De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
11.1
CAPUT VIII. De diaconibus.
11.1
1. Diaconorum ordo a Levi tribu accepit exordium. Praecepit enim Dominus Moysi ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum ejus rursus Levi tribus in divini cultus ministeriis ordinarentur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis in tabernaculo Domini, excubantes in templo die ac nocte; ipsique gestarent arcam, et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, rursus ipsi componerent.
11.2
2. A XXV annis et supra iisdem in tabernaculo servire mandatum est, quam regulam sancti Patres et in Novo Testamento constituerunt. In Evangelio primordia eorum in Actibus apostolorum ita leguntur:« Convocantes itaque XII apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: Non placet nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Quid ergo est, fratres? Considerate ex vobis ipsis viros boni testimonii VII, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus in hanc rem. Nos vero erimus orationi et ministerio sermonis instantes. Et placuit hic sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum plenum fide, et Spiritu sancto, Philippum et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochensem. Quos statuerunt ante apostolos, et cum orassent, imposuerunt illis manus, et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus credentium».
11.3
3. Ex hinc jam decreverunt apostoli, vel successores apostolorum, per omnes Ecclesias septem diaconos, qui sublimiori gradu 428 caeteris proximi circa aram Christi, quasi columnae altaris assisterent, et non sine aliquo septenarii numeri mysterio. Hi sunt enim quos in Apocalypsi legimus septem angeli tubis canentes. Hi sunt septem candelabra aurea. Hi voces tonitruorum. Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis, ipsi etiam, ut aures habeamus, ad Dominum, acclamant, ipsi quoque evangelizant, sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet.
11.4
4. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est, illi orare, huic psallere mandatur; ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono. Levitae inferunt oblationes in altari, levitae componunt mensam Domini, levitae operiunt arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt; quique propterea altario albis induti assistunt, ut coelestem vitam habeant, candidique ad hostias immaculatique accedant, mundi scilicet corpore, et incorrupti pudore.
11.5
5. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed potius eminentia castitatis splendeant. Quales enim diaconi ordinentur, apostolus Paulus plenissime scribit ad Timotheum. Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subjecit: Diaconi similiter irreprehensibiles, hoc est, sine macula, sicut episcopi; pudici utique, id est, a libidine continentes; non bilingues, scilicet ne conturbent habentes pacem; non multo vino dediti, quia ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor; non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti mysterio lucra terrena sectentur. Est quoque et turpis lucri appetitio, plus de praesentibus quam de futuris cogitare. Post haec subjecit: Hi autem 429 probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Utique sicut episcopi, sic et isti ante ordinationem probari debent, si digni sunt, et postea sic ministrent.