De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
27.1
CAPUT XXIV. De regula fidei.
27.1
1. Haec est autem post Symbolum apostolorum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt. Ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, ejusdemque potestatis et sempiternitatis unum Deum invisibilem; ita ut in singulis, personarum proprietate servata, nec substantialiter Trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi. Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum vero nec genitum, 462 nec ingenitum, sed de Patre et Filio procedentem. Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci. Ipsum quoque Filium perfectum ex Virgine sine peccato hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet; quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua et ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus.
27.2
2. Et quod divinam humanamque substantiam in utroque perfectus una Christus persona gestaverit, quia nec geminavit utriusque substantiae integritate personam, nec confundit geminam unitate personae substantiam. Altero quippe neutrum exclusit, quia utrumque unus intemerato jure servavit. Quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendetur auctoritas; illa quippe per prophetiam, ista per historiam veraciter persoluta. Et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his rebus, in quibus a veritate dissentiunt.
27.3
3. Sed quod in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum. Quod sive hominem, sive universa, nulla Deus necessitate creaverit, neque ullam omnino esse visibilem invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, 463 aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona. Et quod animae incerta sit origo. Et quod angelorum natura, vel animae non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita, ideoque incorporea, quia ad imaginem Dei creata.
27.4
4. De pietate morum, sine qua fides divini cultus otiosa torpescit, et cum qua integritas divini cultus perficitur, ut unusquisque Deum propter Deum, et proximum in Deo diligens, usque ad dilectionem quoque inimicorum pertendendo proficiat, ut proficiendo perveniat. Alterum quoque alterius pollui non posse peccato, ubi voluntatis par non tenetur consensio. Legitimas nuptias non credi damnandas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas, eisque jure fidelium virginum vel continentium praeferenda doceatur integritas.
27.1.1
Neque unum Trinitatis baptisma( quod nefas est) iteretur; neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque conferri, sed a Deo singulari potestate donari. De quo 464 dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Et ne ponitentiae remediis non egere nos putemus, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut poenitentiae compunctione fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.
27.1.2
6. Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subjungi, atque in disruptae pacis perseverantia in unitate Ecclesiae ipsius solidari. Nec humanae voluntatis arbitrio bono quidquam deputandum existimari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. Bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, ejusque dispensatione singulis quibusque vel tribui, vel negari. Quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus est, aut probandus. Certa vero aeternaque bona solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, hic habentem primitias spiritus, in futuro perfectionem, hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videre per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit perducta per fidem.
27.1.3
7. Quod donec perficiatur in nobis, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, temporalibus fruendo in Deo, non oberimus et proximis. Eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine, eademque forma qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore, in quo sumus, vel vivimus; non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. Ipsum quoque Satanam cum angelis suis, 465 atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque secundum quorumdam sacrilegam dispositionem ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum. Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur.