Innocentius III-1216
Sermones de tempore
Temp 20.8
Choose a text
More by Innocentius III
—
11836 Sedete3
20.1
SERMO XX. DOMINICA PRIMA POST PASCHA.
20.1
Post passionem suam Christus praebuit seipsum vivum apostolis in multis argumentis, per dies quadraginta apparuit eis, et loquebatur de regno Dei Act. I.
20.2
Volens, fratres charissimi, volo, si possum, argumenta distinguere, per quae Dominus veritatem suae resurrectionis irrefragabili ratione probavit, videlicet per frequentiam apparitionum, et testimonium angelorum, per ostensionem vulnerum et esum ciborum, per expositionem Scripturarum, et per operationem miraculorum. Per frequentiam enim apparitionum veritatem suae resurrectionis Christus ostendit, quia in Evangelio decies post resurrectionem apparuisse describitur. Primo Maria Magdalenae, quando dixit ei: Noli me tangere, etc. Joan. XX; secundo, ipsi, et aliis mulieribus, quando accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eumMatth. XXVIII; tertio, Simoni Petro Luc. XXIV; quarto, duobus discipulis euntibus in Emmausibid.; quinto, caeteris discipulis, quando post dies octo venit ubi erant congregati, et Thomas erat cum eisJoan. XX; sexto, septem discipulis ad mare Tiberiadis, quando illis piscantibus stetit Jesus in littoreJoan. XXI; septimo, undecim discipulis, quando abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis JesusMatth. XXVIII; octavo, in coenaculo, ubi recumbentibus undecim discipulis, etc. Luc. XXII; nono, quando eduxit undecim discipulos foras in montem Oliveti versus Bethaniam, et eis videntibus ascendit in coelum. Propter has autem apparitiones dicit Apostolus:« Quia visus est plus quam quingentis fratribus simulI Cor. XV. Deinde visus est Jacobo. Novissime autem omnium tanquam abortivo visus est ipsi Paulo.»
20.3
Quid est autem quod Christus post resurrectionem prius feminis quam masculis se ostendit, et inter feminas primo Mariae Magdalenae, ac deinde aliis mulieribus, et inter masculos primo Petro, ac deinde discipulis aliis? Sit ista ratio, si non potest melior assignari, ut quia mulier prius peccavit quam vir, et in Eva peccaverunt caeterae mulieres, in Adam vero caeteri viri. Propterea Christus secundum praescriptum ordinem prius mulieribus, et postea viris apparuit. Ut quemadmodum processit mors per culpam, ita procederet vita per gratiam. Illud autem sane debet intelligi, quod Christus per quadraginta dies post resurrectionem suam dicatur apparuisse discipulis, non quidem quod apparuerit illis singulis quadraginta diebus, sed quia frequenter per quadraginta dies, sicut Joannes evangelista testatur, quod tertiae diei apparitionem, sed tertiam apparitionum diem commemorans ait: Hic jam tertio manifestavit se Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant simul Simon Petrus, etc. Joan. XXI.» Non est ergo aliquatenus dubitandum de Dei veritate, quoties multorum oculis est ingesta, quam ad majorem fidei firmitatem per angelorum namque testimonium multoties declaravit. Primo, quando angelus Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedit super eum, et dixit mulieribus:« Surrexit, non est hicMarc. XVI.» Secundo, quando« Maria Magdalena in monumentum venit et vidit duos angelos sedentes in albis, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus JesusJoan. XX.»--« Et ecce duo viri steterunt secus illos in veste fulgenti, et dixerunt ad illos: Quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit Luc. XXIV.» Tertio, quando videntibus illis elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Cum igitur« in ore duorum vel trium stet omne verbumMatth. XVIII; II Cor. XIII,» manifestum est quidem in hac re angelorum testimonio credendum.
20.4
Verum ne quis posset super hoc aliquatenus dubitare, signa plagarum in suo corpore reservavit, dum ait discipulis:« Videte manus meas, etc. Luc. XXIV,» propter naturam quippe glorificati corporis reservavit Dominus in corpore suo vulnerum cicatrices, non solum ut fides apostolorum per eas firmius solidaretur, verum etiam ut illas praesentaret intercedendo Deo Patri pro nobis, ostendens quale pro nobis pertulit genus mortis, ut sic pro nobis efficacius intercedat.
