Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
21.1
CAPUT XVIII. De virginibus.
21.1
1. Nunc autem quae sit sacrae virginitatis integritas, vel a quo tam sancti propositi studium sit exortum, breviter intimabo. Quantum enim ad Vetus Testamentum attinet, Elias, Jeremias et Daniel castitatis et continentiae bono primi studuisse noscuntur. Quantum vero ad Novum, virorum virginum caput est Christus, feminarum virginum caput est Maria. Ipsa earum auctrix, ipsa mater nostri capitis, qui est virginis filius, et virginum sponsus. Inde agmina virorum et puellarum sanctarum, inde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae pullularunt, castigantes se, nec solum in corpore, sed etiam in ipsa concupiscentiae radice castrantes, coelestemque atque angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes, atque in carne corruptibili incorruptionem perpetuam retinentes, quibus cedit omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis.
21.2
2. Nam cum et ipsa universa Ecclesia virgo sit, desponsata uni viro, sicut dicit Apostolus( II Cor. XI), quanto digniora honore sunt membra ejus, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne quod tota custodit in fine? Sic tamen laudetur virginitas, ne nuptiae condemnentur. 447 Oportet enim non damnare quod bonum est, sed addere quod melius est. Ante adventum quippe Christi conjugia placuere Deo, post adventum virginitas. Prima enim Dei sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. Non enim jam locus est voci illi: Crescite, et multiplicamini. Quia jam alia vox supervenit, dicens: Vae praegnantibus et nutrientibus. Et illud: Tempus jam in collecto est. Restat ut qui uxores habent, tanquam non habentes sint.
21.3
3. Et nisi fallor, unius ejusdemque Dei pronuntiatio est. Tunc quidem Deus in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat. Unde et Salomon praevidens in spiritu ait: Tempus amplexandi, tempus longe fieri ab amplexu. Quia praecepti veteris est ut terra procreationibus impleretur, novi autem ut continentia atque virginitate coelum adimpleatur. Quam tamen adeo ardui sublimisque praemii esse constat, ut dicentibus apostolis quodam loco: Si sic est hominis causa cum muliere, non expedit nubere, responderit Dominus: Qui potest capere capiat.
21.4
4. Non ergo praeceptum de continentibus, sed suasio est; nec injungitur virginitas, ut sit necessitatis, sed ut voluntatis possit esse, laudatur, Apostolo protestante:« De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, tanquam et ipse scientiam Dei habens. Existimo enim hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse». At vero qui tentationem carnis non tolerant, necesse est ut portum conjugii petant, unde et idem Apostolus: Qui se( inquit) non continet nubat; melius est enim nubere quam uri. Et iterum: Si acceperis uxorem, non peccasti; si nupserit virgo, non peccavit. Et si non vis major esse, esto vel minor, quia liberae voluntatis es.
21.5
448 Nuptiae enim peccatum non sunt, sed per sollicitudinem mundi qui nubunt legem Dei servare vix possunt. Aliter illos dicit non peccare, si nubant qui nondum voverint Deo castitatem. Caeterum vel qui in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem, quia primam fidem, sicut ait Apostolus, irritam fecit. Quod enim erat per naturam licitum, per votum sibi fecit illicitum, sicut Ananias et Sapphira, quibus de pretio possessionis suae retinere nihil licuit, ob quam causam et subita morte prostrati sunt.
21.6
6. In Evangelio autem virginum diversa genera memorantur, sed illis specialiter regni possessio deputatur, qui se amore Dei castraverunt, id est, non quos impossibilitatis necessitas cogit, sed quos voluntas fecit continentes. Sic enim scriptum est, Domino disputante:« Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt et alii qui ab hominibus facti sunt, et sunt qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum». Quibus etiam per Isaiam prophetam dicit se daturum in domo sua et in muris suis locum nominatum meliorem multo quam filiorum ac filiarum.
21.1.1
Nam illis qui sic nascuntur, aut quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non possint( sicut sunt eunuchi potentum et regum) sufficit utique quod Christiani sunt, et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito, ut conjuges, si potuissent, haberent, ideoque caeteris conjugatis in domo Dei fidelibus adaequantur, quia castrati sunt propter saeculum, non propter regnum coelorum; neque enim uxores animi virtute, sed carnis necessitate non ducunt.
21.1.2
8. Quantum autem sit in virginibus sanctitatis donum, ut etiam Joannes eos tantum Agni vestigiis inhaerere praescribat qui contaminati mulierum conventibus non fuerint? Ipsi enim sunt duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae castitatis in corde, qui sequuntur Agnum, quocunque ierit, quem nemo sequi vel audet, vel valet, nisi tantum 449 virginitas. Sequuntur itaque Agnum et caeteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, sed non quocumque ierit, sed quo usque ipsi potuerunt.
21.2
Unde, ne tantae sanctitatis donum superbia corrumpatur, cavendum est; multos enim extollit virginitas, elevat continentia, fidenter dico, facilius sequuntur Agnum, et si non quocunque ierit, certe quousque potuerint, conjugati humiles quam superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit ut discat quoniam mitis est et humilis corde? Pergant ergo viam sublimitatis virgines, pede humilitatis sequantur Christum, tenendo perseveranter quod voverunt ardenter; ita ut professae ac servatae integritati caeteris etiam moribus congruant, sine quibus procul dubio otiosa et inanis manet virginitas. Boni enim actus si addantur virginitati, angelicam vitam hominibus et coeli mores exhibent terris.
21.3.1
Illae ergo virgines esse probantur, quae sic continentiae inserviunt, ut nullis criminibus nulloque terrenae sollicitudinis onere praegraventur. Curam enim mundi conjugalis copula gignit, Paulo docente, qui ait: Volo autem, vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est sollicitus est quae Dei sunt, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; unde agnoscitur non posse placere Deo hujusmodi continentiae votum, quod praepeditur saecularium impedimento curarum. Nihil enim expeditos prodest esse ab actione carnis, qui illigantur saecularibus curis. Nisi tantum quod sibi majora acquirunt supplicia pro eo quod saeculum minime vincunt, qui carnem vincere potuerunt.
21.3.2
11. Quaeritur autem cur feminae virgines in benedictione velentur? Quarum haec causa est. In gradibus enim vel officiis ecclesiasticis feminae nullatenus praescribuntur, nam neque permittitur eis loqui in ecclesia vel docere, sed neque tangere vel offerre, neque ultius virilis muneris aut sacerdotalis officii sortem 450 sibi vendicare. Ideoque hoc tantum, ut quia virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis vel insignis introeat, et honorem sanctificati corporis in libertate capitis ostendat, atque mitram, quasi coronam virginalis gloriae, in vertice praeferat.

Intertext edge

Open linked passage

Note