De ecclesiasticis officiis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8205 Deecof
7.1
CAPUT IV. De tonsura.
7.1
1. Tonsurae ecclesiasticae usus a Nazaraeis, nisi fallor, exortus est, prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completam, caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur, scilicet, ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Horum ergo exemplo usus ab apostolis introductus est, 416 ut hi qui, divinis cultibus mancipati, Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei, crine praeciso, innoventur.
7.2
2. Hoc quippe et Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum, et barbam; videlicet quia et ipse sacerdotali genere Deo in ministerium sanctificationis deserviebat. Hoc et Nazareos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primum fecisse legimus, Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt.
7.1.1
Est autem in clericis tonsura signum quoddam, quod in corpore figuratur, sed in animo agitur, scilicet, ut hoc signo in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae, quasi crinibus, exuamur, atque, innovatis sensibus, ut comis rudibus, enitescamus, exspoliantes nos, juxta Apostolum veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui renovatur in agnitione Dei. Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare.
7.1.2
4. Quod vero, detonso superius capite, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. Haec ex bysso confecta rotunda erat, quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. Corona autem latitudo aurei est circuli, quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam quadam corporis similitudine quod scriptum est, Petro apostolo perdocente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium.
7.2
Quaeritur autem cur, sicut apud antiquos Nazaraeos, non 417 ante coma nutritur, et sic tondetur. Sed qui haec exquirunt advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieritis ad Christum, auferetur velamen. Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel, hoc significabat illis temporibus etiam comam pro velamento succidi. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur. Quia quod erat occultum in sacramento prophetice jam in Evangelio declaratum est.