Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chronicon
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8204 Chroni14
6.1
Quinta aetas saeculi.
6.1
42.[ 4680] Hebraeorum captivitas, annorum LXX, in quibus ignis ab altari Dei sublatus, et absconditus in puteo, post septuagesimum regressionis suae annum, assumitur inventus vivus. Per idem captivitatis tempus, Judith historia conscribitur. Pythagoras quoque philosophus et arithmeticae artis inventor; et Pherecydes, historiarum primus scriptor; atque Xenophanes, tragoediarum inventor, insignes habentur.
6.2
43.[ 4714] Darius regnat annis XXXIV. Hujus secundo anno Judaeorum 81 est resoluta captivitas; a quo tempore in Jerusalem non reges, sed principes fuerunt, usque ad Aristobulum. Tunc Romani, pulsis regibus, consules habere coeperunt.
6.3
44.[ 4734] Xerxes regnat annis XX. Aeschylus, Pindarus, Sophocles et Euripides, tragoediarum scriptores, celebrantur insignes. Herodotus quoque historiarum scriptor, et Zeuxis agnoscitur pictor.
6.4
45.[ 4774] Artaxerxes, qui et Longimanus, regnat annis XL. Eo regnante, Esdras sacerdos incensam a gentibus legem renovavit, et Nehemias Jerosolymorum muros restituit. Aristarchus etiam, et Aristophanes, atque Sophocles, tragoediarum scriptores habiti sunt. Hippocrates quoque medicus, ac Socrates philosophus, et Democritus claruerunt.
6.5
46.[ 4793] Darius, qui et Nothus, regnat annis XIX. Haec aetas habuit philosophum Platonem, et Gorgiam primum rhetorem.
6.6
47.[ 4833] Artaxerxes regnat annis XL. Hujus tempore Esther historia docetur esse expleta. Plato quoque et Xenophon Socratici insignes habentur.
6.7
48.[ 4859] Artaxerxes, qui et Ochus, regnat annis XXVI. Demosthenes 82 orator primus agnoscitur, et Aristoteles dialecticus primus praedicatur. Plato moritur
6.8
49.[ 4863] Arses, Ochi filius, regnat annis IV. Xenocrates philosophus illustris habetur.
6.9
50.[ 4869] Darius regnat annis VI. Alexander, Illyricos et Thraces superans, dehinc Hierosolymam capit, atque templum ingressus, Deo hostias immolat. Hucusque Persarum regnum stetit. Dehinc reges Graecorum incipiunt.
6.10
51.[ 4874] Alexander Macedo regnat annis V. Hujus enim quinque anni postremi in ordine temporum numerantur quibus monarchiam Asiae, destructo Persarum regno, obtinuit. Nam septem ejus priores in Persarum regibus supputantur. Dehinc Alexandriae reges incipiunt.
6.11
52.[ 4914] Ptolemaeus, Lagi filius, regnat annis XI. Hic, Judaeam capiens, plurimos Hebraeorum in Aegyptum transtulit. Hoc tempore Zeno Stoicus, et Menander comicus, et Theophrastus philosophus claruerunt. Per idem tempus Machabaeorum liber inchoatur primus.
6.12
53.[ 4952] Ptolemaeus Philadelphus regnat annis XXXVIII. Hic Judaeos 83 qui in Aegypto erant absolvit, et vasa sancta Eleazaro pontifici restituens, septuaginta Interpretes petiit, ac divinas Scripturas in Graecum eloquium transtulit. Per idem tempus Aratus astrologus agnoscitur, atque argentei nummi Romae primum cuduntur.
6.13
54.[ 4978] Ptolemaeus Evergetes regnat annis XXVI. Sub quo Jesus, filius Sirach, Sapientiae librum composuit.
6.14
55.[ 4995] Ptolemaeus Philopator regnat annis XXVII. Ab isto Judaei praelio victi, LX millia armatorum corruerunt. Per idem tempus Siciliam Marcellus consul obtinuit.
6.15
56.[ 5019] Ptolemaeus Epiphanes regnat annis XXIV. Hujus tempore gesta sunt quae secundi libri Machabaeorum historia continet. Hac aetate Romani victos Graecos liberos esse jusserunt, dicentes: Impium est servos esse apud quos philosophia primum orta est, magistra morum, inventrix liberalium disciplinarum. Per idem tempus Ennius, primus poeta Latinus insignis Romae celebratur.
6.16
57.[ 5654] Ptolemaeus Philometor regnat annis XXXV. Hunc Antiochus praelio superavit, et Judaeos varia calamitate oppressit. Per idem tempus Scipio Africam vicit. Terentius comicus claruit.
6.17
58.[ 5083] Ptolemaeus Evergetes regnat annis XXIX. Hoc tempore, consule Bruto, Hispania a Romanis obtenta. 84
6.1
[ 5100] Ptolemaeus Soter regnat annis XVII. Varro, Ciceroque nascuntur. Thraces Romanis subjiciuntur.
6.18
60.[ 5110] Ptolemaeus Alexander regnat annis X. Syria per Gabinium ducem in Romanorum dominium transiit. Poeta quoque Lucretius nascitur, qui postea se furore amatorio interfecit.
6.19
61.[ 5118] Ptolemaeus, Cleopatrae filius, regnat annis VIII. Per idem tempus Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam docuit primus. Tunc quoque Sallustius historiographus nascitur.
6.20
62.[ 5148] Ptolemaeus Dionysius regnat annis XXX. Pompeius, Hierosolyma capta, Judaeos Romanis tributarios fecit. Per idem tempus Cato philosophus claruit: Virgilius nascitur Mantuae, Horatius Venusii. Tunc etiam Apollodorus, praeceptor Augusti, clarus habetur, et Cicero laude oratoria celebratur.
6.21
63.[ 5150]. Cleopatra regnat annis II. Haec Ptolemaei regis Aegyptiorum fuit filia, et fratris Ptolemaei soror et conjux effecta. Quem dum fraudare regno voluisset tempore belli civilis, in Alexandria occurrit Caesari urbem obsidenti, et per speciem atque stuprum regnum sibi et necem Ptolemaeo apud Julium impetravit. Atque Alexandriae regnum, tertio anno regni Cleopatrae, per Julium Caesarem in ditionem Romanorum transit. 85
6.2
[ 5155] Caius Julius Caesar regnat annis V. Hic antea consul creatus Gallias obtinuit; de Britannia triumphavit: postremum civili bello adversus Pompeium adhibito, monarchiam totius imperii obtinuit. Ex cujus nomine sequentes imperatores Caesares vocati sunt.
6.3.1
A transmigratione Babylonis usque ad nativitatem Domini nostri Jesu Christi, anni DLXXXVII.
6.3.2
Finitur quinta aetas per annos quinquies mille centum quinquaginta quinque.

Intertext edge

Open linked passage

Note