiae, dimidiam marcam, usque ad triennium singulis annis exsolvat in subsidium terrae sanctae, propter quod nobis dicti nobiles supplicarunt, ut eorum proposito auctoritatem nostram apponere dignaremur; inde est, quod praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus, salvo statuto Lateranensis concilii, circa hoc disponere aut providere procures, juxta quod secundum Deum videris expedire.
4.186.2
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Decembris, anno nono.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).