Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
10.1
CAPUT VII. De presbyteris.
10.1
1. Presbyterorum ordo exordium sumpsit( ut dictum est) a filiis Aaron. Qui enim sacerdotes vocabantur in Veteri Testamento, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui nuncupabantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores aetate Graeci presbyteros vocant. His enim, sicut episcopis, dispensatio mysteriorum Dei commissa est.
10.2
2. Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in doctrina populorum, et in officio praedicandi. Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio et consecratio servata est, ne a multis Ecclesiae disciplina vendicata concordiam solveret, scandala generaret. Nam Paulus apostolus eosdem presbyteros, ut vere sacerdotes, sub nomine episcoporum ita asseverat, 426 loquens ad Titum:« Hujus rei, inquit, gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse». Qua sententia ostendit presbyteros etiam sub episcoporum nomine taxari.
10.3
3. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribens, de presbyteris omnino tacuit, quia eos in episcoporum nomine comprehendit. Secundus enim primo conjunctus gradus est, sicut et ad Philippenses de episcopis et diaconibus scribit, quum una civitas plures episcopos habere non possit. Et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae Jerosolymam iturus congregavit, quibus inter caetera: Videte( inquit) gregem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit. Unde etiam tales in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus ad Titum loquitur, et canones ipsi testantur.
10.4
4. Presbyteros autem merito et sapientia dici, non aetate; nam et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros. Unde et in Proverbiis dicitur Gloria senum canities. Quae est haec canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est. Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius appellatus est primus presbyter, id est, senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. Quod si ita est, mirum est cur insipientes constituantur. 427

Intertext edge

Open linked passage

Note