Innocentius III-1216
Registrum super negotio Romani imperii
Impe 18.2
Choose a text
More by Innocentius III
—
11818 Resuner
18.1
XVIII. RESPONSIO DOMINI PAPAE FACTA NUNTIIS PHILIPPI IN CONSISTORIO.
18.1
In Genesi legimus quod Melchisedech fuit rex et sacerdos, sed rex Salem, et sacerdos altissimi, civitatis videlicet rex, et Deitatis sacerdos. Sane, si distat inter civitatem et Deitatem, distat utique inter regnum et sacerdotium. Nam, etsi Melchisedech in figura Christi praecesserit, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum Rex regum et Dominus dominantium, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ad notandam concordiam quae inter regnum et sacerdotium debet existere, propter quod et ipse Christus secundum naturam carnis assumptae de stirpe regali pariter et sacerdotali descendit, ad notandum tamen praeeminentiam quam sacerdotium habet ad regnum, cum Abraham rediret a caede regum, dedit Melchisedech ex omnibus decimas, qui benedixit ei proferens panem et vinum. Erat enim sacerdos Altissimi. Dignior autem est qui decimas recipit quam qui decimas tribuit, et minor qui benedicitur quam ille qui benedicit, juxta quod probat Apostolus, qui de hoc ipso loquitur dicens: Sine ulla contradictione minus a meliore benedicitur. Qui volens ostendere sacerdotium evangelicum dignius esse Levitico, probat illud per hoc quod Levi fuit in lumbis Abrahae decimatus, quando Abraham dedit decimas Melchisedech quasi minor majori. Licet autem tam reges quam sacerdotes ungantur ex lege divina, reges tamen unguntur a sacerdotibus, non sacerdotes a regibus. Minor est autem qui ungitur quam qui ungit, et dignior est ungens quam unctus. Propter quod et ipse Christus, cui dictum est per Prophetam: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis, Patrem ungentem asserit se uncto majorem. Pater, inquit, major me est. Nam Pater est ungens secundum quod Deus, Filius autem est unctus in quantum est homo: Qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hinc est quod Dominus sacerdotes vocavit deos, reges autem principes appellavit. Diis, inquit, non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et de servo, qui maluerit remanere cum domino dicit ut offerat cum diis, hoc est, sacerdotibus, et perforabit aurem ejus subula, et erit ei servus in saeculum. Sed et propter dignitatem officii sacerdos angelus appellatur, dicente Domino per Prophetam: Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore ejus. Angelus enim Domini exercituum est. Dictum est etiam, non a quolibet, sed a Deo, nec cuilibet, sed prophetae, non utique de semine regio, sed de sacerdotibus qui erant in Anathot: Constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, aedifices et plantes. Simile dicitur Petro, sed excellentius: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Illi dictum est: Constitui te super gentes et regna. Isti dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Illi dictum est: Evellas et destruas, aedifices et plantes. Isti dicitur: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Illi dictum est: Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut cruam te. Isti dicitur: Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Principibus datur potestas in terris, sacerdotibus autem potestas tribuitur et in coelis. Illis solummodo super corpora, istis etiam super animas. Unde quanto dignior est anima corpore, tanto dignius est etiam sacerdotium quam sit regnum. Petro legitur vas ostensum quatuor initiis submissum de coelo, in quo continebantur omnia animantia volatilia, quadrupedia et reptilia, munda pariter et immunda; et dictum est ei: Macta et manduca. Macta vitia, et manduca virtutes; macta errorem, et manduca fidem; quasi evellas et destruas, aedifices et plantes. Quia singuli proceres singulas habent provincias, et singuli reges singula regna; sed Petrus, sicut plenitudine, sic et latitudine praeeminet universis, quia vicarius est illius cujus est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Porro, sicut sacerdotium dignitate praecellit, sic et antiquitate praecedit. Utrumque tam regnum quam sacerdotium institutum fuit in populo Dei; sed sacerdotium per ordinationem divinam, regnum autem per extorsionem humanam. De sacerdotio namque praecepit Dominus Moysi: Applica, inquit, ad me Aaron fratrem tuum et filios ejus de medio filiorum Israel, ut sacerdotio mihi fungantur. De regno vero dixit Dominus Samueli: Audi vocem populi petentis regem. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Verum inter Moysem et Samuelem, inter Aaron primum sacerdotem et Saulem primum regem fuerunt tempora Judicum, in quibus multi anni fluxerunt.
