Innocentius III-1216
Registrum super negotio Romani imperii
Impe 177.1
Choose a text
More by Innocentius III
—
11818 Resuner
177.1
CLXXVII. ILLUSTRI REGI OTTONI IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO.
177.1
Jucundus tuorum nuntiorum adventus ita nos est in ea qua tenebamur aegritudinis molestia consolatus, ut ex gratis rumoribus quos de tuis successibus tulerunt quadam medicinali virtute nos fecerit de languoris doloribus in sanitatis gaudia respirare. Licet autem super negotiis pro quibus latores praesentium, viros utique providos et fideles, ad nostram praesentiam destinasti consueverint secundum morem antiquum, maxime pro petitione imperialis coronae, magni principes ad sedem apostolicam destinari, quia tamen hoc fuit magis in modum consultationis quam petitionis propositum, et quod nondum est factum adhuc poterit fieri, nos, qui, ut tuo deferre possimus honori, hoc aequanimiter ferimus ex gratia speciali, auditis et intellectis petitionibus quas iidem nuntii tuo nobis nomine porrexerunt, super earum aliquibus litteras fieri mox praecepimus sicut novimus expedire, ac per legatos nostros, quos ad tuam regalem praesentiam evestigio destinamus, gratum responsum tibi cum Deo tam super negotio matrimonii quam etiam super aliis impendemus, cum eos et ob hoc inter caetera specialiter providerimus destinandos ut ad negotii tui robur ipsi, qui vice nostra fungentur, circa singula quae contingent auxilium tibi conferant opportunum, et ex eorum adventu honorificentia tibi major accrescat. Adeo namque tuum zelamur honorem ut honori nostro reputemus accrescere quidquid per nos tuo regali accrescit honori, firmam gerentes de tua serenitate fiduciam quod idipsum de nobis zelanter affectes.
177.2
Datum Laterani, Non. Januarii, pontificatus nostri anno undecimo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).