Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ecclesiasticis officiis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8205 Deecof
29.1
CAPUT XXVI. De chrismate.
29.1
1. Chrismatis unguentum Moyses primum in Exodo, jubente Domino, et composuit, et confecit, quo primi Aaron et filii ejus in testimonium sacerdotii et sanctitatis peruncti sunt. Deinde quoque et reges eodem chrismate sacrabantur, unde et christi 469 nuncupabantur, sicut scriptum est: Nolite tangere christos meos, eratque eo tempore tantum in regibus et sacerdotibus mystica unctio, qua Christus figurabatur; unde et ipsum nomen a chrismate dicitur.
29.1
Sed postquam Dominus noster verus rex et sacerdos aeternus a Deo Patre coelesti ac mystico unguento est delibutus, jam non solum pontifices et reges, sed omnis Ecclesia unctione chrismatis consecratur, pro eo quod membrum est aeterni regis et sacerdotis. Ergo quia genus sacerdotale et regale sumus, ideo post lavacrum ungimus, ut Christi nomine censeamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note