Innocentius III-1216
Sermones de sanctis
Sanc 21.3
Choose a text
More by Innocentius III-1216
—
11835 Sedesa3
21.1
SERMO XXI. IN SOLEMNITATE D. APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. Docet famam propriam non esse negligendam, et multa disputat de felicitate, dignitate et potestate Petri.
21.1
Interrogabat Jesus discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? etc. Matth. XVI.
21.2
Quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. X, ideo Dominus interrogabat discipulos suos, non quod ignoret aliqua, qui novit omnia, sed ut ex ipsa responsione occasionem assumat et confirmandi fidem, et remunerandi confessionem. Unde cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi, statim Dominus fidem confirmans respondit: Beatus es, Simon Bar- Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Ac deinde confessionem remunerans intulit: Et ego dico tibi, cujus dicere facere est, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et tibi dabo claves regni coelorum. Prius tamen de aliorum opinione quaesivit, ut eorum reprobaret errorem. Quia,« non est societas luci ad tenebras II Cor. VI;» et veritas plantari non potest, nisi falsitas exstirpetur. Ait ergo: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Manifestum nobis tradidit exemplum, ne simus conscientia sola contenti, sed de fama quoque solliciti, ut et conscientiam, quo ad Deum, et famam, quo ad proximum procuremus habere dilucidam, et studeamus servare serenam. Nam« melius est nomen bonum quam divitiae multae Prov. XXII.» At illi de aliorum opinione interroganti dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis. Pro eo namque quod Christus baptizabat, putabant homines, sed errabant, suscitatum esse Joannem Baptistam. Vel unum ex duobus prophetis, qui transeuntes Jordanem praefiguravere baptismum, id est Eliam III Reg. XVII, vel Eliseum IV Reg. II. Jeremiam cap. I vero, quia legitur sanctificatus in utero; sicque poterant errare de caeteris, quemadmodum Herodes erraverat de Joanne:« Hic est, inquit, Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo Matth. XIV.» Vos autem, quem me esse dicitis? Ac si diceret: Vos, qui non carnales estis, secundum spirituales, ut merito debeatis jam non homines, sed dii appellari potius, sicut habetur in Psalmo:« Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes Psal. LXXI.» Quem me esse dicitis? Prudenter interrogat et distincte. Ac si diceret manifestius: Homines de Filio hominis ita sentiunt, vos autem de me quid sentitis? Sed quid possunt homines facti dii sentire de Deo facto homine, nisi quod Petrus primus et praecipuus inter omnes respondit pro omnibus, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Quasi dicat: Tu non Joannes Baptista in carcere decollatus, es Christus; non Elias in paradisum translatus IV Reg. II. Filius Dei, non Jeremias, quamvis ab utero sanctificatus Dei vivi, non unus ex prophetis in coemeterio tumulatus. Respondens autem Jesus dixit ei: Beatus es, Simon Bar- Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Bar- Jona est nomen Hebraeum, compositum ex integro, quod est Bar, id est filius, et corrupto, quod est Joanna, id est filius Joannis.
21.3
Sane nobis tria evangelica lectio in B. Petro singulari quadam praerogativa commendat felicitatem et potestatem. De felicitate permittitur: Beatus es, Simon Bar- Jona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. De dignitate subjungitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. De potestate supponitur: Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Beatus es igitur, sed nunc merito, tandem praemio; nunc spe, tandem re; nunc beatitudine viae, tandem beatitudine patriae; nunc beatitudine fidei[ al. spei] tandem beatitudine spei[ al. requiei]. Quia caro et sanguis, id est carnalis quilibet, sapientia carnis inflatus, non revelavit tibi;« sed Pater meus qui est in coelis,» qui coelestes mentes inhabitat, et eas lumine veritatis illustrat.« Abscondit enim haec a sapientibus, et revelavit ea parvulis Matth. XI,» qualis est Petrus, non superbus, sed humilis. Unde benedicitur Simon, interpretatur obediens; Bar- Jona, id est filius Joannis, quod interpretatur Dei gratia; quia virtus obedientiae de gratia divina procedit.
