Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
23.1
CAPUT XX. De conjugatis.
23.1
1. De conjugatis lex naturae a saeculo est. Deus enim fecit Adam, et dedit ei adjutorem Hevam cum procreationis subsecuta sententia, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Sed facta eadem mulier prius solatio quam conjugio fuit, donec a paradiso inobedientia ejiceret quos intra paradisum obedientia tenuisset, ac post beatae sedis excessus mulierem suam pulsus agnosceret, libro Geneseos edocente: Et cognovit Adam mulierem suam, et concepit, et peperit filium.
23.2
2. Ergo adjectum laborem nuptiae praecesserunt, et tribulos spinasque passuri praevios adjecere conventus; secuta in procreationibus taedia; unde et pariturae tale praecessit edictum: In dolore, inquit, et moerore paries filios; quos utique sic creatos diversi( ut cernimus) casus luctusque subriperent. Unde et Apostolus praedicans, ait: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Non tamen conjugiorum honorabilis torus et immaculatum cubile sine fructu est. Nempe soboles inde sanctorum, et quod laudatur in virginitate, conjugii est. Ideoque nec peccatum nuptias dicimus, nec tamen eas bono virginalis continentiae vel etiam vidualis coaequamus. 453
23.1
Conjugia autem tantum per se bona sunt; propter ea vero quae circa illa sunt, mala fiunt. Per id namque mala fiunt, per quod dicit Apostolus: Qui autem cum uxore est cogitat quae sunt mundi; et iterum: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Quod autem non unus et multae, sed unus et una copulantur, ipsa prima divinitus facta conjunctio in exemplum est. Nam cum Deus hominem figurasset, eique parem necessariam prospexisset, unam de costis ejus mutuatus, unam illi feminam finxit, sicque Adam et mulier Heva, unis inter se nuptiis functi, formam hominibus de originis auctoritate et prima Dei voluntate sanxerunt. Item secundum spirituales nuptias, sicut unus Christus et una Ecclesia, sic unus vir et una uxor tam secundum generis documentum quam secundum Christi sacramentum.
23.3
4. Numerus autem matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit. Sed dices quod et patriarchae simul pluribus uxoribus usi sunt; ergo propterea licebit nobis plures ducere. Sane licebit, si qui adhuc typi alicujus futuri sacramenti supersunt, quibus plures nuptiae figurentur. Secundas autem nuptias propter incontinentiam jubet Apostolus; melius est enim denuo uni viro nubere, quam explendae libidinis causa cum plurimis fornicari. Saepius enim nubendi licentia jam non est religionis, sed criminis.
23.4
5. Nam quod in ipsa conjunctione connubia a sacerdote benedicuntur, hoc etiam a Deo in ipsa prima conditione hominum 454 factum est, sic enim scriptum est: Fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam creavit eos, et benedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini. Hac ergo similitudine fit nunc in Ecclesia qua tunc factum est in paradiso. Quod vero eisdem virginibus legitime nubentibus univirae pronubae adhibentur, scilicet propter monogamiam, etsi auspicii causa fit, tamen boni auspicium est.
23.5
6. Quod vero eaedem feminae, dum maritantur, velantur, scilicet ut noverint se per haec viris suis esse subjectas, et humiles, unde et ipsum velamen vulgo mavortem vocant, id est, Martem, quia signum maritalis dignitatis ac potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est, licet et proinde velentur, dum nubunt, ut verecundiam muliebritatis agnoscant, quia jam sequitur inde quod pudeat. Unde Rebecca, cum ad sponsum duceretur, simul ut eum ipsa conspexit, salutationem vel oscula non sustinuit; sed statim sentiens quod esset futura, pallio caput velavit; obnubere enim cooperire dicitur. Hinc etiam et nuptae dictae, quod vultus suos velant, unde et nubes dictae, eo quod aethera obtegant.
23.6
7. Quod autem nubentes post benedictionem a Levita uno vinculo copulantur, videlicet ne compagem conjugalis unitatis disrumpant. At vero quod eadem vitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe ad munditiam vitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentiae lex tenenda ab utrisque ad tempus admoneatur, et post haec reddendum debitum non negetur. Quod enim dicit conjugatis Apostolus: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, hoc ille candor 455 vittae insinuat; quod vero subjungit: Et iterum revertimini in id ipsum, hoc purpureus color ille demonstrat.