18.2
Ne quis autem objiciat quod, etsi sacerdotium praecesserit regnum in populo Judaeorum, regnum tamen praecessit sacerdotium in populo gentium.( Nam Belus coepit primo regnare super Assyrios post turrem Babel et divisionem linguarum tempore Sarug proavi Abrahae, cui Ninus filius ejus successit in regnum, qui civitatem magnam construxit quam a suo nomine Ninivem appellavit. Sed et de Nemroth dicit Scriptura quod principium regni ejus exstitit Babylon.) Respondemus profecto secundum fidem historiae quod et hos praecessit Noe, qui fuit rector arcae, quasi sacerdos Ecclesiae. Sed, ne figuram pro veritate mendicare videamur, proponamus in medium quod Moyses de illo testatur: Aedificavit, inquit, Noe altare Domino, et obtulit holocaustum super altare. Sem quoque primogenitus ejus dicitur fuisse sacerdos: quem Judaei tradunt fuisse Melchisedech, et vixisse usque ad tempora Abrahae. De Cain quoque natus est Enoch, qui primus civitatem aedificavit. Sed de Seth natus est Enos, qui coepit nomen Domini invocare. Sed utrumque praecessit Abel, qui obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum munera Domino; et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. Verum in regno et sacerdotio non solum causam institutionis sed et ordinem processus notare debemus. Contra utrumque siquidem in principio motum est scandalum et suscitatum est schisma. Contra sacerdotium Aaron schisma moverunt Core, Dathan et Abiron cum complicibus suis; sed statim eos ultio divina damnavit; quia quosdam ignis consumpsit, alios terra vivos absorbuit. Contra regnum autem Saulis schisma movit David, non tamen temeritate propria, sed auctoritate divina: qui licet diu fuerit, Saulis persecutionem perpessus, demum tamen praevaluit, quia manus Domini erat cum illo. Quid est hoc quod schisma contra sacerdotium non praevaluit, sed succubuit, schisma vero motum contra regnum non succubuit, sed praevaluit? Magnae rei magnum est sacramentum, et forsitan instantis temporis est parabola. Sed, ne aliud intendere videamur, dicamus quod ideo schisma contra sacerdotium non praevaluit quia sacerdotium institutum fuit per ordinationem divinam; schisma vero praevaluit contra regnum, quia regnum fuit extortum ad petitionem humanam. Sacra vero Scriptura docente didicimus quia non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Deum. Caeterum, tempore procedente divisum est simul regnum et sacerdotium. Nam post obitum Salomonis divisum est regnum, et duae tribus solummodo Roboam adhaeserunt; caeterae vero tribus secutae sunt Jeroboam. Sed qui pauciores obtinuit, ipse habuit Jerusalem sedem regiam, templum et sacerdotium. Reliquus autem, quoniam iis omnibus caruit, etsi plures haberet, sicut regnum divisit, voluit etiam dividere sacerdotium, et fecit duos vitulos aureos, quorum unum posuit in Dan, alterum in Bethel, fanumque construxit, et aedificavit altare, constituens sacerdotes non de Levitis; sed venit propheta in sermone Domini, et Jeroboam stante super altare et thus jaciente, inter caetera dixit: Hoc erit signum quod locutus est Dominus. Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui est in ipso. Quod cum rex audivisset, extendit manum, et ait: Apprehendite eum; et exaruit manus ejus quam extenderat contra ipsum, altare quoque scissum est, et effusus est cinis. Ecce statim a Deo vindicatum est schisma contra sacerdotium suscitatum. Divisio vero regni permansit inter Judam et Israel usque ad transmigrationem et captivitatem Judaicam. Porro, quod accidit in Veteri Testamento, contingit in Novo. Et ne longe petantur exempla, divisum est simul regnum et sacerdotium tempore Innocentii papae et regis Lotharii. Contra Innocentium intrusus est Anacletus, contra Lotharium vero Conradus. Sed praevaluit uterque Catholicus, Innocentius videlicet et Lotharius, quoniam Innocentius coronavit Lotharium; et succubuit uterque schismaticus, Anacletus videlicet et Conradus, quia veritas praejudicat falsitati. Deinde schisma dividit Ecclesiam tempore Alexandri, et imperium in unitate permansit tempore Frederici. Sed idem imperator, non ut defensor, sed persecutor Ecclesiae, schisma fovit et favit schismaticis. Porro schisma periit cum schismaticis, et fomentum cum fautoribus est confusum. Nunc autem Ecclesia per Dei gratiam in unitate consistit, et imperium peccatis exigentibus est divisum. Verum Ecclesia non sic illi retribuit quemadmodum illud Ecclesiae; quia super ejus divisione condolet et compatitur, pro eo maxime quod principes ejus maculam posuerunt in gloria et infamiam in honore, libertatem et dignitatem ipsius pariter confundentes. Verum ad apostolicam sedem jampridem fuerat recurrendum, ad quam negotium istud principaliter et finaliter dignoscitur pertinere; principaliter, quia ipsa transtulit imperium ab oriente in occidentem; finaliter, quia ipsa concedit coronam imperii. Verum verbum tuum audivimus. Videbimus litteras domini tui, deliberabimus cum fratribus nostris, et dabimus tibi responsum. Inspiret autem nobis omnipotens Deus honestum consilium, et revelet nobis beneplacitum suum; quatenus in hoc negotio ad honorem ipsius, ad utilitatem Ecclesiae, et salutem imperii procedamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).