21.4
Beatitudo ista potissimum in cognitone ac dilectione consistit, id est in fide et charitate. Quarum una inter virtutes est prima, reliqua praecipua. De fide namque dicit Apostolus:« Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium Hebr. XI.» Ecce fides est prima. De charitate vero idem Apostolus ait:« Nunc manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem his est charitas I Cor. XIII,» ecce charitas est praecipua. De fide legitur:« Sine fide impossibile est placere Deo; quia justus ex fide vivit Hebr. XI; Habac. II.» De charitate dicitur:« Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest I Cor. XIII.» Ecce utraque est necessaria. Nam de fide Dominus ait:« Fides tua te salvam fecit, vade, et amplius noli peccare Matth. IX.» Idem dicit de charitate:« Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum Luc. VII.» Utramque Dominus requisivit a Petro: fidem, quando concessit claves; charitatem, quando sibi commisit oves Joan. XXI. In concessione clavium, de fide interrogans requisivit: Vos autem quem me esse dicitis? Et Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. In commissione ovium de charitate requirens interrogavit:« Simon Joannis, diligis me plus his? Et ille respondit: Domine, tu scis, quia amo te ibid.» Sed de fide semel tantum interrogans requisivit; quia« unus est Deus, una fides, unum baptisma Ephes. IV.» De charitate vero requirens tertio simul interrogavit; quia tres debemus ex charitate diligere, Deum, nos ipsos et proximum.« Diliges, inquit, Dominum Deum tuum,» ecce primum:« Et sicut teipsum,» ecce secundum:« diliges proximum Deut. XI; Matth. XXII,» ecce tertium. Cum ergo Dominus tertio requisisset a Petro:« Simon Joannis, diligis me plus his? et ille tertio respondit: Domine, tu scis quia amo te Joan. XXI,» tertio quoque praecepit oves pascendas. Ac si diceret: Pasce verbo, pasce exemplo, pasce praesidio. Pasce verbo praedicationis, pasce exemplo conversationis, pasce praesidio defensionis. O pastor bone, pastor sancte, pastor egregie; quia animam tuam pro tuis ovibus posuisti, sicut Dominus ipse praedixerat:« Cum esses junior cingebas te, et ibas ubi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Hoc autem dicebat, significans qua morte clarificaturus esset Deum ibid..» Unde et alibi sibi ait:« Sequere me Matth. IX.» Quasi diceret: Sequere me in genere mortis, videlicet in patibulo crucis.
21.5
Claves autem concedens quaesivit de fide; quia claves nonnisi fidelibus conceduntur. De quibus dicitur:« Qui male sentiunt[ al., serviunt] in praesenti, malum utique sentient in futuro; quoniam qui non credit, jam judicatus est Joan. III.» Oves vero committens interrogavit de charitate; quia non est pastor, sed mercenarius, qui pascit oves cupiditate lucri, non autem amore Dei Joan. X.
21.6
Qualis enim et quanta fuerit fides Petri, sua profecto responsio indicavit: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Nam« corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. X.» Duas autem confitetur in Christo naturas, et unam personam. Naturam humanam, cum dicit: Tu es Christus, quod interpretatur unctus, secundum humanitatem, sicut ei dicitur a Propheta:« Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis Psal. XLIV.» Naturam divinam, cum ait: Filius Dei vivi. Non enim quis naturaliter potest esse filius alicujus, quin habeat naturam ipsius; quia sicut non potest esse Filius hominis, nisi homo, ita non potest esse Filius Dei vivi, nisi Deus. Unde Pater inquit ad Filium:« Filius meus es tu, ego hodie genui te Psal. II.» Qui de sua et Patris unitate secundum naturam divinam sic aiebat:« Ego et Pater unum sumus Joan. XVIII.» Porro sicut inter Patrem et Filium est diversitas in personis, sed unitas in natura; ita inter divinitatem et humanitatem est diversitas in natura, sed unitas in persona. Nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Propter quod Petrus respondit: Tu es, inquit, Christus, non Christi; tu es Filius, et non Filii; quia qui in Deitate erat Dei Filius, idem ipse factus est in humanitate hominis Filius. Quia natura nomen est generis, persona vero nomen est juris. Tu ergo discretive, non alius; quia« multi pseudoprophetae venient in nomine tuo, dicentes: Ego sum Christus Marc. XIII.» Sed tu solus es, non putative, sed substantive. Nam et Joannes reputatus est Christus, quod de se ipso negavit.« Non sum, inquiens, ego Christus; sed qui desursum venit, super omnes est Joan. I.» Tu es Christus, videlicet unctus, non unctione humana, secundum quam multi sunt christi, juxta quod legitur:« Nolite tangere christos meos Psal. LXXXVIII;» sed unctione divina, secundum quam unus tantum est Christus. Quoniam« unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis Psal. LXIV.» Propter quod ipse per prophetam dixit:« Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, evangelizare pauperibus misit me Isa. LXI.» Filius non adoptivus, sed verus; quoniam dixit ad te:« Filius meus es tu, ego hodie genui te Psal. II.» Unde non es tantum Filius hominis, sed etiam Filius Dei: non utique mortui, sicut dii gentium, qui« os habent, et non loquuntur; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; manus habent, et non palpant; pedes habent, et non gradiuntur Psal. CXIII;» sed tu es Christus Filius Dei vivi, qui vivens in se, vivificat universa;« in quo vivimus, movemur et sumus Act. XVII.» Hanc tantam fidem Dominus nulla passus est tentatione deficere. Unde cum in passionis articulo B. Petro dixisset:« Simon, ecce Satanas expetivit eos ut cribraret sicut triticum,» statim adjecit:« Sed ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos Luc. XXII.» Licet enim aliquando dubitaverit, propter quod Dominus eum increpavit:« Modicae fidei, quare dubitasti?» Matth. XIV. quia tamen fides in sua soliditate convaluit, statim eum de periculo pelagi liberavit.