20.5
Ne vero phantastica posset ejus resurrectio reputari, quasi facta per artem magicam, et non potius per virtutem divinam, voluit etiam propter naturam incorruptibilis corporis post resurrectionem suam cum apostolis manducare. Primo, cum dixit:« Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellisibid.;» secundo, quando septem discipuli de navi descenderant, viderunt prunas et piscem suppositum et panem, etc.; tertio quando convescens praecepit eis a Jerosolymis ne discederent, etc.
20.6
Sciendum est autem quod cibos, quos Dominus ante mortem comedit, digessit; quos vero post resurrectionem accepit, absumpsit. Sicut aliter absorbet aquam terra sitiens, et aliter ignis. Nam illa imbibit, iste consumit. Corpus namque quod propter sui subtilitatem, quae est una de quatuor proprietatibus glorificati corporis, januis clausis intravit, et propter naturam carnis, quae resurgendo non evanuit, sed refloruit, palpabile se ostendit: in utrolibet miraculum si fuerit, ad probationem miraculi sufficit alterum. Quid ergo scriptum est:« Et quoniam in fractione panis ab oculis duorum discipupulorum subito se subtraxit. Et post dies octo venit Jesus, januis clausis, et dixit: Pax vobisLuc. XXIV;» tertio, cum dixit discipulis:« Mittite in dexteram navis rete, etc. Joan. XXI;» quarto, cum videntibus apostolis, elevatus est, et nubes suscepit eum, et ferebatur in coelumLuc. XXIV, ubi sedet ad dexteram Dei. Congruunt autem sane miracula veritati; decebat enim ut in ejus resurrectione fieret terraemotus, in cujus morte legitur terraemotus, resurgens intraret ad discipulos clauso virginis alvo deest aliquid, ut illi qui miraculose caperent pisces, miraculosius essent homines piscaturi; et ipse mirabiliter in coelum ascenderet, foret mirabilius descensurus. Haec sunt resurrectionis Dominicae argumenta, de quibus in Actibus apostolorum Lucas evangelista testatur, dicens: Qui praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, etc. Sicut autem quadraginta dies fuerunt postquam resurrexit a mortuis, usque dum ascendit in coelum, ita quadraginta horae fuerunt ex quo mortuus est in cruce, usque dum resuscitatus est de sepulcro. Nam sexta feria hora nona, inclinato capite, tradidit spiritum, et uno Sabbati hora prima resurrexit a mortuis, et revixit. Quatuor ergo horae restabant in sexta feria, scilicet nona, decima, undecima, duodecima, dies autem Sabbati et duae noctes, una praecedens et altera subsequens, habuerunt triginta sex horas, et ita simul horae omnes quadraginta fuerunt. Patet igitur ex praemissis, quod Christus tribus diebus et noctibus, etsi non per tres dies, jacuit in sepulcro, scilicet sexta feria saltem per unam horam, Sabbato per decem, et Dominica partem unius. Unde prudenter et caute Veritas ait in Evangelio:« Sicut Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita etiam Filius hominis in corde terrae Matth. XII;» non dicit, per tres dies, et per tres noctes; sed, tribus diebus, et tribus noctibus. Quoniam aliud est, esse in die et aliud esse per diem. In die namque est, quod existit in aliqua parte diei; sed per diem est, quod per varias partes diei existit.
