Innocentius III-1216
Regesta sive epistolae 3
3 3.4.1
Choose a text
More by Innocentius III
—
11817 Resiep3
3.4.1
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER DECIMUS QUARTUS. PONTIFICATUS ANNO XIV, CHRISTI 1211. IV. ALDEFONSO ILLUSTRI REGI CASTELLAE. Super eodem. (Laterani, VIII Kal. Martii.)
3.4.1
Cum personam tuam inter Christianissimos reges et catholicos principes specialis dilectionis praerogativa in Domino amplexemur, preces ac petitiones tuas, in quibus possumus, libenti animo exaudimus, et ad ea gratanter intendimus quae serenitati regiae novimus placere. Sane venientem ad apostolicam sedem dilectum filium Palentinum electum nuntium tuum, virum utique providum et honestum, benigne recepimus, et petitiones quas nobis ex parte tua porrexit libenti animo curavimus promovere. Super eo autem quod ex parte tua legatum requisivit a nobis ad partes Hispaniae destinandum, ad praesens propter tempora impacata nequivimus regiae satisfacere voluntati: sed opportunitate accepta, petitioni regiae, dante Domino, satisfiet. Nos vero, ne laudabile tuum et F. filii tui propositum valeat ab aliquibus aliquatenus impediri, venerabili fratri nostro archiepiscopo Toletano et Zamorensi, Tirasonensi et Colimbriensi episcopis nostris damus litteris in mandatis ut si quis regum Hispaniae, cum quo treugam vel pacem firmasti, tempore quo tu vel filius tuus Saracenos impugnatis, ipsam praesumpserit violare, ipsi eum per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis impedimento, compescant. Monemus igitur serenitatem regiam attentius et hortamur, quatenus in devotione nostra et sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae firmiter perseveres; quia nos in his quae a nobis secundum Deum duxeris postulanda, regiae serenitati assensum apostolicum libenti animo impendemus.
3.4.2
Datum Latereni, VIII Kal. Martii, pontificatus nostri anno quarto decimo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).