21.7
Haec vera fides et sancta, non de figmento processit humano, sed de revelatione divina. Unde Christus intulit, dicens: Beatus es, Simon Bar- Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Super hanc fidem Ecclesia est in petra fundata, propter quod Dominus addidit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Dignitas haec in duobus attenditur, quia scilicet beatissimus Petrus et fundamentum est et caput Ecclesiae. Licet enim Christus sit primum et praecipuum fundamentum, secundum quod dicit Apostolus:« Fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus I Cor. III;» sunt tamen secunda et secundaria fundamenta, videlicet apostoli et prophetae,» juxta quod, inquit Apostolus:« Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Ephes. II,» de quibus alibi dicitur per Prophetam:« Fundamentum ejus in montibus sanctis Psal. LXXXVI.» Inter quos beatissimus Petrus primus et praecipuus; cui singulariter a Domino dicitur:« Tu vocaberis Cephas Joan. I.» Cephas enim licet secundum unam linguam interpretatur Petrus, secundum aliam tamen dicitur caput. Quia, sicut plenitudo sensuum consistit in capite, in caeteris autem membris pars est aliqua plenitudinis; ita caeteri vocati sunt in partem sollicitudinis, solus autem Petrus assumptus est in plenitudinem potestatis. Unde cum Dominus omnibus simul apostolis loqueretur, universaliter ait:« Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. XX.» Cum autem soli Petro locutus est, particulariter dixit: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; quia Petrus potest ligare caeteros, sed non ligari potest a caeteris, utpote primus et summus magister et princeps Ecclesiae. Quod etsi omnibus apostolis simul dictum fuisse legatur, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis legitur dictum esse; ut quod non alii sine ipso, sed ipse sine aliis intelligatur hoc posse de plenitudine potestatis. Hinc est etiam quod cum communiter dictum sit aliis:« Laxate retia in capturam;» singulariter dictum est Petro:« Duc in altum Luc. IV.» Et cum post resurrectionem caeteri navigio venissent ad Dominum, solus Petrus tunica se succinxit, et misit se in mare Joan. XXI. Ex hac nova nominis impositione traxit Ecclesia, ut quando Petri successor eligitur, novum ei vocabulum imponatur.
21.8
Sed solet quaeri, quando fuerit ei nomen hoc impositum. Vel cum secundum Joannem intuitus eum Jesus dixit ei: Tu es Simon filius Joanna, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus; vel cum secundum Matthaeum dixit illi Jesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Sed ibi magis praedixisse: hic autem magis confirmasse videtur. Nam ibi dicitur: Vocaberis: hic vero: Tu es. Verum absque dubitatione tenendum est, quod in electione duodecim fuit ei nomen hoc Petrus impositum. Juxta quod Marcus cap. III testatur:« Et imposuit, inquit, Simoni nomen Petrus, Joanni autem et Jacobo imposuit nomina Boanerges. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, vitia videlicet et peccata, quae ad infernum introducunt: quia nec perversitas, nec adversitas Ecclesiam possunt ullo modo dejicere. Juxta quod Veritas ait:« Flaverunt venti, venerunt flumina, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram Matth. VII:» et ideo portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum.
