Allegoriae sacrae Scripturae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8202 Alsasc
1.1
Praefatio.
1.1
DOMINO SANCTO REVERENDISSIMO FRATRI OROSIO ISIDORUS.
1.2
1. Quaedam notissima nomina legis evangeliorumque, quae sub allegoria imaginarie obteguntur, et interpretatione aliqua egent, breviter deflorata contraxi celeriter, ut plana atque aperta lectoribus redderem. Quae, quia inexplicata sunt, annotata brevis materiola dicendi coegit, et nec libelli modum permisit efficere, nec plenissime figurarum mysteria explicare. Erat quidem sensus ita, ut ex dictis quae posita sunt et praecedentia et subsequentia intelligantur.
1.1
Haec itaque cognitioni tuae tractanda atque probanda offerimus, ut quod in ratione verborum ac sensuum inerudite dependet, emendandum sollicite cures. Ego enim, mihi charissime, in hujus operis reprehensione excusabilem meipsum aestimabo, quia haec non meo conservavi arbitrio, sed tuo commissi corrigenda judicio.