Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
25.1.1
CAPUT XXII. De competentibus.
25.1.1
Post catechumenos secundus competentium gradus est. Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant. Ideoque appellantur competentes, id est, gratiam Christi petentes; nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. Sunt enim quasi hospites, et vicini fidelium, deforis audiunt mysteria, et gratiam, sed adhuc non appellantur fideles.
25.1.2
2. Competentes autem jam petunt, jam accipiunt, jam catechizantur, id est, imbuuntur instructione sacramentorum. Istis enim salutare symbolum traditur, quasi commonitorium fidei et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant quales jam ad gratiam Christi exhibere se debeant. 460

Intertext edge

Open linked passage

Note