Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chronicon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8204 Chroni14
2.1
Prima aetas saeculi.
2.1
1. Rerum omnium creaturas sex diebus Deus formavit. Primo die condidit lucem, secundo firmamentum coeli, tertio speciem maris et terrae, quarto sidera, quinto pisces et volucres, sexto bestias 65 atque jumenta, novissime ad similitudinem suam primum hominem Adam.
2.2
2.[ 230 ab orb. c.] Adam, annorum CCXXX, genuit Seth, qui pro Abel natus est, interpretaturque resurrectio, quia in ipso resuscitatum est semen justum, quod est filiorum Dei.
2.3
[ 435] Seth, annorum CCV, genuit Enos, qui primus coepit invocare nomen Domini.
2.4
[ 625] Enos, annorum CXC, genuit Cainam, cujus nomen interpretatur natura Dei. Per idem tempus Cain primus ante diluvium civitatem condidit, quam de sola multitudine suae posteritatis implevit.
2.5
3.[ 795] Cainam, annorum CLXX, genuit Malaleel, cujus nomen dicitur plantatio Dei.
2.6
[ 960] Malaleel, annorum CLXV, genuit Jared, qui interpretatur descendens, sive roborans.
2.7
[ 1122] Jared, annorum CLXII, genuit Enoch, qui translatus est a Deo, qui etiam nonnulla scripsisse 66 fertur; sed ob antiquitatem, suspectae fidei a Patribus refutata sunt.
2.8
4.[ 1287] Enoch, annorum CLXV, genuit Mathusalem, qui juxta annorum seriem vixisse XIV annis post diluvium reperitur. Sed non reperitur in arca fuisse, propter quod eum nonnulli cum patre suo Enoch, qui translatus fuerat, aliquantulum fuisse, donec diluvium praeteriret, falsa opinione existimant. Hac generatione concupierunt filii Dei filias hominum.
2.9
[ 1404] Mathusalem, annorum CLXVII, genuit Lamech. Hac generatione gigantes nati sunt. Hac quoque aetate Jubal ex genere Cain artem musicam reperit, cujus etiam frater Tubal Cain aeris ferrique artium inventor fuit.
2.10
5.[ 1642] Lamech, annorum CLXXXX, genuit Noe, qui divino oraculo arcam aedificare jubetur, anno aetatis suae quingentesimo. His temporibus, ut refert Josephus, scientes illi homines quod aut igne, aut aquis, perire poterant, in duabus columnis, ex latere et lapide factis, studia sua conscripserunt, ne deleretur memoria eorum quae sapienter invenerant. Quarum lapidea columna fertur diluvium evasisse, et hactenus in Syria permanere.
2.11
6.[ 2242] Noe anno sexcentesimo factum legitur diluvium, cujus arcam Josephus sedisse refert in montes Armeniae, qui vocantur 67 Ararat. Fuerunt autem Noe filii tres, ex quibus septuaginta duae gentes sunt ortae, id est, quindecim de Jephet, triginta de Cham, viginti septem de Sem.
2.12
Finitur prima aetas per annos IIMCCXLII.

Intertext edge

Open linked passage

Note