De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
19.1
CAPUT XVI. De monachis.
19.1
1. Unde autem ad monachos studium defluxit paupertatis, vel quis hujus conversationis exstitit auctor, cujus isti habitum imitantur? Quantum attinet ad auctoritatem veterum Scripturarum, hujus propositi princeps Elias et discipulus ejus Elisaeus fuerunt, sive filii prophetarum, qui habitabant in solitudine, urbibusque relictis, faciebant sibi casulas prope fluenta Jordanis. Hujus etiam propositi in Evangelio Baptista Joannes auctor exstitit, qui eremum solus incoluit, locustis tantum et agresti melle nutritus. Jam deinde progeniti sunt conversationis hujus nobilissimi principes, Paulus et Antonius, Hilarion, Macharius, caeterique Patres, quorum exemplis per universum mundum adolevit sancta institutio monachorum.
19.2
2. Sex autem sunt genera monachorum, quorum tria optima, reliqua vero teterrima, atque omnimodis evitanda. Primum genus est 435 coenobitarum, id est, in commune viventium, instar sanctorum illorum qui temporibus apostolorum Jerosolymis, venditis ac distributis omnibus suis indigentibus, habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, sed erant illis omnia communia, et anima una, et cor unum in Deum. Horum igitur institutione monasteria sumpsere principium.
19.3
3. Secundum genus est eremitarum qui, procul ab hominibus recedentes, deserta loca et vastas solitudines sequi, atque habitare perhibentur, ad imitationem scilicet Eliae et Joannis Baptistae, qui eremi secessus penetravere. Hi quippe incredibili mundi contemptu sola solitudine delectantur, herbis tantum agrestibus victitantes, aut pane solo vel aqua contenti, quae eis per certa intervalla temporum deferuntur, sicque secretissimi penitus et ab omni hominum conspectu remoti, divino tantum colloquio perfruuntur, cui puris mentibus inserviunt, et propter cujus amorem non solum mundum, sed etiam hominum consortia reliquerunt.
19.4
4. Tertium genus est anachoretarum, qui jam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos in cellulis, procul ab hominum 436 conspectu remoti, nulli ad se praebentes accessum, sed in sola contemplatione Dei viventes.
19.5
5. Quartum genus est qui sibi anachoretarum imagine blandiuntur; isti, ut ait Cassianus, in primordiis suis fervore quodam brevi coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut a nemine lacessiti, mansueti vel humiles existimentur, quae institutio, imo tepor, hos quos semel infecerit ad perfectionem nunquam permittit accedere.
19.6
6. Hoc enim modo non solum non abscinduntur, verumetiam in deterius eorum vitia convalescunt, ut quoddam lethale, et intestinum virus, quod quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellulae nullus jam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit, quam curari.
19.7
7. Quintum genus est circumcellionum, qui suo habitu monachorum usquequaque vagantur, venalem circumferentes hypocrisin, 437 circumeuntes provincias, nusquam missi, nusquam fixi, nusquam stantes, nusquam sedentes; alii quae non viderunt confingunt, opiniones suas habentes pro Deo; alii membra martyrum( si 438 tamen martyrum) venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant, gloriam captantes ab hominibus; alii criniti incedunt, ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata. Ut videlicet qui 439 eos viderit, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem, et Eliam, et caeteros.
19.1
Alii honores quos non acceperunt habere se protestantur; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel in illa regione se audisse, et videre, et ad eos pergere mentiuntur, et omnes petunt, ab omnibus exigunt aut sumptum lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Cum interea ubicunque in factis suis malis ac verbis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum propositum blasphematur.
19.8
9. Sextum genus est monachorum, et ipsum teterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Sapphiram in exordio Ecclesiae 440 pullulavit, et apostoli Petri severitate succisum est, quique ab eo, quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluptates, Aegyptiorum lingua sarabaitae, sive remobothitae nuncupantur. Construunt enim sibi cellulas, easque falso nomine monasteria nuncupant, liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias, quas recondant, et sicut ait de ipsis Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, majoris est pretii.
19.2
Re vera( ut idem dicit) solent certare jejuniis, ut rem secreti victoriae faciant. Apud hos affectata sunt( inquit) omnia, fluxae manicae, caligae follicantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, et si quando dies festus venerit, satiantur ad vomitum.