21.9
Potestas autem in duobus maxime commendatur, videlicet in absolutione peccatorum, et operatione miraculorum. Licet enim communem cum aliis dimittendi peccata potestatem acceperit, non tamen sine rationali causa solus legitur interrogasse Jesum:« Si peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies?» Matth. XVIII et ei soli legitur respondisse Jesus:« Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies ibid..» Septenarius enim numerus universitatis est, quoniam omne tempus septenario dierum numero comprehenditur. Quid ergo septenarius numerus per seipsum multiplicatus hoc loco significat, nisi universorum universa peccata? Sic ergo soli Petro praecipitur, ut si peccaverit in se frater suus, dimittat ei, non tantum septies, sed usque septuagies septies, quia solus Petrus in terra dimittere potest universorum universa peccata; nam et sunt quaedam peccata, quorum absolutio soli Petro est reservata. Hic est qui tanta virtute pollebat ad facienda miracula Act. III, IV, ut de ipso legatur, quod« augebatur virorum ac mulierum credentium in Christo multitudo, ita ut in plateis ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes aegros et vexatos a spiritibus immundis, qui curabantur omnes Act. V.» In hoc vere completum est quod Veritas ait:« Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet Joan. XIV.» Una quidem est clavis David,« quae claudit et nemo aperit; aperit, et nemo claudit Apoc. III; quae uni Petro duas claves commisit, propter illam excellentissimam fidem, quae in uno Christo duas naturas veraciter recognovit. Petrus ergo per claves acceptas, et claudit et aperit: claudit cum ligat: aperit, cum absolvit. Et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.« Clavis quidem discernit et dijudicat: ingredientibus et egredientibus claudit et aperit. Et quidem prima clavis intelligitur scientia discernendi et dijudicandi, secunda clavis intelligitur potentia ligandi et absolvendi; necessaria quidem est clavis scientiae ad discernendum inter lepram et lepram, inter bonum et malum, inter lucem et tenebras, inter sanctum et profanum Deut. XVII,» Nam« vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras Isa. V; vivificantes animas quae non vivunt, et mortificantes animas quae non moriuntur.» Verum scientia discernendi non semper est clavis; quoniam etsi quidam discernere sciant, discernere tamen non possunt: quia non habent clavem potentiae, sine qua scientia non est clavis. Provideat ergo sibi pastor Ecclesiae, ut clavem potentiae sine clave scientiae non recipiat, quia scriptum est in propheta:« Tu scientiam repulisti, et ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi Ose. IV; nam« labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus Malac. II.» Qui noluit intelligere, ut bene ageret,« iniquitatem meditatus est in cubili suo Psal. XXXV.» Contra quos Dominus ait:« Ipsi non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam Psal. XCIV.» Clavis ergo scientiae necessaria fuit Petro cum clave potentiae: ut quodcunque ligaveritis super terram, sit ligatum et in coelis: et quodcunque solveritis super terram, sit solutum et in coelis. Quid ergo? Nonne sacerdos justo quandoque deceptus errore ligat aliquem super terram, qui quoniam innocens est, non est a Deo ligatus in coelis? Sane licet in vinculo ligationis hujusmodi adhibeatur clavis scientiae, quia scientia impermista[ al. intermista] est falsitati, sed opinio quaedam, quae licet sit justa, tamen est falsa: cum tamen sententia ligationis juste fertur ex animo et ex ordine, qui ligatur sic super terram, nihilominus ligatur et in coelis; quia ligationem illam curia coelestis approbat et confirmat. Est ergo talis et solutus et ligatus in coelis, sicut est et ligatus et solutus in terris. Ligatus est ex sententia, solutus a culpa.
21.10
Est ergo duplex ligatio, culpae videlicet, et sententiae. Unde saepe contingit, quod non semper istae solutiones sese pariter comitantur. Quod Dominus ipse in solutione Lazari mystice designavit: qui prius mortuum suscitavit, et postea jussit apostolis, ut solverent suscitatum. Solvit autem sacerdos, non tantum ostendendo solutum, et ligat non tantum ostendendo ligatum; sed ligat et solvit subtrahendo vel restituendo suffragia ecclesiastica et sacramenta divina. Forte nunc soli Petro, sicut promisit, ita commisit claves Ecclesiae, specialiter quidem et principaliter: vel post resurrectionem cum aliis generaliter et communiter, quando insufflavit, et ait:« Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt Joan. XX.»
21.11
Habeat ergo fidem qui recipit claves, habeat charitatem qui suscipit oves, quas utique tribus modis pascere debet; quia tertio jubetur ut pascat. Sunt enim tres ordines fidelium in Ecclesia, Noë, Daniel, et Job: id est praelati, continentes et conjugati: quos Ezechiel vidit in visione salvos; quos pascere debet praelatus, verbo, exemplo, et sacramento, verbo doctrinae, exemplo vitae, sacramento eucharistiae. Sic oves sibi commissas pavit B. Petrus, quem generaliter orbis se gaudet Patrem habere, sed specialiter urbs se gloriatur habere patronum. Per eum enim facta est veritatis magistra, quae fuerat caput erroris: et longe nunc excellentior est in apostolico magisterio, quam olim fuerat in imperiali principatu: cujus etiam magisterio ipse Romanus princeps noscitur esse subjectus. In ea nunc viget coelestis auctoritas, in qua quondam vigebat terrena potestas, ad illud dignitatis provecta fastigium, ut ejus sententia, quae profertur in terris, etiam observetur in coelis. Super animas quoque judiciariam obtinet potestatem, ut eas et solvere valeat et ligare. Ipsum ergo Patrem et patronum nostrum fratres et filii deprecemur, quatenus a peccatorum vinculis absolutos nos ad regna coelestia suis meritis introducat, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).