De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
16.1
CAPUT XIII. De exorcistis.
16.1
1. In ordinatione et ministerio Ecclesiae secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita, quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita, invenimus eos quos Esdras actores memorat templi, eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent.
16.2
2. Et cum fuissent ex ordine et ministerio templi, longe fuerunt 433 ab officio altaris Dei, quia nec psalmistis, nec ostiariis, nec sacrorum servis attingere licebat munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quid ergo est? Nulla aliam curam habebant actores templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque fuissent vexata in aedificio templi, aut delapsa, per eosdem actores de thesauris dominicis reficerentur, atque excolerentur.
16.3
3. Ergo actores templi exorcistae sunt in populo Dei; quomodo enim actor prudens et bonus scit quis sit domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic et exorcista redigit in suam diligentiam totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat donum quod illi est a Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium.
16.4
4. Exorcistas enim memorat Apostolus, cum dicit: Nunquid omnes habent donationes sanationum? Hi enim, cum ordinantur, sicut ait canon, accipiunt de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, accipientes potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.