De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
20.1.1
CAPUT XVII. De poenitentibus.
20.1.1
Poenitentibus Job exemplum primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit, dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere. Post hunc nobis David poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta peccatum suum, confestim poenituit, et culpam suam poenitentiae confessione sanavit.
20.1.2
2. Sit Ninivitae, et alii multi peccata sua confessi sunt, et poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerint, et quales per Deum facti sunt illi placuerunt. Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam ad misericordiam Deus provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum. Poenitentia nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et caro mortificatur.
20.1.3
3. Hi vero qui poenitentiam agunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum, quibus caput peccatoris gravatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Crinibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Vir quippe si comam nutriat, ignominia est illi, ut ait Apostolus. Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum.
20.1.4
4. Quod vero in cilicio prosternuntur, per cilicium quippe recordatio est peccatorum propter hoedos ad sinistram futuros. Inde ergo confitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: 444 Et peccatum meum contra me est semper. Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores quia cinis et pulvis sunt; vel quia pulvis, id est, impii facti sunt; unde et illi praevaricatores primi homines recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem, unde primo sumpti sunt, redierunt. Bene ergo in cilicio, et cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas est, et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum.
20.2.1
Et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et punctione cilicii agnoscamus vitia, quae per culpam commisimus: et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus. Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fidenter alligat exercendum. Et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adjumentum.
20.2.2
6. Cujus remedii egere se cuncti agnoscere debent pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus: horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis, Deo tantum teste, fiat; a caeteris vero, antestante coram Deo solemniter sacerdote, ut hoc tegat fructuosa confessio quod temerarius appetitus aut ignorantiae notatur contraxisse neglectus. Ut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccata credimus imputari, ita per poenitentiae compunctionem fructuosam universa fateamur deleri peccata. Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismate reputantur. Unde quamlibet magna sint delicta, quamvis gravia, non tamen est in illis Dei misericordia desperanda.
20.2.3
7. In actione autem poenitudinis( ut supra dictum est) non 445 tam consideranda est mensura temporis quam doloris; cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. Verumtamen quanta in peccando fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in lamentatione devotio. Duplex est autem poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non agimus quod agere debebamus. Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitentiam praeteritorum negligit, nec adhuc poenitenda committit. Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet.
20.3.1
Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possint bonae conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensum, vel opera. Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes non est ad damnationem, sed ad probationem; neque est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis. Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinat esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimo vitae, quoniam Deus non respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus.
20.3.2
9. Ex fine enim suo unumquemque aut justificat, aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse judicat extrema terrae; et alibi: Universorum finem ipse considerat. Proinde non dubitamus circa finem justificari hominem per poenitentiae compunctionem. Sed quia raro id fieri solet, metuendum est, ne, dum ad finem differtur conversio sperata, ante occupet mors quam subveniat poenitentia. Quare etsi bona est ad extremum conversio, tamen multo melior est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeatur. 446