20.7
Sed quomodo verum est, quod tribus diebus et tribus noctibus jacuit in sepulcro, cum non intersint nisi duae noctes? Porro sciendum est quod sicut dies dicitur claritas aeris, cum sol rutilat super terram, ita nox dici potest obscuritas aeris, cum sol super terram non lucet. Verum hora sexta, in qua crucifixus est Dominus, usque in horam nonam, in qua spiritum emisit,« tenebrae factae sunt super universam terram, et obscuratus est solLuc. XXIII.» Patet igitur quod hora nona propter obscuritatem solis, obscuratus est aer. Ideoque hora nona, in qua mortuus est Christus, intelligitur nox fuisse; ut sicut de ultimo die mors Christi unam horam tantum accepit, ita de prima nocte unam tantum horam acciperet. Verum cum hujusmodi nox, id est obscuritas aeris, praecesserit sepulturam, quam cum jam sero factum esset, in parasceve ante Sabbatum legimus celebratam, secundum istam sententiam. Per cor terrae debet intelligi, quod Veritas ait: Sicut Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, ita etiam et Filius hominis in corde terraeMatth. XII.» Porro secundum istam sententiam per cor terrae debet intelligi non tam locellus petrosi sepulcri, quam umbilicus hujus habitabilis zonae.« Hic enim per cor intelligitur medium, secundum quod dicitur in Psalmo:« Dominus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae Psal. XXXVII;» quoniam in eo loco crucifixus est Dominus, mortuus, sepultus et suscitatus. Nam usque ad resurrectionem Christi dies praecessit noctem, juxta quod legitur:« Factum est vespere et mane dies unusGen. I,» quod bene competit sacramento; quoniam in homine dies virtutum praecessit noctem vitiorum. Sed ad resurrectionem Christi nox coepit praecedere diem, quia lux successit post noctem culpae, juxta quod ait Apostolus:« Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in DominoEphes. V.» Nox ergo, quae fuit inter Sabbatum et Dominicam, bis numeratur, semel propter ordinem naturalem, qui fuit, ut dies praecederet noctem: iterum propter ordinem spiritualem, qui fuit ut nox praecederet diem, et ita cum fuerint duae noctes, si una bis numeretur, intelliguntur fuisse tres propter causam praedictam. Caeterum qualiacunque sint verba, is tamen est sensus secundum quemdam modum loquendi: tribus diebus et tribus noctibus, id est tribus inter dies et noctes, quia duabus noctibus et uno die integrae sunt in corde terrae. Licet ergo de hora resurrectionis, Dominicae diei hora surrexisse credatur: Surgens, inquit, mane prima Sabbati, apparuit primo mane Mariae Magdalenae, de qua ejecit septem daemonia Joan. XX. Cui consonat Psalmista:« Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculoPsal. LVI.» Nam et in Evangelio et in Symbolo continetur, quod die tertia resurrexit. Unde colligitur quod non resurrexit in nocte, sed in die.
20.8
Sed dissentit et consentit Matthaeus evangelista, cum dixit:« Vespere Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene videre sepulcrum, etc. Matth. XXVIII.» Sane vespere dicitur finis diei, id est crepusculum; et finis noctis, id est diluculum. Ut autem determinaret evangelista, de quo vespere dixerit, consequenter adjungit:« Quae lucescit in prima Sabbati,» ac si dixisset: In diluculo quod fuit inter noctem Sabbati et Dominicam. Huic quoque sententiae concordat usus Ecclesiae, quae in commemoratione resurrectionis Dominicae matutinas laudes decantat. In diluculo igitur, id est cum coelum ab orientis partibus claresceret, Dominus resurrexit, per quod illa solvitur contrarietas, quae de adventu mulierum ad monumentum inter evangelistas versari videtur. Nam Matthaeus dicit, quod venerunt vespere Sabbati, quae lucebat in prima Sabbati; Lucas vero, quod valde diluculo; Joannes autem, quod mane, cum adhuc tenebrae essent; econtra Matthaeus, quod, orto jam sole, quod totus ortus solis intelligitur hic diluculum, sicut ipse Matthaeus determinat dicens:« Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole.» Patet igitur quod et orto jam sole venerunt, et tantum ante lucem cum adhuc tenebrae essent, id est diluculo, cum videlicet ex ortu solis coelum ex orientis partibus albescit, et cum adhuc tenebrae essent in partibus occidentis. Nam ea hora si quis aspiciat orientem, ortum solis discernit. Si vero respiciat occidentem, lucem propter tenebras non distinguit.
20.9
Si vero quaeratur, utrum Christus post resurrectionem suam nudus apparuerit an indutus? Respondendum, quia indutus apparuit: cum et angelus qui resurrectionem suam venerat nuntiare, stola candida coopertus apparuit; quia vestimentum ejus erat sicut nix. Ut sicut in unum trium evangelistarum verba dicamus, hoc ipsum non solum novae, sed veteres ecclesiarum picturae testantur, quae ab ipsa primitiva Ecclesia causae primordium asserunt.
20.10
Si quis autem inquirat, quibus vestibus indutus apparuit? Constat quod non illis, quibus induebatur cum adhuc esset passibilis et mortalis, crucis diviserunt sortem, juxta quod Dominus praedixerat:« Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortemPsal. XXI.» Unde si quaeratur, ubi Christus illam vestem acceperit? et ego requiro ubi angelus candidam stolam accepit? Psalmista vero bene determinat dicens:« Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssisPsal. CXXXIV.» Talis autem sedet in coelo, qualis in judicio apparebit, quando videbunt in quem transfixerunt Joan. XIX.»
