Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
22.1
CAPUT XIX. De viduis.
22.1
1. Viduarum multa exempla sunt, quarum prima in Scripturis legitur Noemi, et vidua, ad quam Elias missus esse scribitur, et vidua Sunamitis, quae solebat Elisaeum recipere, et victum illi administrare. Exstat et Judith illa admirabilis vidua, quae de Holoferne Assyriorum principe triumphavit, salvumque pudorem, hoste devicto, revexit. In Novo autem Testamento Anna prima vidua legitur, quae Dominum cognovit infantem, quae meruit gratiam divinitatis ejus agnoscere, antequam potuisset verbum ejus audire.
22.2
2. Cujus quidem gradus virginitati pene conjunctus est; unde et Christum, quem virgo peperit, vidua prima cognovit. Felix ergo virgo, quia intacta; fortior vidua, quia experta: utrisque tamen est apud Deum merces, major illa, subsequens ista. Illam autem 451 viduam Apostolus vocat, quae post unius conjugii torum interceptum exinde sexui renuntiat. Dicit enim: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, unius viri uxor. Unde consequens est ut quae plurimis fuit nexa maritis careat verae nomine viduitatis.
22.3
3. Quales esse viduae debeant, idem Apostolus expressit, dicens: Si fuerit in operibus bonis, testimonium habens, utique sicut Tabitha: si filios educavit, subauditur Deo: Si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, hoc est, aegrotis, vel in carcere positis, si omne opus bonum subsecuta est; breviter universa concludens, ut in omnibus sint exempla vivendi. Et iterum: Anus similiter in habitu sancto; utique ut ipse earum incessus, motus, vultus, sermo, silentium quamdam sacrae continentiae praeferat dignitatem.
22.4
4. Post haec adjecit: Non criminatrices, non multo vino servientes, sed parvo utentes. Nam solent hae aetates, quae corporis frixere luxuria, vino se dedere pro libidine. Post haec additur: Bene docentes, ut prudentiam doceant. Docere illis quidem permisit, sed feminas; et hoc non in ecclesia, sed privatim; nam hoc genus muliercularum solet esse garrulum. Unde et curiosas, et verbosas quasdam viduas idem Apostolus notat, et hoc vitium dicit venire ex otio: Simul autem( inquit) et otiosae discunt circuire domos, scilicet dum nullo timore detentae, nec mariti potestati subjectae, non solum otiosae, verum etiam curiosae discurrunt, loquentes quae non oportet.
22.1.1
Praedicat autem idem Apostolus damnationem habere viduas, quae post propositum continentiae nubere cupiunt. Cum enim, inquit, luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, id est, quia in eo quod primo voverant, non steterunt. Nec tamen ait, nubunt, sed nubere volunt; multas enim earum revocat a nubendo 452 non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor.
22.1.2
6. Igitur quae nubere volunt, et ideo non nubunt, quia impune non possunt, hae melius non voverent et nuberent quam urerentur, id est, quam occulta flamma concupiscentiae vastarentur, quas poenitet professionis, et piget confusionis, quae nisi correctae cor dirigant, et Dei timore rursum libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, si in deliciis agant. Unde dicit Apostolus: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est, sive in laboribus, atque jejuniis nulla cordis correctione, sed magis ostentationi quam emendationi servientibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note