Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad libros Regum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8203 Apadlir2
2.1
De proximi vel defuncti fratris copula.
2.1
35. Ex lege proximo defuncti vel fratri copula deferebatur ejus uxoris, ut semen fratris vel proximi suscitaret. Inde est quod Ruth, licet ipsa alienigena, tamen quia maritum habuerat ex Judaeis, qui reliquerat superstitem proximum, eam colligentem manipulos suae messis, quibus aleret socrum, BOZ vidit, et amavit.
2.2
36. Non aliter eam accepit uxorem, nisi calceamentum ejus ante solvisset, cui uxor debebatur ex lege. Historia simplex, sed alta mysteria; aliud enim gerebatur, aliud figurabatur. Designabatur enim futurus ex Judaeis Christus, qui proximi sui, hoc est, populi mortui semen doctrinae coelestis semine resuscitaret.
2.1.1
Cui calceamentum nuptiale Ecclesiae copulandae perscripta legis spiritualia deferebant? Non Moyses sponsus. Illi enim dicitur: Solve calceamenta; ne ex similitudine nominis sponsus Ecclesiae crederetur. Non alius sponsus, sed solus Christus erat, de quo dixit Joannes: Qui habet sponsam, sponsus est.
2.1.2
38. Illius igitur calceamentum solvitur; hujus solvi non potest, sicut Joannes: Non sum dignus, inquit, solvere corrigiam et reliqua. Solus ergo sponsus Christus est: cui illa veniens ex gentibus sponsa ante inops, atque jejuna, sed jam Christi messe dives, innubaque, manipulos fecundae segetis verbi reliquias gremio ligat mentis interno, ut exhaustam illam viduam morte filii atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam, et novos quaerens.
2.2.1
Solus ergo sponsus est Christus, qui nec synagogae ipsi manipulos suae messis invideat. Utinam se non ipsa excluderet, habuit, quos per se collegisset, quia populus ejus mortuus est, quasi filio indigena defuncto per Ecclesiam manipulos, quibus viveret, colligebat, quos venientes in exsultatione portabant, sicut scriptum est, Venientes autem venient, et reliqua.
2.2.2
40. Elcana pater venerabilis Samuelis, qui erat possessio Dei; Helcana quippe in possessionem Dei transfertur; animi virtute vir dicitur, et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur. Non enim in diversa vagabundus, velut mobilis, atque instabilis, ferebatur, sed firmus, atque inconcussus persistens vir unus erat. 558
2.3.1
Et idcirco in monte Ephraim frugifero morabatur, in alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur, vel unitas scinderetur.
2.3.2
42. David cum sociis fugiens a facie Saul figurabat Christum, qui cum apostolis principem mundi lateret, nisi tantum sacerdotibus, ut demonstraret sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse prophetam. Sive quia omnes vitam sacerdotalem debeamus imitari, sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt, offerentes semetipsos Deo hostias spirituales.
2.4.1
Ergo intravit David domum sacerdotis, nec sacerdos, periculo mortis proposito, hospitem recusavit; ut sive moraliter hospitalitatis gratia libenter in nos aliena pericula transferamus, sive mystice nec praesumpto mortis exitio Christum hospitio suae mentis excludant sacerdotes.
2.4.2
44. Ubi Christus spiritualis nequitiae manubias sumens, illum Goliam suis spoliis armisque( spoliavit), ibi David panes petivit. Sed unum accepit, quia non quinque libris Moysi, sed Christi corpore cibus fidelibus paratur.
2.4.3
45. Doeg autem, camelorum infructuosi gregis custos, Judae proditoris typos implet. Sed in domo Achimelech solus Abiathar princeps sacerdotum a persecutore Saul immunis est, quia nemo potest nocere Christo, principi sacerdotum.
2.4.4
46. Quid enim? quia David, qui retribuenti mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit dicens: Montes Gelboe, nec ros, nec pluviat veniat super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Quid ergo, Saul moriente, montes deliquerunt, quatenus in eis nec ros, nec pluvia caderet? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul unctum et mortuum mors mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur: quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est, uncti, se morte miscuerunt.
2.4.5
47. Et quod in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur, de quibus et bene dicitur ut agri primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferentes, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerint.
2.4.6
48. Sancta namque Ecclesia in primitiis multitudine gentium fecundata 559 vix in mundi fine Judaeos, quos invenit, suscipit, extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponit; de quibus Isaias: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arenae maris, reliquiae salvae fient.
2.5
Possunt demum idcirco Gelboe montes ex ore prophetae maledici, ut dum fructus, exarescente terra, non oritur, possessores tamen sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, quia apud se mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent.
2.6.1
Sic plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa. Sicut aliquando res gesta in facto causa damnationis, in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum citius ostendimus, si David factum ad medium deducamus, in uno testimonio ad utraque probando.
2.6.2
51. Quisnam audiens non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non detestatur, quod David in solario deambulans Bethsabee Uriae concupiscit uxorem? quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet pedes lavare. Qui protinus respondit, dicens: Arca Dei sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam?
2.7
Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debeat tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum? Et quid est Bethsabee ducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare?
2.8
Bethsabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis infusione spiritualis gratiae perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum, significat? cujus nomen interpretatum dicitur lux mea Dei. Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia tollitur, quasi de Dei gloriatur luce.
2.9
Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, qui David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc, quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, qui se per illam praedicari declaravit.
2.10
Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum tergat, ut spiritualiter mandata legis intelligat, et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat.
