De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
24.1
CAPUT XXI. De catechumenis, de exorcismo et sale.
24.1
1. Jam nunc rationem sacramentorum, sive ordinem ad fidem venientium prosequamur. Quorum gradus primus est catechumenorum, secundus competentium, tertius baptizatorum. Catechumeni sunt, qui primum de gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum, et quia primum exhortationis praeceptum est in lege Dei: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est, inde est ut is cui per sacerdotem, quasi per Moysen, Deus primum loquitur, catechumenus, id est, audiens, nominetur, scilicet, ut, unum agnoscens Dominum, relinquat errores varios idolorum.
24.2
2. Puto autem et omnes a Joanne in poenitentiam baptizatos catechumenorum praetulisse figuram. Exorcizantur autem hi primum, deinde sales accipiunt, et unguntur. Exorcismus autem sermo increpationis est contra immundum spiritum in energumenis, sive catechumenis factus, per quem ab illis diaboli nequissima virtus et inveterata malitia, vel violenta incursio expulsa fugetur.
24.3
3. Hoc significat lunaticus ille, quem increpavit Jesus, et exiit ab illo daemonium. Potestas autem diaboli exorcizatur, et insufflatur in eis, ut ei renuntient, atque, eruti a potestate tenebrarum, 459 in regnum sui Domini per sacramentum baptismatis transferantur. Quod quia parvuli per se renuntiare non possunt, per corda et ora gestantium adimpletur. Sales autem in ministerium catechumenis dandos a patribus ideo est institutum, ut eorum gustu condimentum sapientiae percipiant, neque desipiant a sapore Christi; nec sint fatui, et retro respiciant, sicut uxor Lot, ne malum exemplum dantes ipsi remaneant, ut alios condiant.
24.1
Quemadmodum illa, quae, cum liberaretur a Sodomis, in via posita retro respexit, ibique remansit statua salis. Quo signo condirentur hi qui per fidem mundo et actibus desideriisque ejus renuntiant, ut affectionis pristinae non recordentur, neque ad saeculi illecebras revocentur, quia, secundum Salvatoris sententiam, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, regno coelorum aptus esse non potest.