23.7
8. Illud vero, quod inprimis annulus a sponso sponsae datur, fit hoc nimirum vel propter mutuae fidei signum, vel propter id magis, ut eodem pignore eorum corda jungantur. Unde et quarto digito annulus idem inseritur, quod in eo vena quaedam( ut fertur) sanguinis ad cor usque perveniat. Antiquitus autem non amplius uno dabatur, ne pluralitas amorem unicum carperet. Penes Israel autem illicitum erat puellam viro tradere, nisi post manifestatum sanguinem maturitate.
23.8
9. Apud veteres in eligendis maritis quatuor ista spectabantur: virtus, genus, pulchritudo, oratio; in feminis tria: si generosa, si bene morata esset, si pulchra. Nunc autem non genus, ac mores, sed magis divitiae in uxoribus placent; nec quaeritur quam sit femina pudica, sed potius quam formosa, quae et concupiscendi libidinem nutriat, et cunctorum post se suspiria trahat. Pulchra enim( ut ait quidam sapiens) cito adamatur, et difficile custoditur, quod plures amant. Illae enim sunt certae nuptiae, quae in conjugio non libidinem, sed prolem requirunt; neque enim sic institutae sunt, ut carnis voluptati serviant, sed tantum ut fructum propaginis quaerant.
23.9
10. Nam et ipsae dotales tabulae indicant quod causa procreandorum liberorum ducitur uxor. Quando ergo quisque luxuriose amplius vivit quam necessitas procreandorum liberorum cogit, jam peccatum est. Unde necesse est ut quotidianis eleemosynis, 456 ac precibus intercedant qui tori conjugalis pudicitiam frequentius per incontinentiam maculant. Nuptialia autem bona tria sunt: proles, fides et sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera vel altero concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, pudice nutriatur; in sacramento, ut conjugium non separetur, neque causa prolis alteri conjungantur.
23.10
11. Sacramentum autem ideo inter conjugatos dictum est, quia sicut non potest Ecclesia dividi a Christo, ita et uxor a viro. Quod ergo in Christo et in Ecclesia, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus conjunctionis inseparabile sacramentum est. Unde et Apostolus: Praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Prohibet enim dimitti quacunque ex causa, ne aliis conjungatur secundum consuetudinem Judaeorum, quam Dominus interdixit, dicens: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, et aliam duxerit, moechatur. Solum( ut ait Hieronymus) adulterium est, quod uxoris vincat affectum, imo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit, a marito non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est. Ubicunque igitur fornicatio est, et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur.
23.11
12. Quid ergo, si sterilis est, si deformis, si aetate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si fatua, si gulosa, si vaga, si jurgatrix et maledica? tenenda est, 457 velis, nolis, et qualiscunque accepta, est habenda. Cum enim esses liber, sponte te servituti subjecisti. Cumque habet quis uxorem( ut ait Lactantius), neque servam, neque liberam habere poterit, ut matrimonii fidem servet. Neque enim, ut juris publici ratio est, sola mulier adultera est quae, virum habens, ab altero polluitur, et maritus, si alteram habeat, a crimine adulterii alienus habeatur, dum divina lex duos ita in unum matrimonii corpus conjunxerit, ut adulter sit quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Servanda igitur fides ab utroque alteri est.
23.12
13. Exemplo continentiae docenda est uxor a viro, ut se caste gerat. Iniquum est enim ut id exigas quod praestare non possis; caput est enim mulieris vir; ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Ideoque praecedere debet vir in omnibus bonis factis uxorem suam, quia caput est, ut illa imitetur virum, et sequatur vere, ut corpus caput suum, sicut Ecclesia sequitur Christum. Hortatur Apostolus conjuges ut propter orationem abstineant, atque ex consensu tempora sanctificationis observent, et sine impedimento carnali orationibus vacent. Nam et in Veteri Testamento ante sanctificati sunt omnes a mulieribus, et sic descendenti Deo in monte assistere meruerunt.
23.13
14. Item hortatur idem apostolus mulieres subditas esse viris suis; nam multae erga simpliciores viros, divitiis et nobilitate perflatae, Dei sententiae non recordantur, per quam subjectae sunt illis. Ait quippe Dominus ad mulierem: Conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur. Obediendum est itaque sacrae Scripturae praeceptis, et serviendum viro quadam servitute libera et dilectione plena. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum; et cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque uxor non subjicitur viro, hoc est, capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir, si non subjicitur Christo capiti suo. 458
23.2
Verbum autem Domini blasphematur, vel contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur; vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae ea quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta, praeesse viro desiderat, cum etiam gentiles feminae serviant viris suis communi lege naturae. Servatur ergo lex naturae, si mulier Deo simul et marito subjecta est. At contra si illa viro imperare desiderat, et ordo naturae corrumpitur, et domus illa misera et perversa vocabitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note