2.11
Sed Urias, qui arcam Dei esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus 560 dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit.
2.12
Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David advocat. Quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
2.13.1
Legem itaque Judaicus populus tenet, quia ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias cum epistolis ad Joab, ex quibus occidi debebat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur.
2.13.2
59. Gaza enim, et Ascalon, et Accaron diversa supplicia sustinebunt. Gaza interpretatur fortitudo ejus. Omnes ergo qui sibi applaudunt in fortitudine corporis, et potentia saeculari, et dicunt cum diabolo: Fortitudinem faciam, diripientur in die irae Domini, et ad nihilum redigentur.
2.13.3
60. Ascalon quippe, quae( interpretatur) pondera, vel ignis homicidae, cum venerit dies irae, sceleris sui mensuram sentiet, et eodem quo operatus est pondere deprimetur. Et quia arsit ad effundendum sanguinem, et multas scandalizavit animas, et impletum est in ea: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus, non diripietur, ut Gaza, sed in solitudinem redacta gehennae ignibus concremabitur usque ad pulverem.
2.14
Necnon et Azotus, quae Hebraice dicitur es David, et in lingua nostra sonat ignis generationis, clara luce testabitur. Arsit enim libidine, et generationis incendio dissipata est; et quia omnes adulterantes, quasi clibanus, corda eorum, et sagittis ardentibus vulnerati sunt. Non in tenebris, non in occulto judicio, sed in meridie, hoc est, quando sancti plenam recipient claritatem, projicientur in tenebras, et sanctorum consortium non habebunt in die judicii.
2.15
Sed et Accaron, quae interpretatur sterilitas, vel eradicatio, quia nullos fructus habuit, et perversitate doctrinae suae eradicavit plurimos, ipsaque eradicabitur. Has omnes varietates intellige in animarum vitiis atque peccatis. Et quod uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Idcirco infirmi dijudicant saepe multa, quae a fortibus dicuntur, quia ignorant quod in bubus calcitrantibus inclinata illa Testamenti arca, jamque casuram credens Levites erigere voluit, moxque sententiam damnationis accepit.
2.16
Quid est namque mens justi, nisi arca Testamenti? quae gestata bubus calcitrantibus inclinatur, quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjicietur, populorum confusione concitus, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc, quod dispensatorie 561 agitur, inclinatio ipsa fortitudinis casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed protinus ipsa vitae merita deficiunt.
2.17.1
Recte Oza dicitur, qui videlicet robustus Domini interpretatur. Quoniam praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se esse in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.
2.17.2
65. Dabo tibi reges in furore meo. Si ergo, irascente Deo, secundum nostra merita rectores accipimus, in illorum actione legimus, quia de sola aestimatione pensemus, quamvis plerumque electi subjacent reprobis. Inde et David Saulem pertulit, quia dignus tunc fuit qui tanta praepositi asperitate premeretur. Sic ergo, sicut merita subditorum, tribuuntur personae regnantium, ut saepe qui videntur boni, accepto mox regimine permutentur, Scriptura dicente: Qui cor cum dignitate mutavit.
2.18.1
Unde scriptum est: Ecce cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribus Israel. Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regnantium. Ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum conscius David propheta, populum numerando peccavit. Et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit.
2.18.2
67. Cur hoc? videlicet per meritum plebium disponitur ordo rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipsa voluntate superbiens, a culpa alienus non suscipit, vindictam culpae etiam ipse suscipit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit.
2.18.3
68. Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram. Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia designant? Qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant.
2.18.4
69. De quibus hoc etiam praenotandum, quia fuisse fetae memorantur, quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur, sed non declinant a recto itinere, qui arcam Domini portant. Ecce etenim Baal Bethsames, quippe dicit domus solis. Et Propheta ait: Vobis autem, qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae. Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus.
2.19.1
Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae 562 pergunt, et gemunt; dant ab intimis rugitus, et tamen de itinere non declinant gressus. Sic nimirum praedicatores Dei verbi, sic doctores, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem.
2.19.2
71. Nix itaque nunc innocentiae nitor et gratiae, nunc hiems et frigus charitatis intelligi potest. Quod autem legimus in Regnorum libris, Banaiam quemdam de fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in tempore nivis, indifferenter puto in locis illis positam nivem, quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et frigus charitatis Dei, quo refrixerunt homines nivis nomine potuit Scriptura sacra significari.
2.19.3
72. Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem, quia juxta vim nominis sui ipse aedificator Dominus; de quo propheta vaticinaverat, quia per eum aedificandam Ecclesiam dixit: Aedificans Jerusalem Dominus. Itemque: Aedificavit Sion; quod verbum in factura Hevae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura propria significatione posuit, dicens: Et aedificavit dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem. Et Paulus construi eam videns, ait: Dei aedificatio estis.
2.19.4
73. Samuel cur ter vocatur? quia et propheta fuit, sacerdos, et dux. David annis XL primum ex tribu Juda regnavit. Roboam annis... Abia... Assa justus... Joram... Ochozias... Athalia... Johas... Amasias... Azarias... Joatham... Achaz... Ezechias... Manasses... Ammon... Josias... Joas... Eliachim... Joachim... Ezechias... Astraph XIV, III annis, XLI, VII annis, L annis, IV annis, XL annis, VI annis, XIV annis, XVI annis, XXIX annis, LV annis.
2.19.5
RUBRICA .
2.19.6
Incipiunt capitula de libro Esdrae.
2.19.7
De septuaginta annis captivitatis, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note