20.11
Fortassis adhuc humana cogitatio pulsat animum, quaerens, ubi post resurrectionem Dominus erat per quadraginta dies, quando cum discipulis non manebat? Potest autem probabiliter responderi, quod erat in paradiso terrestri, ubi Enoch et Elias sunt, cum ille locus sit dignior et amoenior, ubi cum eo sanctorum animae, quos eduxit de inferno, usque dum ascendens in coelum« captivam duxit captivitatemEphes. XI:» juxta quod legitur dixisse latroni:« Hodie mecum eris in paradiso Luc. XXIII.»
20.12
Sed ex hoc verbo alia suboritur quaestio: Utrum ipso die mortis anima Christi statim descendit ad infernum, ut eum protinus spoliaverit educens sanctorum animas de inferno in paradisum? Sed ita quamvis non congrue dici possit, quod simul ascendit et corpus de tumulo et anima de inferno, juxta illud Psalmistae:« Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionemPsal. XV;» puto quod anima Christi mox, ut exivit a corpore, facta est impassibilis, cum illico fuerit ab omni causa passionis immunis; quoniam tunc nec alieno consortio, nec ex delicto, nec ex propria pati poterat natura, nisi forsitan illud videatur obsistere, quod sicut corpus et anima Christi simul incipiens passibilitati subesse, quoniam illud fuit corpus simul et formando animatum et animando formatum, ita et corpus et anima Christi simul impassibilitatem acceperunt, ut anima reddita corpori simul fuerit glorificata cum illo.
20.13
Sed audi consilium Sapientis:« Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scruterisEccli. III;» quia deficiunt scrutantes scrutinio, unde Apostolus:« Non plus sapere, etc. Rom. XII.» Christus ergo praebuit semetipsum in multis argumentis per dies quadraginta, et apparens eis et loquens de regno Dei. Adhuc velim distinguere, quae sint illa quae Christus de regno post passionem suam est locutus apostolis. Sed prius est distinguendum, quod regnum Dei dicitur in Scripturis universalis Ecclesia, coelestis patria, fides recta, et sacra Scriptura. Primum in solo, secundum in polo, tertium in corde, quartum in codice. De regno quidem scriptum est:« Exient angeli et colligent de regno ejus omnia scandalaMatth. XIII.» De regno patriae reperitur:« Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorumibid..» De regno fidei dicit Scriptura:« Regnum Dei intra vos estLuc. XVII.» De regno Scripturae legitur:« Auferetur a vobis regnum, et dabitur gentibus facientibus fructum ejusMatth. XXI.» Sed et ipse Christus regnum Dei potest intelligi, secundum illud:« Si ego in digito Dei ejicio daemonia, propterea pervenit in vos regnum DeiMatth. XII.» Et statim post ejus resurrectionem potest accipi regnum Dei, juxta quod ait:« Non bibam amodo de hoc genimine vitis, donec bibam illud vobiscum novum in regno Patris meiMatth. XXVI.» Licet ergo multipliciter regnum Dei distinguatur, Christus tamen secundum hoc quatuor modis post resurrectionem suam locutus est apostolis suis de regno Dei. Audi de primo, scilicet de regno universalis Ecclesiae:« Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quae mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculiMatth. XXVIII.» Hoc regnum commisit Petro, cum ait:« Simon Joannis, diligis me plus his? Cui cum Petrus tertio respondisset: Domine, tu scis, quia amo te; secundo quoque praecepit ei dicens: Pasce oves measJoan. XXI.» Audi de secundo, id est de regno coelestis patriae:« Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, etc. Joan. XX.» Et iterum:« Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra Matth. XXVIII.» Audi de tertio, id est de regno fidei:« Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabiturMarc. XVI.» Et iterum:« Quia vidisti me, Thoma, credidisti, beati qui non viderunt, et credideruntJoan. XX.» Audi de quarto, id est de regno Scripturae:« Incipiens a Moyse et prophetis interpretabatur illis quae de ipso erant;» et ideo iterum:« Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent ScripturamLuc. XXIV.»
20.14
Ecce breviter assignavimus, quae de resurrectione Christi secundum fidem pertinent ad instructionem scientiae. Majora autem sunt illa, quae secundum mores pertinent ad instructionem vitae, quibus alias ipso actore docemur, qui docet omnem scientiam Dominus Jesus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).