19.3.1
Inter coenobium autem et monasterium ita distinguit Cassianus, quod monasterium possit etiam unius monachi habitatio nuncupari, coenobium autem non nisi plurimorum. Quorum quidem conversationem, ut patrum edocet institutio, breviter intimabo. Ili quippe( ut praedictum est) contemptis primum ac desertis mundi hujus illecebris, in communi vita sanctissima congregati, simul agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus, in vigiliis, in jejuniis, nulla superbia tumidi, nulla invidia lividi, sed modesti, verecundi, placati, concordissimam vitam sectantur, cogitationesque suas alterutrum revelantes, invicem discutiunt et corrigunt.
19.3.2
12. Nemo quidquam terrenum sorte peculiari possidet, pretiosis vel coloratis vestibus non induantur, sed vilissimis atque sinceris, lavacris nunquam utuntur ad delectationem corporis, sed raro propter necessitatem languoris; inconsulto abbate, nusquam progrediuntur, neque aliquid ab eis sine nutu paternae jussionis assumitur: operantur autem manibus ea quibus corpus pasci possit, et adeo mens impediri non possit. Canunt autem manibus 441 operantes et ipsum laborem, tanquam divino celeumate, consolantur.
19.3.3
13. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, nec in vestimento, nec si quid aliud opus est, vel quotidianae necessitati, vel mutuae, ut adsolet, valetutudini. Ipsi autem decani tradunt ea praeposito, praepositus autem, cum magna sollicitudine omnia disponens, praesto facit quidquid illorum vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipse reddit ei quem patrem vocant. Hi vero patres intellectu, tolerantia atque discretione insignes, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt his quos filios appellant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obediendo voluntate.
19.3.4
14. Conveniunt autem omnes frequenter nocte dieque, dato signo, festina cum properatione, ad orationem solemnium horarum, celebrantes fixa intentione cordis, usque ad consummationem psalmorum sine fastidio persistentes. Item conveniunt, diebus singulis interpositis, dum adhuc jejuni sunt in collatione ad audiendum Patrem. Audiunt autem eum incredibili studio, summo silentio, affectusque animorum suorum, prout eos provocaverit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu significantes. Corpus deinde cum silentio magno reficiunt tantum quantum saluti necesse est, coercente unoquoque per parcimoniam concupiscentiam et gulam, ne gravetur eorum cor, vel in ea ipsa quae praesto sunt, parca et vilissima.
19.4
Itaque non solum a carnibus et a vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed etiam ab omnibus quae ventris et gutturis provocant appetitum. Sane quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat, quod abundaverit. Ad cujus sanctae militiae propositum veniunt non solum 442 liberi, sed etiam plerumque et ex conditione servili, sed propter hoc a dominis liberati, vel propter hoc potius liberandi.
19.5.1
Veniunt quoque et ex vita rustica, et ex opificum exercitatione et ex plebeio labore, tanto utique felicius, quanto fortius educati. Quod si non admittantur, grave delictum est. Multi enim ex eo numero vere magni imitandique exstiterunt, nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes, et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuentur, et non glorietur omnis caro coram Deo.
19.5.2
17. Simili quoque modo exstant et coenobia feminarum Deo sollicite casteque servientium, quae in habitaculis suis segregatae ac remotae a viris quam longissime pia tantum sanctitatis charitate junguntur, et imitatione virtutis. Ad quas juvenum nullus accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum senum, nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi, quibus indigent, gratia. His praesunt singulae gravissimae ac probatissimae, non tantum instituendis componendisque moribus, sed etiam instruendis mentibus peritae, atque paratae. Lanificio etiam corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas monachis tradunt, ab his invicem quod victui opus est resumentes. Hos mores, hanc vitam, hanc institutionem tenere videntur coenobia virginum ac monachorum.
19.6
Monachi autem secundum humilitatem eliguntur. Multos enim ex eis cenodoxiae morbus commaculat, multos abstinentia inflat et extollit scientia. Faciunt enim nona, sed propter famam, non propter vitam aeternam, scilicet, ut aut affectent gloriam laudis, aut perveniant ad fastigium desiderati honoris. Inter hos saepius discordia oboritur, invidiaeque livor de fraternis profectibus gignitur, amor temporalium rerum grassatur, sequentes terrenas concupiscentias tanto inhianter quanto saepius et ante humanos oculos impudenter. Tales itaque nequaquam monachi vocandi sunt, quia Deo sola professione, non actione, junguntur. 443