De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
30.1
CAPUT XXVII. De manuum impositione, vel confirmatione.
30.1
1. Sed quoniam post baptismum per episcopos datur Spiritus sanctus cum manuum impositione, hoc in Actibus apostolorum apostolos fecisse meminimus. Sic enim dicitur:« Factum est, dum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus 470 veniret Ephesum, ibique cum invenisset quosdam discipulos, dixit ad illos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Dixitque eis: In quo ergo baptizati estis? At illi dixerunt: In Joannis baptismate. Ait autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae plebem, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum Christum. Quod cum audissent, baptizati sunt 471 in nomine Domini Jesu, et cum imposuisset illis manum Paulus, venit Spiritus sanctus super illos, loquebanturque linguis, et prophetabant.
30.1
Item in alio loco:« Cum audissent autem, qui erant Jerosolymis apostoli, quod accepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum, et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim in ullum eorum descenderat, sed tantum baptizati erant in nomine Domini Jesu Christi. Tunc imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum.»
30.2
3. Spiritum autem sanctum accipere possumus, dare non possumus, sed, ut detur, Dominum invocamus. Hoc autem a quo potissimum fiat, quemadmodum papa sanctus Innocentius scripserit, subjiciam; dicit enim, non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent.
30.2.1
Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel consignent, vel ut Paracletum Spiritum tradant, quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et superior illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit et Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris, seu extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum.
30.2.2
5. Haec sunt pauca ex multis quae probabilium virorum novimus percepisse doctrinis, quorumque eloquia proinde quibusdam in locis a nobis interjecta esse noscuntur, ut sermo noster paternis sententiis firmaretur. Ora pro me.